Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Book I, Question 2, Article 3, parts 1-2

Edited by Chris Schabel.

 

 

Utrum voluntas creata respectu fruitionis elicitae sit a suprema substantia necessitabilis obiective.

[1]Tertius articulus erat iste: utrum voluntas creata respectu fruitionis elicitae sit a suprema substantia necessitabilis obiective.

[2] Pro cuius declaratione sic procedam: primo investigabo radicem libertatis in communi; secundo radicem liberatis in speciali respectu voluntatis creatae; et tertio descendam ad formam quaestionis.

<PARS PRIMA>

<Radix libertatis in communi>

[3] Quantum ad primum pro nunc declarandum, pono sex conclusiones. Quarum prima sit ista: ratio communis productivi principii per naturale et liberum dividitur adaequate. Intelligo istam conclusionem per istum modum, quod omne principium productivum de necessitate cadit sub altero istorum duorum. Ista conclusio sic probatur: quodlibet productivum principium aut determinatur ad suum agere secluso omni impedimento taliter quod non potest se non determinare ad suum agere aut taliter quod potest se non determinare ad suum agere, ergo quodlibet productivum principium est naturale vel liberum, et per consequens conclusio vera. Antecedens istius consequentiae patet per viam contradictionis. Sed consequentia probatur, quia si productivum principium taliter se determinat ad suum agere quod non potest se non determinare, aut ergo hoc provenit ex mera inclinatione consequente formam rei, aut ex mera apprehensione, aut ex complacentia et dilectione. Si primo modo vel secundo, constat quod tale principium est naturale. Si tertio, constat quod est liberum. Ergo ex prima parte antecedentis sequitur veritas praemissae conclusionis. Si detur secunda pars, quod tale principium productivum taliter se determinat quod potest se non determinare, aut hoc provenit ab extrinseco aut ab intrinseco. Si primo modo, constat quod hoc esset per violentiam, et per consequens tale activum erat naturale. Si ab intrinseco, sequitur quod erat liberum. Et per consequens sequitur manifeste quod ratio communis productivi principii per naturale et liberum dividitur adaequate.

[4] Praeterea, ista videtur intentio Philosophi, secundo Physicorum, ubi dividit causam activam in naturam et propositum, ubi sic dicit:{1} “Eorum” inquit, “quae fiunt propter hoc, id est propter finem, cuiusmodi sunt omnia quae fiunt a per se causa, alia quidem secundum propositum, alia vero non.” Et subdit parum post:{2} “Sunt autem propter hoc quaecumque ab intellectu aguntur, quaecumque a natura.” Et consequenter ad istas duas causas per se reducit duas causas per accidens, casum videlicet et fortunam. Ex qua [32rb] manifeste apparet propositum.

[5] Praeterea, nono Metaphysicae, capitulo quarto, distinguens productivum principium in potentias rationales et irrationales, dicit:{3} “Tales,” scilicet irrationales, “potentias necessarium est quando ut possint activum et passivum appropinquant, hoc quidem facere, illud vero pati, illas vero, scilicet rationales, non necesse,” supple ‘hoc’, “facere, illud vero pati.” Unde et apud Aristotelem haec distinctio tripliciter nominatur. Quandoque secundum propositum et non secundum propositum; quandoque secundum intellectum et secundum naturam – et istae duae acceptiones habentur ab eodem, secundo Physicorum, ut dictum est in prima auctoritate; quandoque secundum rationales potentias et irrationales, ut nono Metaphysicae. Ex quibus manifeste apparet conclusio.

[6] Secunda conclusio haec est: modus agendi productivi principii per quaternarium numerum suscipit sectionem. Haec conclusio sic probatur: omne principium productivum habet suum modum agendi; sed per primam conclusionem duplex est in genere productivum principium; ergo et duplex modus agendi ei correspondet. Sed cum unum sit naturale et aliud liberum, sequitur quod libere et naturaliter sunt modi talia principia consequentes. Sed hos duos modos de necessitate consequuntur alii duo modi, videlicet necessario et contingenter, ergo sequitur quod modus agendi sumptus communiter per quaternarium est divisus. Consequentia ista patet. Declaro assumptum, quia sive agens agat libere sive naturaliter, aut sic agit quod non potest non agere aut sic agit quod potest non agere. Hoc patet per viam contradictionis. Si primo modo, sequitur quod necessario. Si secundo modo, sequitur quod contingenter. Et per consequens conclusio vera.

[7] Praeterea, quodlibet superius ad rem aliquam est superius ad modum eiusdem rei; sed superius ad omne productivum principium est contingens vel necessarium; ergo et similiter ad omnem modum talis principii. Sed modus talis principii est naturalis vel liber; ergo similiter necessarius vel contingens. Consequentia patet et minor. Maior declaratur, quia quicquid est prius priore est prius posteriore; sed res prius est aliquo modo prioritatis suo modo; ergo quodlibet quod est prius ipsa re est prius modo rei. Sed quodlibet superius dicitur prius respectu sui inferioris; ergo propositum. Nec est aequivocatio de priori, quia sumitur prout dicitur in Post praedicamentis:{4} “‘Prius’ est a quo non convertitur subsistendi consequentia.” Nunc autem in modo rei formaliter includitur ipsa res et non e contra. Quare propositum. Et per consequens sequitur quod sunt quatuor modi, duo immediati et proprii et duo communes.

[8] Tertia conclusio est haec: quilibet modorum huiusmodi est aliis duobus compossibilis, et tertio formaliter est repugnans. Verbi gratia quid volo dicere: capio illos quatuor modos naturaliter, libere, necessario, et contingenter. [32va] Li ‘naturaliter’ stat cum necessario et contingenter et repugnat li ‘libere’. Similiter, libere stat cum necessario et contingenter et repugnat naturaliter. Similiter, necessario stat cum libere et naturaliter et repugnat contingenter. Similiter, contingenter stat cum naturaliter et libere et repugnat necessario. Et sic semper quilibet illorum modorum stat cum duobus et repugnat tertio.

[9] Ista conclusio sic intellecta probatur primo sic: Deus Pater naturaliter producit Verbum et taliter producit quod non potest non producere, ergo necessario producit Verbum, et per consequens modus necessitatis stat cum modo naturalitatis. Similiter, elementum ignis naturaliter assimilat sibi aerem et taliter assimilat quod non potest non assimilare, positis omnibus requisitis ex parte sui, hoc semoto praecise: quod prima causa non velit coagere; ergo contingenter assimilat sibi tale passum secundum ordinem et connexionem ad causam primam, et per consequens modus contingentiae non repugnat formaliter modo naturalitatis. Ergo iste modus naturalitatis ratione sui formaliter est compossibilis cuilibet istorum modorum. Sed quod repugnat tertio, videlicet modo libertatis, patet, quia sicut res ad rem, ita modus rei ad modum rei; sed principium naturale et principium liberum sunt primae differentiae dividentes principium productivum, ut patet ex prima conclusione; ergo ad invicem repugnant; ergo nihil formaliter quod continetur sub uno continetur sub alio, et per consequens nec modi ipsorum coinciderent insimul quod agere naturaliter sit agere libere. Quare propositum.

