Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

<COLLATIONES PETRI DE CANDIA>

<Edited by Stephen F. Brown>


This text edition is based on the Vatican manuscript Vat. lat., 1081, which in Cardinal Ehrle’s judgment is the best of Peter of Candia’s codices. When the text differs significantly from the many authors Peter cites, we have given the Patrologiae Latinae variant readings or the other corresponding editions in the notes.

Venerabilis in theologica facultate doctoris fratris Petri de Candia, ordinis fratrum minorum, lectura super Sententias incipit in Parisiensi studio per ipsum ordinarie recitata.


<COLLATIO PRIMA>

(cod. Vat. Lat. 1081, ff. 1ra-2va)

Stetit ante me in veste candida, Actuum cap. 10.{1} Venerabiles patres et magistri mihi merito venerandi, ut ex sacrae Scripturae serie potest colligi, vestis candida sumi quadrupliciter consuevit, videlicet:


Pro clarae sapientiae certa possessione
Pro veritatis dubiae manifestatione
Pro probitatis propriae glorificatione
Pro dignitatis traditae inthronizatione.


Primo, inquam, sumitur pro clarae sapientiae certa possessione iuxta illud Danielis 7:{2} Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum. Antiquitatem etenim atque candorem sapientiae fore signa testimonio convincitur Scripturarum. Ait enim lob, libri sui cap. 12:{3} In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Et Philon, libri sui cap. 7,{4} tractans de sapientia, dicit: Candor est lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius. Secundo vero sumitur pro veritatis dubiae manifestatione, ut patet Marci <cap. > 16{5} de angelo qui vestem sumpsit candidam ad resurrectionis mysterium revelandum: Introeuntes, inquit textus, in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida. Tertio quoque sumitur pro probitatis propriae glorificatione, ut I Machabaeorum cap. II{6} scribitur: Apparuit praecedens eos equester in veste candida, aureis armis hastam vibrans. Quarto et ultimo sumitur pro dignitatis traditae inthronizatione iuxta illud Ecclesiastes 9 cap.{7} non incongrue applicandum: Omni tempore sint vestimenta tua candida; et oleum de capite[1rb] tuo non deficiat.

Cumque, patres mei, clare conspiciam agonizare tria hominum genera in omni scientifica facultate: incipientium videlicet, proficientium et perfectorum, – vel sub vulgaris terminis: scholarium, bachalariorum et magistrorum – post quorum adeptionem graduum eis maxime congruit gradus regiminis pastoralis. Consistit namque discipulatus modestia in sapientiae adquisitione, bachalariatus vero militia in adquisitae sapientiae probatione, doctoratus quoque peritia in probatae sapientiae diffusione, episcopatus tandem laetitia in diffusae sapientiae remuneratione.

Cernam quoque mentalibus oculis Magistrum Petrum Lombardum quem theologorum castra scholastica nituntur extollere per hos quattuor gradus notabiliter processisse. Fuit namque in facultate theologica primo scholaris, secundo bachalarius, tertio doctor egregius et pius, tandem Parisiensium pastor. Erit igitur in hoc primo principio iuxta primam significationem termini divisi quadrupliciter totalis intentio ipsum ostendere sacrae paginae discipulum cariorem. Idcirco pro isto clarius explicando quaerit intellectus scholasticus quot requiruntur conditiones in discipulo ad veram sapientiam capescendam. Cui ad praesens dicitur quod quattuor, prout in sacris codicibus reperitur, videlicet:


Timor cum reverentia respectu Deitatis
Labor cum efficacia quaerendae veritatis
Fervor cum diligentia promptae humilitatis
Nitor atque munditia mentalis quidditatis.


