Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

<COLLATIONES PETRI DE CANDIA>

<Edited by Stephen F. Brown>



<COLLATIO SECUNDA>

(cod. Vat. Lat. 1081, ff.140vb-142ra)



Sequitur secundum principium super secundo libro Sententiarum per eundem.

Stetit ante me in veste candida Actuum cap. 10.{1} Venerabiles patres et magistri mihi merito venerandi, ut in primo principio declaratum exstitit, secunda huius nominis significatio vestis candida sumitur pro veritatis dubiae manifestatione, ut patet Marci <cap. > 16{2} de angelo qui vestem sumpsit candidam ad resurrectionis mysterium revelandum. [141ra] Introeuntes, inquit textus, in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida. Fuitque lucidatum aliqualiter in praeallegato principio Magistrum Petrum Lombardum theologiae fuisse verum discipulum ex conditionibus sibi non incongrue applicatis. Consequenter in hoc secundo principio iuxta secundam significationem praeaccepti termini declarandum superest ipsum fuisse bachalarium in theologica facultate.

Cumque bachalariatus consistat militia in adquisitae sapientiae probatione, idcirco non immerito quaerit intellectus scholasticus quot exsistunt media quibus probare possumus aliquem fore sapientia decoratum. Cui ad praesens dicitur quod quattuor, prout veteris ac novae legis continentia nos informat, videlicet:


Operis circumstantia pandens factorem proprium
Pectoris patientia sumens laborem nimium
Velleris eloquentia promens tenorem medium
Mentis perseverantia petens honorem finium.


Dico igitur primo quod primum medium quo probare possumus aliquem fore sapientia decoratum est operis circumstantia pandens factorem proprium, ut dicit Glossa super iIlo verbo Ecclesiastici 42 cap.{3} posito: De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui iudicantur ab adolescentibus: “Qui congrua disciplina unumquemque arguit, eruditum se et probabilem doctorem in conspectu omnium{4} ostendit. Nec aetas iuvenilis in doctore despicienda est quem vita et discretio commendant.” Haec ibi. Propter quod et Salvator, Ioannis 5 cap.{5} Iudaeis suae doctrinae detrahentibus respondebat: Ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, et infra, cap. 10:{6} Si mihi non vultis credere, operibus credite. Et tantum de primo. Dixi secundo quod secundum medium quo probare possumus aliquem fore sapientia decoratum est pectoris patientia sumens laborem nimium, ut beatus Gregorius in Homiliis Evangeliorum, homilia 35,{7} dicit: “Doctrina viri per patientiam noscitur{8}: Tanto ergo quisque minus ostenditur <doctus>,{9} quanto convincitur minus patiens. Neque enim potest veraciter bona docendo impendere, si vivendo aequanimiter nesciat mala {10} tolerare.” Haec iIle. Propter quod Ecclesiastici 27 cap.{11} dicitur: Vasa figuli probat fornax, et homines iustos temptatio tribulationis. Et tantum de secundo. Dixi tertio quod tertium medium quo probare possumus aliquem fore sapientia decoratum est velleris eloquentia promens tenorem medium, ut Sidonius in suis epistolis{12} lucide manifestat. [141rb] “Moris,” inquit, “est eloquentibus viris, ingeniorum facultatem negotiorum probare difficultatibus{13} et iIlic stylum peritum, quasi quendam fecundi pectoris fluvium emanare{14} ubi materiae sterilis argumentum, velut arida cespitis macri{15} gleba, ieiunat. Scaturit mundus similibus exemplis; medicus in desperatione, gubernator in tempestate cognoscitur, quorum omnium famam praecedentia pericula extollunt. Quae profecto nigrescit{16} nisi ubi probetur, invenerit. Sic et magnus orator, si negotium aggrediatur angustum, tunc amplum plausibilius manifestat ingenium.” Haec iIle. Propter quod Ecclesiastici 4 cap.{17} scribitur: In lingua enim sapientia dignoscitur; et sensus, et scientia, et doctrina in verba sensati. Et tantum de tertio. Dixi quarto et ultimo quod quartum medium quo probare possumus aliquem fore sapientia decoratum est mentis perseverantia petens honorem finium, ut Cassiodorus, libro III Epistolarum, epistola{18} 31{19}, dicit: “Ad finem debet perducere, quae prudentum intentio visa est suscepisse, quia sicut perfectam laudem pariunt, ita etiam vituperationem generant quae in mediis conatibus aegra deseruntur. Defectus enim rerum aut consilium titubare aut vires arguit defuisse,” Haec ille. Propter quod Ecclesiastici 11 cap.{20} scribitur: In fine hominis denudatio operum illius. Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir. Et tantum de quarto. Sic igitur apparent quattuor media quibus probare possumus aliquem fore sapientia decoratum. Et sic per consequens satisfactum est intellectui scholastico de quaesito.