[10] Praeterea, Deus Pater libere producit Spiritum Sanctum, et taliter producit quod non potest non producere Spiritum Sanctum, ergo necessario producit Spiritum Sanctum, et per consequens modus necessitatis non repugnat modo libertatis. Similiter, Deus libere producit creaturam, et taliter producit quod potest ipsam non producere, ergo contingenter producit creaturam, et per consequens modus contingentiae non repugnat liberati. Et per consequens modus libertatis ratione sui formaliter est compossibilis cuilibet illorum. Et tamen repugnat modo naturalitatis, ut prius dictum est. Ergo conclusio vera.

[11] Praeterea, Deus Pater necessario producit Spiritum Sanctum, quia sic producit quod non potest non producere ipsum, et tamen libere producit eundem, et per consequens modus libertatis stat cum modo necessitatis. Et idem Deus contingenter producit creaturam quia sic producit quod potest ipsam non producere, et tamen libere eandem producit, et sic stat cum modo contingentiae, et tamen non stat cum modo naturali. Et ita apparet possibilitas combinationum istorum modorum ad invicem. Et similiter apparet de alio modo, nam ignis naturaliter producit ignem, et similiter eundem [32vb] libere Deus producit, sed tam ignis quam Deus contingenter producunt; ergo modus contingentiae stat cum modis naturalitatis et libertatis, et tamen repugnat necessario. Ergo semper ita est quod unus duobus compossibilis est et tertio repugnat. Quare propositum.

[12] Quarta conclusio est haec: prima radix libertatis prout respicit omne principium liberum in ratione contingentiae minime radicatur. Haec conclusio sic probatur: cuilibet actui divinae voluntatis ad intra necessitas simpliciter est annexa, ergo prima radix libertatis ut sic in ratione contingentiae minime continetur. Consequentia ex hoc est evidens quia summa libertas in divina voluntate maxime reperitur. Sed antecedens probatur tripliciter, et primo sic: Deus necessario est beatus, ergo Deus necessario se diligit. Et sequitur: Deus necessario se diligit, ergo Deus necessario vult se ipsum esse, et per consequens Deus necessario libere vult se esse. Prima consequentia patet per hoc quod beatitudo consistit formaliter in cognitione et dilectione, et per consequens quod est beatum est diligens et cognoscens. Et secunda patet, quoniam omnis actus voluntatis est volitio vel nolitio; sed dilectio est actus voluntatis; ergo volitio vel nolitio. Sed non est nolitio, ergo volitio. Et per consequens formaliter sequitur: diligit, ergo vult. Sed tertia consequentia patet: omnis actus principii liberi liber est; sed voluntas est formaliter principium liberum; ergo eius actus est liber. Ergo sequitur: voluntas vult, ergo voluntas libere vult. Et e converso est bona consequentia: voluntas libere vult, ergo voluntas vult. Et per consequens illae duae propositiones sunt simpliciter convertibiles: ‘voluntas vult’ et ‘voluntas libere vult’. Ergo eodem addito antecedenti et consequenti, consequentia erit bona, quod voluntas necessario vult, ergo voluntas necessario libere vult. Et antecedens sequitur ex hoc quod Deus necessario est beatus, ergo et consequens. Et ita apparet quod ratio primaria libertatis in ratione contingentiae minime radicatur, quod erat probandum.

[13] Praeterea, idem antecedens sic probatur: Spiritus Sanctus libere producitur. Vel ergo ex vi suae productionis contingenter producitur vel necessario. Sed non potest dici quod contingenter, quia tunc Spiritus Sanctus posset non produci; sed non aliunde capit esse Spiritus Sanctus nisi per productionem; ergo Spiritus Sanctus posset non esse, et per consequens Deus posset non esse, quod est haereticum. Si ergo necessario producitur, et cum hoc libere, cum igitur ratio contingentiae repugnet formaliter rationi necessitatis, sequitur quod ratio libertatis in ratione contingentiae non fundatur. Quare propositum.

[14] Praeterea, voluntas infinita respectu obiecti infiniti perfectissimo modo se habet; sed divina voluntas est huiusmodi; ergo se habet perfectissimo modo. Maior ex hoc apparet quia aliter posset intelligi aliqua voluntas quae se haberet perfectiori modo respectu sui [33ra] obiecti quam voluntas infinita, et loquor de infinitate quae excludit omnem modum dependentiae, quod non est imaginabile. Ergo illa maior vera. Et minor similiter est de se nota. Sed tunc ultra, voluntas divina perfectissimo modo se habet respectu obiecti volibilis infiniti; sed talis non potest poni nisi sit modus necessarius; ergo de facto ita est, et per consequens prima radix libertatis in ratione contingentiae minime continetur. Ista minor probatur, videlicet quod non possit poni nisi modus necessarius, quia cum voluntas divina ex hoc sit perfecte beata quia habet suam essentiam in ratione obiecti volibilis infiniti, si non esset modus necessarius, sed contingens, posset non esse beata, quod est absurdum. Ergo propositum.

[15] Quinta conclusio est haec: indeterminatio activi principii vel repectu possibilis vel actualiter existentis non monstrat generaliter radicem primariam libertatis. Istam conclusionem declaro propter duplicem positionem circa istam materiam. Ad cuius evidentiam est notandum quod duplex videtur indeterminatio, quaedam videlicet de possibili et quaedam de inesse.{5} Prima est ad posse agere et ad posse non agere, secunda vero est ad agere vel non agere. Et secundum hoc fuerunt duae opiniones. Prima{6} dixit quod libertas radicabatur in hoc quod est posse agere et posse non agere, secunda{7} vero dicebat libertatem radicari in utroque. Nunc vero dico quod nullus istorum modorum indicat radicem primariam libertatis.

[16] Ista conclusio sic intellecta taliter declaratur: cui aeternaliter competebat determinatio respectu alicuius, eidem indeterminatio respectu eiusdem nullo modo conveniebat; sed divinae voluntati aeternaliter competebat determinatio respectu sui; ergo numquam fuit ibi aliqua indeterminatio. Et tamen libere se habebat respectu sui; ergo non oportet quod ratio libertatis radicetur in ista indeterminatione.

