Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Book I, Question 6, Article 1

edited by Chris Schabel

Utrum divina essentia habeat distinctam notitiam cuiuslibet gradus possibiliter vel realiter existentis.

Quaestio ad praesens pertractanda est ista: utrum divina essentia habeat distinctam notitiam cuiuslibet gradus possibiliter vel realiter existentis.

[1] Et arguitur quod non tribus mediis, et primo sic: quaecumque distincte cognoscuntur, una vel pluribus distinctis cognitionibus cognoscuntur; sed impossible est omnia unica cognitione distincta cognosci; ergo, si omnia cognoscuntur distincte, pluribus cognitionibus cognoscuntur. Sed divinae essentiae repugnat cognitionum pluralitas, ergo et omnium distincta cognitio, et per consequens quaestio falsa. Consequentia patet. Sed duae propositiones assumptae probantur, prima videlicet quod “impossibile est omnia unica cognitione distincta cognosci,” quoniam distincta cognitio est rei perfectissima similitudo; nunc autem impossibile est duorum contrariorum esse unicam perfectissimam similitudinem, quia per ipsam semper idem iudicium haberetur de utroque, et per consequens per illam intellectus nesciret distinguere unum ab alio; quare propositio illa vera. Secunda vero propositio, quod “divinae essentiae repugnet cognitionum pluralitas,” apparet, quia talis videtur summae simplicitatis exclusiva. Quare etc.

[2] Praeterea, divina essentia non habet distinctam notitiam futuri contingentis, ergo quaestio falsa. Consequentia patet, et antecedens probatur, quoniam si habet distinctam notitiam futuri contingentis, sequitur quod, cum tale futurum sit variabile, quod similiter eius cognitio esset variabilis. Consequentia ista probatur, quoniam si nullum esset scibile, nulla esset scientia, ergo destructo aliquo scibili, destruitur eius scientia. Et per consequens, cum futurum contingens sit variabile, sequitur quod ad ipsius variationem ipsius cognitio variatur; sed hoc repugnat divinae essentiae, quia tunc ipsa esset intrinsece variabilis, quod est falsum et contra communiter opinantes; quare etc.

[3] Praeterea, si divina essentia haberet distinctam notitiam cuiuslibet gradus possibilis vel realis, sequeretur quod omnia evenirent de necessitate. Consequens est falsum, ergo et antecedens, et per consequens quaestio. Falsitas consequentis patet, quia tunc periret meritum et demeritum, laus et vituperium. Et consequentia probatur, quoniam talis cognitio vel dependet a rebus vel est ipsarum causa. Non est dicendum primum, quia hoc [104va] dicit imperfectionem. Ergo secundum est dandum. Cum igitur talis cognitio sit necessaria et aeterna, sequitur quod eventus rerum erit necessarius et aeternus, quoniam effectus non capit aliter esse quam sibi communicetur per suam causam. Sed hoc videtur inconveniens, quare propositum.

[4] Ad oppositum, et pro veritate quaestionis, est Apostolus Ad Hebraeos 4 capitulo, dicens:{1} “Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis, et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius.” Quare propositum.



<Decisio quaestionis>

[5] Pro decisione istius quaestionis, iuxta materiam trium argumentorum ad quaestionis oppositum adductorum, tres erunt articuli pertractandi. Quorum primus, iuxta materiam primi argumenti, erit iste: utrum divina essentia sit tantummodo secundum unicam rationem essentialem cuiuslibet entis realis vel possibilis ratio formaliter cognitiva. Secundus, iuxta materiam secundi argumenti, erit iste: utrum intellectiva divinae substantiae habeat distinctam et infallibilem notitiam contingentium futurorum. Tertius, iuxta materiam tertii argumenti, erit iste: utrum Dei aeterna praescientia volitivam creatam necessitet ad actum proprium producendum.



<Articulus primus>

<Utrum divina essentia sit tantummodo secundum unicam rationem essentialem cuiuslibet entis realis vel possibilis ratio formaliter cognitiva>

[6] Pro declaratione primi articuli necessarium est discutere condicionem idealium rationum. Pro quo exequendo advertendum est quod circa istam materiam est duplex modus dicendi: unus ponit idearum pluralitatem, et alius simpliciter negat. Sed primus modus habet tres modos: quidam ponunt rationes ideales ex parte divinae essentiae, quidam ex parte quidditatum, et quidam ex parte ipsarum creaturarum in esse actuali. Primus modus est Magistri Iohannis de Ripa, secundus videtur Platonicus, et tertius est ipsius Ockham.

<PARS PRIMA>

<Opinio Guillelmi Ockham>

[7] Primo igitur declarabitur modus Ockham et consequenter alii qui ponunt idearum pluralitatem. Pro cuius opinionis declaratione sic procedam: primo namque ponam definitionem ideae secundum suam imaginationem; secundo ponam sex conclusiones materiae declarativas; tertio inferam septem correllarias propositiones; et quarto contra positionem obiciam et rationibus respondebo.



<Definitio ideae>

[8] Quantum ad primum est advertendum quod iste terminus ‘idea’ est nomen connotativum aliquid importans principaliter et aliquid secundario, et ideo non potest notificari nisi definitione quid nominis. Unde idea potest sic [104vb] definiri: idea est aliquid cognitum a principio effectivo intellectuali ad quod tale principium aspiciens potest aliquid in esse reali producere. Ista descriptio patet per beatum Augustinum, LXXXIII quaestionum quaestione XLVI, ubi sic dicit:{2} “Has autem rationes ubi esse arbitrandum est nisi in ipsa mente Creatoris? Non enim extra se quicquid positum intuebatur ut secundum illud constitueret quod constituebat.” Ex ista auctoritate apparent tres particulae positae in definitione, videlicet quod ideae sunt cognitae; secunda, quod sunt cognitae ab activo intellectuali; et tertia, quod ad ipsas aspicit artifex in agendo. Primae duae particulae apparent cum dicit, “Has rationes ubi esse arbitrandum est nisi in mente Creatoris.” Tertia particula apparet cum dicit in fine auctoritatis, “Non enim extra se quicquid positum intuebatur ut secundum illud constitueret quod constituebat.” Ex his manifeste innuit quod Deus ideas intuetur ut secundum illas efficiat. Quare propositum.

[9] Praeterea, ista descriptio apparet per Senecam, Epistola LXVI, ubi, enumeratis quatuor causis positis ab Aristotele, sic dicit:{3} “His quintum Plato addidit ‘exemplar’, quod ‘ideam’ vocat. Hoc enim est ad quod aspiciens artifex illud quod determinavit effecit. Nihil autem ad rem pertinet utrum foris habeat exemplar ad quod referat oculos, an intus quod ipse concepit.” Ex qua auctoritate patet quod ideae sunt quaedam exemplaria cognita ad quae respiciendo cognoscens potest aliquid in esse reali producere. Sic igitur apparet quid nomine ‘ideae’ intelligitur secundum istum auctorem.



<Sex conclusiones declarativae>

[10] Nunc consequenter pono sex conclusiones. Quarum prima sit ista: idea non est aliquid Deo intrinsecum vel simpliciter infinitum. Ista conclusio sic probatur: nullum Deo intrinsecum vel simpliciter infinitum est plurificabile nisi relatio originis; sed idea est plurificabilis; ergo idea non est Deo intrinseca vel simpliciter infinita. Consequentia patet et maior, quoniam nihil aliud a relatione est in divinis plurificabile realiter vel formaliter, ut fuit ostensum secundum opinionem huius auctoris in tertio articulo quartae quaestionis,{4} ergo propositum. Et minor apparet per beatum Augustinum, LXXXIII quaestionum quaestione XLVI, dicentem:{5} “Alia ratione conditus est homo, alia ratione conditus est equus.” Et accipit ibi rationem pro ‘idea’. Quare propositum. Constat autem quod idea non est relatio originis.

[11] Praeterea, si ideae sunt in Deo, aut obiective aut subiective aut utroque modo. Non subiective, quia tunc plura essent in Deo sub[105ra]iective, quod apparet manifeste falsum. Nec utroque modo per idem. Ergo obiective tantum. Sed quod est Deo intrinsecum vel simpliciter infinitum non est in Deo tantummodo obiective, ergo idea non est Deo intrinseca seu aliquid simpliciter infinitum. Quare propositum.

[12] Secunda conclusio est haec: idea non est aliquis aeternus respectus in divina fundatus substantia respectu creaturae. Ista conclusio sic probatur: quia si idea esset aliquis talis respectus, vel ergo realis vel rationis. Non realis, quia ille exigit extrema realia, et per consequens, cum talis respectus sit aeternus, sequitur quod creatura esset aeterna, quod falsum est. Nec est rationis, quia talis vel est ex opere intellectus creati vel increati. Non creati, ut apparet. Ergo increati. Sed hoc est falsum, quia tunc in divinis praeter relationes originis essent aliae relationes productae, quod dicere non videtur tutum. Quare sequitur quod idea nec est aeternus realis respectus nec rationis. Quare propositum.

[13] Praeterea, nullum respectivum formaliter potest esse exemplar alicuius absoluti; sed idea est exemplar absoluti; ergo idea non est aliquid formaliter respectivum, et per consequens conclusio vera. Consequentia et minor patent, et maior probatur, quoniam si respectus esset exemplar absoluti, respectus esset absolutum. Quod probo: quoniam tale absolutum est exemplatum a tali respectu, et per consequens in illo respectu erat ratio absoluti ad cuius similitudinem istud absolutum est exemplatum. Relinquitur ergo quod idea non est aliquis talis respectus aeternus respectu creaturae, et per consequens sequitur veritas praemissae conclusionis, quod est intentum.

[14] Tertia conclusio est haec: ideae non requiruntur ut rationes cognoscendi quidditates seu existentias creaturarum ab ipsis realiter differentes. Haec conclusio sic probatur: quaero, quid intelligitur per rationem cognoscendi creaturam, aut aliquid causans sicut motivum cognitionem creaturae, aut ipsamet cognitio creaturae, aut ut aliquid recipiens talem cognitionem, aut tanquam aliquid requisitum ad cognitionem creaturae? Primum non potest dari, quod idea sit talis ratio movens ex qua causatur in Deo cognitio respectu creaturae, quia cognitio Dei respectu creaturae, cum sit tribus communis, sequitur quod est essentialis, et per consequens omnino incausabilis. Nec potest dari secundum, videlicet quod ideae sint tales rationes, quia cognitio Dei est omnino implurificabilis, licet sit respectu plurium, ideae vero sunt plures, ut prius dictum est. Quare propositum. Nec potest dari tertium, videlicet ut aliquid recipiens talem cognitionem, quia intellectus [105rb] divinus nullo modo est receptivus cognitionis, sed est ipsamet cognitio. Nec potest dari quartum, videlicet quod requirantur tales ideae ut entia rationis, quia nihil praeter Deum et creaturam requiritur ad hoc quod Deus intelligat creaturam. Et per consequens tales ideae non requiruntur ut rationes cognoscendi, quod est propositum.

[15] Quarta conclusio est haec: ideae non requiruntur ut similitudines repraesentantes intellectui divino quidditates creaturarum. Haec conclusio sic probatur: quoniam divina essentia est implurificabilis, et per consequens, cum illae similitudines sint plurificabiles, sequitur quod non sunt divina essentia, et ita tales non sunt repraesentantes divinae essentiae creaturas. Aliter per aliquid a se distinctum duceretur formaliter in notitiam creaturae, quod videtur falsum, quia sic vilesceret ipsius intellectus. Quare conclusio vera.

[16] Quinta conclusio est haec: ideae requiruntur tantummodo ut quaedam exemplaria ad quae intellectus divinus aspiciens producit creaturas. Haec conclusio sic probatur: in quolibet rationabiliter operante requiruntur virtus productiva et exemplar ad quod aspiciens operatur; sed Deus est rationabiliter operans; ergo in eo requiritur virtus productiva et exemplar. Sed ideae requiruntur in productione rerum ad extra, ut prius apparuit, secundum beatum Augustinum, et non ut virtus productiva; ergo ut exemplaria ad quae virtus aspiciat producentis. Quare propositum.

[17] Sexta conclusio est haec: ideae nihil aliud sunt realiter quam creaturarum propriae quidditates. Haec conclusio sic probatur: illud quo praecognito et cum alio per impossibile non praecognito potest cognoscens rationabiliter producere, et quo non praecognitio etiam quocumque alio cognito non potest rationabiliter producere, est vere idea et exemplar; sed posito per impossibile quod Deus cognosceret creaturam producibilem et non cognosceret essentiam suam, si haberet potentiam productivam posset vere rationabiliter producere, et quantumcumque Deus cognosceret essentiam suam, nisi cognosceret creaturam non diceretur rationabiliter producere quantumcumque produceret; ergo ipsa creatura est idea.

[18] Praeterea, proportionaliter sunt ideae ponendae in artifice creato et increato; sed si artifex creatus praecise cognosceret illud artificiatum quod produceret, ita vere ageret per exemplar sive per ideam sicut cognosceret unum cuius simile deberet producere; ergo respectu artificis creati ipsummet producibile vere esset idea et exemplar; ergo, cum Deus ipsammet creaturam [105va] producibilem praecognoscat, sequitur quod ipsamet creatura est vere et realiter idea, et per consequens propositum. Et apparet similiter per inductionem: ex quo ideae sunt et non sunt divina essentia, ut prius apparuit, sequitur quod sunt creaturae. Quare propositum.

[19] Ex quibus apparet quod idea non est nisi aliquid cognitum ad quod cognoscens aspicit in producendo, ut secundum ipsum aliquid simile illi vel ipsummet producat in esse reali, sicut una domus potest vere dici idea et exemplar alterius domus per hoc quod artifex ipsam aspiciens facit aliam domum ad ipsius similitudinem. Unde si artifex praecognosceret domum in particulari quam produceret, idem esset sui ipsius exemplar. Et sic apparet quod idea est terminus connotativus importans creaturam in recto et ipsammet in obliquo, et similiter importans cognoscentem in obliquo. Unde idea Sortis est Sortes quem importat in recto et in obliquo et similiter connotat Deum qui praecognoscit Sortem antequam existat in rerum natura.



<Septem propositiones correllariae>

[20] Ex istis sequuntur septem propositiones correllariae, quarum prima est quod in Deo non sunt ideae subiective, sed tantummodo obiective sicut obiecta cognita – patet, quia tales sunt res producibiles ab ipso. Secunda: quarumlibet rerum factibilium sunt distinctae ideae – patet ex quo tales res sunt distinctae. Tertia: quarumlibet partium essentialium et integralium sunt distinctae ideae – patet per idem. Quarta: solum rerum singularium sunt distinctae ideae – patet, quia solae tales sunt producibiles. Quinta: nulla universalia habent ideas nisi secundum quod sunt res particulares – patet per praecedentem. Sexta: nulla privatio, negatio, culpa, et similia habent ideas – patet, quia talia non sunt producibilia. Septima: Deus habet infinities infinitas ideas – patet de partibus continui.

[21] Et sic apparet secundum opinionem Ockham quod est idearum pluralitas, sed tamen ex parte creaturae.



<Rationes contra opinionem Ockham et solutiones earum>

[22] Contra istam positionem arguo sic: nullum aeternum est creatum; sed quaelibet idea est aeterna; ergo nulla talis est creata. Consequentia et maior patent, et minor apparet per beatum Augustinum in loco saepius allegato, dicentem:{6} “Sunt namque ideae principales quaedam formae, vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quae ipsae formatae non sunt, ac per hoc aeternae ac semper eodem modo sese habentes.” Et per consequens, cum sint aeternae, nullatenus sunt creatae. Quare propositum.

[23] Praeterea, nihil fit noviter ad similitudinem sui ipsius, ergo quod fit ad aliquam similitudinem necessario praefuit eius similitudo ad quam fit, et per consequens ipsa creatura non est sui ipsius idea. Consequentia patet. Assumptum probatur, quia similitudo est relatio inter duo [105vb] extrema, ergo necessario, si fit ad similitudinem alicuius, illud est ab eo distinctum, et per consequens propositum.

[24] Praeterea, per nullas creaturas Deus intelligit; sed per ideas Deus intelligit; ergo ideae non sunt creaturae. Consequentia patet et maior, aliter Deus esset sapiens sapientia creata, quod est absurdum. Et minor apparet, quoniam Deus vel intelligit ipsam rei existentiam per ipsammet, vel per suam ideam, vel per se ipsum. Non primo modo, ut prius dictum est. Si vero per semetipsum, et non per ideam, ergo frustra ponuntur tales ideae; sed non sunt frustra; ergo propositum.

[25] Praeterea, quando Sortes est, Deus cognoscit Sortem per ideam Sortis, et quando non est, quaero, per quid cognoscit? Non per ideam Sortis, quia talis idea non est, cum Sortes non sit cui talis idea erat idem. Si ergo per aliud quod non est idea Sortis, ergo sequitur quod frustra ponitur talis idea ad cognitionem Sortis, cum sine tali potest Sortes cognosci. Quare etc.