Dico igitur primo quod prima in discipulo requisita conditio est timor cum reverentia respectu Deitatis, ut beatus Bernardus, Super Cantica, sermone 37{8} dicit: “Noveris te ut Deum timeas, noveris ipsum ut ipsum diligas. In uno initiaris ad sapientiam, in altero consummaris, quia initium salutis et sapientiae timor{9} et plenitudo legis est caritas.”{10} Haec ille. Propter quod Proverbiorum I cap.{11} scribitur: Principium sapientiae timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. Et Ecclesiastici I cap.{12} concluditur: Plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus illius. Et tantum de primo. Dixi secundo quod secunda in discipulo requisita conditio est labor cum efficacia quaerendae veritatis, ut Venerabilis Hugo, Didascalicon libro III,{13} dicit: “Tria sunt studentibus necessaria: natura, exercitium et disciplina. In natura consideratur ut facile audita percipiat, et percepta firmiter retineat. In exercitio, [1va] ut labore et sedulitate naturalem sensum excolat. In disciplina, ut laudabiliter vivens, mores cum scientia componat.” Haec ille. Propter quod Deuteronomii 4 cap.{14} dicitur: Scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias; et sequitur: Observabitis et adimplebitis opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus. Et Proverbiorum cap. I{15} concluditur: Audiens sapiens sapientior erit; et intelligens gubernacula possidebit. Et tantum de secundo. Dixi tertio quod tertia in discipulo requisita conditio est fervor cum diligentia promptae humilitatis, ut dicit beatus Hieronymus super illo verbo Proverbiorum 2 cap.{16} posito: Si sapientiam invocaveris etc. “Qui thesauros effodit terram reiicit, foveam in altum facit, sedulus insistit{17} donec inveniat quod quaerit. Sic qui thesauros sapientiae invenire desiderat omne pondus terrenum a se reiiciat, in se foveam humilitatis faciat, nec quiescat donec inveniat.”{18} Haec ille. Propter quod Proverbiorum II cap.{19} scribitur: Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. Et tantum de tertio. Dixi quarto et ultimo quod quarta et ultima in discipulo requisita conditio est nitor atque munditia mentalis quidditatis. Quoniam nemo potest duobus dominis servire iuxta testimonium Salvatoris, speculabilibus videlicet et sensuabilibus serviendo. Propter quod Petrus Blesensis, epistoIa 81{20} dicit: “Studiis et divitiis pariter vacare non potes. Nec animam illam dignatur habitare sapientia,{21} quam videt infectam desideriis et curis temporalibus involutam.” Et ideo Sapientiae I cap.{22} dicitur: In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Et tantum de quarto. Sic igitur apparent quattuor conditiones requisitae in discipulo ad veram sapientiam capescendam. Et sic per consequens satisfactum est intellectui scholastico de quaesito.

Nunc vero, patres mei venerabiles, Magister Petrus Lombardus, ut ex scriptis suis possum perpendere, habuit conformiter ad praedicta:


Habilem reverentiam timoris expressivam
Utilem efficaciam laboris directivam
Humilem diligentiam fervoris ostensivam
Stabilem pudicitiam nitoris connectivam.


Dico igitur primo quod Magister Petrus Lombardus habuit habilem reverentiam timoris expressivam. Revera, patres mei, quadruplicem in Scripturis timorem invenio. videlicet: [1vb]


Humanum atque fragilem naturae radicalem
Servilem et difficilem pressurae figuralem
Initialem <et> humilem gratiae seminalem
Castum et amicabilem perfecte filialem.


Huius distinctionis prima membra defectum denotant; veram virtutem membra sequentia manifestant. Quae duo munere Sancti Spiritus Magistrum Petrum erga Primum rerum Parentem fecerunt mirabiliter reverentem. Propter quod non immerito ei convenit quod lob I cap.{23}exaratur: Erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. Dixi secundo Magister Petrus Lombardus nobis ostendit utilem efficaciam laboris directivam, nam in sacrae Scripturae studio multipliciter laboravit, videlicet:


Applicando stabiliter fervorem volitivae
Excitando nobiliter fulgorem perceptivae
Onerando fertiliter latorem retentivae
Molestando viriliter corporem sensitivae.