[17] Confirmo clariori modo: divina voluntas aeternaliter et determinate se ipsam voluit, nec umquam fuit ita quod posset se non velle, ergo necessario determinabatur tam de possibili quam de inesse ad volendum se ipsam, et tamen mere libere. Ergo non exigitur ratione salvandae libertatis ponere indeterminationem de possibili vel de inesse, quia licet hoc sit verum quod Deus potest numquam determinasse Antichristum fore, tamen hoc respectu sui nullatenus est possibile, et tamen manet libertas. Quare propositum.

[18] Praeterea, ut prius dicebatur, Spiritus Sanctus libere producitur, quia per hoc distinguitur a productione Verbi, et tamen nulla talis indeterminatio est respectu illius, quoniam impossibile est Spiritum Sanctum posse non produci a Patre et Filio. Ergo nec valet dicere, sicut dicit Landulphus{8} [33rb] in Scripto suo primo, distinctione prima, quaestione tertia, videlicet quod necessitas istius determinationis non provenit ratione libertatis formaliter, sed ratione naturae, et ideo ab extrinseco provenit voluntati divinae quod non possit esse indifferens, videlicet quia est talis natura. Sed nulla esset contradictio de ratione formali voluntatis quod Deus posset se non amare et similiter Spiritum Sanctum non producere. Sed quare hoc non provenit est ratio assignata.

[19] Sed absque dubio, licet ista responsio evacuet difficultatem, tamen sua radix non videtur vera – immo innititur fundamento periculoso. Arguo igitur contra ipsam sic: formalis contradictio est Deum esse et Deum non esse beatum. Quod probo, quoniam ratio divinitatis includit formaliter omnem denominationem perfectionis simpliciter. Cum igitur beatitudo sit denominatio perfectionis simpliciter, ergo ipsa formaliter includitur in ratione divinitatis. Sed contradictio est aliquid esse sine illo quod est de ratione sua formali, ut patet, quia contradictio esset hominem esse et nullum animal esse pro eo quod animal includitur in ratione formali hominis. Ergo contradictio est Deum esse et Deum non esse beatum. Sed hoc sequitur ex positione, videlicet quod non est contradictio Deum esse et Deum non esse beatum. Quod probo, nam ex hoc Deus est beatus quia habet suam essentiam ut obiectum actualiter cognitum sub ratione infiniti cognoscibilis, et similiter habet eandem ut obiectum actualiter dilectum sub ratione infiniti diligibilis. Si ergo nulla esset contradictio ratione voluntatis Deum se non amare, sequitur quod nulla esset contradictio Deum esse et non esse beatum, quod est absolute impossibile formaliter, ut iam est probatum. Quare propositum.

[20] Praeterea, quandocumque aliquid est de formali ratione alicuius, cuicumque tale inest formaliter, et illud quod est de ratione sua formali. Verbi gratia, quia substantia est de formali ratione animalis, ideo si animal est de formali ratione alicuius, sequitur quod et substantia sit de formali ratione eiusdem. Et quia animal est de formali ratione hominis, ideo similiter et substantia. Ergo pariformiter, si indifferentia vel indeterminatio sit de formali ratione libertatis et libertas sit de formali ratione divinitatis, sequitur quod de facto indifferentia vel indeterminatio respectu cuiuscumque, ut isti volunt, est de formali ratione divinitatis. Et per consequens tam intrinsece et essentialiter se potest non determinare respectu sui quam respectu creaturae, quod est absurdum. Et consequentia probatur: ex quo ista indifferentia non habetur ex parte obiecti, sed ex formali ratione potentiae, sequitur quod aeque est indifferens respectu cuiuscumque obiecti, quod non videtur verum.

[21] Praeterea, data ista positione, sequitur quod Spiritus Sanctus ex vi suae productionis non aliter producitur quam producitur creatura. Consequens videtur falsum. Prima consequentia patet, nam Spiritus [33va] Sanctus producitur formaliter ratione libertatis, ut ipse concedit. Si ergo radix libertatis sumptae generaliter sit talis indifferentia quae postmodum tollitur per accessoriam determinationem, sequitur quod taliter producitur et non aliter creatura, ut apparet. Ergo propositum. Sed hoc consequens videtur multipliciter falsum, primo quia tunc Spiritus Sancti productio esset formaliter contingens, et cum hoc sit Deo intrinsecum, sequitur quod aliquid Deo intrinsecum esset formaliter contingens. Similiter, tunc Trinitas non summe necessario esset, quia illud est magis necessarium quod est tam realiter quam formaliter necessarium quam illud quod praecise realiter. Si ergo Spiritus Sanctus sine contradictione posset non produci a Patre ratione libertatis, sequitur quod suae productioni non competit summa necessitas, quia non formaliter. Et per consequens, cum ad rationem Trinitatis necessario requiratur Spiritus Sancti productio, sequitur quod quam illa productio non est formaliter necessaria tam et Trinitas, et per consequens non summe, quod non videtur verum.

[22] Et certe mirum videtur de isto doctore – cuius doctrina sententialiter et ex toto sub verbis clarioribus est doctrina Doctoris Subtilis – quomodo a suo magistro deviavit, nam ipse oppositum tenet et nititur declarare Quolibet, quaestione 16, et similiter Scripto primo super Sententias, distinctione 10, in responsione quaestionis.{9} Quare apparet cum reverentia quod adhuc stat conclusio et responsio nulla.

[23] Sexta conclusio et finalis quantum ad hoc est ista: posse complacenter et eligibiliter operari est condicio essentialiter consequens et formaliter indicans liberatem. Ista conclusio sic probatur: in illo stat ratio libertatis, quo posito, ponitur libertas, et quo remoto, removetur libertas; sed posito in aliquo posse complacenter et eligibiliter operari, et circumscripto quocumque alio, manet libertas; ergo conclusio vera. Consequentia et maior patent. Declaro minorem: circumscripta contingentia vel indeterminatione in quibus maxime assignatur libertas, non minus est libertas, ut patet in dilectione Dei respectu sui et productione Spiritus Sancti, ut dictum est. Quare propositum.

