Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Book I, Question 6, Article 3

edited by Chris Schabel

 

 

Utrum Dei aeterna praescientia volitivam potentiam creatam necessitet ad actum proprium producendum?

[1] Tertius articulus erat iste: utrum Dei aeterna praescientia volitivam creatam necessitet ad actum proprium producendum.

[2] Pro cuius articuli declaratione sic procedam: primo namque recitabo opinionem Doctoris Profundi cum suis coloribus et motivis; secundo contra ipsam obiciam et suis rationibus respondebo; et tertio probabilior doctorum sententia approbata communiter explicabitur iuxta posse.

<PARS PRIMA>

<Opinio Thomae Bradwardini>

[3] Quantum igitur ad primum, tria faciam: primo ponam quorundam terminorum declarativas definitiones; secundo eliciam certas conclusiones quas iuxta mentem suam probabo; et tertio ex praemissis inferam quam plures correlativas propositiones.

<Definitio necessitatis, contingentis, et libertatis>

[4] Primo igitur sunt isti termini declarandi: ‘contingens’, ‘liberum’, et ‘necessarium’. Sit igitur ista definitio necessitatis{1} necessitas “est causa activa, qua posita cum omnibus suis dispositionibus naturaliter praeviis quibus causat suum causatum, necessario et indefectibiliter sequitur illud causari.”

[5] Pro cuius definitionis declaratione advertendum est quod necessitas potest multipliciter intelligi, quandoque prout respicit quidditatis perfectionem, quandoque prout respicit ipsius actionem, et quandoque prout respicit ipsius passionem. Primo modo soli Deo competit, secundum viam theologorum. Secundo modo competit etiam creaturis multis secundum se non respectum habendo ad primam causam. Tertio modo competit multis creaturis similiter secundum naturales et maxime primae materiae. [132vb] Non ergo definit necessitatem sumptam communiter, quia sic non competit formaliter primo et secundo modis, sed solum definit necessitatem prout respicit causalitatem effectivam. Quae definitio per rationem sic declaratur: omnis effectus qui non est aequaliter contingens est necessarius necessitate aliqua praecedente; sed quilibet effectus qui habet causam primam, ex qua posita cum omnibus suis dispositionibus naturaliter praeviis quibus causat suum causatum, necessario et indefectibiliter est effectus qui non est aequaliter contingens; ergo omnis talis effectus est necessarius necessitate aliqua praecedente. Et per consequens talis causa inducens illum effectum necessario respectu talis effectus est necessitas. Antecedens et consequentia patent, et minor similiter. Sed maior declaratur, quoniam effectus non aequaliter contingens est ad alteram partem contradictionis determinatus, cum ad ipsam magis dependeat, ergo ex parte causae non habet quod indifferenter proveniat. Et per consequens talis effectus habet causam necessario praecedentem; quare propositum.

[6] Secundus terminus definiendus est iste terminus ‘contingens’, cuius definitio est ista:{2} contingens “est actus liberi agentis per se et primus, quo posito cum omnis dispositionibus naturaliter praeviis cum quibus illum producit, non necessario sequitur ipsum produci, sed cum utralibet partium potest aequaliter permanere.”

[7] Pro cuius definitionis declaratione sciendum est quod contingentia dupliciter sumitur: quandoque est contingentia in essendo, quandoque in causando. Primo modo quaelibet creatura dicitur contingens. Secundo modo, videlicet in causando, dicitur de qualibet intellectuali natura, sic videlicet quod quaelibet talis potest contingenter causare. Descriptio ergo datur iuxta secundum modum, quia primus modus nullatenus competit Deo. Ista descriptio per rationem sic declaratur: quilibet actus aequaliter respiciens quamlibet partem contradictionis est actus contingens; sed quilibet actus agentis liberi per se et primus, quo posito cum omnibus dispositionibus naturaliter praeviis cum quibus illum producit, non necessario sequitur ipsum produci, sed cum utralibet partium potest aequaliter permanere est actus aequalis respiciens quamlibet partem contradictionis; ergo quilibet talis actus est contingens. Consequentia patet et maior. Et minor apparet, nam actus qui non necessario sequitur, positis omnibus praeviis requisitis ex parte causae, est agentis alicuius; et non naturalis, ut apparet, quia ille sequitur de necessitate; ergo liberi. Et per consequens sequitur veritas propositionis.

[8] Tertius terminus definiendus est ‘libertas’, cuius definitio talis datur:{3} libertas est “potestas activa, qua posita cum omnibus dispositionibus ad agendum [133ra] necessariis, libere potest agere et non agere, nec sequitur de necessitate quod agat, sed haec et altera pars contradictionis aequaliter potest stare.”

[9] Pro cuius definitionis declaratione est advertendum quod libertas potest ad praesens sumi dupliciter, videlicet pro libertate complacentiae et pro libertate indifferentiae seu contradictionis. Definitio igitur ista non est data de libertate sumpta generaliter, cum de libertate complacentiae minime dicatur, nam ipsa in Deo necessario est ad alteram partem determinata, sed dicitur de libertate indifferentiae seu contradictionis. Quae descriptio apparet per Philosophum, IX Metaphysicae, commento XVIII , cuius verba sunt ista:{4} “Potentiae vero aliae ex quibus definitum est, omnes contradictionis sunt, nam possibile sic movere potest et non sic, quaecumque secundum rationem, irrationales vero per aliud esse et non contradictionis erunt.” Ex quibus apparet propositum.

<Conclusiones Bradwardini>

<Conclusio prima>

[10] His igitur praemissis, iuxta mentem suam tres pono fundamentales conclusiones, quarum prima sit ista:{5} Deus potest necessitare volitivam creatam ad producendum actum aliquem propriae libertatis. Ista conclusio sic probatur: positis omnibus requisitis ad productionem alicuius effectus et nullatenus impeditis, necessario ponitur ille effectus; sed quod Deus velit quod voluntas creata producat certum actum pro A instanti vel pro B est causa requisita ad productionem actus voluntatis necessario requisita; ergo posito quod Deus velit voluntatem creatam aliquid producere, necessario voluntas creata illud producit. Consequentia patet et maior per descriptionem necessitatis antecedentis. Et minor apparet, nam sequitur, ‘voluntas increata vult voluntatem creatam producere aliquid, ergo voluntas creata producit illud’. Consequentia patet, aliter staret voluntatem increatam aliquid praecipere efficaciter et illud non evenire, quod est falsum, quia sic non esset voluntas omnipotens, cum non omnia quae vult fiant, quod est expresse contra sacram scripturam et expresse contra Venerabilem Anselmum in De concordia{6} dicentem quod “necesse est esse quicquid Deus vult.” Quare propositum.

[11] Praeterea, sit quod Deus velit quod Sortes producat aliquem actum in A instanti. Vel Sortes producet vel non. Si producet, vel potest non producere, stante voluntate Dei respectu huius – quod est quod Sortes producat aliquem actum in A instanti – vel non. Si non, stat quod antecedenter per Dei voluntatem Sortes necessitatur. Si sic, ergo Sortes posset frustrare velle Dei, et ita posset homo facere Deum non omnipotentem, et per consequens non Deum, cum posset impedire propositum suae voluntatis. Sed hoc est impossibile [133rb]; quare propositum.

[12] Praeterea, dato conclusionis contradictorio, sequitur quod “homo posset facere Deum falsarium et periurum.” Consequens est falsum, ergo et antecedens, et per consequens conclusio vera. Falsitas consequentis apparet. Sed consequentia probatur, nam sit quod Deus revelet Sorti quod Plato crastina die ibit ad ecclesiam. Tunc quaero si Plato possit non ire ad ecclesiam, stante tali revelatione, vel non. Si non, habetur propositum quod necessitatur ad eundum. Si sic, tunc ponatur in esse, et sequitur quod Deus dixit falsum quod Plato ibit ad ecclesiam, et ita, si talem revelationem cum iuramento fecisset, fuisset periurus, quod videtur impossibile. Ergo necessario oportet ponere quod talis voluntas antecedenter necessitatur ad quemlibet actum suum, quod est propositum.

