Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

<COLLATIONES PETRI DE CANDIA>

<Edited by Stephen F. Brown>



<COLLATIO QUARTA>

(cod. Vat. Lat. 1081, ff. 258vb-259vb)



Sequitur <quartum principium> eiusdem super quarto libro Sententiarum. Incipit collatio:

Stetit ante me in veste candida, Actuum cap. 10.{1} Venerabiles patres et magistri mihi merito venerandi, ut in primo principio declaratum exstitit quarta et ultima significatio huius nominis veste candida sumitur pro dignitatis traditae inthronizatione iuxta illud Ecclesiastes 9 cap.{2} applicatum: Omni tempore sine vestimenta tua candida; et oleum de capite tuo non deficiat. Fuitque lucidatum aliqualiter Magistrum Petrum Lombardum in theologica facultate fuisse magistrum, bachalarium et discipulum in tribus principiis praelibatis. Consequenter restat ipsum ostendere infra terminos episcopi collocatum. Idcirco quaerit intellectus scholasticus quot in episcopo requiruntur conditiones ad iustius praesidendum. [259ra] Cui ad praesens dicitur quod quattuor, prout in sacris codicibus reperitur, videlicet:


Totalis vitae puritas legis observativa
Fontalis mentis claritas gregis informativa
Moralis iuris aequitas plebis imperativa{3}
Vitalis cordis pietas gentis confortativa.


Dico igitur primo quod prima in episcopo requisita conditio est totalis vitae puritas legis observativa, ut beatus Hieronymus Super Exodum{4} dicit: “Tanta debet esse conversatio et eruditio Pontificis ut omnis motus et gressus et universa eius opera notabilia sint. Veritatem mente concipiat et eam toto habitu resonet et ornatu, ut quidquid agit quidquid loquitur doctrina sit populorum.” Propter quod I ad Timotheum, cap. 3{5} dicit ApostoIus: Oportet episcopum irreprehensibilem esse, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, non violentum, non percussorem, sed modestum. Et tantum de primo. Dixi secundo quod secunda in episcopo requisita conditio est fontalis mentis claritas gregis informativa, ut beatus Ambrosius in suo pastorali{6} dicit: “Sic polleat episcopus sapientia, ut non solum sibi creditum populum sufficienter doceat; verum etiam cunctarum haeresum queat contradictiones a catholica repellere ecclesia, ne sua imperitia imperitos minime doceat, et huiusmodi casu praeventus eveniat illi quod scriptum est{7}: Si caecus caeco ducatum praestet{8} ambo in foveam cadunt.” Haec ille. Propter quod ApostoIus Tito, Cretensium archiepiscopo, scribens ait, Ad Titum 2 cap.{9}: Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam, et sequitur: In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina. Et tantum de secundo. Dixi tertio quod tertia in episcopo requisita conditio est moralis iuris aequitas plebis imperativa, quoniam cum episcopus sit iudex ordinarius maxime sibi necessarium est iustitiae fulcimentum, ut Petrus Ravennas in quadam epistola{10} dicit: “Nihil adeo gloriosius lucet in iudice sicut amare et exhibere iustitiam sine omni acceptione personae. Teste enim Cicerone proverbialiter dicitur:{11} ‘Exuit personam iudicis quisquis amicum induit.’ Aequitas cui iudex obsequitur sinistram odii. vel dextram amoris nescit, nam talis debet esse iuris minister ut in eius manu nullius auctore personae titubet aut vacillet libra iustitiae. ” Haec ille. Propter quod Ecclesiastici 7 cap.{12} dicitur: Noli quaerere fieri iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitatem. Et tantum de tertio. Dixi quarto et ultimo quod quarta in episcopo requisita conditio est vitalis cordis pietas gentis confortativa, ut beatus Gregorius, Moralium libro 20,{13} dicit: “Miscenda est lenitas severitati{14} [259rb] faciendo quoddam ex utroque temperamentum, ut nec multa asperitate exalterentur subditi nec nimia benignitate solvantur. Hoc nimirum ilIa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis virga simul et manna erat, quia cum scripturae sacrae scientia in boni rectoris pectore, si est virga districtionis sit et manna dulcedinis.” Haec ille. Propter quod Apostolus Timotheo scribens de ordinatione episcopatus et ecclesiasticae dignitatis, I ad Timotheum 4 cap.{15} dicit: lneptas autem et inanes fabulas devita; et exerce te ipsum ad pietatem. Et tantum de quarto. Sic igitur apparent quattuor conditiones requisitae in episcopo ad iustius praesidendum. Et sic per consequens satisfactum est intellectui scholastico de quaesito.