[24] Praeterea, nihil est de per se ratione alicuius denominationis perfectionis simpliciter quod de se includit imperfectionem; sed contingentia sive indeterminatio videtur imperfectionem includere, vel saltem non dicit perfectionem; ergo sequitur quod non est de ratione alicuius denominationis perfectionis simpliciter. Consequentia et maior patent, et minor similiter, quoniam contingentia dicit mutabilitatem vel in recto vel in obliquo. Et tunc ultra, cum igitur libertas sit denominatio perfectionis simpliciter, quia in quocumque esset melius est ipsum quam non ipsum, sequitur quod nec contingentia nec indeterminatio sunt de ratione formali liber[33vb]tatis. Et per consequens per sufficientem divisionem sequitur quod consistit in posse complacenter et eligibiliter operari, quod erat probandum.

[25] Radix positionis consistit in hoc: quia videmus agentia aliqua agere a proposito, ut experimur in nobis, aliqua vero ex mera necessitate naturae, ut videmus in descensu gravium et ascensu levium, ideo necessario concludimus aliquid agere libere et aliquid naturaliter. Ulterius ex lumine naturali concludimus aliqua agere contingenter et aliqua necessario. Sed ex lumine naturali non elevamur ut videamus productiones ad intra, sed concedimus in Deo per fidem duplicem fore productionem ad intra, videlicet naturae et libertatis, ex qua consideratione videmus coincidentiam libertatis cum necessitate. Idcirco imaginamur primam radicem libertatis prout se extendit ad omne volens non esse ratione contingentiae nec indeterminationis, sed praecise ex hoc quod est complacenter et eligibiliter operari.

[26] Unde error oppositum imaginantium oritur ex isto: quia non distinguunt inter liberum et dominativum. “Liberum enim dicitur quod est gratia sui,” ut dicit Philosophus, primo Metaphysicae.{10} Dominavitum vero in cuius potestate est suspendere actum suum, quod Deo non competit respectu sui vel productionis Spiritus Sancti. Ex actu igitur experimur potentiam iuxta doctrinam Philosophi, secundo De anima:{11} “Potentiae distinguuntur per actus et actus per obiecta.”

[27] Nunc vero ex complacentia obiecti in nobis experimur desiderium ex cuius adeptione habemus amorem, ex quo oritur dilectatio. Ergo ex isto processu primus actus indicans libertatem videtur complacentia. Et sic apparet quod posse complacenter et eligibiliter operari videtur prima radix libertatis – et hoc theologice procedendo.

[28] Quid vero dicerent philosophi non curo ad praesens, quia nolo vos ulterius aggravare, quia forsan declarabitur in lectione sequenti.

<PARS SECUNDA>

<Radix libertatis in speciali respectu voluntatis creatae>

[29] Consequenter est investigandum specialius de radice libertatis volitivae creatae ut veritas clarius appareat de quaesito. Pro cuius declaratione – supposito pro nunc quod quaelibet voluntas creata sit libera libertate contradictionis, quia hoc probare difficile foret, cum multorum fuerit opinio omnia evenire de necessitate – pono sex conclusiones.

[30] Quarum prima sit ista: nulla voluntas dependens essentialiter est libertate contradictionis libera per aliquam habitudinem consurgentem ex obiecto proprio ad se ipsam. Haec conclusio sic probatur: libertas contradictionis est formaliter quaedam activitas, quia est posse agere et posse non agere; sed quodlibet obiectum respectu suae potentiae se habet ad [34ra] talem potentiam ut passivam, cum ipsam moveat; igitur et obiectum volitivae potentiae respectu ipsius se habebit in habitudine ad talem potentiam ut passivam, et non ut activam. Et per consequens ex huiusmodi habitudine nullo modo voluntas denominatur libertas contradictionis. Consequentia et praemissae patent. Quare propositum.

[31] Praeterea, libertas contradictionis est formaliter quaedam indifferentia; sed habitudo obiecti voluntatis ad ipsam voluntatem tollit indifferentiam; ergo ex habitudine talis obiecti ad ipsam voluntatem non ponitur in voluntate contradictionis libertas. Consequentia et maior apparent, sed minor declaratur: nam obiectum ipsius voluntatis est bonum sub ratione boni; sed constat quod sic hoc obiectum respicit voluntatem quod impossibile est ipsam ferri ad aliquid quod non participet rationem talis obiecti vel apparenter vel existenter, aliter non esset obiectum proprium et adaequatum; ergo ex ratione propria determinat voluntatem, et per consequens non confert indifferentiam.

[32] Si dicatur quod, licet non conferat indifferentiam in communi, confert tamen in ratione particulari respectu istius boni vel illius, contra: tunc ratio particulariter in obiecto concepta esset inducens talem indifferentiam in voluntate. Aut ergo est ratione alicuius rationis includentis rationem bonitatis aut non. Si sic, redit prima ratio. Si non, ergo sequitur quod talis ratio nullam habet habitudinem ad voluntatem in ratione obiecti, cum non contineatur sub per se ratione illius obiecti. Et per consequens nec tale obiectum ut particulariter vel generaliter movens est ratio inducendi indifferentiam in voluntate.

[33] Praeterea, nihil denominatur contradictorie liberum per actionem mere naturalem, aliter omnia agentia essent contradictorie libera in agendo, quod videtur falsum; sed quaelibet obiectiva motio est mere naturalis; ergo per nullam talem potest voluntas denominari contradictionis libertas. Consequentia et maior patent, et minorem declaro: nam obiectiva motio sic se habet respectu suae potentiae quod non stat ipsam non movere durante sua praesentia, ut apparet in actibus exterioribus et in omnibus perceptivis potentiis; ergo propositum.

[34] Nec valet si dicatur quod Deus obiective movet et tamen mere voluntarie, quia hoc est falsum quod sic obiective moveret, quia tunc dummodo esset praesens potentiae non posset se non occultare, quod videtur falsum. Ergo sequitur quod ex tali habitudine minime conferatur contradictionis libertas.

[35] Ex qua conclusione sequitur correlarie falsitas opinionis dicentium quod, si obiectum voluntati ostenderetur sub ratione summi boni, ita quod nulla ibi appareret ratio mali, quod voluntas figeretur in suo obie[34rb]to. Sed quare non figitur est propter imperfectam participationem talis obiecti. Et per consequens videntur innuere quod imperfecta bonitatis participatio est voluntatem reddens indifferentem, quod iam apparuit falsum.