[13] Praeterea, dato conclusionis contradictorio, sequitur quod homo posset frustrare divinam et aeternam praedestinationem. Consequens est falsum, ergo et antecedens, et per consequens conclusio vera. Falsitas consequentis apparet, quia tunc homo posset facere miserum et infelicissimum Deum nostrum, quod nullius patitur auditus. Et consequentia probatur, quoniam Deus aeternaliter praedestinavit Sortem ad habendum gratiam et actus meritorios consequenter. Si ergo stante tali praedestinatione staret Sortem non elicere actum meritorium, sequitur quod talis Dei aeterna praedestinatio, esset frustrata. Si non stat, sequitur propositum, nam ista consequentia est bona: ‘Sortes producet actum meritorium stante Dei praedestinatione, et non potest non producere stante tali praedestinatione, ergo necessario producet stante tali praedestinatione’. Et per consequens ipsa est respectu actus voluntatis necessitas antecedens, quod est propositum.

[14] Praeterea, “omnis potentia in proportione debita fortior alia potest ipsam necessitare,” aliter nulla potentia posset aliam superare, quod falsum est. Signo ergo gradum potentiae resistivae in voluntate. Certum est quod ipse est finitus. Ergo si esset aliqua potentia activa in proportione debita excedens illum gradum, posset vincere ipsam voluntatem, et per consequens etiam necessitare. Cum igitur voluntas divina in infinitum excedat potentiam resistivam voluntatis angelicae vel humanae, sequitur quod quamlibet talem Deus potest necessitare.

[15] Et confirmatur ratio, nam quandocumque est excessus potentiae moventis ad mobile, ibi necessario sequitur motus, cum motus proveniat per excessum potentiae moventis supra mobile. Si ergo aliquid moveat voluntatem habens supra ipsam proportionem maioris inaequalitatis, sequitur quod ibi est excessus potentiae [133va] moventis supra mobile, et per consequens necessario movebit voluntatem secundum suam inclinationem. Quare propositum.

[16] Praeterea, nulla voluntas creata in actibus suis est liberior voluntate Ihesu Christi; sed ipsa pro statu isto fuit simpliciter necessitata; ergo sic est a fortiori de qualibet alia. Consequentia et maior patent. Et minor apparet per Venerabilem Anselmum, primo Cur Deus homo, in diversis capitulis . Et Iohannis 5<.30> dicit Salvator de se ipso: “Non possum a me ipso facere quicquam.” Quare propositum.

[17] Praeterea, voluntas confirmati necessitatur in patria ad bene volendum, et non per aliquid creabile vel creatum, naturale vel supernaturale, ergo sequitur quod per velle supernaturale; sed tale velle aeque efficax est et infrustrabile respectu cuiuscumque effectus; ergo de facto quilibet effectus per velle divinum necessitatur ad esse. Consequentia et maior apparent, et minor similiter. Quare propositum.

[18] Et confirmatur, quoniam non aliunde beati sunt beati nisi quia Deus vult ipsos esse beatos; sed ex hoc quod sunt beati sunt necessitati ad bene volendum; ergo ex hoc quod Deus vult ipsos esse beatos necessitat ipsos ad bene volendum. Si ergo ex hoc necessario volunt quia Deus vult eos sic velle, sequitur consimiliter quod ex hoc necessario voluntas quaelibet creata vult quia Deus vult ipsam velle. Et per consequens sequitur quod antecedenter necessitat quamlibet voluntatem.

[19] Praeterea, principium activum respiciens aequaliter et indifferenter ex parte sua duos actus, si ex se habet necessitare causam producentem unum actum, consimiliter ex se habebit necessitare causam producentem alium actum. Cum igitur voluntas divina aequaliter respiciat quodcumque ad extra producibile, ergo sequitur quod, si necessitat unam causam respectu alicuius producibilis, sequitur quod necessitat quamlibet respectu sui effectus. Consequentia et propositiones assumptae patent. Et tunc ultra: sed divina voluntas necessitat agens naturale ad producendum suum effectum, ut puta ignem vel aquam; ergo et consimiliter voluntatem creatam necessitabit ad actum proprium producendum, pro eo quod est primaria causalitas quae a nullo potest impediri. Et propositio nunc assumpta patet, quia ignis non aliunde habet quod necessario agat nisi quia Deus vult sic. Quare etc.

<Conclusio secunda>

[20] Secunda conclusio est haec: voluntas Dei universaliter efficax potest necessitare volitivam creatam ad suspendendum actum proprium sine resistentia qualicumque. Ista conclusio sic probatur: signo gratia exempli aliquem actum voluntatis, qui sit A. Tunc velit Deus quod A non sit. Quaero aut voluntas necessario dimittet A aut non, seu suspendet aut non? Si sic, habetur propositum. Si non, contra: nullus effectus potest in esse [133vb] conservari nisi propter conservationem et influentiam primae causae, aliter posset aliquid dependere a causa secunda, quod respectu primae causae esset independens, quod videtur absurdum. Ergo non potest in esse conservari, prima causa non volente, et ita necessario voluntas creata suspendet actum proprium; quare etc.

[21] Praeterea, sequitur, ‘voluntas creata vult, ergo actus voluntas est’, et ultra, ‘ergo Deus vult quod actus creatae voluntatis est’, et ultra, ‘ergo Deus vult actum creatae voluntatis esse’. Omnes istae consequentiae patent. Prima manifesta est, quia est quasi idem. Sed secunda patet, quoniam quodlibet quod est, per influentiam primae causae est, ergo si talis actus est, per influentiam primae causae est; huiusmodi autem est velle divinum; quare propositum. Et tunc, ex oppositio consequentis sequitur oppositum antecedentis: ‘Deum non vult actum voluntatis esse, ergo non est’, et per consequens nec voluntas creata vult. Et ita necessario, si voluntas increata non vult quod voluntas creata velit, sequitur quod ipsa non velit, et per consequens necessitat ipsam ad actum proprium suspendendum; quare propositum.

[22] Praeterea, omnis causa quae non movet nisi mota cessat movere, cessante movere causa movente ipsam, ut verbi gratia, si A movet B et B movet C, tunc B est causa quae non movet nisi mota ab A. Si ergo A cessaret movere, mox et B cessaret movere. Patet igitur illa propositio assumpta. Sed quaelibet causa secunda movet in quantum movetur a prima, ergo cessante prima causa movere, cessabit et quaelibet alia causa. Cum igitur voluntas creata in principiando actum suum sit causa secunda, sequitur quod, prima causa cessante movere voluntatem ad actum proprium, [quod] ipsa suspendet actum proprium, et necessario ab executione talis actus cessabit, quod est propositum.

[23] Praeterea, quilibet effectus capiens esse ex determinatione alicuius causae, sine qua non potest naturaliter conservari, sic se habet respectu determinationis huiusmodi quod, ipsa amota, eo ipso suspenditur talis actus; ergo si sit aliqua causa potens pro libito conservare vel destruere determinationem huiusmodi, potest facere quod talis causa suspendet actum proprium. Nunc autem voluntas creata est causa libera sui actus, per cuius voluntatis determinationem ponitur talis actus et per cuius amotionem suspenditur talis actus; et voluntas primae causae habet determinationem voluntatis in sua potestate pro libito. Ergo, posito quod velit amotionem determinationis actus creati voluntarii, necessario voluntas creata suspendet actum proprium. Ut sic possit ratio confirmari: sequitur, ‘Deus vult quod voluntas creata suspendet [134ra] actum suum, ergo ipsa sic facit’. Consequentia patet, et antecedens non est in potestate voluntatis, ergo nec consequens. Et per consequens necessitatur ad actum proprium suspendendum. Quod autem antecedens non sit in potestate voluntatis apparet, aliter voluntas viatoris praecederet ut divina et creatoris voluntas ut ancillula sequeretur, quod est absurdum.