[26] Praeterea, Deus aeternaliter intellexit Sortem, qui non est nec umquam fuit. Quaero ergo quid terminabat intellectionem divinam? Vel Sortes, vel ipse Deus, vel aliquid aliud. Non Sortes, quia talis non fuit aeternaliter. Nec aliquid aliud a Deo, propter similem causam. Ergo ipse Deus. Et ut sic intelligebat Sortem, ergo ipsemet Deus est Sortis idea, et per consequens non creatura.

[27: -22] Ad istas rationes respondeo. Ad primam, concedo maiorem et nego minorem. Ad probationem, quae consistit in auctoritate, dico quod aeternitas potest sumi dupliciter, vel aliquid dicitur esse aeternum dupliciter: vel realiter et quidditative, vel tantummodo cognitive. Primo modo nihil est aeternum nisi solus Deus, et sic ideae non sunt aeternae, sicut nec ipsae rerum existentiae. Secundo modo improprie dicitur aliquid aeternum, quia aeternaliter cognitum, et isto modo dicuntur ideae incommutabiles et aeternae, id est incommutabiliter et aeternaliter cognitae. Et iste est communiter intellectus sanctorum in ista materia loquentium. Quare propositum.

[28: -23] Ad secundum, cum dicitur quod “nihil fit noviter ad similitudinem sui ipsius,” nego istam. Unde concedo – iuxta imaginationem istius auctoris – quod idem est sui ipsius exemplar, ut prius dictum est. Ad probationem, cum dicitur quod “relatio est inter duo extrema,” hic dicitur quod hoc esset verum ubi talis relatio est a suo fundamento distincta. Ubi vero non, hoc non oportet. Unde stat satis bene aliquid ut praecognitum esse sui ipsius exemplar ut postea producendum. Quare etc.

[29: -24] Ad tertium, concedo maiorem. Ad minorem, cum dicitur quod “Deus [106ra] per ideas intelligit,” hic dico, pro materia argumenti, quod li “per” potest dicere circumstantiam causae motivae, vel potentiae intellectivae, vel medii repraesentantis, vel obiecti terminantis. Primo modo dicimur intelligere per habitus nos moventes, et isto modo Deus non intelligit per ideas. Secundo modo dicimur intelligere per intellectum, et nec isto modo Deus intelligit per ideas. Tertio modo dicimur intelligere per speciem derelictam, nec isto modo Deus intelligit per ideas. Quarto modo dicimur intelligere per divinam essentiam quando in ipsa figimur tanquam intermedio, et isto modo intelligit Deus per ideas, id est ipsas tanquam obiecta cognita. Unde proprie loquendo non intelligit per ideas. Et cum dicitur quod tunc essent frustra, nego, quia licet non requirantur ut cognitiones, tamen requiruntur ut obiecta exemplaria. Quare etc.

[30: -25] Ad quartum, dico quod, sive Sortes sit sive non sit, Deus cognoscit Sortem per ideam, non per ideam Sortis tribus modis superius notatis, sed quarto modo, quia Sorte non existente Deus cognoscit ideam Sortis, et ita similiter ipsum Sortem.

[31: -26] Ad quintum, cum dicitur, “quid aeternaliter terminabat intellectionem Dei?” hic dico quod iste modus loquendi est falsus de virtute sermonis, quia ibi nihil est distinctum ab alio nisi ubi obviat relationis oppositio, verumtamen eundo magis ad mentem arguentium diceretur quod ipse Deus. Et cum infertur, “ergo ipse est idea,” negatur consequentia, quia licet Deus repraesentet Sortem, non tamen dicitur idea, quia ut superius dictum est, idea non requiritur ut ratio cognitiva nec ut ratio repraesentativa, sed solum ut exemplar, ad quod aspiciens artifex operatur idem vel simile.

[32] Et sic apparet quae fuerit intentio Ockham in materia idearum.



<PARS SECUNDA>

<Opinio Scoti>

[33] Secunda opinio pro nunc declaranda circa difficultatem idealium rationum est Doctoris Subtilis. Pro cuius opinionis declaratione sic procedam: primo declarabo quid doctor iste intelligit per idealem rationem; secundo ponam certas conclusiones et fundamentum positionis; et tertio obiciam contra positionem et obiectionibus respondebo.

<Descriptio ideae>

[34] Quantum ad primum ponitur ideae talis descriptio iuxta suam imaginationem:{7} “idea est ratio aeterna in mente divina secundum quam aliquid est formabile ut secundum propriam rationem eius.” Ista propositio, quae continet ideae descriptionem, sic probatur: “Deus omnia causat vel causare potest, et non irrationabiliter, ergo rationabiliter,” et per consequens “habet rationem secundum quam format” rem in esse. Vel ergo format rem per rationem extra se [106rb] vel per rationem in se. Non est dicendum primum, quia non eget in efficiendo alio a se. Ergo hoc facit per rationem existentem in mente sua. Sed nihil est in mente Summi Artificis quod non sit aeternum. Ergo sequitur quod ratio secundum quam format rem in esse est incommutabilis et aeterna. Talis autem ratio ponitur idea; ergo propositum, videlicet quod aliqua talis ratio sit aeterna, quod erat manifestandum. Quare etc.

[35] Praeterea, non minoris perfectionis est in agendo Summus Artifex quam sit artifex limitatus; sed artifex limitatus, si producit aliquid artificiatum, habet illius rationem et similitudinem in mente sua, ut patet per Philosophum, VII Metaphysicae,{8} et nos experientia docet; ergo a fortiori ponenda est ratio in mente Summi Artificis, secundum quam format suum artificiatum. Tale autem non potest poni quid separatum, cum hoc in Summo Artifice diceret imperfectionem. Ergo est in eo, quod est propositum.

[36] Praeterea, ista videtur intentio beati Augustini in libro LXXXIII quaestionum, quaestione XLVI, ubi sic dicit:{9} “Sunt namque ideae principales quaedam formae vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quae ipsae formatae non sunt ac per hoc aeternae et semper eodem modo habentes, quae divina intelligentia continentur. Et cum ipsae neque oriantur neque intereant, secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri et interire potest.” Ex quibus planissime sequitur veritas propositionis descriptae. Quare propositum.



<Sex conclusiones declarativae>

[37] Habito igitur quid nomine ‘ideae’ intelligitur, pro declaratione materiae iuxta imaginationem istius doctoris sex pono conclusiones. Quarum prima sit ista: nulla idealis ratio est entis condicio formaliter respectiva. Ista conclusio sic probatur: quia ad hoc quod Deus intelligat lapidem, nulla relatio media requiritur inter Deum et lapidem, et per consequens, cum non intelligat lapidem sine sua ratione ideali, ut patet per descriptionem, sequitur quod talis idealis ratio non est formaliter relativa. Consequentia patet, et assumptum probatur, quoniam si Deus intelligeret lapidem mediante tali relatione, vel ergo Deus intelligit illam relationem vel non. Non est dicendum quod non, quia tunc aliquid esset quod subterfugeret scibilitatem Dei, quod falsum est. Si sic, quaero, per quid intelligit? Vel per se ipsum sine tali relatione vel per aliam. Si primo modo, eodem modo standum erat in primo. Si secundo modo, conformiter inquiretur de illo alio, et sic vel erit processus in infinitum vel standum erat in primo, et per consequens conclusio [106va] vera.

[38] Praeterea, cuiuscumque obiecti ratio cognoscedi determinate potest esse aliquod finitum et limitatum, eiusdem potest esse aliqua ratio cognoscendi determinate simpliciter illimitata; sed si divina essentia esset limitata respectu alicuius determinati cognoscibilis, ipsa esset determinate ratio cognoscendi illud absque omni respectu rei et rationis; ergo si ipsa ponatur illimitata ratio respectu plurium cognoscibilium, potest ex se esse ratio cognoscendi quodcumque illorum sine omni relatione rei et rationis. Consequentia patet, et maior probatur, quoniam illimitatio non tollit aliquam perfectionem ab aliquo, sed stante perfectione quae erat ad aliquid, ponit quasi similem perfectionem ad aliud. Et minor patet, quoniam essentia ponitur propria ratio ad cognoscendum se ipsam, et hoc sive sit obiectum primum sive ut ratio cognoscendi obiectum. Et istud competit essentiae mere sub ratione absoluta sine omni respectu rei, quia nullius ad se ipsum est respectus realis. Ergo propositum. Et per consequens sequitur quod non oportet quod ratio idealis sit formaliter quidam respectus determinans intellectum divinum ad diversa obiecta.

[39] Secunda conclusio est haec: idea est obiectum cognitum per intellectum divinum in esse intelligibili derivatum. Ista conclusio declaratur, quoniam cuicumque competit definitio, et definitum; sed definitio ideae competit obiecto cognito per intellectum divinum in esse intelligibili derivato; ergo et definitum, quod est idea, competit tali, et per consequens conclusio vera. Consequentia et maior patent. Minorem probo, nam tale obiectum cognitum est propria ratio rei factibilis ad extra, sicut archa in mente respectu archae materialis, et per consequens tale obiectum in esse intelligibili, ut puta lapis in esse intelligibili vel equus, videntur esse ideae rerum ad extra. Istud autem videtur consonum dictis Platonis, qui posuit rerum quidditates existere ipsarum ideas, qui videtur fuisse idearum opinionis primus inventor. Quare propositum.

[40] Praeterea, illis rationibus maxime competit idealis ratio quibus competit terminare intellectionem divinam respectu rerum ad extra; sed obiectis cognitis productis in esse intelligibili maxime competit terminare intellectionem divinam respectu rerum ad extra; ergo propositum. Consequentia et maior patent. Minorem probo, quoniam Deus aeternaliter intellexit creaturam, ut puta lapidem, ergo videtur quod lapis in esse intelligibili positus sit id quod terminat intellectionem divinam. [106vb] Probo istam consequentiam: cum dico, “Deus aeternaliter intellexit lapidem,” non apparet quod intellectionem divinam terminet lapis in existentia actuali, quia tunc talis aeternaliter fuisset. Nec videtur quod sit divina substantia absolute et formaliter considerata, quia ipsa ut sic est tantummodo obiectum primarium intellectus divini. Ergo oportet quod per sufficientem divisionem tale quid sit esse intelligibile lapidis ad extra. Quare propositum.

[41] Tertia conclusio est haec: cuilibet rei factibili correspondet idea propria ab alterius rei factibilis idea formaliter condistincta. Haec conclusio sic probatur: quibuscumque correspondent diversa obiecta cognita in esse intelligibili, eisdem correspondent diversae ideae; sed quibuslibet rebus factibilibus correspondent diversa obiecta cognita posita in esse intelligibili; ergo quibuslibet talibus correspondent diversae ideae. Consequentia patet et maior similiter ex praecedenti conclusione. Sed minorem declaro, quoniam sicut esse reale unius ad esse reale alterius, sic esse intelligibile unius ad esse intelligibile alterius; sed esse reale unius est diversum ab alio; ergo et esse intelligibile unius est diversum ab alio. Maior declaratur, nam positio rei in esse intelligibili oritur ex praevia intellectione realitatis possibilis vel actualiter existentis, ergo videtur quod quam realitates quando in esse ponuntur habent esse distinctum sic et ipsarum intelligibiles rationes, et per consequens, cum tales sint rationes ideales, habetur propositum.

[42] Praeterea, si divina essentia esset praecise intelligens lapidem, poneret tantummodo lapidem in esse intelligibili, et tunc esse intelligibile lapidis non esset esse intelligibile Sortis; sed ex hoc quod simul intelligit lapidem et Sortem non tollitur ratio propria intelligendi lapidem et ponendi eum in esse intelligibili; ergo quam pro tunc essent diversa obiecta posita in esse intelligibili, tam et pro nunc. Consequentia et maior patent. Probo minorem, nam vel ex hoc quod intelligit lapidem intelligit Sortem, vel e contra, vel ita intelligit unum acsi numquam intelligeret aliud. Primum non potest dari, quia tunc haec esset consequentia necessaria et formalis: ‘Deus intelligit lapidem, ergo intelligit Sortem’ – quae tamen non videtur formalis. Si ergo detur secundum, sequitur quod habet diversa esse intelligibilia. Quod probo, nam quando aliqua sic intelliguntur quod unum non cadit in ratione alterius vel e contra, illa necessario intelliguntur ut distincta, et per consequens per actum intelligendi capiunt distinctionem in esse [107ra] cognito. Quare propositum.

[43] Quarta conclusio est haec: infinita idearum pluralitas consistit in arte Supremi Artificis obiective. Haec conclusio sic probatur: quoniam in quocumque est esse intelligibile alicuius, in eodem est propria idea eiusdem; sed in arte Supremi Artificis est obiective esse intelligibile cuiuslibet rei possibilis vel realiter existentis; ergo et in eodem est idea cuiuslibet talis. Consequentia patet et maior per secundam conclusionem, quia esse cognitum creaturae videtur eius idea. Sed minor probatur, quoniam in eo est esse intelligibile alicuius per quod capit esse cognitum in eo; sed constat quod in arte Supremi Artificis quaelibet res capit esse cognitum; ergo propositum. Minor probatur, nam creaturae antequam sint intelliguntur, quia per productionem ipsarum Deus non acquirit cognitionem ipsarum, aliter produxisset ipsas ignoranter, quod nefas est dicere. Ergo, cum scienter ipsas produxerit, sequitur quod aeternaliter habuerint esse cognitum in eo. Quare etc.

[44] Praeterea, si in Summo Artifice non esset infinita idearum pluralitas, aut hoc est quia non quaelibet res habet ideam distinctam, aut quia Summus Artifex non est talium distincte comprehensivus, aut quia forsan videtur repugnare suae simplicitati. Primum non impedit, quia quaecumque habent dictincte cognosci habent necessario distinctam ideam; sed quaelibet res factibilis habet distincte cognosci, ut patet per praecedentem conclusionem; ergo propositum. Nec secundum impedit, quia intellectus qui est perfectioris entitatis comprehensivus est imperfectioris a fortiori comprehensivus vel aequalis; sed infinitas divinae essentiae est perfectior vel aeque perfecta quam sit infinitas idearum, sive sint obiecta cognita sive rationes cognoscendi, et ipse intellectus est comprehensivus infinitatis divinae essentiae; ergo et infinitatis idealium rationum. Nec tertium impedit, quia ubi non ponitur ratio compositionis vel compossibilis, dummodo sit realis identitas, non tollitur simplicitas, ut patet de attributis, et consimiliter est ibi; quare ibi est infinita idearum pluralitas.

[45] Quinta conclusio est haec: nulla idealis ratio est entis condicio formaliter infinita. Ista conclusio sic probatur: illud cui, si esset per se subsistens a quocumque alio distinctum, realiter non corresponderet tanta perfectio quanta nunc correspondet certae creaturae finitae, nullatenus est formaliter infinitum; sed <si> per possibile vel impossibile esse cognitum quod lapidi correspondet esset a divina essentia distinctum, non esset [107rb] tantae perfectionis quantae nunc est lapis; ergo et nunc illud non est formaliter infinitum. Consequentia et maior patent. Probo minorem, nam quodlibet esse reale perfectius est illo quod non est nisi tantummodo obiective in esse cognito; sed ita esset tunc; ergo propositum. Et confirmatur, nam ex hoc quod intelligo patrem meum{10} pono ipsum in esse cognito. Nunc autem tale cognitum ut sic non habet esse perfectius formaliter quam sit intellectio mea, et per consequens nec quam sit id cuius est esse cognitum. Ubi ergo est perfectius, hoc non habet ex sua formalitate, sed potius propter transitum in identitatem realem cum aliquo perfectiori quam sit tale obiectum in esse reali. Et per consequens adhuc sequitur quod tale quid ex sua ratione formali non redditur infinitum.

[46] Praeterea, non est maioris perfectionis esse intelligibile creaturae quam sit esse intelligibile divinae naturae; sed esse intelligibile divinae naturae non videtur aliquid formaliter infinitum; ergo nec esse intelligibile creaturae. Consequentia patet et maior similiter. Sed probo minorem, nam Verbum divinum ex vi suae productionis videtur esse intelligibile divinae naturae. Quod probatur, quoniam ex praesentia divinae naturae ad divinum intellectum habetur esse cognitum divinae naturae expressum, ergo cum Verbum sit talis expressa cognitio, videtur quod ex vi suae productionis habet quod sit cognitio declarativa divinae essentiae sive esse cognitum et expressum per talem cognitionem. Sed constat quod Verbum ut sic non est formaliter infinitum, ut alias declaratum est. Ergo a fortiori sic erit de ideis creaturarum. Unde sicut Verbum est mentis paternae expressa imago, sic et idea lapidis respectu eiusdem in esse reali. Quare propositum.