[36] Secunda conclusio est haec: nulla ratio per aliquam habitudinem consurgens ex actu proprio dependentis volitivae potentiae ad se ipsam potest esse formalis ratio suae indifferentiae producendi. Haec conclusio sic probatur: nullus effectus alicuius causae determinat suam causam in agendo; sed quilibet actus proprius voluntatis dependentis est effectus eiusdem; ergo nullus talis determinat voluntatem ad agendum. Consequentia patet et maior ex hoc, quoniam nullum posterius est determinativum sui prioris sub tali ratione; sed quilibet effectus respectu suae causae sic se habet; ergo propositum. Et declaratur aliunde: quaero quando talis effectus naturaliter posterior sua causa determinat suam causam, vel quando est, vel quando non est? Non quando non est, quia sic nullo modo sibi correspondet ratio determinantis. Nec quando primo est, quia ante fuit determinatio causae ad productionem huiusmodi. Ergo maior vera. Et minor de se nota est. Quare propositum. Et tunc ultra, quod non potest esse ratio formalis propter suam posterioritatem alicuius prioris, a fortiori nec alicuius alterius praecedentis tale prius; sed indeterminatio causae ad agendum semper praecedit suam determinationem ad agendum ubi causa non sit aeternaliter determinata, de quo modo non loquor ad praesens; ergo quod non potest esse ratio determinationis propter rationem expressam, a fortiori nec indeterminationis. Et per consequens, cum nullus actus voluntatis sit ratio formalis determinationis eiusdem, a fortiori nec suae indifferentiae. Quare propositum.

[37] Praeterea, nulla ratio formaliter capiens esse ab uno oppositorum est ratio formaliter dans esse alteri oppositorum, quia aliter unum oppositorum esset per se causa alterius, quod videtur absurdum, quoniam quicquid est causa causae est causa causati. Si ergo aliqua ratio formalis capit esse ab uno contrariorum, et illa dat esse alteri, sequitur quod unum oppositorum esset per se causa alterius, quod non est verum. Patet igitur illa maior. Sed actus quilibet voluntatis capit esse per determinationem ipsius voluntatis, ut apparet; ergo nullo modo potest esse causa indeterminationis seu indifferentiae voluntatis. Et per consequens, cum habitudo quaelibet ipsius actus sequatur naturaliter ipsum actum, sequitur quod ex nulla habitudine actus huiusmodi ad ipsam voluntatem habetur in voluntate indifferentia producendi, quod erat probandum.

[38] Ex qua conclusione sequitur manifeste falsitas opinionis dicentium libertatem radicari in voluntate ex actu suo, ut videtur dicere Dominus Petrus Aureoli,{12} quod “libertas consurgit in [35va] potentia volitiva ex actu complacentiae et delectationis.”

[39] Tertia conclusio est haec: formalis libertatis contradictionis condicio inest intrinsece cuilibet voluntati essentialiter dependenti. Haec conclusio sic probatur: actus voluntatis denominatur liber libertate contradictionis. Aut ergo hoc habet intrinsece aut extrinsece. Non intrinsece, quia tunc iste actus esset formaliter libertas contradictionis. Consequentia patet. Sed hoc consequens est falsum, quia tunc iste actus, si separaretur, posset meritorie agere – immo et nunc sibi competeret – et per consequens esset essentia vitalis, quod est absurdum. Si ergo extrinsece, aut ergo ex habitudine ad suam potentiam, aut ex habitudine ad obiectum. Non ex habitudine ad obiectum, quia cum tale mere naturaliter moveat, numquam per ipsum talis actus formaliter denominabitur liber. Si ergo ex habitudine ad potentiam, sequitur quod potentia essentialiter est contradictionis libertas. Et confirmatur ista consequentia: si actui competit denominative libertas per habitudinum ad suam potentiam, vel ergo potentiae competit ex se vel ex alio extrinseco. Nullum aliud videtur, nisi diceretur voluntarie quod est unum ens mathematicum quo sibi competit talis denominatio. Et sic de illo quaererem. Et sic vel esset processus in infinitum, vel standum est ad aliquod mere voluntarie dictum, vel standum est quod potentiae tali intrinsece competit libertas. Primum et secundum non sunt rationabiliter danda. Ergo relinquitur tertium, et per consequens libertas contradictionis intrinsece competit tali voluntati. Quare propositum.

[40] Praeterea, omnis denominatio abstractiva quae alicui per accidens competit de necessitate reducitur ad aliquid cui essentialiter competit. Addo autem ‘abstractiva denominatio’, quia forsan negaretur de concretivis denominationibus, quoniam diceretur quod esse album alicui per accidens competit et tamen nulli essentialiter, quia maxime videretur albedini competere. Nunc autem falsum est quod albedo sit alba. Est igitur maior vera.

[41] Sed forsan adhuc diceretur quod istae sunt abstractivae denominationes: relatio, quantitas, ubeitas, et sic de talibus, et tamen de nullo essentialiter dicuntur, ad minus secundum opinionem Ockham et aliorum negantium relationem fore rem distinctam a suo fundamento.{13} Ut igitur cuilibet satisfiat, formo sic maiorem: quandocumque sunt aliquae denominationes concretivae et abstractivae, et concretivae possunt de aliquo verificari pro quo non abstractivae, et similiter abstractivae pro quo non concretivae, denominationes abstractivae reducuntur ad aliqua quibus essentialiter competunt, ut patet de omnibus talibus: album, albedo, et sic de aliis. Nunc vero istae denominationes sic se habent: liberum libertate contradictionis et libertas talis. Et concretum dicitur de homine, abstractum vero non. Ergo oportet reducere istam denominationem ‘libertas [34vb] contradictionis’ ad aliquid quod est in homine per se, quia per nihil extra hominem dicitur homo liber, aliter per lapidem diceretur liber. Et cum non possit reduci ad aliquam partem hominis nisi ad rationalem, nec ad quamlibet partem rationalis nisi ad voluntatem, sequitur quod tali conveniet essentialiter contradictionis libertas. Quare propositum.

[42] Quarta conclusio est haec: quaelibet volitiva essentialiter dependens per idem realiter est vera entitas et contradictionis libertas. Haec conclusio sic probatur: quodlibet intrinsecum alteri vel est idem cum eo realiter vel requisitum ad integritatem suae naturae ut pars essentialis vel proprietas consequens partium requisitarum condicionem; sed libertas contradictionis est cuilibet voluntati intrinseca, ut patuit per praecedentem conclusionem; ergo libertas contradictionis vel est ipsa voluntas, vel eius pars, vel proprietas consequens condicionem partis. Consequentia est nota, et maior et minor ex hoc, quoniam non videtur aliter imaginabile quod aliquid sit alteri intrinsecum nisi per modum superius nominatum, ut patet exemplificando, nam extrinsecum est Deo beatitudo sive ratio intellectualis naturae, et quia ibi est summa simplicitas, ideo Deus est intellectualis natura. Similiter, intrinsecum est homini habere anima intellectivam, et quia non est anima intellectiva, ideo dicimus quod requiritur ad esse hominis ut eius pars essentialis. Similiter, secundum viam philosophorum, intrinsecum est igni habere formam a materia distinctam; sed quia talem formam intrinsece consequitur caliditas, ideo, secundum eos, intrinsecum est igni habere caliditatem. Patet igitur maior. Et tunc ultra, libertas contradictionis non requiritur tamquam pars, quia sic voluntas esset vere composita, quod non est verum . Nec similiter talis proprietas ut consequens partem, ex quo nulla talis est. Ergo sequitur quod voluntas per idem realiter est vera entitas et contradictionis libertas, quod erat probandum.