<Conclusio tertia>

[24] Tertia conclusio est haec:{7} “necessitas et libertas, necessitas quoque et quodlibet meritum, necessitas insuper et casus et fortuna ad invicem non repugnant.” Ista conclusio quodammodo sequitur ex praemissis. Quae tamen sic declaratur, et primo probo primam partem conclusionis, videlicet quod necessitas et libertas ad invicem non repugnant: nam voluntas creata necessario producit actum proprium, quem tamen libere producit, ergo propositum. Consequentia patet, et antecedens probatur, nam ex hoc quod voluntas producit actum suum, antecedenter determinatur a prima causa ad determinationem talis actus; sed talis causalitas est necessitas antecedens; ergo propositum. Quod autem sit necessitas antecedens apparet, quia non est in potestate voluntatis. Quod autem talis actus sit liber apparet pro eo quod voluntas est potentia rationalis, et per consequens libera, et its actus eius erit liber. Quare libertas et necessitas non repugnant.

[25] Praeterea, probatur conclusio pro secunda parte, videlicet quod necessitas et meritum non repugnant, sic: omne meritum provenit ex Dei aeterna praedestinatione; sed praedestinatio est simpliciter necessitans voluntatem creatam; ergo propositum. Consequentia et maior patent, sed probo minorem ut superius, aliter staret Deum aliquem praedestinasse qui numquam eliciet actum meritorium, quod videtur absurdum. Sic enim divina praedestinatio frustraretur, quod est falsum. Quare propositum.

[26] Praeterea, probatur conclusio pro tertia parte, videlicet quod casus et fortuna et necessitas non repugnant, quoniam quodlibet quod eveniet habet necessitatem antecedentem ad sui esse, ergo si sint et casus et fortuna in rebus, habent necessitatem antecedentem; sed casus et fortuna sunt in rebus, cum multa eveniant praeter intentionem agentium particularium, ut patet in potentiis naturalibus et rationalibus; ergo sequitur quod talia ad invicem non repugnant. [27] Ut pro omnibus partibus conclusionis fiat ratio talis: quibuscumque aliqua condicio necessitatis est annexa, eis nullatenus repugnat; sed libertati, merito, casui, et fortunae condicio necessitatis est annexa; ergo eis nullo modo repugnat. Consequentia et maior patent, et minor apparet, quoniam omnia talia praesupponunt velle divinum, quod est necessitas antecedens respectu ipsorum; quare propositum.

<Propositiones correlariae tresdecim>

[28] Ex quibus conclusionibus sic probatis, sequuntur tresdecim propositiones correlariae,{8} quarum prima est ista: “propositiones de contingenti aequaliter convertuntur [134rb] per oppositas qualitates.” Ista apparet, quoniam, ut apparuit in descriptione contingentis, quicquid contingit aequaliter fieri stante aliqua causa, contingit consimiliter non fieri, et e contra; ergo videtur quod propositiones de contingenti convertuntur per oppositas qualitates. Et istam iste doctor credit fuisse opinionem Aristotelis, primo Priorum, ubi docet propositiones huiusmodi sic converti.

[29] Secunda propositio est haec: “aliqua consequentia bona non est necessaria simpliciter nec ut nunc, sed ut contingens aequaliter.” Patet de ista: A causa libera ponitur cum omnibus requisitis ad B effectum, ergo B effectus producetur. Patet quod consequentia ista est contingens aequaliter, quia non sequitur necessario, ut patet per definitionem contingentis, quia cum omnibus illis sic positis, potest effectus aequaliter non evenire.

[30] Tertia propositio est haec: “aliqua causa non praedeterminata ad agendum agit.” Patet de causa libera, quae est causa ad utrumlibet et quae, quando agit, non minus est aequaliter respecti sui oppositi.

[31] Quarta propositio: “omnis et solus actus liber libertate contradictionis est contingens aequaliter.” Patet ex definitionibus liberi libertate contradictionis et contingentis aequaliter; quare propositum.

[32] Quinta propositio: “omne et solum contingens aequaliter est actus liber libertate contradictionis.” Patet per definitiones ipsorum.

[33] Sexta propositio: “contingentia ad utrumlibet et necessitas non repugnant.” Ista patet expresse ex tertia conclusione.

[34] Septima propositio: “contingentia dicitur proprie respectu praesentis.” Patet per descriptionem liberi libertate contradictionis.

[35] Octava propositio: “libertas dicitur proprie respectu praesentis.” Patet per idem.

[36] Nona propositio: “nullus actus creaturae est simpliciter contingens aequaliter, sed tantum in determinato genere, puta respectu causarum inferiorum.” Patet, quia quilibet talis actus provenit ex necessitate naturaliter praecedente.

[37] Decima propositio: “nullus actus creaturae est liber simpliciter libertate contradictionis, sed secundum quid tantum, scilicet respectu causarum secundarum.” Patet per idem sicut de praecedente.

[38] Undecima propositio: “solus actus voluntatis divinae ad extra est liber simpliciter libetate contradictionis.” Patet ex quo aliquis est talis et nullus talis actus est creaturae, ergo Dei.

[39] Duodecima propositio: “solus actus voluntatis divinae ad extra est simpliciter contingens aequaliter.” Patet per idem sicut de praecedente dictum est.

[40] Decimatertia et ultima: “prima et summa libertas contradictionis, similis quoque contingentia ad utrumlibet, est in voluntate divina, et hae sunt causae similis libertatis et contingentiae in aliis universis.” Patet quo ad primam partem, quia aliter, si non ponitur talis contingentia in divina voluntate, omnia de necessitate evenirent, cum ipsa, ex quo est prima causa, si necessario ageret, nihil contingens aequaliter reperiretur [134va]. Et quo ad secundam partem patet similiter, quia aliae libertates et contingentiae, cum non sint a se ipsis, has fatendum est esse a prima libertate.

[41] Et sic apparet positio istius doctoris breviter recollecta.

<Epitome opinionis Bradwardini>

[42] Imaginatio sua in materia ista in hoc consistit: causa in agendo vel est prima et simpliciter independens vel non. Si est prima, sicut suum esse a nullo dependet, ita et suum agere, et ideo, posito quod agat, per quamcumque causalitatem alterius causae nullatenus potest impediri. Si vero non sit prima, sed secunda, tunc sicut suum esse est dependens, ita et suum agere, et ita non potest non agere, posita Dei prima actione, aliter in suo agere esset simpliciter independens. Sive ergo ponatur agens liberum sive naturale, necessario a primo agente ad suum agere stabilitur, et ideo respectu illius, videlicet primi agentis, nulla est contingentia vel libertas in causa secunda, cum primae causae actio sit respectu illius necessitas antecedens. Verum quia a causis secundis huiusmodi causa libera non suscipit aliquam influentiam in agendo, ideo permanet respectu causarum inferiorum libera vel contingens. Et in hoc apparet quod stat quod respectu Dei creata voluntas non sit libera, quamvis sit libera respectu creaturae. Et ex hoc apparet quod contingentia, libertas, et necessitas ad invicem non repugnant, sicut in exemplo familiari potest aliqualiter declarari: si enim Sortes proiiceretur deorsum, et in descendendo continue vellet illum motum, ita quod suum velle esset actus descendendi, idem actus necessario et libere produceretur a Sorte, nam necessario in quantum quodammodo impellitur a proiiciente, sed voluntarie in quantum Sortes illum eundem motum voluntarie facit. Ita in proposito, quaelibet voluntas, in hoc quod antecedenter a prima voluntate praevenitur necessitatur ad actum suum, tamen illum libere producit, quoniam complacenter et eligibiliter illum operatur. Nec cogitur ab aliqua causa secunda illum non producere. Potest etiam illum non producere, si Deus de sua potentia absoluta vellet Sortem sic non velle. Quare non sequitur, secundum eum, aliquod inconveniens, aliter oporteret facere Deum servum et nostram voluntatem divinam. Et haec est radix et imaginatio positionis.