[47] Sexta conclusio et finalis est ista: quaelibet idealis ratio in arte Summi Artificis est realiter divina intellectio creabilis vel realiter existentis. Haec conclusio sic probatur: sicut se habet in nobis intellectio nostra ad esse intellectum, sic etiam suo modo intellectio divina ad esse intellectum; sed in nobis intellectio et esse rei intellectum sunt idem realiter; ergo et ibi a fortiori. Consequentia patet. Declaro minorem, nam certum est quod, cum intelligo patrem meum, qui actualiter non existit,{11} quid est illud intellectum esse patris mei? Vel ipse intellectus, vel ipsa intellectio, vel pater meus, vel aliquod fictum per intellectum. Non est intellectus, quia tunc, cum desineret intellectus intelligere, desineret esse, quod falsum est. Nec est ipse pater meus, quia ut ponitur non est. Nec potest dici aliquid aliud reale extra animam. Ergo [107va] vel est ipsa intellectio vel aliquid fictum ab intellectu. Fictum non potest dari, nisi ponatur quod sit aliquis actus intellectus. Et per consequens, qualitercumque ponatur, sequitur quod realiter est ipsa intellectio. Quare etc.

[48] Praeterea, quaelibet ratio aeterna est realiter infinita; sed quaelibet ratio idealis est ratio aeterna, ut in descriptione ideae extitit declaratum; ergo quaelibet talis est realiter infinita. Sed non potest dici commodius quam intellectio; ergo est intellectio infinita, et per consequens divina. Et maior patet, quia nihil aliud a divina essentia est realiter aeternum, per articulum. Quare propositum.

[49] Imaginatio et fundamentum positionis istius doctoris consistit in hoc:{12} divina essentia est obiectum primarium sui intellectus, et tunc quasi primo intelligit divinam substantiam. Sed in secundo instanti ipse intellectus divinus producit creaturam in esse intelligibili, et sic quasi ponitur creaturae quidditas in esse intelligibli. Et sic apparet quod esse intelligibile creaturae praesupponit emanationem personarum, quia ex hoc quod primo intelligit suam essentiam, habet esse intelligibile suae essentiae, quod est suum Verbum, paternae videlicet mentis expressa imago, et similiter habet suum donum. Sed consequenter producitur esse intelligibile creaturae, quod, quia est respectu rei finitae nec actualiter existentis, non capit esse reale in arte divina, sed tantum obiectivum, et hoc formaliter. Et sic apparet quod est quasi quoddam esse deminutum creaturae. Hoc autem nihil aliud est quam idealis ratio creaturae. Unde consequenter, sicut ad productionem creaturarum consurgunt relationes reales ad divinam essentiam terminatae, sic ex productione talium rationum idealium consurgunt huiusmodi respectus, qui non requiruntur ut rationes cognoscendi obiecta cognita, sed tantum ut exprimentes dependentiam talium in esse intelligibili productorum. Et sic apparet secundum suam imaginationem qualiter sit intelligenda materia idealium rationum.



<Rationes contra opinionem Scoti et solutiones earum>

[50] Sed contra istam positionem, quae videtur magnas difficultates includere, arguitur multipliciter pro sui notitia pleniori. Et primo sic: ex ista positione sequitur quod aliqua sit aeterna productio quae nec est generatio, nec spiratio, nec creatio. Consequens videtur impossibile et non multum tutum, ergo positio. Falsitas consequentis patet, et consequentia declaratur, quoniam tale esse ideale est aeternaliter productum. Et non per viam generationis, aliter essent infiniti Filii in divinis. Nec per viam spirationis, quia sic essent infiniti Spiritus Sancti, cum tales ideales rationes sint infinitae. Nec etiam per viam creationis, quia tunc ipsarum non-esse praecessisset ipsarum esse, et sic [107vb] non essent aeternae, quod videtur absurdum. Ergo propositum.

[51] Praeterea, data ista positione, sequitur quod infinita sunt aeterna a Deo realiter distincta. Consequens est contra articulum, ergo positio. Consequentia probatur, nam impossibile est ut aliquid se ipsum in esse producat. Cum igitur intellectus divinus producat talia esse, sequitur quod non est ipsa. Et cum talia sint, cum per productionem realem acceperint esse, sequitur quod realiter ab intellectu divino sunt distincta. Cum igitur ipse intellectus divinus sit Deus, sequitur intentum, videlicet quod infinita aeternaliter a Deo fuerunt distincta.

[52] Praeterea, iste modus dicendi non salvat positionem beati Augustini de ideis. Probatur, nam secundum eum in libro saepius allegato:{13} “Tanta vis est in ideis ut nisi ipsis intellectis sapiens nemo esse possit,” et per consequens Deus est sapiens per ideas. Si ergo tales ideales rationes sunt a Deo aeternaliter productae, sequitur quod ignoranter ipsas produxit, vel dictum Augustini est falsum. Probo consequentiam, nam quaero, ut ipse imaginatur, de talibus instantibus antequam produxit tales ideas: vel erat sapiens vel non? Si non, habetur propositum. Si sic, ergo frustra ponitur quod sit sapiens per ideas, quod est propositum.

[53] Praeterea, si rationes ideales sunt creaturae in esse intelligibili, vel sunt ab invicem distinctae vel non. Non est dicendum quod non, quia quomodo tunc alia ratione conditus est homo, alia equus? Si sic, vel sunt ipsa divina essentia vel non. Si sic, ergo sunt perfectiones essentiales divinae essentiae et nullo modo creaturae in esse intelligibili. Si non sunt ipsa divina essentia, sequitur quod sunt ab ea formatae. Quomodo ergo sunt formae non formatae, sed per illas Deus res format? Ergo etc.

[54] Praeterea, nihil formaliter limitatum est obiectum beatificum; sed ideae, secundum imaginationem beati Augustini, sunt obiecta beatifica, immo, ut dicit, sunt adorandae, quia sunt rerum omnium rationes formativae; ergo ideae non sunt formaliter limitatae, et per consequens nec formaliter existunt quidditates creaturarum in esse intelligibili positae. Consequentia patet, et maior apparet, cum solum bonum infinitum sit obiectum beatificum. Et minor est positionis. Quare propositum.

[55: -50] Ad istas rationes respondeo. Et primo ad primam, cum dicitur quod esset tunc, data positione, aliqua productio quae non est temporalis sed aeterna, et tamen nec esset generatio, nec spiratio, nec creatio, hic dico quod, sumendo ‘productionem’ proprie, quod est falsum. Unde productio quaedam est realis, quaedam intentionalis seu per modum necessariae sequelae. De prima patet quod semper ibi oportet quod sit semper inter producens et [108ra] productum realis distinctio. De secunda, non oportet, sicut quando anima intelligit se quasi producit se in esse cognito, et ibi non oportet quod sit talis distinctio. Unde sic accipiendo ‘productionem’ improprie, non esset inconveniens – secundum imaginationem istius doctoris – talem productionem ponere quae nec est generatio, cum ibi nullus sit terminus realis a suo producente distinctus. Et sic apparet quod non est nisi pura aequivocatio in vocabulo ‘productionis’.

[56: -51] Ad secundum, cum dicitur quod tunc essent infinita realiter distincta, nego consequentiam. Sed bene sequitur quod sunt infinita formaliter distincta, quia talium, ut praedictum est, non est realis productio, sed potius intentionalis, qualis est expressa superius. Et hoc non apparet maius inconveniens quam sit de attributis inter quae ponitur formalis distinctio, quae tamen sunt numero infinita. Quare etc.

[57: -52] Ad tertium, cum dicitur quod ista positio destruit opinionem Augustini pro eo quod Deus est sapiens per ideas, si ergo produceret ipsas intentionaliter, videretur ipsas praevia ignorantia produxisse, dico quod non est contra beatum Augustinum ista positio. Sed pro eius intentione habenda, sciendum est quod Augustinus non vult quod ratio formalis qua Deus est sapiensa est ipsa idea, sed vult quod idea sit obiectum quod si Deus non cognosceret non esset universaliter sapiens et aeternaliter, sed ex tempore acquireret creaturarum notitias, et sic ipsius intellectus vilesceret. Et hoc sufficit pro intentione beati Augustini habenda.

[58: -53] Ad quartum, cum dicitur quod, si tales rationes ideales sunt creaturae, vel sunt distinctae vel non, dico quod formaliter, licet non realiter, ut patuit per conclusiones. Et cum dicitur quod vel sunt divina essentia vel non, dico quod realiter sic. Et cum infertur quod tunc essent divinae perfectiones essentiales et non creaturae in esse intelligibili, dico quod non sequitur, loquendo de identitate formali, quia propter perfectiones essentiales imaginantur rationes ideales, quae non sunt nisi obiecta cognita in esse intelligibili, sicut nunc dicimus de relationibus divinis quae non sunt formaliter divinae essentiales perfectiones. Quare propositum.

[59: -54] Ad quintum, concedo maiorem sub isto sensu: quod nihil formaliter limitatum est formaliter obiectum beatificum. Et concedo quod idea non est formaliter obiectum beatificum. Et cum dicitur quod Augustinus hoc dicit, hic dico quod non est suae intentionis quod sit obiectum formaliter beatificum, sed forsan realiter, quod verum est, secundum istam opinionem. Tamen potest dici beatificum isto modo: quia beatitudo consistit in cognitione, et ideo aspiciens ideas et ipsarum habens notitias videtur in cognitione beatus [108rb], et tanto beatior quanto plures ideas habet in mentis prospectu. Sed sic intelligendo non facit contra istam positionem.

[60] Et sic apparet quid est sentiendum de rationibus idealibus secundum theologiam Platonicam quam multum approbat Augustinus.



<PARS TERTIA>

<Opinio Johannis de Ripa>

[61] Nunc consequenter est declaranda idealium rationum condicio secundum imaginationem Magistri Johannis de Ripa. Pro cuius declaratione sic procedam: primo praemittam quandam distinctionem de perfectione simpliciter; secundo ponam XII conclusiones imaginationem Magistri Johannis plenarie continentes; et tertio contra ipsas obiciam et obiectionibus respondebo. Ad praesens vero, quia nimium foret prolixum singula pertractare post distinctionem positam, quatuor pertractabo conclusiones probative, reprobative, et responsive. Et istam opinionem pertracto latius, quia ipsam volui sustinere contra venerabilem magistrum meum, Magistrum Gerardum de Calcar, ut ex hoc magis appareat istius opinionis principium radicale.



<Distinctio de perfectione simpliciter>

[62] Pro primo igitur exequendo est advertendum quod perfectiones simpliciter, de quibus theologi loquuntur communiter, sunt in triplici differentia: quaedam sunt essentiales et quidditativae; quaedam modales et determinativae; quaedam causales et effectivae. Verbi gratia de primis, ut ratio entis, ratio vitae, ratio intellectualis naturae, et sic de similibus quae sunt perfectiones essentiales, quia per ipsas formantur et distinguuntur essentiae creaturarum. Perfectiones vero modales et determinativae sunt ut simplicitas, aeternitas, necessitas, et sic de similibus quae non dicunt rationes essentiales, sed potius modos perfectionum essentialium. Quod patet ex hoc quia possibile est divinam essentiam ad extra communicare alicui creaturae omnes denominationes perfectionum essentialium, ut patet secundum imaginationem istius doctoris de specie creabili infinita, et tamen tali nullo modo posset communicare omnes modos talium perfectionum, ut pote necessitatem, independentiam, et sic de multis aliis. Et per hoc apparet distinctio inter perfectiones quidditativas et perfectiones modificativas. Perfectiones vero causales et effectivae dicuntur illae quibus res non dicuntur proprie existere vel ab aliis differre, sed sunt quodam modo proprietates consequenter se habentes ad rationes essentiales, ut quasi sint potentiae executivae. Et istae rationes habent similiter modos suos qui possunt ‘perfectiones’ similiter appellari. Unde pro istis perfectionibus non habemus nomina specialia, sed ipsas potius intelligimus ductu rationis. Non est tamen per hoc imaginandum quod istae perfectiones in Deo dicant quovis modo realem distinctionem. Unde intellectus, imaginarie procedendo, primo capit rei existentiam [108va], consequenter mensurat ipsam sub tanto vel tanto gradu, tertio comparat ipsas ad aliquid producendum, et consequenter modum et gradum actionis nititur mensurare. Et sic apparet qualiter intellectus a natura rei obiective motus reperit istam distinctionem trimembrem perfectionum simpliciter.

[63] Ulterius est advertendum quod, sicut inter perfectiones essentiales et causales reperitur distinctio, ita etiam est imaginanda istarum perfectionum ad creaturam diversa continentia perfectionalis; secundum tamen utrasque perfectiones divina essentia eminenter et non formaliter continet creaturam.



<Duodecim conclusiones declarativae, rationes contra, et solutiones>


<Conclusiones prima ad quartam>

[64] Ista igitur distinctione praemissa tanquam necessaria pro intellectu conclusionum sequentium, sit ista prima conclusio: omnes denominationes essentiales naturae divinae correspondentes distinctas creaturarum essentias actualiter vel possibiliter indicantes sunt ex natura rei in divina substantia ab invicem formaliter differentes. Verbi gratia, pro intellectu conclusionis, ratio vitae et ratio entis competunt Deo, et similiter ratio entis competit alicui creaturae cui nullo modo competit ratio vitae. Ideo dico quod tales duae denominationes in divina substantia habent formalem distinctionem.

[65] Ista igitur conclusio sic intellecta tanquam fundamentum idealium rationum multipliciter probatur. Et primo arguo sic: sit A gratia exempli certa creatura tantummodo participans rationem entis, et sit B alia creatura participans rationem vitae et similiter entis. Tunc arguo sic: A et B mensurantur perfectionaliter penes participationem divinae substantiae. Vel ergo participant divinam substantiam secundum unicam et impraecisam rationem vel non. Si non, habetur propositum quod tales denominationes in divina substantia sunt ab invicem formaliter differentes. Si sic, sequitur quod A et B sunt eiusdem speciei, quod est manifeste falsum. Et consequentia probatur, nam B non habet maiorem perfectionem quam A nisi ex hoc praecise quod B intensius participat eandem perfectionem essentialem quam A; sed intensio et remissio non arguunt participationem alterius rationis, sicut apparet de albedine intensa et remissa respectu albedinis; ergo sequitur quod A et B sunt eiusdem rationis. Et confirmatur ratio, nam si per imaginationem A continue intendatur in esse entis, A non esset alterius speciei quam nunc est; sed si A et B participant eandem rationem penitus impraecisam, sequitur quod per huiusmodi intensionem A fieret aequale B, et per consequens tunc A esset eiusdem speciei cum B; ergo et nunc de facto sunt eiusdem speciei, cum per quantamcumque intensionem non sit transitus de specie ad speciem. Quare etc.

[66] Praeterea, si divina essentia esset ad extra mere naturaliter participabilis et non voluntarie et ipsa esset omnimode idem in esse entis et intellectualis naturae, non staret ipsam ab aliquo participari in esse [108vb] entis quin ab eodem participaretur in esse intellectualis naturae ex quo sunt omnimode idem ex natura rei. Sed dato conclusionis contradictorio, quamvis nunc se libere communicet ad extra, sequitur quod iam de facto cuicumque se communicat in esse entis, eidem se communicat in esse intellectualis naturae, et per consequens quodlibet ens esset intellectuale, quod videtur absurdum. Et per consequens alia ratione format creaturam in esse entis tantummodo quam faciat creaturam in esse intellectualis naturae. Quare propositum. Et confirmatur, nam si praecise unica ratione cuncta formaret, omnia participarent unicam et praecisam rationem, et per consequens non staret divinam essentiam formare aliquid secundum uniam rationem perfectionis quin formaret illud secundum quamlibet, quod videtur absurdum. Quare propositum.

[67] Praeterea, si Deus praecise contineret latitudinem creaturae in esse entis sic quod nihil posset formare in esse alterius denominationis, adhuc ipse esset immensus in tali denominatione, puta in esse entis, quia adhuc esset terminus exclusivus latitudinis infinitae. Sed nunc Deus est perfectior essentialiter quam tunc foret, et non intensive in eadem denominatione, ut puta in esse entis, quia nunc et tunc eundem gradum immensitatis tantummodo possideret et eandem latitudinem in esse entis perfectionaliter contineret. Ergo, si nunc est perfectior, hoc est solum extensive quo ad numerum essentialium perfectionum. Et per consequens, sicut in creaturis alia est latitudo in esse entis, alia in esse vitae, et sic in denominationibus ceteris, ita in Deo alia est ratio entis, alia ratio vitae perfectionaliter contentiva latitudinis vitae, et per consequens propositum. Et ista ratio multum a Magistro Johanne ponderatur.