[43] Praeterea, dato conclusionis contradictorio, sequitur quod voluntas est aliquid praeter libertatem contradictionis. Consequens est falsum, ergo et antecedens. Consequentia apparet, ex quo non per idem est realiter entitas et contradictionis libertas. Sed falsitas consequentis probatur, quia aut illud esset substantia aut accidens. Non est dicendum quod accidens, quia sic voluntas praeter libertatem esset accidens, et per consequens in aliquo subiecto. Quaero quod est illud? Si dicatur quod anima intellectiva, tunc Deus posset destruere tale accidens conservando quodlibet aliud impertinens isti, et per consequens staret quod anima intellectiva esset et libertas contradictionis sine voluntate, quod non est imaginabile. Nec est dicendum quod substantia, quia nulla alia videtur ibi nisi substantia animae intellectivae seu substantia intellectualis naturae. Quare propositum. [35ra]

[44] Ex qua conclusione sequitur quod impossibile est libertatem contradictionis fore certum individuum de genere accidentis, contra imaginationem multorum antiquorum doctorum.

[45] Quinta conclusio haec est: per unicam rationem formalem voluntatis dependentis activitas est elicitiva actus proprii et eiusdem formaliter suspensiva. Haec conclusio sic probatur: quia si non per unicam, detur quod per duas ad minus. Tunc sic: voluntas A sit prima ratio formalis B, scilicet activa, et sit alia C, scilicet suspensiva, et sit actus proprius voluntatis D. Tunc arguo sic: voluntas per B rationem formalem est productiva D actus et per eandem non est suspensiva, ergo B ratio formalis non est respectu D libera libertate contradictionis. Probatur consequentia, quia ex quo voluntas per B non potest nisi producere D, ergo voluntas per B non est libera libertate contradictionis, aliter omnia agentia naturalia essent libera libertate contradictionis. Similiter, voluntas per C non potest nisi suspendere D et nullo modo producere, ergo nec per C est libera libertate contradictionis.

[46] Si dicatur quod, licet per B non sit libera nec per C, tamen per B et C simul, contra: per nihil formaliter est liberum aliquid respectu alicuius per quod non est activum illius; sed voluntas per B et C simul non est productiva actus D, sed tantum per B; ergo voluntas per B et C non est formaliter libera respectu D. Confirmo, nam sicut per hoc quod Deus per hominem producit hominem et per gladium destruit eundem, nullatenus concederemus Deum per hominem et gladium producere hominem, quia alia causa nihil facit, immo potius destruit, ita, si ponantur tales duae rationes causales quarum una sit suspensiva et alia activa in voluntate respectu sui actus, sequitur quod per illas non produceret actum suum, licet per alteram illarum. Et cum per talem, ut deductum est, non sit libera libertate contradictionis, sequitur quod per unicam rationem causalem seu formalem est actus proprii productiva et suspensiva eiusdem. Quare propositum.

[47] Praeterea, si voluntati nullatenus corresponderet C ratio suspensiva, sed praecise B ratio activa, voluntas esset agens mere naturale respectu D; sed nunc de facto, dato conclusionis contradictorio, voluntas non aliter est activa quam tunc foret; ergo si tunc foret activum mere naturale, et nunc esset de facto, quod non videtur verum. Consequentia et maior patent. Declaro minorem: quia nunc de facto voluntas non est activa nisi per B rationem causalem activam, et tunc similiter, ergo propositum.

[48] Et ex hoc notabiliter apparet differentia agentis naturalis et agentis contradictorie liberi, quoniam nullum agens naturale per aliquam unam rationem causalem producit per [35rb] quam postmodum destruit – immo semper ex diversis rationibus provenit rei naturalis productio et eiusdem corruptio, ut patet in productione ignis quae fit per calidum, et in eius extinctione quae fit per frigidum, licet quandoque apparet oppositum. Per accidens tamen est ut in generatione calidi per aquam suppositam calci quae tanta posset esse quod excitaret et extingueret finaliter. Sed, ut dictum est, hoc est per accidens, nec est per eandem rationem, cum illud proveniat per antiparistasim. Agens vero contradictorie liberum, ut praedictum est, per eandem rationem est activum et suspensivum eiusdem actus.

[49] Ex ista conclusione sequuntur duae propositiones correlariae, quarum prima est: quaelibet voluntas essentialiter dependens tam intense est activa sui actus liberi quam praecise est suspensiva eiusdem. Patet, cum per idem formaliter sit activa et suspensiva. Secunda: quod quaelibet talis voluntas quam praecise est activa sui actus tam praecise est resistiva ad non agendum. Hoc patet, quia voluntas ex hoc est potens resistere ad [non] agendum quia potest non elicere actum suum; sed ex hoc est potens suspendere actum suum quia est potens non elicere actum suum; sed tam praecise est potens suspendere quam potest agere. Ergo conclusio vera.

[50] Sexta conclusio et finalis est haec: contradictionem formalem implicat voluntatem dependentem existere sine condicione contradictoriae libertatis. Haec conclusio quasi sequitur correlarie ex praemissis, quae tamen breviter sic monstratur: impossibile est aliquid esse sine eo quod est sibi intrinsecum et realiter idem, aliter idem esset et non esset, quae est contradictio; sed libertas contradictionis est intrinseca cuilibet voluntati essentialiter dependenti, ut vult tertia conclusio, et similiter est idem realiter cuilibet tali voluntati, ut dicit conclusio quarta; ergo contradictionem includit voluntatem dependentem existere sine condicione contradictoriae libertatis. Quare propositum.

[51] Ex ista conclusione sequitur correlarie quod libertas contradictionis a beatis in patria nullatenus est seclusa. Et posset ex alio confirmari, quia cum infinita beatitudine stat contradictionis libertas, ut patet, quia quamvis Deus sit infinite beatus, tamen libere contradictorie producit creaturas. Ergo non oportet propter statum beatificum a beatis libertatem contradictionis excludere quovismodo. Qualiter autem confirmatio beatorum, cum eis sit ita essentialiter annexa talis libertas, in sequenti consideratione dicetur.