<PARS SECUNDA>

<Contra opinionem Bradwardini>

<Contra conclusionem primam>

[43] Nunc aggrediendum est de secundo, videlicet contra istam positionem arguere et positionis rationibus respondere. Arguo igitur contra primam conclusionem, quae videtur fundamentum istius opinionis, videlicet quod Deus antecedenter necessitat volitivam creatam ad producendum actum propriae libertatis. Et primo sic: data ista conclusione, sequitur quod nullus potest peccare. Consequens est falsum, ergo et antecedens [134vb]. Cuius falsitas multipliciter apparet, quia tunc sacramentum paenitentiae esset frustra cum ponitur nullum posse peccare, quia paenitentia est secunda tabula post naufragium. Similiter, destruit processum Sacrae Scripturae in Genesi de peccato primorum parentum. Sed consequentia probatur, quoniam nullus peccat in eo quod vitare non potest; sed stante ista conclusione, voluntas creata non potest non omittere quod omittit nec committere quod committit; ergo non potest aliquod istorum vitare, et per consequens non peccat. Sed minor probatur, nam signo aliquem actum commissionis peccati voluntatis creatae, qui sit A. Tunc arguo sic: vel voluntas creata potest non committere A vel non. Si non, habetur propositum quod non potest vitare quin faciat A. Si sic, contra: ex conclusione voluntas antecedenter necessitatur ad quemlibet actum suum; sed A est actus voluntatis; ergo propositum. Et similiter potest argui de omissione, quoniam ex hoc omittit quia Deus vult ipsam sic omittere; sed Deum sic velle, secundum istam opinionem, non est in potestate voluntatis; ergo nec sic omittere est in potestate voluntatis. Et per consequens nec omissione nec commissione potest peccare, quod est falsum; quare etc.

[44] Praeterea, nullus actus est alicui imputabilis ad laudem vel vituperium in cuius potestate non est talis actus; sed data conclusione, nullus actus voluntatis est in potestate voluntatis, supple ‘creatae’; ergo nullus actus voluntatis est sibi imputabilis ad laudem vel vituperium. Et per consequens nullus actus creaturae rationalis est mortaliter bonus vel malus, quod est destruere omnem politiam humanam. Consequenta et maior patent. Et minor probatur, nam signo unum actum voluntatis per B, et quaero aut talis voluntas ex se habet quod possit non producere B aut non? Si sic, ergo per nihil antecedenter necessitatur, cum ex se sit aequaliter contingens ad producendum B vel non producendum. Si non, ergo sequitur quod non plus est in potestate voluntatis non producere B quam sit in potestate ignis non producere ignem, nam ignis ex parte sua non habet quod possit non producere, appositis omnibus requisitis. Igitur, si ita est de voluntate nostra, sequitur quod quam necessario ignis producit ignem, tam necessario voluntas creata producit actum proprium. Et per consequens talis actus non est in potestate voluntatis, et qua ratione de uno, eadem de quolibet; quare propositum.

[45] Praeterea, si voluntas divina ex hoc necessitat voluntatem creatam quia antecedenter determinat [135ra] ipsam ad velle vel nolle, sequitur quod voluntas divina pari ratione se ipsam necessitat ad producendum aliquid ad extra. Consequens est falsum, ergo et antecedens. Falsitas consequentis est nota theologo, nam Deus mere libere et contingenter agit ad extra. Sed consequentia probatur, nam voluntas divina determinando voluntatem creatam vel tollit ab ea potentiam ad oppositum quantum ad substantiam vel quantum ad usum. Non quantum ad substantiam, quia sic destrueret ipsam voluntatem. Si ergo quantum ad usum, sequitur quod talis necessitas proveniens ex tali determinatione est praecise necessitas consecutionis, videlicet quod non stat voluntatem increatam sic determinasse et voluntatem creatam non sequi determinationem voluntatis increatae. Cum igitur sic sit de voluntate divina quod non stat stante sua determinatione velle oppositum – aliter simul et semel vellet contradictoria, quod non videtur verum – sequitur quod si voluntas creata ex hoc necessitatur quia, stante determinatione tali voluntatis divinae, non potest oppositum, onsimiliter et voluntas increata erit necessitata, quia stante sua determinatione non potest velle oppositum talis determinationis; sed hoc est falsum; ergo et radix positionis, quod est propositum.

[46] Praeterea, non aliter nunc voluntas creata producit actus suos quam produceret si ipsa non determinaretur a divina voluntate, et loquor de modo principiandi; sed si non determinaretur a divina voluntate, mere contradictorie libere produceret actus suos; ergo et nunc de facto ita facit, et per consequens propter determinationem praeviam talis voluntatis voluntatis creata nullo modo necessitatur. Consequentia patet et minor, sed probo maiorem sic: nam omnem modum principiandi quem tunc haberet voluntas creata nunc habet; sed ex tali modo principiandi pro tunc mere contradictorie libere talis voluntas creata ageret; ergo et nunc sic facit de facto. Et potest sic ratio confirmari: quandocumque aliquid est de formali ratione alicuius, quocumque posito vel non posito, non minus tali competit quod est de sua ratione formali; sed posse mere contradictorie libere agere est voluntati creatae intrinsecum et formale; ergo dato quod voluntas per possibile vel impossibile esset sine concursu deifico praedeterminante, non minus ipsa sic posset contradictorie libere producere, quod est propositum. Consequentia et maior patent, et minor probatur, nam quam intrinsecum et formale est potentiae mere naturali agere, tam et potentiae contradictorie liberae contingenter et contradictorie libere agere, vel ad minus posse [135rb]; sed primum est potentiae naturali intrinsecum et formale; ergo et secundum est potentiae liberae intrinsecum et formale, quod est intentum. Et per consequens conclusio falsa.

[47] Praeterea, nulla condicio alicui naturalis tollit ab eo aliquid sibi intrinsecum et essentiale; sed determinatio divinae voluntatis respectu voluntatis creatae ad actum proprium est voluntati creatae condicio naturalis; ergo determinatio divinae voluntatis non tollit a voluntate creata aliquid sibi intrinsecum et essentiale. Consequentia patet et maior, sed minor probatur: omnis determinatio antecedens causae superioris essentialiter requisita est naturalis causae inferiori, et per consequens determinatio divinae voluntatis, cum sit superior respectu voluntatis creatae, sequitur quod talis est voluntati naturalis. Consequentia patet, et antecedens probatur, nam quaecumque in causando essentialiter ordinantur sic se habent quod actio unius est ad agendum alteri connaturalis et essentialiter requisita; sed divina voluntas et humana voluntas sunt causae essentialiter ordinatae respectu actus voluntatis, sic quod voluntas humana sine voluntate divina nullo modo potest agere; ergo sequitur quod determinatio divinae voluntatis est naturalis ipsi voluntati creatae. Et per consequens nihil adimit de libertate vel contingentia voluntatis, cum talis sit intrinseca voluntati creatae sicut et cuilibet potentiae rationali. Quare propositum.

[48] Praeterea, dato fundamento positionis, videlicet quod ex hoc voluntas antecedenter necessitatur quia praedeterminatur a voluntate divina, sequitur quod signata A voluntate creata, si aliquid citra Deum posset praedeterminare A voluntatem, posset ipsam necessitare. Sed consequens est falsum, ergo et antecedens. Consequentia patet, sed falsitatem consequentis probo, nam aliquid citra Deum potest causaliter praedeterminare A voluntatem creatam, et tamen non necessitare, secundum viam istius doctoris, quia dicit quod est libera respectu causarum secundarum, ergo talis determinatio non requiritur ut necessitas antecedens. Consequentia patet. Probo assumptum pro prima parte, nam signo causalitatem voluntatis creatae, et sit B, et similiter causalitatem voluntatis divinae, et sit C. Tunc quaero aut C causalitas indivisibiliter excedit B aut non? Non est dicendum quod non, quia tunc inter causalitatem B et causalitatem C non esset possibilis causalitas intermedia, et ita essent causalitates immediatae, tam actualiter quam possibiliter, quod non est verum. Si sic, tunc inter B et C est possibilis causalitas intermedia. Producat ipsam Deus, et sit D. Tunc [135va] sequitur quod inter B et D est ordo essentialis in causando, et cum D propositum sit nobilius B, sequitur quod B potest sufficienter a priori causaliter determinari per D, et per consequens sequitur, ‘D est, ergo B est’, et tamen nulla videtur necessitas. Quare causalis praedeterminatio non infert necessitatem, quod est propositum.