Nunc vero, patres mei venerabiles, Magister Petrus Lombardus conformiter ad praedicta


Effectum cunctis utilem produxerat fecunde
Despectum nimis humilem sustulit laetabunde
Affatum satis nobilem protulerat facunde
Profectum mentis docilem complevit iam abunde.


Dico igitur primo quod Magister Petrus Lombardus effectum cunctis utilem produxerat fecunde, ut patet de Sententiarum suarum quadripartito volumine. Ex cuius fecunditate theologorum castra scholastica mirabiliter decorantur, quoniam in ipso


De superiorum legibus sublima panduntur
De creatorum orbibus utilia promuntur
De naturarum nexibus felicia traduntur
De sacratorum ritibus moralia ponuntur.


Ut propter hoc de ipso non immerito dicamus illud quod Ecclesiastici 39 cap.{21}scribitur: Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Domini gloriabitur.

Dixi [141va] secundo quod Magister Petrus Lombardus despectum nimis humilem sustulit laetabunde. Quattuor namque genera hominum solent doctrinas verissimas increpare: nescientium videlicet, et surdorum, curiosorum atque haereticorum, de quorum latratibus curavit modicum ut in suo testatur prologo quem ipsum ferventis caritatis ardor ad sustinendum movebat


Ignaros et insipidos legibus discredentes
Garrulos multum surdos morsibus detrahentes
Physicos satis stolidos rudibus obsequentes
Haereticos vix fulgidos sordibus profluentes.


Ut propter hoc non immerito suis emulis respondendo dicat illud quod Isaiae 1 cap.{22} scribitur: Calendas vestras odivit anima mea; facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis.

Dixi tertio quod Magister Petrus Lombardus affatum satis nobilem protulerat facunde, ut manifeste apparet suas Sententias discurrenti in quibus reperiet suum eloquium


Fundatum claris regulis artis grammaticalis
Stipatum veris formulis discursus logicalis
Ornatum miris flosculis partis rhetoricalis
Dotatum cunctis ferculis notitiae mentalis.


Ut propter hoc non immerito de ipso dicamus illud quod Lucae 24 cap.{23} scribitur: Fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo.

Dixi quarto et ultimo quod Magister Petrus Lombardus profectum mentis docilem complevit iam abunde, nam perseverare est incipere, mediare, finire et tandem mercedem sui operis praestolari, quod manifeste in compositione sui operis demonstravit in quo notabiliter:


Gratum sumpsit exordium ex altis genituris
Latum subiunxit medium in cunctis creaturis
Clarum finis compendium ostendit in iuncturis
Magnae laudis praeconium meruit his facturis.


Ut propter hoc non immerito de se ipso dicat illud quod Iosue cap. 14{24}scribitur: Hodie octoginta quinque annorum sum. Sic valens, ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum, illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum. Sic igitur apparet quod in Magistro apparuerunt quattuor praedicta media quibus probare possumus aliquem fore sapientia decoratum.

Ut igitur thema propositum more solito concludatur, praedictorum sententia sic dicendo reservatur, ex quo Magister Sententiarum


Opus praecelse fulgidum produxit praepotenter
Pondus praenimis horridum sustulit patienter
Verbum amicis placidum protulit condecenter [141vb]
Finem dulcem ad oppidum conclusit consequenter


merito per vestimentum candidum probatur evidenter. Quia igitur se mihi voluit probare theologiae bachalarium per argumenta lucida, ideo stetit ante me in veste candida, quae fuerint verba vestris reverentiis praelibata. In quibus verbis quattuor nobis a Magistro Petro Lombardo in suis declarata Sententiis demonstrantur:


Primo, principalis fortitudo supernorum civium
Secundo, mundialis multitudo creatorum omnium
Tertio, personalis pulchritudo captivorum medium
Quarto, salutaris plenitudo viatorum praemium.