[52] Radix positionis in hoc consistit: quia actus nostri sunt nobis imputabiles ad laudem vel vituperium, ideo cogimur in nobis asserere libertatem contradictionis, quia in his quae nobis insunt a natura, nec laudamur nec vituperamus. Si ergo est in nobis, quaerimus in qua [35va] parte? Et non in sensitiva. Concludimus quod in intellectiva. Et ibi, cum sit intellectus, memoria, et voluntas, et videmus intellectum et memoriam agere per modum naturae, concludimus ipsam libertatem contradictionis esse in voluntate. Et non per aliquid sibi extrinsecum, quia sic voluntas proprie non mereretur, ideo dicimus ipsam esse intrinsecam voluntati. Et non partialem entitatem eius vel etiam ipsius accidens, ideo est proprie ipsa voluntas. Quia ergo ipsi voluntati mala vel bona actio imputatur, oportet quod idem sit omnibus modis cui debeat competere laus et vituperium, aliter unum esset semper laudandum et aliud vituperosum. Et ideo idem est formale principium agendi et suspendendi. Et ita apparet quod libertas est inseparabilis condicio voluntatis.

[53] Ex quibus apparet quod, quamvis libertas in communi non sit nisi quaedam potentia ex qua originatur actus complacenter et eligibiliter operari, tamen contrahendo terminum ad voluntatem essentialiter dependentem, tunc est potentia cuius modus agendi intrinsecus est libere contradictorie antecedere propriam actionem. Ex quo apparet quod, licet quaelibet contradictionis libertas sit formaliter libertas, non tamen quaelibet libertas est formaliter libertas contradictionis. Quapropter rationabiliter distinguitur libertas in libertatem complacentiae et in libertatem indifferentiae. Quae tamen distinctio non est per opposita, sed potius secundum superioris et inferioris condicionem, nisi vellemus restringere istum terminum ‘libertas complacentiae’ ad id cui necessitas est annexa. Et tunc talis solum in Deo respectu suae dilectionis et productione Spiritus Sancti tantummodo poneretur.

<Rationes Landulphi>

[54] Sed tamen aliqui, nullam distinctionem penitus facientes, dicunt indifferenter omnem libertatem contradictionis non esse nisi libertatem, et similiter omnem libertatem fore libertatem contradictionis et indifferentiae, ut dicit Magister Landulphus,{14} Scripto primo super Sententias, distinctione prima, quaestione tertia. Sed quia hoc est contra dicta mea, ideo suas rationes adducam sententialiter et brevius, et postmodum solvam. Sunt igitur quinque rationes propter quas tenet conclusionem contradictoriam.

[55] Quarum prima est haec: cuicumque competit ratio quidditativa necessarii, ab eodem removetur ratio quidditativa liberi, si ergo voluntati competit ratio quidditativa necessarii, sequitur quod ab eadem removetur ratio quidditativa liberi, et per consequens voluntas non est formaliter libera, quod est ab omnibus communiter non concessum. Consequentia patet et minor, per adversarium. Sed maior probatur, quia quandocumque aliqua distinguuntur [35vb] ex opposito, ratio unius nullo modo competit alteri; sed necessarium et liberum distinguuntur ex opposito; ergo propositum. Maior huius probationis patet, et minor ex hoc, quoniam necessarium et contingens ex opposito distinguuntur, ergo necessarium et liberum similiter distinguuntur. Consequentia patet, quia liber nihil aliud videtur quam contingens; ergo propositum.

[56] Praeterea, si libertas stat cum necessitate, sequitur quod modus quem habet divina essentia in essendo esset modus quem habet divina voluntas in operando. Consequentia patet, sed consequens est falsum. Cuius falsitas sic probatur: modus quem habet divina essentia in essendo sic ipsam determinat ad esse quod impossibile est ipsam non determinare ad esse. Si ergo talis esset modus divinae voluntatis in operando, sequitur quod sic ipsa est determinata ad operandum quod impossibile est ipsam non determinari ad operandum. Et per consequens non magis ageret libere quam unum agens naturale – immo mere naturaliter ageret.

[57] Praeterea, “aequipollentia sic se habent quod, posito uno, ponitur reliquum, et uno interempto, interimitur reliquum; sed ista aequipollent, ‘non possibile aliter se habere’, ‘impossibile aliter se habere’, ‘necesse sic se habere’; si igitur voluntatem non est possibile aliter se habere, sequitur quod necesse est sic se habere.” Et per consequens “tollitur de necessitate libere se habere,” cum istorum duorum rationes ex opposito distinguantur.

[58] Praeterea, “Philosophus, nono Metaphysicae,{15} dicit quod potentiae rationales ideo distinguuntur a naturalibus quia valent ad opposita. Tunc sic: potentia determinata sic circa unum oppositorum quod non potest in reliquum non est potentia rationalis et libera, sed potius naturalis; sed voluntas, per adversarium, ita determinatur ad unum oppositorum quod nullo modo ad alterum; ergo non est potentia rationalis,” sed magis naturalis, quod videtur valde absurdum. Quare suum propositum.

[59] Praeterea, “quaecumque dividunt aliquod unum ut differentiae oppositae non constituunt speciem specialissimam”; sed necessarium et contingens dividunt unum ens; ergo numquam constituunt unam speciem specialissimam seu unam rationem communem. Et per consequens ratio libertatis numquam poterit ex ratione necessarii et contingentis constitui. Et per consequens ex altera illarum. Et non ex necessaria, aliter in nobis non salvaretur libertas. Ergo ex ratione contingentis, quod est propositum.

<Ad rationes Landulphi>

[60: -55] Ad istas rationes respondeo. Et primo ad primam: cum dicitur quod “cuicumque competit ratio necessarii, ab eodem removetur ratio liberi,” hoc breviter nego. Et quando dicitur, “quia ex opposito dividuntur,” nego. Et quando dicitur, “quia contingens [36ra] et necessarium ex opposito dividuntur, ergo necessarium et liberum,” concedo antecedens et nego consequentiam. Ad probationem, quando dicitur quod “liberum nihil aliud videtur quam contingens,” hic dico, cum sua reverentia, quod est petitio principii. Unde non videtur bene scientificum fundare argumentum in eo quod debet probare.