[68] Praeterea, quaelibet denominatio essentialis correspondens creaturae est vestigium consimilis denominationis in divina natura, igitur si divina essentia secundum omnem rationem essentialem ad extra communicabilem sit omnimode una, sequitur quod quaelibet denominatio essentialis correspondens creaturae et vestigium cuiuslibet denominationis essentialis divinae ad extra communicabilis. Consequens est multipliciter falsum, ergo et antecedens. Et non maior, ergo minor, quod est oppositum conclusionis, et per consequens conclusio vera. Falsitas consequentis probatur, quia tunc quilibet effectus aeque esset vestigium Dei sicut et alius, et per consequens aeque naturali evidentia quilibet effectus clamaret divinum esse, quod videtur falsum, quia sic unus non esset perfectior alio. Similiter, sequitur quod quaelibet perfectio creata quantecumque parva est evidens ratio cognoscendi divinam essentiam secundum infinita praedicata dicibilia de divina essentia, immo cognoscendi ipsam secundum totam plenitudinem deitatis, quod videtur absurdum. Quare propositum. [109ra]

[69] Praeterea, in quacumque re est aliquo modo perfectionalis binarius, in ea sunt distinctae perfectiones; sed in divina substantia est perfectionalis binarius, immo numerus; ergo propositum. Consequentia et maior patent, et minor est beati Augustini in Dialogo ad Orosium, ubi sic dicit:{14} “Numerus, mensura, et pondus ipse Dominus est. Ipse est numerus sine numero, a quo est omnis numerus. Ipse mensura sine mensura, a quo est omnis mensura. Ipse pondus sine pondere, a quo est omne pondus.” Haec ille. Et similiter, Eustratius commentator, in I Ethicorum,{15} recitat hanc positionem fuisse Platonis dicentis quod exemplaria et ideae sunt in divina mente sicut quidam divinus numerus, per quem illud per exemplum materialem factionem naturae conditor operatur. Similiter venerabilis Anselmus, in libro quem fecit De unitate et pluralitate Dei et creaturarum, dicit:{16} “Quae utique rationes,” et loquitur de ideis, “cum sint prorsus infinitae, in eis necessario omnes reperiuntur numeri, qui ab eis aliud esse non possunt. Non enim numerantur nisi se ipsis.” Ex quibus omnibus manifeste apparet veritas praemissae conclusionis, quod in divina substantia sunt perfectiones essentiales formaliter ab invicem differentes. Et hoc est primum fundamentum pro ideis intelligendis.

[70] Secunda conclusio est haec: quaelibet denominatio essentialis divinae substantiae correspondens totius imaginariae latitudinis creabilis vel creatae denominationis consimilis est praecise formaliter contentiva. Verbi gratia, pro intellectu conclusionis, signemus denominationem essentialem in esse vitae Deo correspondentem. Ista continet consimilem denominationem in creatura, et sic de aliis, ita quod semper denominatio essentialis Deo correspondens est terminus exclusivus totius latitudinis denominationis consimilis contentivus.

[71] Ista conclusio sic intellecta probatur, nam signo per imaginationem A denominationem in esse entis Deo correspondentem, et signo B latitudinem consimilis denominationis creaturae correspondentem. Et quaero, aut A praecise continet B, ut minus quam B, aut plus quam B? Non est dicendum quod minus, quia tunc aliqua perfectio in creatura esset perfectior certa perfectione denominationis consimilis in Deo, quod falsum est. Si detur quod praecise continet B, habetur propositum, cum non sit maior ratio de una denominatione quam de alia. Nec potest dici quod A continet B et cum hoc aliam denominationem, quia signetur illa, et sit C, quae sit denominatio in esse vitae. Tunc arguo sic: A perfectionaliter continet B et C, et qua ratione continet perfectionaliter duas tales denominationes, eadem ratione omnes, et per consequens talibus denominationibus creaturae correspondentibus non correspondent in divina essentia variae rationes, quod est contra praecedentem conclusionem. Et per consequens relinquitur quod A solum perfectionaliter continet B denominationem, videlicet sibi similem, quod est propositum.

[72] Praeterea, si divinae [109rb] essentiae corresponderet tantummodo ratio entis, tunc non contineret perfectionaliter nisi denominationem consimilem; sed non aliter continet nunc per talem rationem quam tunc faceret; ergo quam tunc praecise contineret denominationem consimilem perfectionaliter tam et nunc, et per consequens propositum. Consequentia patet. Declaro maiorem, nam nulla denominatio perfectior continetur perfectionaliter a non-perfectiori; sed denominatio entis videtur imperfectior quam denominatio vitae, vel saltem non est perfectior; ergo non apparet quod denominatio entis contineat denominationem vitae. Et per consequens, si tunc talis denominatio Deo corresponderet, per illam non contineret perfectionaliter nisi denominationem consimilem. Et minor apparet, quia per alias rationes non videtur respicere nisi tantummodo perfectiones consimilium denominationum. Quare etc.

[73] Tertia conclusio est haec: non est possibile divinam essentiam aliquam speciem creaturae per eandem praecise rationem intrinsecam perfectionaliter continere. Haec conclusio sic probatur: impossibile est divinam essentiam secundum aliquam unam denominationem intrinsecam plures denominationes essentiales perfectionaliter continere; sed quaelibet species habet plures perfectiones essentiales; ergo impossibile est quod aliquam talem divina essentia contineat perfectionaliter per unicam tantum denominationem essentialem. Consequentia patet et maior per praecedentem conclusionem. Et minor, quoniam quaelibet species formatur in esse per variam replicationem unitatis divinae, et per consequens quaelibet species continet sive habet in se plures tales denominationes essentiales. Consequentia patet, et antecedens ex hoc quoniam omnis species creatur formaliter in numero, pondere, et mensura. Quare propositum.

[74] Praeterea, divina essentia est cuiuslibet speciei creatae numerus formativus, et per consequens etiam numerus participativus, et ita secundum varias rationes essentiales talis species est formata. Haec consequentia probatur, nam contradictio videtur quod aliquis numerus contineatur perfectionaliter ab unitate secundum eandem rationem praecise ipsius unitatis, aliter nulla esset replicatio unitatis in formatione numeri, nec maior vel minor replicatio in formatione maioris numeri quam minoris – quod falsum est, nam maior replicatio unitatis mathematicae requiritur in formatione denarii quam in formatione quinarii. Ergo divina essentia secundum nullam eandem rationem praecise continet perfectionaliter aliquam speciem seu numerum creaturae, ex quo unitas formaliter secundum eandem rationem non continet numerum. Quare propositum.

[75] Quarta conclusio est ista: divina essentia secundum plures rationes essentiales est speciei superioris quam inferioris perfectionaliter contentiva. Haec conclusio sic probatur: tam species superior quam inferior continentur perfectionaliter a divina essentia, et species superior plures denominationes essentiales [109va] possidet quam inferior, et per praecedentem conclusionem divina essentia secundum nullam unicam rationem continet plures denominationes essentiales, <ergo> sequitur quod divina essentia secundum plures huiusmodi rationes continet superiorem quam inferiorem.

[76] Praeterea, signo duas species, inferiorem videlicet et superiorem, quarum una sit A et altera B. Et quaero, aut divina essentia secundum easdem praecise rationes continet A et B, aut secundum pauciores A quam B – sit A species perfectior – aut secundum plures continet A quam B. Primum non potest dari, quia tunc A et B essent perfectiones aequales, quod est contra hypothesim. Et consequentia patet, quia cum earum perfectio mensuretur penes participationem divinae substantiae et ipsae aequaliter participent, sequitur quod sunt aequales. Nec secundum potest dari, quia tunc species superior esset imperfectior inferiore. Ergo necessario oportet quod detur tertium, cum divisio sit immediata, et per consequens secundum plures denominationes continet superiorem quam inferiorem.



<Rationes contra duas primas conclusiones Johannis de Ripa et solutiones earum>

[77: -64] Contra tamen illas duas primas conclusiones arguam, ut veritas magis in posterum appareat. Et primo contra primam arguo sic: quaelibet perfectio praecise repraesentans unam speciem creatam et non aliam est perfectio limitata; sed quaelibet perfectio essentialis correspondens divinae essentiae repraesentat unam speciem creaturae vel rationem denominationis consimilis, et sic unam quod non aliam; ergo est limitata perfectio. Consequentia patet et maior ex hoc quoniam limitatio in repraesentando provenit ex limitatione in essendo. Et minor apparet per conclusionem, cum denominatio certa in creatura arguat denominationem consimilem in Creatore, et hoc in denominatione essentiali.

[78] Praeterea, intellectus divinus intelligit illas perfectiones distincte, aut ergo per rationem divinae essentiae aut per rationes ipsarum proprias. Si detur primum, sequitur quod idem formaliter est ratio intelligendi plura, et per consequens frustra ponitur quod ad hoc quod Deus intelligat requirantur plures tales perfectiones. Si detur secundum, quod intelligat per varias rationes, sequitur quod intellectus divinus est limitatus, cum uno aspectu non possit omnia distincte intelligere, quod est contra beatum Augustinum in libro XV De Trinitate, capitulo 16,{17} dicentem quod in patria omnem scientiam nostram uno simul aspectu videbimus. Quanto ergo magis ipse Deus? Quare propositum.

[79] Praeterea, si divina essentia secundum eandem omnimodam rationem omnia creabilia perfectionaliter contineret, ipsa secundum talem rationem esset perfectior quam si per talem rationem non omnia perfectionaliter contineret; sed contradictionem includit divinam essentiam secundum aliquam perfectionem perfectiorem existere quam sit de facto; ergo iam ita est quod secundum quamlibet perfectionem sibi correspondentem continet perfectionaliter quamlibet creaturam, quod est propositum.

[80] Praeterea, quaelibet perfectio essentialis in divina essentia absolute considerata perfectior [109vb] est tota latitudine possibilium citra primum, igitur quaelibet talis se ipsa formaliter continet, circumscripta quacumque alia, totam latitudinem possibilium eminenter et perfectionaliter, et per consequens frustra ponuntur huiusmodi variae rationes. Verbi gratia, si divina essentia in esse vitae sit perfectior tota latitudine imaginabili creaturarum, sequitur quod totam huiusmodi latitudinem perfectionaliter contineret secundum talem rationem vitae. Et sicut dicitur de ista denominatione, sic posset de quacumque alia dici, et per consequens vanum est tot ponere, cum una sola sufficiat.

[81: -70] Praeterea, contra secundam conclusionem arguitur sic: sit A certa perfectio in Deo, ut pote in esse vitae, et sit B tota latitudo vitae creabilis quam A perfectionaliter continet. Et arguo sic: vel in B sunt varii gradus vel non. Si non, ergo sequitur quod in B non est aliqua latitudo intensiva, et per consequens est ita simplex essentia B sicut potest imaginari, quod falsum est. Si sic, quaero, unde provenit causaliter varietas horum graduum? Vel ab A, et sic sequitur quod A perfectio continet latitudinem intensivam, nec videtur alia causa. Ergo standum est quod per unicam rationem est cuiuslibet eminenter contentiva. Et posset confirmari: in B sunt varii gradus. Quaero ergo, per quid Deus cognoscit formaliter hos gradus? Si per A praecise, eadem ratione esset dicendum de quibuslibet. Si per varias rationes in A, sequitur ut prius quod A perfectio in se continet latitudinem intensivam.

[82] Praeterea, arguo sic: sequitur ‘B continet latitudinem intensivam, ergo et A similiter’. Probo istam consequentiam, quia signo gradus in B, qui sint C, D, et arguo sic: ex hoc C est perfectior D quia intensius C participat A quam faciat D, et per consequens A ut participatum a B perfectius est quam sit ut participatum a D. Igitur A continet in se gradus intensiores et remissiores, et ita A continet latitidunem intensivam, et per consequens, si B continet latitudinem huiusmodi, sequitur quod et A similiter. Quare etc.

[83: -77] Ad istas rationes respondeo. Ad primam, cum dicitur, “quaelibet perfectio praecise repraesentans unam speciam creatam est limitata,” nego istam. Ad probationem, cum dicitur quod “limitatio in repraesentando provenit ex limitatione in essendo,” hic dico quod illa ratio non repraesentat limitate. Unde ista stant simul: quod unum tantum repraesentat et tamen infinite illud unum repraesentat. Et ideo non sequitur: ‘unum repraesentat sive finitum tantum repraesentat, ergo finite illud repraesentat’, sicut non sequitur: ‘Deus finitum producit, ergo finite’, vel ‘ergo est finitus’. Et ita est in proposito de talibus perfectionibus essentialibus Deo correspondentibus.

[84: -78] Ad secundum, cum dicitur, “intellectus divinus intelligit illas perfectiones distincte,” concedo. [110ra] Et cum quaeritur, “aut ergo per rationem divinae essentiae aut per rationes proprias ipsarum?” hic dico quod ratio ista duo imaginatur quae Magister Johannes reputaret falsa: primum, quod rationes intelligendi creaturas non sint essentiales, quod falsum est apud istum quia non ponit tales rationes esse obiecta cognita in esse intelligibili producta. Secundum est quod imaginatur argumentum quod in divina essentia sit tantum unica ratio essentialis, quod falsum est secundum istius doctoris opinionem. Dico igitur quod divina essentia intelligit totam latitudinem certae denominationis in creatura per denominationem consimilem Deo correspondentem. Sed ex hoc non sequitur quod sit limitata, quia, ut prius dictum est, quaelibet talis ratio est formaliter infinita. Et ideo nullo modo sequitur quod intendit. Quare etc.

[85: -79] Ad tertium, cum dicitur quod, “si divina essentia secundum eandem rationem omnia creabilia perfectionaliter contineret,” quod esset perfectior quam nunc, hic dico quod in tali casu divina essentia non esset intensive perfectior, sed tantummodo extensive. Ut verbi gratia nunc divina essentia continet A latitudinem in esse vitae per denominationem consimilem. Si ergo adhuc divina essentia intelligatur secundum rationem vitae et intellectualis naturae, non dicitur ex hoc intensive perfectior, sed tantummodo extensive, id est per multitudinem perfectionum concurrentium unitive ad unam perfectionem. Et sic dico quod, si ponatur quod secundum unam perfectionem sic contineat, casus implicat contradictionem, quia ex eo sequitur quod est tantum una perfectio, et tamen sunt plures. Et ideo nec quo ad materiam nec ad formam concludit nisi sicut ex impossibili sequitur quodlibet ad hoc pertinens, cuiusmodi est in proposito. Quare habetur intentum.

[86: -80] Ad quartum, cum dicitur, “quaelibet perfectio in divina essentia absolute considerata perfectior est tota latitudine possibilium citra primum, et per consequens quaelibet continet quamlibet talem latitudinem,” hic dico, pro materia argumenti, quod quaelibet denominatio essentialis divinae essentiae correspondens tam sibi intense correspondet quod contradictionem includit aliquam concipi intensius sibi correspondere, et ideo contradictio est quod aliqua una ratio habeat rationes huiusmodi omnimode indistincte. Ad propositum igitur dico quod realiter absque dubio quaelibet talis ratio continet perfectionaliter totam latitudinem possibilium citra primum, verumtamen, si per possibile vel impossibile daretur una per se sine alia, non sequitur, ‘haec est perfectior ista, ergo continet illam’, ad mentem istius doctoris. Unde continentia importat communicationem in simili denominatione et cum hoc maiorem perfectionem in extremo continente. Nunc ergo, si fieret talis sequestratio, ut puta denominationis [110rb] essentialis in esse entis, illa esset formaliter infinita in Deo, et tamen non haberet formaliter communicationem cum denominatione in esse vitae. Ut verbi gratia, si ratio specifica hominis posset sequestrari a quacumque perfectione essentiali, et similiter ratio specifica asini, adhuc ratio specifica hominis esset perfectior, et tamen non contineret aliam rationem specificam, cum nulla sit ratio essentialis in qua tales rationes specificae conveniant, sic etc.

[87: -81] Ad quintum, cum dicitur, “per quid Deus cognoscit diversa secundum intensius et remissius in eadem denominatione, cum ipsa Deo sine quacumque distinctione correspondeat?” hic dico, pro materia argumenti, quod Deus videt huiusmodi rationem perfectissime et per consequens quodlibet quod sub ea perfectionaliter continetur. Sed ista ratio sola non sufficeret ad videndum actualem rerum distinctionem seu possibilem nisi per determinationem divinae voluntatis. Unde ratio essentialis quasi concurrit ad notitiam positivi, sed causalis ad notitiam distinctionis. Et sic Deus per huiusmodi rationes perfectissime cognoscit rerum existentias et distinctiones.

[88: -82] Ad sextum, cum dicitur, “sequitur ‘B continet latitudinem intensivam, ergo et A’,” nego consequentiam. Ad probationem, cum dicitur quod “signentur gradus in B, qui sint C, D,” admitto casum. Et cum dicitur, “ex hoc C est perfectior D quia intensius C participat A quam D faciat A, et per consequens A ut participatum a C est perfectius quam ut participatum a D,” dico quod ista consequentia valet ad istum sensum: ‘C est maioris perfectionis quam D’, sed non quod A contineat intensiorem vel remissiorem gradum, sicut si videamus idem visibile et vos videatis melius me, non sequitur ex disparitate visionum in obiecto latitudo aliqua intensiva nisi per accidens. Et sic apparet quid est dicendum ad argumenta.