[49] Sic igitur apparet quod illa positio non habet solidum fundamentum, quia ex quo Deus contingenter se determinat non apparet quod propter hoc debeat propter talem determinationem voluntatem necessitare. Unde in rei veritate, si quis bene advertit, ista positio in nullo salvat libertatem et contingentiam in causis secundis, cum sempter in omnibus suis actibus sint antecedenter necessitate.

<Ad rationes conclusionis primae>

[50] Ad rationes igitur pro illa opinione adductas per ordinem respondeo. Pro quarum responsione praemitto duas distinctiones. Quarum prima est de isto termino ‘necessitas’, qui dupliciter a doctoribus sumitur, quandoque pro propositione categorica, quae qualitercumque primo et principaliter significat, sic est, fuit, vel erit, vel potest esse et non potest aliter se habere. Et sic dicimus quod ista, ‘Deus est’, est quaedam necessitas. Quandoque sumitur pro propositione hypothetica causali, cuius antecedens causaliter infert consequens et impossibile est antecedens esse verum sine consequente, ut in proposito, ‘si Deus vult Antichristum fore, Antichristus erit’, ista est quaedam necessitas condicionalis causaliter exprimens consequens sequi ex antecedente. Unde ista distinctio solet tribus nominibus nuncupari: quandoque dicitur ‘necessitas consecutionis’, quandoque ‘necessitas antecedentis’, quandoque ‘necessitas consequentis’.

[51] Secunda distinctio est de isto termino ‘determinatio causalis’, qui dupliciter sumitur in genere secundum quod principium activum duplex in genere reperitur, naturale videlicet et voluntarium. Sic quaedam determinatio est naturalis et quaedam voluntaria.

[52: -10] Ad propositum igitur veniendo, respondeo ad primam rationem. Cum sic arguit: “Positis omnibus requisitis ex quibus necessario et indefectibiliter sequitur aliquis effectus, necessario ponitur talis effectus; sed velle Dei respectu actus voluntatis creatae est tale requisitum ex quo necessario et indefectibiliter sequitur actus voluntatis creatae; ergo posito quod Deus velit actum voluntatis creatae, necessario voluntas creata vult illum. Maior patet per descriptionem antecedentis necessitatis ab eo positae. Et minor apparet, nam bene sequitur, ‘Deus vult A voluntatem creatam agere, ergo ipsa agit’, aliter non esset omnipotens, cum non omnia quae vellet evenirent.” Hic dico primo quod descriptio sua de necessitate antecedente non facit ad mentem suam, sed est descriptio necessitatis consecutionis, ut necessario, si Deus vult voluntatem creatam aliquid producere, illud [135vb] voluntas creata producit. Et ideo proprie loquendo talis descriptio non est necessitatis antecedentis vel consequentis, sed potius consecutionis. Unde quamvis bene sequatur, ‘Deus vult A fore, ergo A erit’, et consequentia sit necessaria, non tamen aliqua pars eius est necessaria, quia Deus contingenter vult ad extra. Et similiter, quaelibet res ad extra contingenter est. Et sic patet quod illa prima ratio procedit secundum aequivocationem.

[53: -11] Ad secundam consimiliter dicitur. Cum sic assumitur: “Sit quod Deus velit quod Sortes producat aliquem actum in A instanti; vel Sortes producet vel non,” dico quod producet. Et ulterius, cum dicitur, “Vel sic producet quod non potest non producere, stante Dei voluntate, vel potest non producere,” hic dico quod ista propositio potest sumi categorice vel hypothetice. Si sumatur categorice, sensus est: non potest non producere stante Dei voluntate, id est, impossibile est quod Sortes non producat cum hoc quod Deus velit ipsum producere. Et hoc utique verum est, sed istud nullam exprimit necessitatem nisi consecutionis. Si vero sumatur hypothetice, tunc potest sumi tripliciter: vel quod sit temporalis, vel causalis, vel condicionalis, secundum quod ablativus participialis solet communiter secundum logicam exponi. Et qualitercumque sumatur, propositio illa falsa est, nam ista est falsa: ‘Dum Deus vult Sortem producere, Sortes non potest non producere’; et similiter, ‘Quia Deus vult Sortem producere, Sortes non potest non producere’; et similiter, ‘Si Deus vult Sortem producere, Sortes non potest non producere’, quia determinatio voluntatis divinae nullatenus necessitat Sortem producere. Et ideo, quamvis impossibile est Deus velle Sortem producere et Sortem non producere, non tamen ex hoc sequitur, ‘Ergo, si Deus vult Sortem producere, sequitur quod Sortes non potest non producere’, sicut non sequitur, ‘Impossibile est me sedere et me non esse, ergo si sedeo, non possum non sedere’, quia antecedens est verum et consequens falsum. Et ideo, licet propositio de inesse repugnet, non tamen illa de possibili. Et sic apparet quid est de ista ratione dicendum.

[54: -12] Ad tertiam, cum dicitur quod “tunc posset aliquis facere Deum falsarium et periurum,” patet quid est dicendum secundum praecedentia, quia Sortes non potest, stante tali revelatione, ut sit sensus quod ista copulativa est impossibilis: ‘Deus revelat quod Antichristus erit et tamen Antichristus non erit’.

[55: -13] Ad quartam consimiliter est respondendum, cum dicitur quod “tunc [136ra] aliquis posset frustrare aeternam Dei praedestinationem et ita facere infelicissimum Deum nostrum,” dico quod hoc non sequitur, quia Dei praedestinatio semper implebitur quo ad effectum. Et ideo ista non stant simul, quod Sortes sit praedestinatus et tamen non salvabitur. Unde universaliter pro regula tenenda est quod, quandocumque aliqui termini possunt de aliquo praedicari et unus de alio non potest, propositio per terminum de possibili faciens sensum divisum est simpliciter concedenda, licet faciens sensum compositum sit simpliciter falsa. Et ideo apparet quod ista est concedenda: ‘Praedestinatus potest esse reprobatus’, licet ista sit impossibilis: ‘Praedestinatus est reprobatus’, propter terminorum oppositas connotationes. Et sic ratio non concludit.

[56: -14] Ad quintam, cum dicitur quod “omnis potentia in proportione debita fortior alia potest ipsam necessitare; sed voluntas divina est in infinitum excedens voluntatem creatam; ergo potest ipsam necessitare,” hic dico, pro materia argumenti, primo quod nulla creata voluntas potest Deo resistere in agendo. Secundo dico quod quaelibet voluntas creata essentialiter praesupponit ad suum agere actionem primae causae. Tertio dico quod Dei velle vel agere ad extra nullo modo dicitur difficultare voluntatem creatam. Ex quibus propositionibus sequitur quod non necessitas ipsam. Prima propositio patet, cum nulla causa secunda resistit primae vel resistere potest. Secunda patet, quia quaelibet causa secunda agit in virtute primae. Tertia apparet, quia actio primae causae est causae secundae connaturalis et conformis, et ideo determinatio divinae voluntatis in nullo necessitat voluntatem creatam, licet sit antecedens causale, ex quo sequitur voluntatem creatam sic vel sic velle prout determinat voluntas divina. Et ideo ibi potius innuitur necessitas consecutionis quam consequentis vel antecedentis. Et sic apparet quod argumentum super falso se fundat de resistentia, videlicet voluntatis respectu Dei. Non enim est ibi resistentia huiusmodi seu necessitas, sed, ut dictum est, potius determinatio causalis. Quare propositum.