Primum probat firmitatis fastigium dotatum praelatura, cum praemittitur Stetit. Secundum monstrat vetustatis collegium vallatum conclausura, cum subsequitur ante me. Tertium notat claritatis indicium ornatum portatura, cum annectitur in veste. Quartum connotat sanctitatis commercium purgatum a pressura, cum concluditur candida. Pro quorum quattuor concordantia thema propositum resumatur: Stetit ante me in veste candida.

Omissis igitur primo, tertio et quarto membris, dicebam secundo quod in verbis praemissis a Magistro Petro Lombardo nobis secunda monstrabatur mundialis multitudo creatorum omnium quod monstrabat vetustatis collegium vallatum conclausura, et hoc cum subsequebatur ante me. Revera Magister Petrus Lombardus de hac mundiali creaturarum multitudine in secundo Sententiarum volumine multipliciter pertractavit in quo nobis lucide patefecit


De terrenorum legibus veram descriptionem
De angelorum gradibus miram distinctionem
De perfectorum moribus gratam conversionem
De reproborum ritibus pravam aversionem.


Et hoc a prima distinctione inclusive usque ad duodecimam exclusive.


De corporis exordio caelestis firmaturae
De hominis initio terrestris plasmaturae
De mentis natalitio habilis coniuncturae
De paradisi spatio fertilis araturae.


Et hoc a distinctione duodecima inclusive usque ad vigesimam primam exclusive.


De temptativis iaculis proiectis a serpente
De praeceptivis regulis transgressis a parente
De volitivis modulis fixis in nostra mente
De iuvativis gratiis datis pro non valente.


Et hoc a distinctione vigesima prima inclusive usque ad trigesimam exclusive.


De modo quo traducitur labes originalis
De rore quo repellitur tyrannus naturalis [142ra]
De culpa qua comitatur voluptas actualis
De fonte quo producitur macula criminalis.


Et hoc a trigesima distinctione inclusive usque ad finem libri secundi.

Ut propter hoc non immerito de se ipso dicat illud quod Sapientiae cap. 7{25} dicitur: Ipse enim dedit mihi horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, initium et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum, morum mutationes et divisiones temporum{26} anni cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium, iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum. Et quaecumque sunt absconsa et improvisa didici: Omnium enim artifex docuit me sapientiam. Cuius nos participes faciat qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

 

< Apparatus >

1 Act. 10, 30.

2 Marc. 16, 3.

3 Walafridus Strabo, Glossa Ordinaria super Ecclesiasticum, c. 42 (PL 113, 1224). Cf. Ecclesiast. 42, 8.

4 omnium]sanctorum add. PL.

5 Ioan. 5, 36.

6 Ioan. 10, 38.

7 S. Gregorius, Homiliae in Evangelia, hom. 35 (PL 76, 1262;CCSL 141, 325).

8 Cf. Prov. 19, 11.

9 doctus PL, CCSL, om. cod.

10 Aequanimiter…mala] nesciat aequanimiter aliena mala PL.

11 Ecclesiast. 27, 6.

12 Sidonius Apollinaris, Epistolae, VIII, ep. 10 (PL 58, 602-603).

13 difficultatibus PL, CSSL, facultatibus ms.

14 fluvium emanare] vomerem figere PL, CCSL.

15 macri PL, mater ms.

16 nigrescit] delitescit PL, CCSL.

17 Ecclesiast. 4, 29.

18 Epistola corr. ex cap. ms.

19 Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, IV, ep. 31 (PL 69, 629; CCSL 96, 162).

20 Ecclesiast. 11, 29-30.

21 Ecclesiast. 39, 11.

22 Is. 1, 14-15.

23 Luc. 24, 10.

24 Ios. 14, 10-11.

25 Sap. 7, 17-21.

26 morum….temporum om. Sap.