<Conclusiones quinta ad nonam>

[89] Quinta conclusio est haec: divina essentia infinitas continet rationes essentiales ordinatas essentialiter specierum creabilium perfectionaliter contentivas. Haec conclusio sic probatur: si divina essentia non contineret infinitas rationes essentiales, sed tantum finitas, signentur illae gratia exempli, quae sint A, B, C. Tunc arguo sic: ex hoc quod divinae essentiae correspondent A, B, C, divina essentia est perfectior quam si praecise sibi corresponderent A, B, et similiter quam si praecise sibi corresponderet A, ergo sequitur quod, quanto plures rationes essentiales divinae essentiae correspondent, tanto ipsa divina essentia intelligitur perfectior; sed per infinitas intelligitur perfectior quam tantummodo per finitas; ergo, cum sit summe imaginabiliter perfecta, sequitur quod sibi infinitae tales rationes intrinsece correspondent. Et confirmatur, quoniam illud est perfectius [110va] infinitum quod tam intensive quam extensive est infinitum; sed si divinae essentiae corresponderent tantummodo rationes essentiales finitae, quarum quaelibet esset formaliter infinita, divina essentia non esset infinita nisi tantummodo intensive; ergo, cum sit perfectissime infinita, sequitur quod tam intensive quam extensive est infinita. Et cum per quamlibet talem contineat denominationem consimilem in creatura, sequitur propositum.

[90] Praeterea, infinitae sunt possibiles species in latitudine creabilium; sed cuilibet tali correspondet diversa ratio essentialis super aliam per quam differt a specie inferiori; ergo infinitae sunt huiusmodi rationes essentiales. Sed quaelibet talis immense Deo correspondet secundum denominationem consimilem; ergo propositum. Consequentia patet, et prima pars assumpti declaratur, quoniam quacumque specie finita data, inter ipsam et Deum est intermedia possibilis, et per consequens nulla est finita suprema possibilis; ergo inter Deum et quamcumque speciem finitam signabilem infinitae sunt possibiles intermediae. Et secunda pars patet, nam quaelibet species superior alteri speciei inferiori superaddit aliquam denominationem essentialem, aliter non esset perfectior ea. Quare propositum.

[91] Praeterea, signo totam latitudinem creabilium exclusive terminatam ad ipsum Deum, et quaero, an Deus perfectionaliter continet et eminenter istam latitudinem an non? Si non, ergo sequitur quod est vel praecise aequalis perfectionis cum tali latitudine vel minoris, quorum quodlibet est falsum. Si sic, cum, ut prius deductum est, in tali latitudine sint infinitae species possibiles, sequitur quod infinitas tales species eminenter continet, et per consequens in se ipsa infinitas rationes essentiales denominationis consimilis formaliter et perfectionaliter continet. Quod autem huiusmodi rationes sint essentialiter ordinatae apparet, quoniam ubi contradictio est intelligere unam sine alia et e contra, necessario inter illas est ordo essentialis; sed rationes huiusmodi sic se habent quod contradictio est intelligere unam sine alia, ut pote vivere sine esse vel intelligere sine vivere, sed non e contra non; ergo necessario inter rationes huiusmodi est ordo essentialis. Et per consequens patet conclusio quo ad singulas sui partes, videlicet quod divina essentia continet infinitas rationes essentiales, et similiter quod tales sunt ordinatae essentialiter et etiam sunt specierum creabilium perfectionaliter contentivae.

[92] Sexta conclusio est haec: huiusmodi rationes essentiales divinae correspondentes essentiae sunt creaturarum omnium causaliter et exemplariter formativae. Haec conclusio sic probatur: quaelibet creatura constituitur in esse per aliquam participationem divinae bonitatis. Aut ergo huiusmodi participatio est intrinseca et formalis aut extrinseca et exemplaris. Non est dicendum primum, quia tunc quaelibet creatura esset formaliter infinita, cum sibi foret divina essentia communicata [110vb] intrinsece secundum totam plenitudinem deitatis. Si ergo sit solum extrinsece et exemplariter, habetur intentum, cum huiusmodi participationes sint respectu essentialium rationum, ut puta in esse, vivere, et sic de aliis denominationibus, et per consequens denominationes consimiles Deo correspondentes sunt creaturarum exemplariter formativae.

[93] Praeterea, cuiuslibet creaturae ad Deum est habitudo consimilis denominationis ad consimilem, ut puta ratio entis creabilis habet habitudinem ad rationem entis increabilis. Vel igitur huiusmodi habitudo est formalis, materialis, efficiens, vel finalis. Non formalis, ut iam dictum est. Nec similiter materialis, ut patet de se. Ergo est efficiens vel finalis. Et quodlibet istorum detur, sequitur quod talis ratio creata habet habitudinem exemplarem ad rationem increatam. Quod sic patet: nam cuiuscumque Deus est finis, eiusdem est efficiens, et cuiuscumque est efficiens, eiusdem est exemplativum. Ergo, si ratio essentialis divinae essentiae correspondens est finis vel efficiens rationis creatae, sequitur quod est ipsius ratio causaliter et exemplariter formativa, quod est propositum.

[94] Praeterea, quaelibet ratio cuius participatione aliqua ratio denominatur talis vel talis est alterius exemplariter formativa; sed quaelibet ratio essentialis correspondens divinae essentiae est ratio cuius participatione ratio creaturae dicitur talis vel talis; ergo sequitur quod quaelibet talis est creaturarum exemplariter formativa. Consequentia patet, et maior declaratur, nam ex hoc una cera suscipit talem vel talem formam quia habet participationem a diversis sigillis, et similiter apparet in quibuscumque exemplariter captis. Et per consequens apparet quod universaliter, quando unum sumitur ex similitudine alterius, quod unum est alterius exemplariter formativum. Et minor apparet, quoniam creatura dicitur esse ex participatione quam habet ad consimilem denominationem correspondentem divinae essentiae, nam lapis non dicitur esse formaliter ex participatione divinae vitae, sed potius rationis essendi. Et per consequens universaliter creatura habet talem vel talem denominationem ex participatione denominationis consimilis correspondentis divinae bonitati. Et ista ratio proprius declarat propositum quam ratio prima vel secunda.

[95] Ex qua conclusione correllarie sequitur quod quaelibet talis ratio divinae correspondens essentiae est denominationis consimilis in creatura causaliter et originaliter distinctiva. Volo dicere quod, sicut talis ratio dat esse formativum tali creaturae in aliqua essentiali denominatione, sic consimiliter dat sibi esse distinctum. Et hoc apparet, quoniam quod dat antecedens alicui dat sibi et consequens necessario ad illud antecedens. Nunc autem esse distinctum sequitur formaliter ex esse formativo, quia non stat aliquid esse quin sit aptum natum distingui a quocumque non-tali. Et per consequens quam talis ratio est rationis [111ra] similis formativa tam et distinctiva.

[96] Septima conclusio est haec: distinctio creaturarum proveniens ex diversa participatione alicuius denominationis essentialis secundum intensius et remissius non provenit ex qualicumque distinctione divinae rationis participatae. Verbi gratia, pro intellectu conclusionis, signo duas creaturas tantummodo rationem entis participantes, quarum una sit perfectior alia in tali denominatione, ut puta duo individua eiusdem speciei, quorum unum sit perfectius alio, sicut nunc tenemus de anima Christi et anima Petri. Dico tunc quod distinctio proveniens in tali denominatione essentiali non provenit ex divinae rationis participatae qualicumque distinctione. Constat namque quod talia duo individua sic se habent quod omnem perfectionem essentialem quam habet unum habet et aliud, sed non ita et intense. Et ergo distinctio ista provenit secundum intensiorem et remissiorem participationem. Et tamen dico quod non a ratione divina essentiali originaliter et exemplative.

[97] Ista conclusio sic intellecta probatur sic: a nulla ratione cui nec formaliter nec realiter possunt variae rationes correspondere potest originaliter et exemplative in denominatione consimili distinctio provenire; sed quaelibet ratio essentialis divina est ratio cui nec formaliter nec realiter possunt variae rationes correspondere; ergo a nulla ratione essentiali divina potest originaliter et exemplative in denominatione consimili distinctio provenire. Consequentia patet, et maior videtur de se nota, quia nihil communicat aliquid alicui quod non eminenter vel formaliter contineat illud. Et minor probatur, quoniam si alicui rationi essentiali divinae corresponderent variae perfectiones – sit gratia exempli talis ratio ratio entis in Deo – vel ergo rationes huiusmodi sunt essentiales vel gradus in tali ratione. Non essentiales, ut patet, tum quia ratio entis non includit formaliter rationem vitae, tum quia sic quaererem de alia, et esset processus in infinitum. Nec etiam sunt gradus, quia tales ponunt latitudinem intensivam, et per consequens in Deo esset latitudo intensiva, et ita gradus intensiores et remissiores, et ex hoc sequitur quod aliquid Deo essentiale esset formaliter limitatum, quod est falsum. Quare minor illa vera, et per consequens conclusio.

[98] Praeterea, si alicui rationi essentiali corresponderet aliqua latitudo intensiva, sit gratia exempli quod in ea sint A et B gradus in denominatione vitae, et quaero, numquid tam A quam B correspondet vita per plenitudinem aut non? Si sic, ergo sequitur quod inter illos nulla est distinctio, ex quo quilibet illorum participat formaliter omnem rationem vitae. Si non, ergo sequitur quod Deo nullus istorum graduum correspondet, cum nullus istorum sit vita per plenitudinem. Nec potest dici quod unus sit vita per plenitudinem [111rb] et alius non, quia tunc alius est superfluus, vel Deus non est universaliter perfectus, cum secundum talem gradum non sit immensa vita. Et per consequens nulla potest alicui denominationi essentiali divinae latitudo intensiva correspondere. Nec tales gradus, ut prius deductum est, sunt rationes essentiales. Ergo conclusio vera.

[99] Praeterea, quaelibet latitudo intensiva reducitur ad aliquem terminum exclusivum qui eminenter continet totam perfectionem talis latitudinis, ut patet in omni multitudine quae reducitur ad aliquam unitatem tanquam totius multitudinis perfectivam; sed si Deo secundum aliquam rationem essentialem correspondet aliqua latitudo intensiva, sequitur quod huius latitudinis est aliquis terminus exclusivus eminenter continens totam perfectionem talis latitudinis. Sed constat quod, ad hoc quod Deus sit perfectissimus in tali denominatione, sufficit sibi perfectio talis termini huiusmodi latitudinem terminantis. Ergo vanum est ponere in Deo talem latitudinem secundum rationem essentialem. Et per consequens, cum talis gradus terminans talem latitudinem sit sine concursu quorumcumque graduum vel perfectionum essentialium distinctarum, sequitur quod a tali nullatenus provenit originaliter vel exemplative distinctio qualiscumque.

[100] Octava conclusio est haec: omnes denominationes essentiales Deo correspondentes sunt rationum consimilium denominationum in creatura repraesentativae et similiter cognitivae. Haec conclusio sic probatur: quaecumque rationes se habent per modum exemplaris et artis respectu aliarum, illae sunt talium rationum repraesentativae et cognitivae; sed omnes rationes essentiales divinae se habent per modum exemplaris et artis respectu rationum essentialium consimilis denominationis in creatura; ergo propositum. Consequentia patet, et maior exemplifice declaratur: constat namque quod species existens in mente artificis ad formationem alicuius rei exterius est cognitiva et repraesentativa eiusdem, quia per ipsam artifex dirigitur in agendo tanquam per exemplar rei, et ita est in quibuscumque. Quare maior illa est vera. Et minor apparet, quoniam huiusmodi rationes sunt rerum ad extra formativae, ut patuit per sextam conclusionem. Quare propositum.

[101] Praeterea, non minus repraesentatur effectus per causam quam causa per effectum; sed rationes essentiales Deo correspondentes sunt causae rationum consimilis denominationis in creatura, et tales repraesentant divinas perfectiones, sicut vestigium repraesentat illud cuius est vestigium; ergo a fortiori divinae perfectiones erunt talium rationum creabilium repraesentativae. Consequentia patet et maior ex hoc quoniam perfectius effectus continetur in causa quam e contra, et per consequens perfectior est ratio repraesentativa causae quam effectus. Et minor quo ad primam partem patet, cum tales rationes sint, ut iam dictum est, rerum omnium exemplariter formativae. Et quo ad secundam, quod creaturae tales repraesentant divinas perfectiones, apparet per Linconiensem in De angelica [111va] hierarchia, capitulo 2, dicentem:{18} “Omnis res vestigium aliquod sui conditoris habet sibi impressum, vel verius ipsa est tota creatoris vestigium. Et ideo non est aliqua res vacua ab enarratione conditoris.” Quare propositum.

[102] Praeterea, cognitio intuitiva et perfecta alicuius mensurae perfectionalis ducit intellectum in notitiam illius cuius est mensura; sed omnes rationes essentiales divinae sunt mensurae rationum consimilis denominationis in creatura; ergo intellectus divinus aspiciens tales rationes essentiales cognoscit rationes denominationis consimilis in creatura. Consequentia patet et maior ex hoc quoniam experimur quantitates rerum per ipsarum mensuras cognoscere. Et minor apparet, quoniam omnis creaturae perfectio mensuratur penes participationes perfectionis divinae consimilis denominationis, et per consequens tales denominationes essentiales sunt rerum ad extra mensurativae. Quare propositum.

[103] Nona conclusio est haec: huiusmodi rationes essentiales a creatura participatae sunt rationes omnium rerum creabilium ideales. Ista conclusio sic probatur: illae sunt proprie rerum creabilium ideales rationes quibus conveniunt omnes condiciones idealium rationum; sed talibus rationibus essentialibus conveniunt omnes condiciones idealium rationum; ergo propositum. Consequentia et maior patent. Sed minor declaratur, nam, ut potest elici ex dictis beati Augustini, LXXXIII quaestionum quaestione XLVI,{19} tres sunt idearum condiciones principales ad quas omnes aliae reducuntur: prima, quod sint formae principales rerum omnium formativae; secunda, quod taliter sint principales quod nullatenus sint formatae; et tertia, quod sint stabiles et permanentes, invariabiles et aeternae; sed constat quod tales rationes essentiales sunt principales formae similiter a nullo formatae, et consimiliter incommutabiles et aeternae; ergo sunt propriissime ideae.

[104] Ex quibus potest idea taliter describi: idea est divina essentialis ratio, forma principalis, a nullo formata, incommutabilis et aeterna, rei creabilis denominationis consimilis formativa, ipsius repraesentativa perfectissime, et eiusdem limpide cognitiva. Ista descriptio sequitur formaliter ex dictis Magistri Johannis et ex praedictis.



<quatuor propositiones correllariae>

[105] Ex qua descriptione sequuntur quatuor propositiones correllariae. Prima: divina essentia secundum nullam rationem suppositalem est creaturae formaliter ratio idealis – patet, quia nulla talis est formaliter ratio essentialis. Secunda: cuilibet creaturae secundum quodlibet positum esse essentiale correspondet in Deo idea exemplariter formativa – patet, quia secundum quodlibet tale esse correspondet Deo denominatio consimilis. Tertia: nulli creaturae secundum aliquam rationem incommunicabilem correspondet in arte divina ratio idealis – patet ex quo nulla talis est denominatio consimilis alicui rationi essentiali divinae. Quarta: nulla ratio carens simpliciter omni positiva condicione habet in Deo rationem aliquam idealem – patet ex quo talis non habet denominationem consimilem. Et sic apparet quid per ‘ideam’ ista opinio imaginatur. [111vb]

[106] Ex quibus propositionibus correllariis sequitur quod ista consequentia nulla est de forma: ‘A Deus intelligit, ergo A habet in Deo rationem idealem’. Patet quod antecedens est verum de rationibus incommunicabilibus et privationibus, et tamen consequens est falsum de eisdem, quia Deus intelligit peccatum Antichristi, et tamen tale non habet ideam. Sed qualiter intelligat talis posterius dicetur.



<Rationes contra sextam conclusionem Johannis de Ripa et earum solutiones>

[107: -92] Contra conclusionem sextam, quae dicit quod huiusmodi rationes essentiales sunt creaturarum omnium causaliter et exemplariter formativae, arguo breviter et faciam finem. Primo sic: si tales rationes essent causaliter et exemplariter formativae, sequitur quod tales rationes sunt causales, et per consequens frustra posita fuit in principio illa distinctio inter rationes essentiales et causales, cum quaelibet ratio essentialis sit causalis, ut dicit ista conclusio. Quare propositum.

[108] Praeterea, nulla proprietas alicuius subiecti est formaliter illud subiectum; sed ratio causalis est quasi proprietas ipsius rationis essentialis; ergo nulla ratio causalis est ratio essentialis. Quare propositum.

[109] Praeterea, si quaelibet ratio essentialis esset formaliter causalis, sequitur quod quaelibet creatura participans aliquam rationem essentialem participaret ipsum ut causalem. Consequentia patet, quia talis ratio per idem formaliter est ratio essentialis et causalis. Sed consequens est falsum, ergo et antecedens. Cuius falsitas sic probatur: quia tunc non staret aliquem participare vitam nisi posset producere vitam, quod falsum est de anima intellectiva, quae non potest similem vitam naturaliter producere. Et quod illud sequatur apparet, quoniam ex quo non stat aliquem participare divinam essentiam in ratione vitae quin illud sit vita, consimiliter non staret aliquem participare divinam essentiam ut rationem causalem vitae quin illud esset vitae causativum. Ergo, si talis ratio essentialis est formaliter causalis, sequitur quod non stat ipsam participari ut essentialem quin participetur ut causalis. Sed haec sunt falsa, ergo conclusio.