[57: -16] Ad sextam, cum dicitur quod “nulla voluntas creata est liberior in actibus suis quam fuerit voluntas animae Christi; et illa fuit simpliter necessitata; ergo a fortiori et quaelibet alia,” hic dico, pro materia argumenti, quod voluntas animae Christi non fuit simpliciter necessitata sic quod in actibus suis liberis aliquid de contingentia minueretur [136rb], licet respectu suorum actuum fuerit determinatio divinae voluntatis ut talis voluntas creata animae Christi nullum actum deformem voluntati divinae culpabiliter eligeret. Sed haec determinatio non infert necessitatem aliquam quae minuat condicionem contingentiae vel libertatis, sed praecise exprimit necessitatem consecutionis. Sicut bene sequitur quod, si Pater in divinis vult ad extra, et similiter Filius vult ad extra, et tamen quod Filius sic velit habet a Patre originative, non tamen est ibi necessitas in consequente deminuens in Filio aliquam libertatem, sed praecise est necessitas illationis, sic in proposito de anima Christi, cuius nullum actum determinavit divina voluntas fore culpabiliter deformem, sed per omnia divinae voluntati conformem. Sic igitur diceretur quod fundamentum rationis non est verum, quia, ut saepe dictum est, cum tali determinatione divinae voluntatis stat contingentia in voluntate creata. Quare propositum.

[58: -17] Ad septimam, cum dicitur in radice unde hoc provenit quod “beati sunt confirmati, et per consequens necessitati; non per aliquod donum creatum naturale vel supernaturale; ergo praecise per solum velle divinum; et per consequens, cum illud sit respectu cuiuscumque voluntatis in via, sequitur quod quaelibet talis est necessitata,” hic dico, pro materia argumenti, ut alias recolo me dixisse de confirmatione beatorum in fine tertii articuli secundae quaestionis, quod confirmatio beatorum non provenit ex aliqua necessitate ex parte creaturae vel Dei – quia Deus non necessario se habet ad extra – sed praecise ex hoc quod conservat actum voluntatis in conformitate voluntatis divinae et statuit cum ea non coagere ad oppositum actum, quia hoc meruit dum esset in via. Et in hoc consistit confirmatio sua, quia nullam necessitatem ponit in voluntate minuente contingentiam. Sed cum voluntate viatrice non sic statuit, et ideo ipsa potest peccare, licet neutra sit necessitata necessitate excludente contingentiam, quamvis quaelibet praeveniatur in sua actione praeventione Dei causali, sine qua nulla causa secunda potest agere. Quare propositum.

[59: -19] Ad octavam, cum dicitur quod “principium activum ex parte sua aequaliter et indifferenter respiciens duos actus, si unum necessitat, et alium; sed voluntas Dei ex parte sua aequaliter respicit agens naturale et liberum, et quodlibet istorum essentialiter praesupponit agere Dei; ergo quam necessitat unum tam et reliquum; sed necessitat agens naturale; ergo et liberum,” hic dico, pro materia argumenti, quod Deus contingenter ad extra se determinat ad actionem cuiuscumque agentis, sive sit liberum sive naturale. Tamen quod unum [136va] necessario proveniat et aliud non, hoc non est ex parte Dei determinantis se – quia omnia contingenter ad extra producuntur – sed hoc est propter diversam condicionem agentium secundorum quorum unum quantum est ex parte sua, supposito quod Deus non influeret generaliter, non esset in potestate sua quin ita se haberet quod non posset non agere, et hoc agens naturaliter; aliud vero opposito modo se habet. Et ideo, licet determinatio Dei quo ad contingentiam aequaliter se habeat respectu utriusque, non tamen sequitur quod talia taliter movent. Sicut in exemplo familiari, sol ex parte sua aequaliter influit super lutum et glaciem, et tamen unum dissolvit et aliud constringit propter variam dispositionem passi, sic in proposito.

<Ad rationes conclusiones secundae>

[60: -20-23] Et per hoc apparet ad alia quattuor argumenta quae fiunt pro secunda conclusione istius positionis quod Deus potest necessitare voluntatem creatam ad suspendendum actum suum. Patet quod omnia concludunt de necessitate consecutionis et non consequentis vel antecedentis. Et ideo ad propositum modium faciunt. Unde ex his apparet quod praedicta positio non videtur posse theologice sustineri nec multum tute, quia licet ponat omnia ad extra contingenter evenire quantum est ex parte Dei, non tamen quantum est ex parte causarum secundarum, immo nulla contingenter ageret. Et sic in rei veritate periret meritum et demeritum, laus et vituperium, quod est destruere totam sectam Christi et omnem politiam.

<Duo dubia et solutiones eorum>

[61] Sed hic restant duo dubia. Primum, quomodo remanet libertas et contingentia respectu voluntatis, cum principium activum totale concurrens ad actum voluntatis non sit in potestate voluntatis? Secundum, quomodo remanet libertas respectu praeteriti, cum praeteritum sit de impossibilibus aliter se habere, ut patet per Philosophum, VI Ethicorum ?

[62] Ad primum dico quod esse aliquid in potestate voluntatis potest duobus modis intelligi, scilicet consecutive et effective. Verbi gratia, actus voluntatis est in potestate voluntatis effective, actum vero voluntatis non esse actum naturalem est in potestate voluntatis consecutive, quia ex positione sui actus sequitur ipsum non esse actum naturalem.

[63] Ad propositum igitur dico quod, licet totale principium activum actus voluntatis non sit in potestate voluntatis effective, est tamen consecutive, nam voluntas non potest producere velle Dei, potest tamen facere aliquid unde sequatur Deum non velle A vel B. Et ideo bene sequitur, ‘Sortes non peccabit, ergo Deus non vult Sortem peccare’, et ideo quasi consecutive [136vb] totale principium actus proprii est in sua potestate. Propterea remanet ex parte voluntatis libertas et contingentia.

[64] Ad secundum dubium, dico quod propositiones de praeterito reperiuntur in duplici differentia: quaedam sunt quarum veritas nullatenus dependet ab aliquo futuro, quaedam vero sunt quarum veritas dependet a futuro. Verbi gratia de primis: ‘Sortes fuit’, et sic de similibus. De secundis vero: ‘Deus praedestinavit Antichristum fore’, ‘Sortes fuit futurus’. Dico igitur quod libertas et contingentia non est respectu primarum, sed bene secundarum, quia nec tales propositiones sunt necessariae. Et ideo, licet Deus aeternaliter praedestinaverit Sortem, potest tamen Sortes facere quod numquam fuit praedestinatus, non quidem Dei praedestinationem amovendo effective, sed solum consecutive, nam ex hoc quod Sortes posset finaliter cum peccato mortali decedere, posset non esse praedestinatus.

<PARS TERTIA>

<Probabilior sententia>

[65] Nunc ultimo restat explicare probabiliorem sententiam iuxta posse. Pro quo exequendo, duo faciam. Primo videbo qualis et quanta libertas potest competere creaturis. Secundo videbo breviter de quaesito.

<Qualis et quanta libertas potest competere creaturis: conclusiones septem>

[66] Pro declaratione primi septem pono conclusiones. Quarum prima sit ista: aliqua potentia activa libertate contradictionis formaliter libera est in ordine rerum creabilium realiter situata. Ista conclusio sic probatur: omnis potentia consiliativa praesupponit potentiam libertate contradictionis formaliter liberam; sed in ordine rerum creabilium est potentia consiliativa; ergo et potentia libertate contradictionis formaliter libera. Consequentia patet et maior apparet, quoniam omnis potentia consiliativa praesupponit contingentiam, et omnis contingentia potentiam liberam; quare propositum. Maior istius rationis apparet per Philosophum, VI Ethicorum , dicentem quod nullus consiliatur de impossibilibus aliter se habere. Et principalis minor apparet per experientiam de humanis consiliis, quae fieri non possent nisi in eis intelligeretur consiliativa potentia; quare propositum.

[67] Praeterea, omnis potentia cui laus et vituperium potest imputari est formaliter libera, vel saltem est ab ipsa regulabilis; sed in ordine rerum creabilium est potentia cui laus et vituperium potest imputari; ergo propositum. Consequentia patet et maior apparet, quoniam potentia quae naturaliter et necessario agit nec laudem meretur nec vituperium, ut dicit Philosophus in Ethicis . Quod a natura habemus nec laudamur nec vituperamur: “Nullus,” inquit, “improperabit caeco a nativitate, sed potius miserebitur.” Et per consequens oportet quod potentia quae meretur laudem vel vituperium sit potentia libera. Et minor [137ra] apparet, quoniam vox omnium vox naturae. Omnes enim laudant bene operantes et vituperant oppositum exercentes, aliter periret iustitia, quae inter omnes homines statuit praemia et supplicia. Quare propositum.

