Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

<COLLATIONES PETRI DE CANDIA>

<Edited by Stephen F. Brown>



<COLLATIO TERTIA>

(cod. Vat. Lat. 1081, ff. 219va-220rb)



Sequitur <tertium principium> super tertio libro Sententiarum per eundem et ibidem. Incipit collatio:

Stetit ante me in veste candida. Actuum cap. 10.{1} Venerabiles patres et magistri mihi merito venerandi, ut in primo principio declaratum exstitit, tertia significatio huius nominis vestis candida sumitur pro probitatis propriae glorificatione iuxta ilIud I Machabaeorum 11 cap.{2} Apparuit praecedens eos equester in veste candida armis aureis hastam vibrans. Fuitque lucidatum aliqualiter in praemissis duobus principiis Magistrum Petrum Lombardum theologiae fuisse bachalarium et verum discipulum ex conditionibus sibi non incongrue applicatis. Consequenter restat ipsum ostendere sacrae paginae professorem. Idcirco quaerit intellectus scholasticus quot in doctore requiruntur conditiones ad sapientiam infundendam. Cui ad praesens dicitur quod quattuor, prout ex sacrae paginae textibus informamur, videlicet:


Sana et infaIlibilis instructio legalis
Clara et amicabilis traditio moralis
Brevis et attrahibilis inductio formalis
Apta et commendabilis expressio vocalis.


Dico igitur primo quod prima in doctore requisita conditio est sana et infallibilis instructio legalis, ut Venerabilis Beda in libello De templo Salomonis{3} dicit: “Frustra sibi doctoris usurpat officium, qui discretionem catholicae fidei ignorat. Neque sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificant, qui docere alios regulam quam ipsi non didicere conantur.” Haec ille. Propter quod et sacerdos cui ex sacerdotio doctoris debetur officium sanam doctrinam populis ostendebat, ut IV Regum cap. 17{4} dicitur: Cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi{5} fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Deum. Et tantum de primo. Dixi secundo quod secunda in doctore requisita conditio est clara et amicabilis traditio legalis, ut Cassiodorus Super Psalmo 73{6} dicit: “Bonus doctor prohemiatur apte, narrat aperte, arguit acriter, colligit fortiter, ornat excelse, docet, delectat et afficit.” Haec ille. Propter quod et Salvator, cum a pontifice de sua interrogaretur doctrina, claritatem in ea significavit dicens, Ioannis cap. 18:{7} Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga, et in templo, in quo omnes Iudaei [219vb] conveniunt: Et in occulto locutus sum nihil. Et tantum de secundo. Dixi tertio quod tertia in doctore requisita conditio est brevis et attrahibilis inductio formalis, ut Petrus Blesensis in quodam sermone{8} lucide manifestat: “Quia fragilis est memoria et rerum turbae non sufficit, ideo egregie doctorem informare videtur qui dicit: ‘Quidquid praecipies, esto brevis ut cito dicta percipiant animi dociles teneantque fideles. Omne supervacuum pleno de pectore manat’”{9} Haec ille. Propter quod et Salvator doctrinam brevissimam tradidit, ut Matthaei 22{10} dicitur: Diliges Dominum Deum tuum et proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus universa lex pendet et prophetae. Et tantum de tertio. Dixi quarto et ultimo quod quarta in doctore requisita conditio est apta et commendabilis expressio vocalis, ut Valerius Maximus, libro VIII{11} dicit: “Doctrinae et eloquentiae ornamenta in pronuntiatione apta et convenienti corporis gestu consistunt. Quibus cum se instruxit, tribus modis homines aggreditur: aures penetrando, oculos demulcendo et animos invadendo. ” Haec ille. Propter quod Proverbiorum <cap.> 15{12} dicitur: Lingua sapientium ornat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam. Et tantum de quarto. Sic igitur apparent quattuor in doctore requisitae conditiones ad sapientiam infundendam. Et sic per consequens satisfactum est intellectui scholastico de quaesito.

Nunc vero patres mei venerabiles, doctrina Magistri Petri Lombardi in Sententiarum suarum quadripartite contenta volumine:

Sanis irrigatur fontibus erroris exclusivis
Claris ornatur dotibus mentium allectivis
Brevibus gaudet floribus corporis propulsivis
Aptis dotatur partibus decoris expressivis.


Dico igitur primo quod doctrina Magistri Petri Lombardii sanis irrigatur fontibus erroris exclusivis, quoniam per ipsam


Exprimitur conditio mirabilis naturae
Ostenditur creatio vertibilis facturae
Subiungitur assumptio placibilis iuncturae
Concluditur ablutio culpabilis iacturae.


Ut ex hoc non immerito de ipso dicamus illud quod Ecclesiastis ultimo capitulo{13} scribitur: Docuit populum, et narravit quae fecerat; et investigans composuit parabolas multas. Quaesivit verba utiilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.

Dixi secundo quod doctrina Magistri Petri Lombardi claris ornatur dotibus mentium allectivis, quoniam per ipsam


Mentibus difficilia patenter exprimuntur
Hominibus utilia decenter proponuntur
Diversitatum dubia docenter exponuntur [220ra]
Obliquitatum devia valenter excluduntur.


Ut ex hoc non immerito de ipso dicamus illud quod Actuum 18 cap.{14} scribitur: Hic erat edoctus viam Domini; et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter.

Dixi tertio quod doctrina Magistri Petrii Lombardi brevibus gaudet floribus corporis propulsivis, quoniam


Omnis artis industriae ex ipsa colliguntur
Gratae morum decentiae per ipsam eliguntur
Multae patrum sententiae in ipsa connectuntur
Stultae fratrum fallaciae ab ipsa repelluntur.