Nunc vero, patres mei venerabiles, Magister Petrus Lombardus, ut ex scriptis suis possum perpendere, et habuit


Tecturam apostolicam purgatam a defectu
Scripturam theologicam conscriptam in aspectu
Mensuram iuris metricam monstratam in effectu
Culturam evangelicam fundatam in affectu.


Dico igitur primo quod Magister Petrus Lombardus habuit texturam apostolicam purgatam a defectu. Revera ut vir apostolicus


Lascivias fluxibiles contempsit et fetores
Divitias vertibiles reliquit et liquores
Lactantias fallibiles despexit et tumores
Fiducias placibiles prospexit et amores.


Ut propter hoc non immerito de ipso dicamus illud quod in I Psalmo{16} canit ecclesia: Non abiit in concilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.

Dixi secundo quod Magister Petrus Lombardus habuit scripturam theologicam conscriptam in aspectu. Revera, ut apparuit, iugiter in mentis prospectu habuit


Prophetale praeconium veteris testamenti
Divinale colloquium humilis fundamenti
Doctrinale compendium fertilis fulcimenti
Pastorale consilium nobilis complementi.


Ut propter hoc de ipso non immerito dicamus quod in praemisso psalmo{17} supponitur: In lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte.

Dixi tertio quod Magister Petrus Lombardus habuit mensuram iuris metricam monstratam in effectu. Revera possetenus unicuique iura propria tribuebat, quoniam


Amali rerum baiulo honorem ministrabat
Aequali sibi populo amorem propinabat
Spherali mentis oculo splendorem demonstrabat
Sodali sibi parvulo fervorem ampliabat.


Ut ex hoc non immerito de ipso dicamus quod in praemisso psalmo{18}subsequitur: Erit tamquam [259va] lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo.

Dixi quarto et ultimo quod Magister Petrus Lombardus habuit culturam evangelicam fundatam in affectu. Revera hanc in operibus misericordiae frequenter demonstrabat

Codicis larga clementia impios deplorando
Oris grata facundia ignaros informando
Facti multa frequentia miseros visitando
Cunctis absque calumnia munera propinando.

Ut propter hoc non immerito de ipso dicamus quod in praemisso psalmo{19} concluditur: Folium eius non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.

Sic igitur apparet quod in Magistro claruerunt notabiliter quattuor conditiones in episcopo requisitae. Ut igitur more solita thema propositum concludatur, praedictorum sententia sic dicendo resumatur. Ex quo Magister exstitit


Pellens iacturam sordidam per vitae puritatem
Tenens scripturam floridam per mentis claritatem
Habens structuram validam per iuris aequitatem
Praebens culturam roridam per cordis pietatem.


Merito obtinet vestem candidam per gradus dignitatem.

Quia igitur Magister ut pius pastor me voluit iuvare voluntate fervida, ideo stetit ante me in veste candida, quae fuerunt verba vestris reverentiis praelibata. In quibus verbis Magister Petrus Lombardus quadrupliciter graduatus nobis monstratur. Et


Primo, scholaris multum avidus mentaliter levatus
Secundo, formalis legens limpidus totaliter probatus
Tertio, moralis doctor placidus alacriter ornatus
Quarto, legalis pastor nitidus solemniter vocatus.


Pro quorum quattuor concordantia thema propositum reservatur: Stetit ante me in veste candida.