[68] Secunda conclusio est haec: latitudo libertatis contradictionis ad agere creaturae communicabilis existit imaginarie et possibiliter infinita. Haec conclusio sic probatur: omnes duae causalitates effectivae vel sunt aequales simpliciter vel alia est perfectior altera -- ista patet, quoniam sicut se habent actus primi, ita et secundi, et per consequens, sicut omnes duae entitates vel sunt aequales simpliciter vel inaequales, ita et omnes causalitates effectivae; sed creata causalitas contradictionis et increata sunt duae causalitates, et non sunt simpliciter aequales, ut apparet; ergo inaequales. Vel ergo inter eas est possibilis intermedia causalitas vel non. Si sic, et qua ratione inter unam creatam causalitatem liberam et increatam est possibilis aliqua intermedia, pari ratione ita est de quacumque, et per consequens latitudo correspondens creaturae in esse talis causalitatis est possibiliter infinita. Si autem diceretur quod nulla esset possibilis intermedia, tunc sequeretur quod quantumcumque modicum imaginarie cresceret creata causalitas libera, fieret increatae causalitati liberae aequalis, quod est falsum et impossibile, quia tunc causalitas libera creaturae nunc foret actualiter infinita. Quare propositum.

[69] Praeterea, quandocumque sunt duae oppositae latitudines, si una est possibiliter infinita, et alia similiter; sed latitudo causalitatis naturalis et latitudo causalitatis contradictorie liberae sunt latitudines oppositae, et una est possibiliter infinita, videlicet latitudo causalitatis naturalis; ergo et alia erit possibiliter infinita, quod est propositum. Consequentia patet et maior ex hoc quoniam si aliquid sit infinitum et contriatur alicui, aut igitur per rationem finitam aut infinitam. Non per finitam, quia talis sibi repugnat. Si ergo per infinitam repugnat alteri, et illud esset tantum finitum, assignabilis esset gradus ex parte infiniti, qui nullo modo repugnaret tali finito, vel infiniti gradus repugnarent alicui gradui finito, quod non est verum, quia unum uni contrariatur. Et per consequens quantae latitudinis est unum contrariorum, tantae est reliquum. Et minor pro qualibet sua parte patet, nam pro prima apparet, quia libertas et naturalitas in principiis activis ex suis formalibus rationibus ex opposito distinguuntur. Et pro secunda apparet, nam quacumque causa ad extra naturaliter agente, contingit dare perfectiorem. Er[137rb]go in talibus causalitatibus est processus in infinitum, et per consequens latitudo correspondens est possibiliter infinita. Et antecedens patet, cum ad extra nulla sit maxima possibilis naturalis causalitas.

[70] Tertia conclusio est haec: sub quolibet gradu citra gradum primae contradictoriae libertatis possibilis est gradus activae potentiae liberae contradictoriae actionis. Ista conclusio sic probatur: non minor latitudo possibilis contradictoriae libertatis creaturae communicabilis correspondet nunc enti creabili quam corresponderet si Deus mere naturaliter ageret ad extra; sed si mere naturaliter ageret ad extra, sub quocumque gradu causalitatis citra summum possibilis esset gradus activae potentiae causalitatis liberae; ergo et nunc de facto ita est possibilis. Consequenta apparet et maior ex hoc, quoniam non maior activitas Deo correspondet ex hoc quod ageret naturaliter quam ex hoc quod agit libere, et per consequens quante tunc latitudo entis creabilis foret in esse possibilis, tante et nunc. Sed minor probatur, nam si Deus naturaliter ageret ad extra, omnis gradus talis esset in esse productus, ergo nunc de facto est possibilis, et per consequens sub quocumque gradu citra summum possibilis est gradus contradictoriae actionis. Et ita apparet quod libere Dei agere non minuit latitudinem possibilitatis creabilis.

[71] Praeterea, signo aliquem gradum contradictoriae libertatis creatae, et quaero numquid ille sit infinitae remissionis vel alicuius intensionis? Primum non potest dari, quia sic nihil esset. Si ergo est alicuius intensionis, ergo habet aliquas partes intensivas, et per consequens intensius est qualibet sua parte per se sumpta. Et ita potest esse aliquod agens liberum tantae intensionis praecise quantae est aliqua pars certa primae libertatis signatae. Et sicut arguo de illo, ita de quocumque alio arguam, ex quo est certae intensionis. Et per consequens sub quocumque gradu citra primum possibilis est alius activae potentiae contradictoriae libertatis, quod est propositum.

[72] Ex ista conclusione et ex praecedente sequuntur tres propositiones correlariae, quarum prima est haec: in potentiis libere productivis nullus est gradus maximus possibilis et finitus. Patet ex quo tali denominationi infinita latitudo versus extremum utrumque formaliter correspondet, ut volunt secunda et tertia conclusiones. Secunda propositio est ista: in huiusmodi potentiis nullus est gradus minimus possibilis libere contradictorie productivus. Patet per tertiam conclusionem ex quo sub quocumque gradu citra summum est alius possibilis. [137va] Tertia propositio correlativa est haec: denominatio latitudini libertatis contradictionis correspondens nec est formaliter finita nec formaliter infinita. Patet, quia denominatio ista competit finito et infinito, sicut et quaelibet ratio transcendens. Quare abstrahit ab utraque condicione, quod est propositum.

[73] Quarta conclusio est haec: quante alicui intellectuali substantiae correspondet perfectior gradus intellectualis naturae, tante sibi correspondenter convenit perfectior causalitas contradictoriae libertatis. Haec conclusio sic probatur: signo duas intellectuales substantias, quae sint A et B, et sit una perfectior alia, A videlicet sit perfectior B minus perfecta. Tunc quaero aut A et B sunt aequalis libertatis aut non? Non est dicendum quod sic, quia tunc A, cum sit perfectior B, plus esset in esse intellectualis naturae quam in esse libertatis. Tunc signo illud quod est plus, et sit C. Et quaero numquid sit liberum vel non? Si sic, hoc est contra datum, quia per C adhuc A excedit B. Si non, ergo sequitur quod est aliqua intellectualis natura cui nihil correspondet de ratione libertatis. Consequens videtur falsum, cum intellectualis natura, eo ipso quod est talis, est imago Trinitatis increatae, quae imago attenditur penes intellectum, memoriam, et voluntatem. Si autem A et B non sint aequalis libertatis, et B non potest dici quod sit perfectioris propter causam iam tactam, sequitur quod A est perfectioris, et per consequens correspondenter, sicut est perfectior in esse intellectualis naturae, ita in esse causaliter libere productivi. Et sicut arguitur de A et B, ita de quibuscumque aliis; quare propositum.

[74] Et confirmatur, nam sicut entitas A ad entitatem B, ita causalitas A ad causalitatem B, quia sicut se habent actus primi aliquorum ad invicem, ita et actus secundi; sed entitas A sic se habet ad entitatem B quod est perfectior entitate B; ergo et similiter causalitas A se habebit ad causalitatem B, videlicet quod causalitas A erit perfectior causalitate B. Et per consequens perfectiorem entitatem ceteris paribus consequitur perfectior causalitas; quare etc.

[75] Praeterea, quandocumque aliqua sic se habent quod ad intensionem unius sequitur intensio alterius, et ad remissionem unius sequitur remissio alterius, illa aequaliter se respiciunt in gradu perfectionis; sed nunc per imaginationem, signatis entitate intellectualis naturae et eius causalitate contradictorie libera, illa sic se habent quod si per imaginationem intenderetur talis entitas intellectualis naturae, consimiliter intenderetur causalitas contradictorie libera, et si remitteretur talis entitas, consimiliter remitteretur causalitas contradictorie [137vb] libera; et per consequens quante natura intellectualis est perfectior, tante correspondenter perfectior causalitas contradictorie libera sibi correspondet. Consequentia patet et maior est de se nota. Et minor apparet, quoniam si ad remissionem entitatis non sequeretur remissio libertatis, tunc staret cum quantacumque remissione aequalis gradus liberatis, et per consequens activitas potentiae contradictorie liberae producentis esset infinitae remissionis, quod est impossibile. Et consequentia probatur, quoniam nulla activitas excedit propriam entitatem, cum se habeat per modum actus secundi; ergo si talis activitas stet cum quantacumque modica entitate, ita quod quantecumque signetur parva entitas, cum tali stat aequalis activitas contradictionis, sequitur quod talis activitas est infinitae remissionis, quod est impossibile. Quare propositum.