[110] Ad istas rationes respondeo. Pro quarum responsione est advertendum, pro mente istius doctoris habenda, quod ratio causalis in triplici differentia reperitur: quaedam est exemplaris et formativa, quaedam formationis executiva, et quaedam executionis determinativa. Verbi gratia de prima, sicut est de sigillo respectu cerae quam format ad sui similitudinem, et si sigillum haberet istam formationem secundum totale esse cerae, poneret executive ceram in esse. Et sic apparet quod alia est ratio exemplaris et alia executiva. Ulterius, quia inveniuntur quandoque potentiae indifferentes ad agendum, ideo requiruntur quodam modo quaedam determinationes talium potentiarum, sicut sunt volitiones et nolitiones respectu voluntatis. Primae igitur rationes essentiales sunt causales tantum primo modo, et non secundo vel tertio modis. Sed secundae rationes causales pullulant a primis, non per modum originis, sed potius [112ra] naturalis proprietatis.

[111: -107] Ad propositum igitur applicando, patet ad primum quod non frustra fuit posita distinctio, quia ibi intelligitur de rationibus causalibus executivis seu determinativis, et non de formativis.

[112: -108] Et per idem ad secundum, quod sumendo rationem causative primo modo non dicitur proprietas rationis essentialis, sed secundo modo vel tertio.

[113: -109] Ad tertiam rationem dico quod quaelibet creatura quae participat in Deo vitam eo modo participat ipsam ut rationem exemplarem vitae, et ita, sicut talis creatura est, ita <ponit>* [potest] ex parte sua aliquid exemplare in esse vitae. Sed ista non sufficit ad ponendum rem in esse nisi adsit alia causalitas, et ideo non oportet quod si aliqua creatura sit vita, quod eo ipso sit vitae productiva, sicut apparet in declaratione prius posita. Et sic patet conclusionis veritas.



<Conclusiones decima ad duodecimam>

[114] Decima conclusio est haec: omnes rationes essentiales divinae correspondentes essentiae sunt a propriis rationibus causaliter executivis formaliter differentes. Verbi gratia, pro intellectu conclusionis, signo rationem essentialem in Deo, quae est vita, et similiter causaliter executivam, quae est esse vitae productivum. Dico quod huiusmodi sunt ab invicem formaliter differentes, ita quod esse vitam non est formaliter esse productivum vitae. Et sicut dico de una denominatione essentiali respectu propriae causaliter executivae, ita dico de quibuscumque aliis.

[115] Ista igitur conclusio sic intellecta probatur sic: si conclusio non sit vera, sequitur quod quaelibet creatura participans a Deo esse simpliciter participaret ab eodem esse productivum alterius. Consequens est falsum, ergo et antecedens, et per consequens conclusio vera. Cuius falsitas sic probatur: quoniam materia prima participat a Deo esse simpliciter, et tamen non participat esse productivum alterius, quia secundum omnes, materia prima est pure passiva. Similiter angelus et anima intellectiva participant esse intellectualis naturae, et tamen non participant esse productivum intellectualis naturae. Sic igitur apparet quod illud consequens est falsum. Sed consequentia probatur, nam quandocumque aliquae rationes sic se habent quod sunt eaedem non solum realiter, sed formaliter, non stat unam sine altera participari. Exemplum: quia ratio hominis et animalis rationalis sunt eaedem realiter et formaliter, ideo non stat aliquid esse hominem quin sit animal rationale. Si ergo per adversarium ratio essendi in Deo et esse productivum ad esse sint realiter et formaliter idem, sequitur quod non stat aliquam creaturam participare esse sine hoc quod participet rationem productivi ad esse, quod tamen, ut superius deductum est, est falsum. Quare propositum.

[116] Praeterea, in qualibet creatura est formalis distinctio inter suum esse et posse agere; sed omnis formalis distinctio diversarum rationum in creatura originaliter provenit ab aliqua distinctione in Deo; ergo conclusio vera. Consequentia patet, et prima pars assumpi probatur, quia in creaturis aliquid est vita quod non habet posse causale ad esse vitae, ergo videtur quod in creaturis non ex hoc quod aliquid est vita habet posse causale ad esse [112rb] vitae, et per consequens in eisdem unum non est formaliter aliud. Consequentia patet, et antecedens apparet de angelo et anima intellectiva, ut prius dictum est. Secunda pars assumpti probatur, nam omnis distinctio vel est simpliciter prima vel ad primam reducibilis sive a prima derivabilis; sed distinctio creaturarum talis non est distinctio simpliciter prima; ergo est a prima derivabilis. Vel igitur ab ea ut formaliter distinctio vel ab ea ut formaliter unitas. Non secundo modo, quia ut sic nullam habent convenientiam. Ergo primo modo, quod est propositum.

[117] Si dicatur quod istud argumentum probaret consimiliter quod distinctio realis creaturarum argueret distinctionem realem in Deo in quibuscumque denominationibus, nego istud, sed bene probatur quod oportet ibi ex natura rei distinctionem intelligere aliqualem. Et confirmatur, nam quandocumque aliquae rationes in sua communitate acceptae sunt distinctae formaliter, illae etiam in quibuscumque intelligantur sunt formaliter distinctae; nunc autem esse et habere posse causale ad esse sunt rationes formaliter distinctae; ergo sive in Deo sive in creatura semper ita est quod unum non est formaliter aliud. Et ita apparet quod universaliter in quibuscumque inter rationes essentiales et causaliter executivas formalis distinctio reperitur.

[118] Praeterea, si inter esse vitae vel simpliciter esse et posse causale ad esse vitae vel simpliciter esse nulla sit formalis distinctio, sequitur quod quaelibet species superior habet posse causale supra speciem inferiorem. Consequens est falsum, ergo et antecedens, et per consequens conclusio vera. Cuius consequentis falsitas sic probatur: quoniam tunc homo posset producere asinum, et similiter asinus bovem, quae videntur absurda, secundum legem a largitore formarum creaturis traditam. Sed consequentia probatur, nam si inter huiusmodi rationes nulla sit formalis distinctio, sequitur quod quanta est latitudo essendi, tanta est latitudo posse causalis ad esse, et per consequens quam species superior est speciei inferioris perfectionaliter contentiva, tam est eiusdem causaliter contentiva, et per consequens vere superior posset inferiorem producere, quod videtur absurdum. Et confirmatur, nam posse causale respectu alicuius plus distans a non-esse simpliciter respectu talis est eiusdem perfectionaliter et causaliter contentivum; sed datis speciebus inferiore et superiore, superior plus distat a non-esse simpliciter quam inferior, et per adversarium per idem talis species est formaliter in esse talis speciei et in posse causali executivo; ergo, sicut perfectionaliter continet inferiorem, ita et causaliter, quod videtur falsum, quia nihil aliud est causaliter aliud continere quam posse illud producere. Et hoc argumentum satis manifestat praedictam distinctionem.

[119] Undecima conclusio est haec: cuilibet rationi essentiali supremae naturae correspondenti infinitae correspondent rationes causaliter executivae secundum quas varie participabilis est ad extra. Verbi gratia, pro intellectu conclusionis, signata una ratione essentiali, ut pote vitae, licet Deo correspondea<n>t [112va] infinitae sine quacumque formali distinctione in tali denominatione, tamen creaturae multae non aequaliter participant vitam, et tamen talibus participationibus correspondent diversae causalitates, et ita cum unitate essentialis denominationis stat pluralitas causalium rationum.

[120] Ista igitur conclusio sic intellecta probatur sic: quibuscumque correspondet formaliter eadem ratio causalis et eadem formaliter ratio essentialis quo ad denominationem et quo ad gradum, illa necessario sunt eadem; sed signatis gradibus intensivis alicuius latitudinis, ut puta vitae, illi non sunt unus gradus, sed diversi; ergo necessario vel habent diversas rationes causales vel essentiales. Sed non essentiales, cum omnes participent rationem vitae. Ergo causales, et per consequens, cum infiniti sint gradus in latitudine vitae, sequitur quod infinitae erunt rationes causales eis correspondentes, et tamen ibi non est nisi respectu unius rationis essentialis. Quare propositum. Consequentia patet, et maior declaratur, nam quaero, unde provenit diversitas naturalis perfectionis in individuis eiusdem speciei, ut puta in anima Christi et anima Iudae, vel ex diversa participatione rationum essentialium vel causalium? Non essentialium, quia individua eiusdem speciei sic se habent quod non plures denominationes essentiales uni quam alteri correspondent. Ergo oportet dicere quod hoc proveniat ex diversitate rationum causalium. Ubi ergo non sit rationum causalium vel essentialium diversitas, ibi necessario est identitas, quod est propositum. Et per consequens apparet quod cum unitate rationis essentialis stat infinitas causalium rationum.

[121] Praeterea, signo A et B gradus in latitudine vitae, et quaero, aut eadem formali cognitione intellectus divinus videt A et B aut non? Si non, habetur propositum, cum huiusmodi variatio non proveniat ex parte rationum essentialium, cum sint una, sed per consequens causalium. Et sicut dicitur de A et B, et ita de quibuscumque aliis. Et ita infinitae rationes causales talibus gradibus correspondebunt. Si sic, sequitur quod respectu A et B est eadem formaliter apparentia obiectiva, ergo A non videtur distinctum a B. Et sicut arguitur de istis, ita de quibuscumque aliis. Et per consequens necessario alia est ratio obiectivae apparentiae de A quam de B. Sed hoc, ut prius dictum est, non provenit ex rationibus essentialibus, ergo ex rationibus causalibus. Et per consequens cuilibet rationi essentiali correspondent in divina essentia infinitae rationes causales, quod est propositum.

[122] Praeterea, signata quacumque denominatione essentiali, illa est ad extra participabilis citra primum; sed cuilibet alteri et alteri gradui correspondet alia et alia ratio causalis divina; ergo sequitur quod, cum in tali latitudine sint infiniti gradus, quod eis infinitae rationes causales correspondebunt. Et per consequens, cum omnibus talibus gradibus correspondeat eadem ratio essentialis [112vb], sequitur propositum. Consequentia patet. Et secunda pars assumpti, videlicet quod alii et alii gradui correspondet alia et alia ratio causalis, sic probatur: quoniam sit A ratio causalis, et sint B et C effectus. Tunc sic: si B et C sit praecise A ratio causalis, sequitur quod non posset produci C sine B. Quod sic probo: quoniam si A est, B est, et A est aeque ratio causalis C sicut B; ergo si A est, C est, et per consequens, si est eis una ratio causalis, non staret unum sine altero produci. Sed hoc est falsum. Ergo necesse est dicere quod ipsis diversae rationes causales correspondent. Et qua ratione dicitur de B et C, eadem ratione de quibuscumque, et ita habetur propositum.

[123] Unde advertendum est quod, quia in Deo esse vitae est unicus tantum gradus omnino indivisibilis imaginarie, et in creaturis est possibilis latitudo in esse vitae, ideo dico quod huiusmodi varietas non potest provenire ab aliqua distinctione in esse vitae in Deo, sed oportet quod proveniat aliunde. Et ideo oportet ponere alias rationes divinas secundum quas attendatur graduum huiusmodi distinctio, quas saepius nuncupavimus “causales,” quia ab essentialibus talis varietas non provenit, licet proveniant variae latitudines creaturarum. Unde ab esse in Deo simpliciter infinita profluit latitudo essendi simpliciter in creatura. Et sicut de similibus, ut quasi a rationibus essentialibus proveniant latitudines, et a causalibus graduales perfectiones.

[124] Ex qua conclusione sequuntur duae propositiones correllariae, quarum prima: cuilibet effectui cui aliqua ratio essentialis correspondet intrinsece in divina essentia, correspondet infinitas causalium rationum. Secunda: non est possibile aliquem effectum existere et non per infinitas rationes causaliter executivas. Istae patent diligenter inspicienti.

[125] Duodecima conclusio et finalis est haec: quilibet rationi causaliter executivae divinae correspondenti substantiae infinitae rationes causaliter determinativae intrinsece correspondent. Verbi gratia, pro intellectu conclusionis, sicut rationes causales executivae respectu essentialium rationum, ita rationes causaliter determinativae respectu rationum causalium executivarum. Unde sicut respectu unius rationis essentialis est infinitas rationum causalium executivarum, ita respectu unius rationis causalis executivae stat infinitas rationum causalium determinativarum.

[126] Ista igitur conclusio sic intellecta probatur sic: capio gratia exempli aliquid ad extra productum, quod sit A, et signo rationem eius causaliter executivam per B. Tunc conservet Deus A per horam. Tunc arguo sic: A erit per totam istam horam, ergo aliqua est ratio determinans A in prima parte istius horae vel A est sibi ipsi sufficiens ad esse. Non est dicendum secundum, videlicet quod A sit sibi ipsi sufficines ad esse, ex quo est quid creatum. Ergo dandum est primum, videlicet [113ra] quod aliqua est ratio determinans A ad esse in prima parte istius horae. Quaero ergo, cum illa sit ratio causalis, vel est ratio executiva vel determinativa? Non est dandum primum, videlicet quod sit B, quia per B non plus determinatur A ad esse in prima parte huius horae quam in secunda. Ergo vel in nulla determinatur per B vel in qualibet. Sed non in qualibet. Ergo nec in aliqua. Quod non in qualibet probatur, nam si A non duraret nisi per instans, non minus esset B ratio causalis executiva A quam nunc est. Ergo per B non habet formaliter ut sit in uno tempore magis quam in alio. Ergo oportet quod hoc sit per aliquam determinationem voluntatis divinae. Sed determinatio quae est respectu A ad esse in uno instanti non est eadem formaliter cum illa quae est respectu alterius instantis. Ergo, cum infinita sint instantia, sequitur quod infinitae erunt huiusmodi determinationes, et tamen respectu unius causalitatis executivae. Quare propositum. Quod autem determinatio respectu A ad esse pro uno instanti non sit formaliter determinatio respectu alterius instantis probatur sic: quoniam si esset eadem determinatio respectu diversorum instantium, Deus non posset conservare A in uno illorum instantium nisi conservaret in alio, quia conservando A in uno instanti ponitur determinatio divinae voluntatis respectu illius instantis, et eadem est determinatio formaliter respectu alterius. Ergo, posito quod velit conservare A per unum instans, conservabit illud necessario per tempus, quod videtur falsum. Ergo necessario alia et alia determinatio respectu A in tali instanti vel tali continue correspondet, et per consequens cum unitate unius rationis causalis stat infinitas alterius.

[127] Praeterea, si Deus in prima parte proportionali istius horae conservaret A, et in secunda destrueret, et sic consequenter, certum est quod esset eadem ratio causalis executiva continue respectu A, et tamen non eadem determinatio formaliter; sed cuilibet parti sua determinatio formaliter corresponderet; ergo cum unitate rationis causalis executivae stat infinitas rationum causalium determinativarum. Consequentia patet, et minor apparet, quoniam determinatio pro prima parte staret, quamvis non pro secunda, ergo videtur formaliter alia et alia, et per consequens propositum. Et consequentia ista patet: ex quo stat unum formaliter sine alio, non videtur inter ipsa formalis identitas.

[128] Praeterea, si Deus produceret unum corpus in quolibet loco multiplicative, ibi non esset nisi una causalis ratio executiva, et tamen infinitae determinationes ad infinita ubi; ergo propositum. Consequentia patet, et antecedens apparet, nam sicut superius arguebam de tempore, ita hic arguam de loco, quia corpus datum sic est ad unum locum [113rb] determinatum quod, nisi sit alia determinatio determinans ipsum ad alium locum, non esset in alio loco, cum hoc a se non habeat. Et per consequens quot erunt loca distincta realiter, tot erunt determinationes distinctae formaliter. Ex quibus patet veritas praemissae conclusionis.



<Rationes contra conclusiones 10am ad 12am Johannis de Ripa et solutiones earum>

[129: -114/128] Sed contra istas conclusiones arguo breviter pro ipsarum maiori declaratione. Si respectu cuiuslibet effectus essent tot rationes causales, sequitur quod nulla illarum est sufficiens ad esse talis effectus, vel si aliqua una est sufficiens, ceterae superfluunt. Quod autem sequatur sic probo: nam signo tres tales rationes causales, quae sint A, B, C. Constat quod nec A sufficit ad talem effectum, nec B similiter, nec C similiter. Ergo sequitur quod nulla illarum est sufficiens, quod est propositum.

[130] Praeterea, si sunt infinitae rationes causales, quaero, numquid Deus possit se applicare ad agendum secundum unam tantum vel non? Si sic, tunc arguo sic: ex tali applicatione ponitur aliquis effectus; sed talis participat aliquam rationem essentialem, et cuilibet tali rationi correspondent infinitae rationes causales; ergo non tantum per unicam rationem causalem produxit. Si dicatur quod non potest, ergo sequitur quod omnes requiruntur ad productionem alicuius effectus, immo cuiuscumque tam parvi quam magni. Et per consequens ratio causalis in esse vitae requiritur ad productionem lapidis, et ita lapis esset vita sicut unum animal, quod falsum videtur. Ergo, cum productum per unam rationem causalem tantum non possit salvari, nec per consequens sequitur quod ponere plures tales rationes est impossibile.