Ut propter hoc non immerito dicere potest in persona propria quod I ad Corinthios 15 cap.{24} de se dicit ApostuIus: Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius omnibus illis laboravi. Dixi tertio quod Magister Petrus Lombardus habuit humilem diligentiam fervoris ostensivam. Ex quattor signis revera convincitur humilitas in aliquo residere, videlicet ex fuga altitudinis, promptitudine servitii, sanioris sequela consilii, et operationis propriae correctione, quae in Magistro Petro claruerunt, ut in suo Prologo luculenter apparet in quo ostenditur


Pellens falsa fastigia a tota voluntate
Praebens grata servitia cunctis ex pietate
Sequens patrum consilia firmata veritate
Petens dira flagitia pro dicta faIsitate.


Ut propter hoc non immerito sibi dicamus quod Iacobi I cap.{25} scribitur: Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, et dives in humilitate sua, nam gloriam praecedit humilitas, ut dicitur Proverbiorum <cap.> 15.{26} Dixi tandem finaliter quod Magister Petrus Lombardus habuit stabilem pudicitiam nitoris connectivam quoniam exsistit


Per baptismalem gratiam purgatus a fermentis
Per salutarem hostiam firmatus sacramentis
Per carnis castimoniam distinctus a iumentis
Per largitatem propriam dotatus ornamentis.


Ut propter hoc non immerito de ipso sub figura dicamus illud quod IV Regum 5 cap.{27} scribitur: Descendit, et lavit in [2ra] Iordane septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli. et mundatus est.


Sic igitur apparet quod Magister Petrus habuit quattuor conditiones requisitas in discipulo ad veram sapientiam capescendam. Est igitur thema propositum, more scholastico concludatur. Praedictorum sententia sic dicendo resumatur – ex quo Magister exstitit


Ministrans voce timida factori saeculorum
Laborans dote lucida in campo studiorum
Se locans mente fervida cum coetu subiectorum
Purgans a labe sordida faciem interiorum


ornatus veste candida more discipulorum.

Quia igitur se voluit demonstrare theologiae verum discipulum praedictorum germanitate placida, ideo stetit ante me in veste candida,{28} quae fuerunt verba vestris reverentiis praelibata. In quibus verbis Magister Petrus Lombardus quattuor nobis ostendit in Sententiarum suarum contenta volumine, videlicet:


Divinae Iucis radium mentis quietativum, ut in primo libro.
Mundanae sortis medium motus indicativum, ut in secundo.
Humanae plebis socium gratis satisfactivum, ut in tertio.
Purgatae sordis nuntium pacis procurativum, ut in quarto.


Primum probat fructus beatitudinis erigens a pressura, cum praemittitur Stetit. Secundum monstrat fluctus vicissitudinis exsistens in vectura, cum subsequitur ante me. Tertium notat ortus necessitudinis ornatus in figura, cum annectitur in veste. Quartum connotat ritus mansuetudinis exclusus a iactura, cum concluditur candida. Pro quorum concordantia thema resumatur propositum: Stetit ante me in veste candida. In quibus verbis quattuor nobis per Magistrum lucide demonstrantur, videlicet:


Praelationis firmitas in alto collocata, quia Stetit, ut in primo.
Successionis quantitas in orbe radicata, quia ante me, ut in secundo.
Redemptionis caritas in corde dilatata, quia in veste, ut in tertio.
Absolutionis qualitas in aqua declarata, quia candida, ut in quarto.


Stetit igitur ante me in veste candida.[2rb] In quibus verbis quattuor adhuc nobis a Magistro monstrantur, videlicet:


Oneris depositio dignificans superna, quoniam Stetit, ut in primo.
Temporis consignatio metrificans externa, quoniam ante me, ut in secundo.
Muneris retributio salvificans fraterna, quoniam in veste, ut in tertio.
Sceleris exstirpatio mundificans interna, quoniam candida, ut in quarto.


Stetit igitur ante me in veste candida. In quibus verbis quattuor nobis finaliter Magister manifestat, videlicet:


Aeternitatis culmina pellentia timorem, nam Stetit, ut in primo.
Diversitatis germina praebentia vaporem, nam ante me, ut in secundo.
Conformitatis agmina foventia calorem, nam in veste, ut in tertio.
Fecunditatis flumina fundentia nitorem, nam candida, ut in quarto.