[61: -56] Ad secundam, cum dicitur, “si libertas stat cum necessitate, sequitur quod modus quem habet divina essentia in essendo esset modus quem habet divina voluntas in operando,” dico, ad materiam istius argumenti, quod ratio libertatis sumpta communiter est ratio superior ad rationem contingentis et necessarii divisim, et ideo stat cum contingenti et similiter cum necessario. Si ergo capit libertatem divinam ad intra, dico quod modus necessitatis competit tam divinae essentiae quam voluntati. Sed an idem modus formaliter eis competat, forsan diceretur quod ibi esset quadruplex modus necessitatis, sicut respectu istius, ‘Divina essentia vivit’, alius modus videtur quam respectu istius, ‘Divina essentia intelligit’, et alius respectu huius, ‘Deus spirat Spiritum Sanctum’, et alius respectu huius, ‘Essentia divina vult se ipsam’. Sed quicquid sit de hoc modicum curo. Sufficit mihi quod quaelibet istarum est necessaria. Et tunc concedo quod impossibile est talem voluntatem non operari, id est non velle, quia impossibile est non velle se ipsam. Et cum infertur, “ergo est naturalis,” consequentia nulla est.

[62: -57] Ad tertium, cum dicitur de illis aequepollentiis, “‘non possibile aliter se habere’, ‘impossibile aliter se habere’, ‘necesse sic habere’, si ergo impossibile est voluntatem aliter habere,” breviter concedo de voluntate divina quod necesse est ipsam sic se diligere, et tamen nulla libertas tollitur. Tamen de illis aequepollentis propter logicam antiquorum dico quod istae non sunt aequipollentiae proprie, ita quod teneat in omni materia. Nam non sequitur, ‘Impossibile est Deum aliter determinasse Antichristum fore quam determinavit ipsum fore, ergo necesse est Deum sic determinasse Antichristum fore sicut determinavit ipsum fore’. Constat quod antecedens est verum et consequens est falsum. Quod patet, quia contingens est Deum sic determinasse Antichristum fore sicut determinavit ipsum fore. Quod autem sit verum antecedens patet, quia da oppositum antecedentis, haec est possibilis, ‘Deus aliter determinavit Antichristum fore quam determinavit Antichristum fore’. Constat quod est falsum, et hoc est ratione connotationis istius termini ‘aliter’. Non est cura de isto amplius.

[63: -58] Ad quartum, de auctoritate Philosophi, nono Metaphysicae, dico quod Aristoteles libertatem contradictionis numquam posuit nisi in potentiis organicis, et ideo illas distinguit ab aliis. Nec umquam in Deo vel intelligentiis. [36rb]. De hoc dic ut nosci.

[64: -59] Ad quintum, concedo totum. Nec est contra positionem, quia non dicitur quod illae duae rationes constituant eo modo quo differentia et genus dicuntur constituere speciem, sed praecise ratio libertatis in communi dividitur in necessariam et contingentem, sicut ratio entis, quia conceptus qui de Deo et creaturis dicuntur sunt communiter transcendentes. Sic igitur apparet quod rationes habent modicum colorem.

[65] Sed quaeritur cur tam varie quod ex quo ratio libertatis dicitur de Deo et de creatura quod in creatura remanet adaequate cum indifferentia et in Deo non.

[66] Ad istud <dico> quod hoc provenit quia voluntas divina est independenter et necessario infinita rectitudo, et ideo necessario fertur ad summum bonum, cum sit ipsam impossibile obliquari respectu sui. Et ideo necessario figitur in obiecto beatifico. Sed non sic est de aliis voluntatibus quae non sibi ipsis regulae primae ad quas de necessitate aspiciant. Sic igitur apparet diversitas, et sic sit finis de ista consideratione.

 

  • NEXT (Part 3)
  •  

    <Apparatus Fontium>

    1 Aristoteles, Physica II, c. 6: 197b18-20.

    2 Aristoteles, Physica II, c. 6: 198a2-3.

    3 Aristoteles, Metaphysica IX, c. 5: 1048a6-8.

    4 Aristoteles, Categoriae, c. 12: 14a35-36.

    5 Cf. Franciscus de Marchia, Scriptum in primum librum Sententiarum, d. 35, opinio propria (ed. C. Schabel, “Il determinismo di Francesco di Marchia [parte I],” Picenum Seraphicum n.s. 18 [1999], p. 78.181-8): “Ideo dico aliter ad quaestionem quod duplex est indeterminatio cause contingentis et effectus similiter: quedam est inderminatio cause contingentis de possibili, qua scilicet causa est indeterminata ad posse agere et posse non agere... Alia est indeterminatio cause de inesse, qua scilicet causa est indeterminata ad agere et non agere.”

    6 Scil. Francisci de Marchia, Scriptum I, d. 35, opinio propria (ed. Schabel cit., p. 80.216-18): “Et in hoc stat contingentia cuiuscumque cause contingentis, scilicet in prima indeterminatione et non in secunda.”

    7 Fortasse Petri Aureoli, Scriptum in primum librum Sententiarum, d. 38, a. 1, prop. 1 (ed. C. Schabel, “Peter Aureol on Divine Foreknowledge and Future Contingents,” Cahiers de l’institut du moyen-âge gret et latin 65 [1995], p. 97.216-24).

    8 Landulphus Caraccioli, Scriptum in primum librum Sententiarum, d. 1, q. 3, a. 1 (MS Wien, Österreichische Nationalbibliothek, Palat. lat. 1496, f. 20rb).

    9 Iohannes Duns Scotus, Quaestiones quodlibetales , q. 16 ( Opera Omnia XII, ed. L. Wadding, Lyon 1639, pp. 446-58); Ordinatio in primum librum Sententiarum, d. 10, q. unica (ed. C. Balic, Opera Omnia IV, Vatican City 1956, pp. 339-79).

    10 Aristoteles, Metaphysica I, c. 2: 982b25.

    11 Aristoteles, De anima II, c. 4: J. Hamesse, Les auctoritates Aristotelis (Louvain 1974), p. 179, #56; cf. 415a-16-21.

    12 Petrus Aureoli, Scriptum I, d. 1, q. 3, a. 3, prop. 1 (Peter Aureoli, Scriptum super primum Sententiarum, ed. E.M. Buytaert, vol. 1, St. Bonaventure NY 1952, p. 449, §114, ll. 6-7).

    13 E.g. Guillelmus de Ockham, Scriptum in primum librum Sententiarum (Ordinatio), d. 30, q. 1 (ed. G.I. Etzkorn et F.E. Kelly, Opera theologica IV, St Bonaventure NY 1977, pp. 306-08).

    14 Landulphus Caraccioli, Scriptum in primum librum Sententiarum, d. 1, q. 3, a. 1 (MS Wien, Österreichische Nationalbibliothek, Palat. lat. 1496, f. 19vb-20ra), contra Petrum Aurioli.

    15 Aristoteles, Metaphysica IX, c. 2: 1046b4-5.