[131] Praeterea, ex praedictis conclusionibus sequitur quod nulla est ratio causalis respectu cuiuslibet creaturae. Consequens videtur falsum, quia omnis causalitas per participationem reducitur ad aliquam per essentiam, ergo oportet quod sit una causalis ratio ad quam omnes aliae reducantur, quia in omni genere est devenire ad unum quod est metrum et mensura omnium aliorum. Sed consequentia probatur, quoniam capta ratione causali in esse vitae, illa non est respectu omnium, nec simpliciter respectu rationis essendi tantum, et sic de quibuscumque aliis. Ergo, cum hoc videatur impossibile, sequitur quod necessario oportet ponere unam rationem causalem respectu omnium, et per consequens aliae superfluunt.

[132: -129] Ad istas rationes respondeo. Et primo ad primam, cum dicitur quod, si ponantur tot rationes causales, quod nulla illarum est sufficiens ad productionem alicuius effectus, vel si sit, ceterae superfluunt, hic dico, pro materia argumenti, secundum viam istius doctoris, quod, quia in quolibet effectu necessario concurrunt plures rationes essentiales, et cuilibet tali correspondent diversae rationes causales, ideo dico quod nulla est una ratio causalis cui conveniat totalis productio [113va] talis effectus. Si ergo per hoc quod dicitur “non est sufficiens” intelligatur quod uni tali rationi causali non attribuitur totalis effectus productio, utique verum est, licet sit plene et infinite sufficiens ad productionem illius cuius productio sibi attribuitur. Et hoc intelligendo formaliter, quia realiter non est in Deo nisi una ratio causalis.

[133: -130] Ad secundum, cum dicitur, “si sunt infinitae rationes causales, vel Deus potest producere aliquid secundum unam tantum formaliter,” hic dico quod necessario respectu cuiuslibet effectus concurret Deus secundum infinitas rationes causales, si concurrit, ut sic necessitas consequentiae concurrit in A effectum. Ergo concurrit in eundem secundum infinitas rationes causales. Et cum dicitur quod tunc in productione lapidis requireretur ratio causalis in esse vitae, hic dico quod hoc non sequitur, sed ista stant simul: quod respectu lapidis requiruntur infinitae rationes causales, et tamen non requiritur formaliter ratio causalis in esse vitae. Et ratio est quia respectu cuiuslibet denominationis essentialis sunt infinitae rationes causales, non tamen essentiales. Et ideo, licet requirantur infinitae quo ad esse simpliciter, non tamen requiritur aliqua quo ad esse vitae, cum tale productum in casu nullatenus participet vitam. Et ratio est quia quodcumque ens detur per aliquam latitudinem distat a non-esse simpliciter. Et per consequens, cum ibi sint infiniti gradus et respectu cuiuslibet – ut dictum est superius – est una ratio causalis distincta ab alia, sequitur quod respectu cuiuslibet sunt formaliter infinitae rationes causales.

[134: -131] Ad tertium, cum dicitur quod tunc sequeretur quod nulla esset ratio causalis divina respectu cuiuslibet effectus, dico quod, loquendo de ratione causali formaliter secundum viam istius doctoris, utique verum est, quia quacumque signata, talem non participat quaelibet creatura. Unde logice loquendo concedendum est, quia respectu cuiuslibet effectus est aliqua ratio causalis divina, nulla tamen est respectu cuiuslibet. Et si dicatur quod tunc quaelibet esset finita, dico quod non sequitur, sed bene sequitur quod est respectu finiti. Sed ex hoc non habetur propositum, cum infinitum possit esse ratio finiti, sicut nunc dicimus sumendo realiter rationem causalem divinam, quae potest aliquid finitum producere, et tamen ex hoc non arguitur finita, cum finitum possit infinite producere. Et sic apparet quid est ad illas rationes dicendum.



<Imaginatio totius positionis Johannis de Ripa>

[135] Imaginatio ergo totius positionis per modum epilogi recollecta in hoc consistit: intellectus inamque corpori alligatus a visibilibus ad Dei invisibilia procedit, iuxta dictum Apostoli: “Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.” Unde, quia in creaturis reperit distinctionem multiplicem et non primariam, ideo ipsam ad invisibilia Dei reducit, quae, quia non potest bono modo realis intelligi, [113vb] ab elevatis theologis fuit ‘formalis distinctio’ merito appellata. Et idcirco, infinitarum essentialium rationum in Deo fuit locata pluralitas, quae sunt denominationum consimilium in creaturis perfectionaliter contentivae. Et quia ipsas reperit intellectus infinitas simpliciter, ideo ipsis attribuit condiciones perfectionis, ut pote formare, repraesentare, et esse rationem cognoscendi. Ex quibus illative ‘ideales formas’ voluit appellare. Et quia rerum incommunicabiles rationes non poterant per modum idealem intelligi in supersimplici substantia Conditoris, quia sic esset quodam modo ut bos vel asinus effigiata, ideo advertit alias rationes divinas a primis per modum proprietatis intrinsecae naturaliter pullulantes, quas ‘causales’ censuit nominare, per quas rerum incommunicabiles existentiae sunt derivabiles et certis limitibus circumclusae. Et quia hoc videt intellectus infinitis modis posse fieri, animadvertit ipsas sub certo finito numero minime contineri. Cumque conspiciat tripliciter effectum fieri – videlicet exemplative quo ad rationes essentiales, executive quo ad gradus varios in rationibus essentialibus participabiles, et determinative quo ad talium continuam conservationem – ideo causales rationes tripliciter nominavit: formativas videlicet, executivas, et determinativas. Nunc autem, quia omnes istae rationes sunt in arte Omnipotentis Artificis, ideo clarissime conspicit omnem rei circumstantiam essentialem vel incommunicabilem, et si non tales singulas per ideas proprias, cum non habeant, tamen per rationes determinativas cuncta alia circumspicit limpide vel per rationes causaliter executivas. Et ista credo fuisse imaginationem huius doctoris, cuius speculatio sufficiat pro praesenti.



<PARS QUARTA>

<Opinio negantium multitudinem idealium rationum>



[136] Nunc restat materiam idealium rationum discutere secundum opinionem negantium talium multitudinem ex natura rei. Pro cuius opinionis declaratione quatuor pono conclusiones.



<quatuor conclusiones declarativae>

[137] Quarum prima sit ista: non est impossibile aliquam formam per unicam rationem simplicissimam formare distinctam similitudinem infinitarum dissimilium quidditatum. Ista conclusio sic probatur: si una et eadem similitudo potest esse duorum magis repugnantium distincta similitudo, sequitur quod a fortiori potest esse quorumcumque minus repugnantium distincta similitudo; sed magis repugnant similitudinarie – hoc est magis sunt dissimiles – una substantia et una qualitas quam quaecumque duae finitae substantiae, immo quam infinitae substantiae eiusdem speciei; ergo, si una similitudo potest esse qualitatis et substantiae distincta similitudo, sequitur quod a fortiori potest esse infinitarum substantiarum eiusdem rationis. Consequentia ista patet, et maior declaratur, nam si magis dissimilium potest esse una similitudo distincta, non videtur [114ra] quare non possit esse minus dissimilium, cum potissima ratio quare unum et idem non potest esse diversorum distincta similitudo assignetur contrarietas obiectorum. Et minor apparet: quaecumque minus uniuntur in tertio sunt magis dissimilia; sed substantia et qualitas minus uniuntur in tertio quam infinitae substantiae eiusdem rationis, quoniam substantia et qualitas uniuntur praecise in ratione transcendentis, sed illae substantiae non solum in ratione transcendentis, sed etiam in ratione sua specifica, et similiter in ratione sui gradus; ergo substantia et qualitas sunt magis dissimiles quam infinitae substantiae eiusdem rationis. Et tunc ultra: una et eadem similitudo est qualitatis et substantiae distincta similitudo, ergo a fortiori potest esse infinitarum substantiarum. Consequentia patet per iam dicta, et antecedens apparet, nam signo similitudinem repraesentantem Sortem distincte. Constat quod, cum hoc quod est Sortis distincta similitudo, est etiam sui ipsius distincta similitudo; sed ipsa est quaedam qualitas vel ad minus aliquid de genere accidentis; ergo sequitur quod est qualitatis et substantiae distincta similitudo, et per consequens a fortiori sequitur quod quaerebatur.

[138] Praeterea, si non potest una et eadem similitudo distincta fore infinitorum dissimilium, aut hoc provenit ex parte obiectorum aut ex parte similitudinis. Non primo modo, quia illa impossibilitas maxime videretur provenire ex talium contrarietate, quod iam probatum est istud non impedire. Si ex parte similitudinis, hoc non videtur nisi propter limitationem talis similitudinis quae, cum sit finita, non poterit esse infinitorum. Sed istud non tollit quin ubi esset infinitas repraesentativi quod tale esset infinitorum distincta similitudo, et per consequens similitudini ex se non repugnat quod sit infinitorum. Ergo ubi certa finita qualitas est similitudo quod non sit infinitorum, hoc non esset quod similitudini repugnaret, sed tali naturae. Sed quod finitae naturae hoc non repugnat arguo sic: quaelibet species superior continet eminenter inferiorem, et cum nulla sit minima descendendo, sequitur quod continet eminenter infinitas; sed quaecumque distincta similitudo assignetur respectu alicuius contenti sub tali specie aeque distincte, illud idem est repraesentabile per superiorem speciem; ergo sequitur quod species superior est distincta similitudo infinitorum, et tamen est finita. Quare propositum. Si dicatur quod, licet hoc sit verum, non tamen per unicam rationem, contra: ratio sua specifica sive individualis est unica ratio et non plures; sed per suam rationem specificam est cuiuslibet citra se contentivum; ergo et similiter repraesentativum, et per consequens non videtur repugnantia quin unum finitum possit esse infinitorum distincte repraesentativum.

[139] Praeterea, signo per imaginationem aliquam rationem in Deo tam realiter quam formaliter sic unam quod in eius ratione [114rb] nulla alia ratio includatur, ut pote rationem vitae. Et sit A. Tunc quaero, numquid A sit infinitorum repraesentativa vel non? Si sic, habetur propositum. Si non, contra: omnium illorum est distincte repraesentativa quorum est eminenter contentiva; sed infinitorum est eminenter contentiva; ergo et totidem est repraesentativa. Consequentia et maior patent. Et minor apparet, quia si per possibile Deus produceret aliquod ens cui corresponderet tota latitudo imaginaria talis rationis, adhuc illud eminenter contineretur per talem rationem Deo correspondentem; sed tali corresponderent infiniti gradus, quorum unus esset perfectior alio; ergo sequitur quod talis ratio in Deo est infinitorum contentiva.

[140] Praeterea, quilibet effectus est distincta similitudo suae causae secundum illam rationem secundum quam sortitur rationem effectus. Sed si esset processus in infinitum in causis essentialiter ordinatis, ut quidam imaginantur esse possibile nec aliquam contradictionem includens, sequitur quod absolute possibile est aliquid finitum esse infinitorum distinctam similitudinem. Sed probo tunc quod hoc esset per unicam rationem, nam quaelibet ratio – sive simplex sive non simplex – huic effectui propria est dependens a talibus causis infinitis; ergo, si effectus est suae causae distincta similitudo, et non sit maior ratio de una causa quam de reliqua, sequitur quod est infinitorum distincta similitudo. Quod autem effectus sit suae causae distincta similitudo probo, nam quicumque distincte cognoscit aliquem effectum et perfecte sicut talis effectus est cognoscibilis, cognoscit distincte omnes condiciones talis effectus, et per consequens tam causas extrinsecas quam intrinsecas, et hoc non esset nisi per hoc quod effectus sic ex parte sua distincte representaret. Ergo nunc de facto sic videtur quod quilibet effectus est suae causae naturalis similitudo, et per consequens non videtur impossibile quin unica possit esse infinitorum dissimilium distincta similitudo.

[141] Praeterea, quaero, a quo capit res quod sit alicuius similitudo distincta? Aut ab obiecto, aut a potentia, aut a medio differente. Non a medio, nec a potentia, ut apparet. A medio quidem non, quia iam talis similitudo est causata. A potentia similiter non, cum sit pure passiva in speciei receptione. Si ergo ab obiecto, et non capit istam condicionem ab obiecto nisi in genere causae efficientis, sequitur quod possibile est Deum supplere causalitatem talis obiecti. Et sicut dico de uno obiecto, ita dicam de centum vel infinitis. Signo ergo duas tales similitudines distinctas, quae sint A et B. Tunc arguo sic: si esset una similitudo eminenter continens rationem repraesentativam A et B, ita distincte repraesentaret diversa sicut nunc faciunt A et B; sed talem esse non includit contradictionem; ergo Deus potest [114va] facere talem, et per consequens non videtur aliquod impossibile quod una species sit infinitorum distincta similitudo. Quare propositum.

[142] Secunda conclusio est haec: quaecumque res existit rei alterius eminenter contentiva est ipsius species et similitudo distincte declarativa. Haec conclusio sic probatur: illud est perfectius rem aliquam repraesentans quantum est ex parte sui quod habet in maiorem convenientiam cum re repraesentata quam illud quod non; sed species causata ad obiecto et res contentiva obiecti repraesentati per talem speciem sic se habent quod magis ad invicem conveniunt talis res et tale obiectum quam tale obiectum cum tali specie; ergo sequitur quod talis res ex parte sua est perfectius repraesentativum quam talis species respectu sui obiecti. Si ergo huiusmodi species ab obiecto causata iudicatur similitudo distincte declarativa talis obiecti, ergo a fortiori talis res sic continens talis obiecti perfectior. Consequentia patet, et maior declaratur, quia similitudo sive species vel habet ut sit similitudo distincta talis obiecti ex condicione intrinseca sibi perfectionaliter conveniente vel extrinsece. Si extrinsece, ita unum potest esse similitudo distincta sicut aliud. Si vero primo modo, adhuc habetur propositum, cum illud proveniat ex perfectione. Ergo, cum alia res sit perfectior, sequitur quod et perfectius est repraesentativa. Et minor apparet, quia quaecumque duae substantiae magis conveniunt quam substantia quaecumque signata cum aliquo accidente. Quare propositum.

[143] Praeterea, species se habent sicut numeri; sed denarius perfectius repraesenant quinarium quam eundem repraesentet quaternarius; ergo si quaternarius esset distincta similitudo quinarii, a fortiori et denarius. Et per consequens ubi contentum esset distincte repraesentativum sui continentis, sequitur quod a fortiori ibi continens erit distincte repraesentativum sui contenti. Sed de facto ita est quod similitudo rei ad ipsa causata est quid contentum ab ipsa re cum esse, et perfectio talis similitudinis mensuratur penes tale obiectum, et talis est distincta similitudo; ergo a fortiori erit similitudo res perfectionaliter continens tale obiectum. Quare propositum.

[144] Praeterea, quaecumque res est alicuius rei eminenter contentiva est ipsius perfectionalis mensura; sed quaelibet perfectionalis mensura nata est ducere intellectum in cognitionem illius cuius est mensura; ergo quaelibet talis est sui contenti distincte repraesentativa. Consequentia patet, et prima pars assumpti apparet, quoniam species superior est perfectionalis mensura inferioris. Et minor probatur, quoniam si mensuratum ducit in cognitionem suam mensuram, non videtur ratio quare non e converso. Unde si quis videret obiectum, immediate videret speciem causatam ab obiecto, et per consequens ita obiectum est speciei repraesentativum sicut e contra. Et per hoc apparet quod videns perfecte causam videt eius ef[114vb]fectum, iuxta illud I Physicorum:{20} “Tunc arbitramur unumquodque cognoscere” etc. Quare propositum.

[145] Tertia conclusio est haec:{21} divina essentia secundum unicam rationem simplicissimam est repraesentativa perfectissime cuiuslibet actualiter vel possibiliter existentis. Ista conclusio sic probatur: divina essentia est exemplar et distincta similitudo omnium, quoniam ex prima conclusione non repugnat finitae qualitati esse dissimilium repraesentativa, ergo a fortiori nec divinae essentiae. Et similiter, cum sit omnium aliorum a se perfectionaliter contentiva, sequitur quod est omnium distincta similitudo. Vel igitur per unicam rationem vel per plures. Si per unicam, habetur propositum. Si per plures, ergo sequitur quod divinae essentiae non primo et per se competit quod sit hominis exemplar. Sed hoc est falsum, ergo. Cuius falsitas sic probatur: quoniam per id est hominis exemplar per quod est ipsius beatificativum; sed per rationem deitatis solum est hominis beatificativa; ergo propositum. Et consequentia probatur, nam si per plures rationes est rerum exemplar, signo unam illarum rationum, et arguo sic: Deus per talem rationem est exemplar, et talis non est formaliter ratio deitatis, ergo sequitur quod deitati non competit primo et per se esse formam exemplarem hominis. Et sicut dico de homine, ita potest argui de quocumque alio. Quare propositum.