Ut propter hoc non immerito quilibet theologiae discipulus sibi dicat illud quod Canticorum 8 cap.{15} dicitur: In cubiculum genetricis meae, ibi me docebis, id est in brevitatem suae doctrinae qui mea exsistit genetrix mihi sapientiae flumina exhibebis.

Dixi quarto et ultimo quod doctrina Magistri Petri Lombardi aptis dotatur partibus decoris expressivis. Revera ibi inveniri poterimus


Narrationem facilem processum explicantem
Divisionem habilem diversa demonstrantem
Exclusionem utilem superflua vitantem
Conclusionem fertilem collecta conservantem.


Ut propter hoc non immerito sibi dicamus illud quod lob 4 cap.{16} scribitur: Ecce docuisti plurimos, et manus lassas roborasti; vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia comfortasti. Sic igitur apparet quod in Magistro Sententiarum fuerunt quattuor conditiones in doctore requisitae.


Ut igitur thema propositum more solito concludatur, praedictorum sententiae sic dicendo resumantur. Ex quo Magister Sententiarum


Doctrinam confert solidam affectum inflammantem
Minervam offert lucidam aspectum illustrantem
Methodum profert placidam auditum excitantem
Lecturam complet fioridam studentes quietantem.


Merito concludo ipsum per vestem candidam doctorem informantem.

Quia igitur ut verus doctor me voluit reficere doctrina solida, ideo stetit ante me in veste candida, quae fuerint verba vestris reverentiis praelibata. In quibus verbis Magister et doctor iam egregius primum essendi gradum nobis quadrupliciter manifestat. Et


Primo, erectum et non debilem dotatum firmitate
Secundo, antiquum et non fragilem privatum finitate
Tertio, dilectum multum humilem ornatum caritate
Quarto, electum cunctis fertilem ditatum largitate.


Primum probat rectitudo permansiva fundamentum continens, cum praemittitur Stetit. Secundum monstrat longitudo durativa detrimentum nesciens, cum subsequitur ante me.[220rb] Tertium notat habitudo connectiva supplementum exhibens, cum annectitur in veste. Quartum connotat pulchritudo purgativa iuvamentum tribuens, cum concluditur candida. Pro quorum quattuor concordantia thema propositum resumatur: Stetit ante me in veste candida.

Omissis igitur primo, secundo et quarto membris, dicebam tertio quod in verbis praemissis tertio nobis monstrabat Magister primum essendi gradum, dilectum multum humilem ornatum caritate, quod notabat habitudo connectiva supplementum exhibens, et hoc cum annectebatur in veste. Revera de hoc humili et dilecto veste humanitatis induto eius virtutibus et donis gratuitis, praeceptis atque criminibus quibus vita deperditur, in hoc tertio libro pertractat, utpote:


De naturarum vinculis firmae coniunctionis
De vinculorum modulis ordine rationis
De concretivis verbulis mutuae dictionis
De culturarum ferculis aptae distinctionis.


Et hoc a prima distinctione inclusive usque ad duodecimam exclusive.


De mira plenitudine omnium gratiarum
De sumpta aegritudine defectus et poenarum
De vera rectitudine meriti doctrinarum
De tanta altitudine pro culpis animarum.


Et hoc a duodecima distinctione inclusive usque ad vigesimam tertiam exclusive.


De solidis virtutibus quibus mens regulatur
De quattuor moralibus quibus plebs ordinatur
De donis spiritalibus quibus grex inflammatur
De vinculi succursibus quo virtus alligatur.


Et hoc a vigesima tertia distinctione inclusive usque ad trigesimam septimam exclusive.


De praeceptorum numero decenter ordinato
De falsae vocis nuntio mendaciter prolato
De perfido periurio inaniter oblato
De legum ordinario ad invicem collato.


Et hoc a distinctione trigesima septima inclusive usque ad finem tertii libri.

Ut propter hoc non immerito de se ipso dicat illud quod I ad Timotheum 2 cap.{17} dicit Apostolus: Veritatem enim dico in Christo Iesu, et non mentior, doctor gentium in fide et veritate. Cuius nos participes faciat qui via, veritas et vita ab omnibus praedicatur. Amen

 

< Apparatus >

1 Act. 10, 30.

2 II Mach. 11, 8.

3 Beda Venerabilis, De templo Salomonis, c. 4 (PL 91, 745).

4 IV Reg. 17, 28.

5 captivi] ducti IV Reg.

6 Potius C. Plinius Caecilius Secundus, Epistularum libri novem, 2, 3, 3 (ed. M. Schuster, Lipsiae, 1933), 41, lin. 8-10.

7 Ioan. 18, 20.

8 Potius Moralium Dogma Philosophorum, c. 2 (ed. John Holmberg, Uppsala, 1929), 5. Cf. John R. Williams, “The Quest for the Author of the Moralium Dogma Philosophorum, 1931-1956” in Speculum 32 (1957), 736-747.

9 Q. Horatius Flaccus, De Arte Poetica, lin. 335-337 (ed. C. O. Brink, Cambridge, 1971), 67.

10 Matt. 22, 37-40.

11 Valerius Maximus, Factorum et Dictorum Memorabilium Libri Novem, VIII, 10 (ed. D.R. Shackleton Bailey, Cambridge, MA, 2000), II, 248: “Eloquentiae autem ornamenta in pronuntiatione apta et convenienti motu corporis consistunt. Quibus cum se instruxit, tribus modis homines adgreditur, animos eorum ipsa invadendo, horum alteri aures, alteri oculos permulcendos tradendo.”

12 Prov. 15, 2.

13 Ecclesiast. 12, 9-10.

14 Act. 18, 25.

15 Cant. 8, 2.

16 Iob 4, 3.

17 I Tim. 2, 7.