Omissis igitur primo, secundo et tertio membris, dicebam quarto quod in verbis praemissis quattuor nobis Magister Petrus monstrabatur. Primum probat finalis permanentia in situ demonstrata, cum praemittitur Stetit. Secundum monstrat stellaris evidentia per tempus declarata, cum subsequitur ante me. Tertium notat fontalis sapientia populo ministrata, cum annectitur in veste. Quartum connotat realis praesidentia a sordibus purgata, cum concluditur candida. Pro quorum quattuor concordantia thema propositum resumatur: Stetit ante me in veste candida.

Omissis igitur primo, secundo et tertio membris, dicebam quarto quod in verbis praemissis quarto nobis Magister Petrus monstrabatur legalis pastor nitidus solemniter vocatus, quod connotabat realis praesidentia a sordibus purgata, cum concludebatur candida. Revera Magister Petrus Lombardus ut nitidus [259vb] pastor de mediis gratiarum adquisitivis et termino finali mortalium in hoc quarto volumine sibi subiectum populum informabat, utpote


De signorum mysteriis et acceptatione
De sacrorum suffragiis et institutione
De cunctorum distantiis et figuratione
De antiquis sacrariis et circumcisione.


Et hoc in prima distinctione.


De Ioannis baptismate tergente labem cutis
De Salvatoris pneumate et flumine virtutis
De sacra legis chrismate collato verbis tutis
De corporis numigmate et ferculo salutis.


Et hoc a secunda distinctione inclusive usque ad quartam decimam exclusive.


De ritu poenitentiae corda purificante
De unctionis ultimae virtute suffragante
De cultu differentiae clericos seggregante
De dono continentiae parentes ordinante.


Et hoc a quarta decima distinctione inclusive usque ad quadrigesimam tertiam exclusive.


De reditu mirabili et nexu disiunctorum
De iure multum stabili pro parte meritorum
De gradu peramabili et gloria iustorum
De statu lamentabili et poena damnatorum.


Et hoc a distinctione quadrigesima tertia inclusive usque ad finem huius quarti.


Ut propter haec omnia non immerito de se ipso dicat illud quod Ecclesiastes I cap.{20} scribitur: Ecce magnus effectus sum, scilicet propter praesidentiae dignitatem, et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem, hoc est Parisius, scilicet propter perspicatiae profunditatem, et mens mea contemplata est multa sapienter, scilicet propter evidentiae claritatem. Et didici dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, scilicet propter reverentiae humilitatem. Propter quae, scilicet pro conclusione finali, dicamus illud quod Matthei 22{21} scribitur: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Qua veritate nostras mentes illustrare dignetur, qui veritas, via et vita ab omnibus communiter praedicatur. Amen.

 

< Apparatus >

1 Act. 10, 30.

2 Eccl. 9, 8.

3 Imperativa] imparativa ms.

4 S. Hieronumus, Epistolae, ep. 64 (PL 22, 622): “Tanta debet esse scientia et eruditio Pontificis, Dei, ut et gressus eius, et motus, et universalia vocalia sint. Veritatem mente concipiat, et toto eam habitu resonet et ornatu; ut quidquid agit, quidquid loquitur, sit doctrina populorum.” Et addit Hieronymus: “Fertur in indice Septimi Tertulliani (liber de Aaron vestibus) qui interim usque ad hanc diem a me non est repertus.”

5 I Tim. 3, 2-3.

6 S. Ambrosius, De dignitate sacerdotali, c. 4 (PL 17, 573).

7 Matt. 15, 14.

8 praestet] praebet ms.

9 Tit. 2, 1 et 7.

10 Potius Petrus Blesensis, ep. 95 (PL 207, 302B).

11 M. Tullius Cicero, De officiis, 3, 43 (ed. Walter Miller, Cambridge, MA, 1975), 310.

12 Ecclesiast. 7, 6.

13 S. Gregorius, Moralia, XX, c. 5 (PL 76, 143-144; CCSL 143A, 1012).

14 severitati] cum severitate PL

15 I Tim. 4, 7.

16 Ps. 1, 1.

17 Ps. 1, 2.

18 Ps. 1, 3.

19 Ps. 1, 3.

20 Eccl. 1, 16-17.

21 Matt. 22, 16.