Stetit igitur ante me in veste candida. Omissis igitur tot divisionum ramusculis in quibus solent scholasticorum gymnasia gloriari, dicebam in primo membro primae divisionis quod Magister Petrus Lombardus in verbis praemissis nobis lucide demonstrabat divinae Iucis radium mentis quietativum, quod probabat fructus beatitudinis erigens a pressura, et hoc cum praemittebatur Stetit. Re etenim vera, patres mei, de hoc divinae Iucis radio prout a sacrae Scripturae doctoribus disciplinaliter habere potuit multipliciter in suo libro primo pertractat, utpote:


Qualiter per obsequium mens Deo famulatur
Qualiter hoc trisagium fideliter monstratur
Qualiter per vestigium aperte reseratur
Qualiter per ternarium mentis delucidatur.


Et hoc a prima distinctione inclusive usque ad quartam exclusive.


Qualiter est nativitas in arte Conditoris
Qualiter est simplicitas in solio Fulgoris
Qualiter est fecunditas in fonte Spiratoris
Qualiter exstat caritas in mente viatoris.


Et hoc a distinctione quarta inclusive usque ad decimam nonam exclusive.


Qualiter comparabilis est ratio personae
Qualiter nominabilis est sine fictione
Qualiter est monstrabilis plurali notione
Qualiter est mirabilis absque confusione.


Et hoc a distinctione decima nona inclusive usque ad tricesimam quintam exclusive.


Qualiter est scientia respectu futurorum
Qualiter in essentia est coetus creatorum
Qualiter est potentia respectu productorum
Qualiter complacentia est una supremorum.


Et hoc a distinctione trigesima quinta inclusive usque ad finem primi libri.


Quaerendo igitur ab eodem ut suo nos exemplo instruat qualiter profeceris tam mirabiliter nec minus utiliter in theologica facultate merito ut discipulus non ignavus sed sedulus quod Sapientiae cap. 7{29} scribitur poterit respondere: Quia optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae; et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse dixi in comparatione illius. Cuius sapientiae nos participes faciat qui cuncta Verbo suae sapientiae misericorditer reparavit. Amen.

 

< Apparatus >

1 Act. 10, 30.

2 Dan. 7, 9.

3 Iob 12, 12.

4 Sap. 7, 26.

5 Marc. 16, 5.

6 II Mach. 11, 8.

7 Eccl. 9, 8.

8 Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica, serm. 37 (PL 183, 971).

9 Ps. 110, 10.

10 Rom. 13, 10.

11 Potius Prov. 9, 10.

12 Ecclesiast. 1, 20.

13 Hugo de S. Victore, Erud. Didasc. III, c. 7 (PL 176, 770; ed. Charles H. Buttimer, Washington, DC, 1939, 57).

14 Deut. 4, 5-6.

15 Prov. 1, 5.

16 Potius Beda Venerabilis, Super Parabolas Salomonis Allegorica Expositio I, c. 2 (PL 91, 946; CCSL 119B, 34). Cf. Prov. 2, 3.

17 Insistit] labori add. PL et CCSL

18 Sic qui…inveniat] Et qui thesaurus sapientiae invenire desiderat, quidquid sibi terrenum inesse deprehenderit expurget, carnales illecebras abscindat; fossam in se humilitatis faciat, nec quiescat ab agendo, priusquam se viam veritatis invenisse cognoverit. PL; Et qui thesaurus sapientiae invenire desiderat quicquid sibi terrenum inesse deprehenderit expurget, carnales illecebras abscidat, fossam in se humilitatis faciat nec quiescat ab agendo prius quam se venam veritatis invenisse cognoverit. CCSL

19 Prov. 11, 2.

20 Petrus Blesensis, Epistolae, ep. 81 (PL 207, 251).

21 Habitare sapientia] inhabitare prudentia PL

22 Sap. 1, 4.

23 Iob 1, 1.

24 I Cor. 15, 10.

25 Iac. 1, 9.

26 Potius Prov. 15, 33.

27 IV Reg. 5, 14.

28 Act. 10, 30.

29 Sap. 7, 7-8.