[146] Praeterea, aut divina essentia per rationem deitatis est omnium similitudo aut non. Et si non, aut aliquorum sic et aliquorum non, aut simpliciter nullorum. Si simpliciter nullorum, sequitur quod non quodlibet alterius perfectionaliter contentivum est eiusdem repraesentativum, quod est contra praecedentem conclusionem. Si aliquorum sic et aliquorum non, tunc ratio deitatis non esset ratio universaliter perfecta, quod falsum est. Ergo necessario per sufficientem divisionem sequitur quod est omnium perfectissima et distincta similitudo. Quare propositum. Ut sic possit ratio confirmari: quaelibet ratio cui primo et per se competit omnis denominatio perfectionis simpliciter est ratio deitatis; sed esse omnium a se repraesentativum est denominatio perfectionis simpliciter; ergo competit primo et per se rationi deitatis, et per consequens propositum.

[147] Praeterea, si divina essentia non esset primo et per se talis ratio exemplaris, sed aliae rationes, aut illae rationes essent divinae essentiae intrinsecae aut extrinsecae. Non extrinsecae, quia tunc per aliquid sibi extrinsecum esset creaturarum repraesentativa, quod videtur absurdum. Si ergo sunt sibi intrinsecae, et nulla illarum est formaliter ratio deitatis, sequitur quod esse formam exemplarem non competit Deo formaliter, et per consequens eadem ratione nec esse causam effectivam, et eadem ratione nec esse causam finalem. Quae omnia videntur absurda, [115ra] nam per eandem rationem est exemplar et finis rei. Si ergo talis ratio non est formaliter deitas, sequitur quod finis talis rei non est formaliter bonum universaliter perfectum, et per consequens nec creatura rationalis beatificaretur in bono universaliter perfecto, quod videtur absurdum. Quare etc.

[148] Quarta conclusio et finalis et sequens ex praemissis est ista: cum infinita idealium multitudine stat idealis formae omnimoda unitas indistincta. Haec conclusio patet, nam ex prima conclusione non est repugnantia sic esse, et ex secunda apparet quod res eminenter alterius contentiva est eius repraesentativa. Et per consequens, cum sit unica res omnium contentiva, sequitur propositum. Et similiter apparet ex tertia conclusione. Et potest aliter sic probari: frustra multitudo ponitur ubi unitas est sufficiens; sed una forma exemplaris sufficit ad omnes condiciones quae requiruntur in forma exemplari; ergo in Deo plures tales ponere superfluum est et vanum. Consequentia et maior patent. Declaro minorem, nam quinque condiciones assignantur in ratione idealis formae, quae minus competunt uni soli quam pluribus, videlicet quod sit forma principalis a nullo formata, quod sit repraesentativa, et repraesentati contentiva, aeterna et incommutabilis, et ratio cognitiva; sed constat quod omnes istae condiciones possunt salvari de ipsa deitate sine quacumque distinctione formali in ea; ergo sic ponere est de facto consonum rationi. Quare propositum.

[149] Unde advertendum est quod iste terminus ‘idea’ potest sumi dupliciter: uno modo communiter, et sic idem est quod species sive proprietas seu similitudo, et sic quot essent similitudines, tot essent ideae. Alio modo sumitur proprie pro rei perfectissima possibili similitudine, et sic dicitur solum de Deo. De primo modo non est theologorum speculatio, sed de secundo. Unde ille terminus secundo modo acceptus potest sic describi: idea est quarumlibet quidditatum, similium vel dissimilium, possibilium vel existentium, contentiva simpliciter perfectionaliter et ipsa cognitiva atque repraesentativa ratio supersimplex et prima.

[150] Imaginatio ergo istius positionis consistit in hoc: sicut recolo alias me dixisse de Dei infinitate,{22} quae non est per modum individui, speciei, vel gradus, sed per modum cuiusdam transcendentis, ita dicerem in proposito quod est aliqua similitudo quae sic est repraesentativa istius quod non alterius, et est alia quae repraesentat tantum res consimilis speciei et alia generalis. Sed istae duae naturaliter sunt cognitiones confusae. Si ergo imaginaremur unam similitudinem quae haberet repraesentationem per modum transcendentis quo ad communitatem, et cum hoc distinctam repraesentationem quae sumitur a similitudine invididuali, sic possumus intelligere qualis est similitudo divina respectu{23} creaturarum. Unde cognitio confusa est [115rb] multorum confuse, sed distincta est unius tantum distincte. Quod ergo sit multorum perfectionis est, sed imperfectionis quod sit confusa. Similiter, quod solum sit unius imperfectionis videtur, quod vero distincta perfectionis est. Amoveamus ergo quod imperfectionis est, retinendo quod perfectionis, sic remanebit similitudo multorum distincta et propria. Et isto modo, sine quacumque reali vel formali distinctione, Deus intelligatur perfectissima similitudo cuiuslibet rei.

[151] Unde ex ista positione sequitur manifeste quod idea non est creatura, ut docet Ockham; nec relationes reales importantes respectum ad creaturas, ut dicit Gandavus;{24} nec obiecta cognita, ut dicit Scotus; nec tales denominationes essentiales, ut dicit Magister Johannes. Sed est ipsa deitatis ratio omnimode indistincta. Sed ista opinio inter omnes rationabilior mihi videtur.



<Rationes contra opinionem negantium multitudinem idearum et solutiones illarum>

[152: -137] Contra tamen istas conclusiones arguo breviter, ut ipsarum veritas magis appareat ex solutionibus rationum. Arguo igitur contra primam conclusionem sic: esse minus repraesentativum est aliquantae perfectionis, et esse duorum ceteris paribus duple, et esse trium triple, ergo et esse infinitorum repraesentativum dicit infinitam perfectionem. Si ergo aliqua qualitas finita est infinitorum repraesentativa, sequitur quod est infinita, et per consequens aliquod finitum est infinitum. Et consequentia patet per istam maximam: si infinita dentur aequalia alicui certo dato, necessario ex his resultans est realiter infinitum. Sed ita est in proposito: cum repraesentare unum sit aliquantae perfectionis et repraesentare unum aliud illi aequale sit tantae perfectionis, et sic de aliis, equitur quod esse repraesentativum infinitorum dicat infinitam perfectionem.

[153: -142] Praeterea, contra secundam conclusionem, quae dicit quod quicquid est alterius eminenter contentivum est eiusdem repraesentativum, arguo sic: data illa conclusione, sequitur quod qui videret asinum eo ipso haberet cognitionem asini et cuiuslibet inferioris speciei, quod tamen est falsum. Et consequentia probatur, nam ex hoc video Sortem quia ipsius similitudo terminatur ad visum meum. Si ergo species superior sit naturalior et perfectior similitudo quam sit talis similitudo causata a Sorte, sequitur quod quam naturaliter per similitudinem Sortis video Sortem tam naturaliter videbo vel cognoscam per hominem asinum intuitive vel abstractive, et hoc naturali necessitate, quod falsum videtur.

[154: -145] Praeterea, contra tertiam conclusionem arguo sic: si divina essentia sine quacumque distinctione sit cuiuslibet rei perfectissima et distinctissima similitudo, sequitur quod quilibet beatus aequaliter est beatus. Consequens est falsum et contra dictum Salvatoris: “In domo Patris mei mansiones multae sunt.” Et consequentia probatur, nam, ut suppono, capacitates animarum sunt receptivae [115va] aequales, et obiectum beatificum sine quacumque distinctione se omnibus repraesentat. Nec potest eis se ostendere nisi eisdem se ostendat secundum quamlibet rationem. Ergo sequitur quod omnes ipsum aequaliter vident. Et cum visio obiecti beatifici arguat similem dilectionem et in his ratio beatitudinis integratur completiva, sequitur quod unus alio non erit beatior, cum ipsorum visiones sint aequales, quod tamen est falsum. Quare propositum.

[155: -152] Ad istas rationes respondeo. Ad primum, cum dicitur quod esse unius repraesentativum est aliquantae perfectionis etc., hic dico quod consequentia non valet, nec antecedens in proposito est verum. Unde esse repraesentativum unius non dicit maiorem perfectionem quam duorum. Verbi gratia, si sit aliqua statua repraesentans aliquid, ut puta equum et militem, non propter hoc esset perfectior quam si repraesentaret praecise militem. Sed forsan hic dicitur quod hoc non valet, quia ista repraesentatio est extrinseca, sed si esset intrinseca, bene infert infinitatem. Dico quod adhuc non est verum, nam capio certam speciem. Ipsa est adhuc naturaliter contentiva inferioris et eiusdem repraesentativa in qua possunt esse infinita individua, et tamen non est infinita. Et ratio fundamentalis huius negationis est: quandocumque pluralitas non dicit perfectionem, infinitas non ponit perfectionem. Et ita in proposito. Similiter, consequentia illa non valet, dato quod concederetur antecedens, sicut non sequitur: ‘infinitae partes sunt in isto continuo quarum quaelibet est maior quantitate bipedali, ergo illa est infinita’. Antecedens vero patet, nam capio unum continuum quinque pedalium, et signo duo pedalia per B et tria per A, et arguo sic: in A sunt infinitae partes quarum quaelibet est maior B, nam capiantur de A duo pedalia cum semipedali, et sic consequenter cum medietate medietatis. Constat tunc quod antecedens est verum et consequens est falsum, videlicet quod tripedale sit infinitum. Quare similiter in proposito. Unde si excedo Sortem in perfectione, si essent infiniti tales, quemlibet illorum excederem, et tamen non essem infinitus. Et tota ratio est quia excessus duorum non arguit perfectionem maiorem quam unius tantum. Quare propositum.

[156: -153] Ad secundam, cum dicitur quod tunc sequeretur quod videns hominem videret asinum, hic dico, pro materia argumenti, quod propter statum in quo sumus nobis sunt multae imperfectiones annexae, quia naturalia sunt vulnerata. Et licet homo per sacramenta liberetur a culpa, non tamen ab omnibus paenis et symptomatibus seu sequelis peccati. Et ideo intellectus hominis non potest ex suo acumine quod pro nunc habet limpide conspicere nudam naturam rei, sed eius cognitio est per effectum. Unde si videret per causam, prius videret substantiam quam ipsum accidens, cum substantia sit causa accidentis et sit eo perfectior. Igitur non est rei defectus quin sic sit, sed potius intellectus, ut expresse vult Philosophus, II Metaphysicae in principio, [115vb] ubi dicit:{25} “Habere autem totum et partem, et ideo posse difficultatem eius ostendit, forsitan autem et difficultatem secundum duos existentes modos, non in rebus,” inquit, “sed in nobis est eius causa,” et subdit: “intellectus defectum.”

[157: -154] Ad tertium, cum dicitur quod, si nulla sit in Deo formalis dictinctio, sequitur quod quilibet esset aequaliter beatus, nego consequentiam. Et cum dicitur, “capacitates animarum sunt aequales,” hic dico duo, pro materia argumenti: quod intelligendo de capacitatibus animarum quod, quacumque visione eis data, Deus potest dare perfectiorem, sic absque dubio propositio illa est vera. Sed intelligendo secundum statum quem habet anima ex actuum meritoriorum dispositione, sic falsum est quod sint aequales, quia una habet altera gradum caritatis intensiorem. Et sic ex illa parte argumenti deficeret, quia de alia potentia non est ad propositum. Secundo dico quod obiectum beatificum voluntarie se praesentat, et ideo plus vel minus potest movere potentiam ad sui cognitionem. Unde istud argumentum ita fieret contra positores formalitatum sicut contra non tales, nam signata aliqua denominatione essentiali, ut puta vita, constat quod illa intelligitur sine quacumque distinctione formali, et tamen intellectus videns Deum potest proficere in cognitionem talis rationis, cum ipsam non comprehendat. Et per consequens talis visionum varietas non provenit ex distinctione formali in obiecto reperta, sed potius ex disparitate meritorum et voluntaria obiecti beatifici repraesentatione.



<Conclusio totius articuli>



[158] Et sic apparet qualiter est ad istum articulum respondendum, nam secundum viam Ockham Deus per nullam ideam formaliter intelligit, et sic intelligendo rationem essentialem consimiliter diceret. Secundum vero Doctorem Subtitlem et Johannem de Ripa, per plures rationes ideales creaturas intelligit. Sed secundum istam opinionem ultimam, quae multum rationabilis videtur, per unicam et simplicissimam rationem se ipsum et cuncta alia intelligit sine qualicumque distinctione ex parte sua. Et ista videtur fuisse opinio beati Dionysii in De divinis nominibus, dicentis:{26} “Divina sapientia se ipsam cognoscens cognoscit immaterialiter omnia materialia, indivisibiliter divisibilia, et multa unione in ipso uno, etenim sicut Deus secundum unam causam omnibus existentibus esse tradidit, ita secundum eandem causam scit omnia sicut in ipso existentia. Non igitur Deus habet propriam sui ipsius cognitionem et aliam communem existentia omnia comprehendentem, sed unicam supersimplicem, superindivisibilem, et immensam.” Haec ille.

[159] Ex quibus apparet quid de praefato articulo secundum istam viam est sententiendum.

 

< Apparatus >

1 Ad Hebraeos 4.12-13.

2 Augustinus, De diversis quaestionibus 83, q. 46 (CCSL XLIVA, p. 72); cf. Guillelmus de Ockham, Scriptum in I, d. 35, q. 5 (edd. Etzkorn et Kelley, p. 486).

3 Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, ep. 45 (ed. R. Gummere I, 448); cf. Guillelmus de Ockham, Scriptum in I, d. 35, q. 5 (edd. Etzkorn et Kelley, p. 486).

4 Cf. supra, I, q. 4, a. 3.

5 Augustinus, De diversis quaestionibus 83, q. 46 (CCSL XLIVA, p. 72); cf. Guillelmus de Ockham, Scriptum in I, d. 35, q. 5 (edd. Etzkorn et Kelley, p. 487).

6 Augustinus, De diversis quaestionibus 83, q. 46 (CCSL XLIVA, p. 71); cf. Guillelmus de Ockham, Scriptum in I, d. 35, q. 5 (edd. Etzkorn et Kelley, pp. 494-5).

7 Johannes Duns Scotus, Ordinatio I, d. 35, q. un. (Opera Omnia VI, p. 260, nn. 38-39).

8 Aristoteles, Metaphysica VII, c. 7 (1032a32-33a1; AL XXV:3, pp. 143-144); c. 9 (1034a18-25; AL XXV:3, pp. 147-148).

9 Augustinus, De diversis quaestionibus 83, q. 46 (CCSL XLIVA, p. 71); cf. Guillelmus de Ockham, Scriptum in I, d. 35, q. 5 (edd. Etzkorn et Kelley, p. 496).

10 Suggesting that he was not an orphan?

11 Suggesting that he was an orphan after all?

12 Cf. Johannes Duns Scotus, Ordinatio I, d. 35 (Opera Omnia V, p. 258, n. 32)?

13 Augustinus, De diversis quaestionibus 83, q. 46 (CCSL XLIVA, p. 70); cf. Guillelmus de Ockham, Scriptum in I, d. 35, q. 5 (edd. Etzkorn et Kelley, p. 482).

14 Augustinus (to be found).

15 Eustratius, In Et. Nich., I:4 (1096a13).

16 Anselmus (to be found).

17 Augustinus, De Trinitate, l. XV, c. 16 (CCSL LA, p. 500).

18 Robertus Grosseteste (not yet published)

19 Cf. Augustinus, De diversis quaestionibus 83, q. 46 (CCSL XLIVA, p. 71); cf. Guillelmus de Ockham, Scriptum in I, d. 35, q. 5 (edd. Etzkorn et Kelley, p. 494-95).

20 Aristoteles, Physica I:1 (184a12; AL VII:1, p. 7).

21 Compare with Auriol, d. 35! Marchia?

22 Hic supra... (internal reference to be filled in).

23 Et cum hoc... respectu om. Vat. lat. 1081 (18 words).

24 Cf. Henricus de Gandavo, Quodlibet IX, q. 2.

25 Aristoteles, Metaphysica II:1 (993b6-9; AL XXV:3, p. 43).

26 Cf. Pseudo-Dionysius, De divinis nominibus, trans. I. Sarracenus, 398-400: "Igitur se ipsam divina sapientia cognoscens, cognoscit et omnia: immaterialiter materialia, et indivisibiliter divisibilia, et multa unitive, in ipso uno omnia et cognoscens et producens. Etenim si secundum unam causam Deus omnibus exsistentibus esse tradit, secundum eamdem causam sciet omnia, sicut ex ipso exsistentia et quae in ipso praeexstiterunt. Et non ex exsistentibus sumet ipsorum cognitionem; sed et ipsis singulis eorum et liis aliorum cognitionis erit largitor. Non igitur Deus propriam habet sui ipsius cognitionem, aliam autem communem exsistentia omnia comprehendentem."