[76] Ex ista conclusione sequuntur duae propositiones correlariae, quarum prima est haec: sola voluntas divina est summe et simpliciter contradictorie libera in agendo. Patet ex quo sola talis est summe et simpliciter libera intellectualis natura. Secunda propositio est haec: nulla creata substantia possibilis vel actu existens est summe et simpliciter contradictorie libera in agendo. Patet ex quo non est summe et simpliciter intellectualis natura. Et ista conclusio cum sui correlariis est expresse de intentione Magistri, secundo Sententiarum, distinctione tertia, capitulo tertio, sic dicentis: “In ipsa facultate arbitrii differentia animadvertenda est secundum differentem naturae virtutem et differentem cognitionis et intelligentiae vim.” Haec ille. Sic igitur apparet quod in intellectualibus iuxta proportionem naturae est proportio libertatis, quod est propositum.

[77] Quinta conclusio est haec: sola contradictionis libertas secundum quid admittit condicionem imputabilem meritoriae vel demeritoriae actionis. Ista conclusio declaratur quantum ad istum terminum ‘secundum quid’. Pro cuius intellectu est advertendum quod, sicut entitas quaedam est simpliciter et quaedam secundum quid, ita conformiter libertas. Nunc autem proprie dicitur Deus entitas simpliciter, cum sit id cui nihil actualiter vel possibiliter deest. Ceterae autem entitates possunt vocari secundum quid, quia sunt cum negatione multarum perfectionum. Sic conformiter Dei libertas potest vocari libertas simpliciter, quaelibet vero alia potest libertas secundum quid merito nuncupari. Ista igitur conclusio sic intellecta probatur: quodlibet cui potest per se fieri praeceptum est contradictionis libertas secundum quid; sed quodlibet admittens condicionem imputabilem meritoriae vel demeritoriae actionis est id cui potest per se fieri praeceptum; ergo quodlibet admittens condicionem imputabilem meritoriae vel demeritoriae [138ra] actionis est contradictionis libertas secundum quid. Et per consequens sola libertas contradictionis secundum quid admittit condicionem imputabilem meritoriae vel demeritoriae actionis. Prima consequentia patet, et secunda similiter, quia arguitur ab universali ad exclusivam de terminis transpositis; quare propositum. Maior ex hoc patet quoniam sola participantia libertatem sunt susceptiva praecepti, quia non bruta vel potentiae naturales; et prima libertas non est susceptiva praecepti, cum nihil sit superius ipsa; quare sola libertas secundum quid est susceptiva praecepti. Et per consequens omne susceptivum praecepti est libertas secundum quid, quod est maior probanda. Et minor apparet, nam cui malum vel bonum non potest imputari, nec transgressio vel impletio potest similiter imputari, et per consequens nec praeceptum tali potest fieri, quia quod non novit transgredi vel implere, nec similiter suscipere praeceptum. Et per consequens sequitur quod praeceptum susceptive non respicit nisi illud cui sua actio potest imputari, quae est minor probanda. Quare propositum.

[78] Praeterea, quaero unde oritur imputabilitas, vel ex hoc quod aliquid est contradictorie liberum in sua actione, vel ex hoc quod est ad alteram partem determinatum, vel ex hoc quod est indifferens ad agendum vel non agendum cum exclusione huius quod est esse primam regulam actuum practicorum? Primum non potest dari, quia Deo tunc posset aeque ad bonum vel ad malum aliqua actio imputari, quod non videtur verum. Secundum similiter non potest dari, quia tunc quaelibet potentia naturalis haberet istam imputabilitatem, quod dicere non est sanae mentis. Ergo per sufficientem divisionem oportet assignari tertium membrum. Sed illud primo et immediate radicatur in libertate contradictionis secundum quid; ergo videtur quod in sola libertate secundum quid consistit imputabilitas meritoriae vel demeritoriae actionis. Ex quo apparet quod radix imputabilitatis est indifferentia ad utrumlibet cum exclusione primariae regulae actuum practicorum.

[79] Sexta conclusio est haec: quaelibet creata intellectualis substantia habet libertatis arbitrium sub omnimoda aequalitatis indifferentia radicatum. Ista conclusio sic probatur: quaelibet potentia quae per idem formaliter est potens agere et non agere est sub omnimoda aequalitatis indifferentia radicata; sed quaelibet voluntas creata est potentia quae per idem formaliter est potens agere et non agere; ergo propositum. Consequentia patet et minor ex hoc quoniam voluntas creata est aliqua potentia activa et non potentia mere naturaliter activa, ergo libera, et per consequens valet ad opposita. Sed probo quod per idem formaliter [138rb], quoniam signo rationem per quam voluntas creata producit actum suum, et sit A. Et quaero numquid per A potest suspendere actum suum vel non? Si sic, habetur propositum quod per idem formaliter potest agere et non agere. Si non potest, ergo cum per A possit producere actum suum et per A non possit non producere, sequitur quod A est sibi ratio naturaliter activa, quod est contra rationem voluntarie productivi. Et maior apparet ex hoc quoniam potentia quae per idem formaliter sui actus est productiva et suspensiva est sub omnimoda aequalitatis indifferentia radicata; talis est potentia quae per idem formaliter est potens agere et non agere; ergo propositum. Assumptum patet per hoc quod potentia naturalis non potest per idem formaliter esse productiva et suspensiva, cum sit ad alteram partem determinata. Et per consequens potentia quae per idem formaliter est activa et suspensiva est contingens aequaliter, quod est propositum.

[80] Praeterea, omnis causa quae est ad alteram partem determinata quantum est ex parte sua, est causa mere naturaliter activa; sed nulla voluntas creata est causa mere naturaliter activa; ergo nulla talis est ad alteram partem determinata quantum est ex parte sua. Et per consequens quaelibet talis est indifferens ad utramque partem contradictionis. Consequentia patet et maior similiter. Et minor est manifesta per ea quae dicta sunt in prima conclusione, aliter voluntas in suis actionbus non esset laudabilis vel vituperabilis, et similiter non esset admittens condicionem imputabilem; quare etc.

[81] Septima conclusio et finalis quo ad hoc est ista: nulli gradui libertatis contradictoriae quantecumque remisso potest correspondere simpliciter aliqua necessitas antecedens. Ista conclusio sic probatur: quaelibet potentia sub omnimoda aequalitatis indifferentia radicata excludit omnem necessitatem a sua actione; sed quaelibet libertas in quantocumque gradu remissa est potentia sub omnimoda aequalitatis indifferentia radicata; ergo quaelibet talis excludit omnem necessitatem a sua actione. Consequentia patet et maior ex hoc quoniam indifferenter se habere ad A vel ad eius oppositum et necessario ferri in A sunt formaliter opposita. Et minor apparet per praecedentem conclusionem, quoniam quaelibet libertas in quantocumque gradu remissa est formaliter libertas, et per consequens habet omnem condicionem libertatis.

[82] Praeterea, si aliquis gradus libertatis includit necessitatem, sequitur quod includit tantam necessitatem quantus est recessus huiusmodi gradus a summa libertate; sed quilibet talis recessus est infinitus; ergo includit infinitam necessitatem. Consequens est falsum, quia tunc nullus esset gradus libertatis in tali potentia [138va] nec intensus nec remissus. Et loquor hic semper de libertate contradictionis, quia de alia non est cura pro nunc. Sed prima consequentia probatur, quoniam quaero unde provenit gradui remisso necessitas? Non per hoc quod est tantus gradus libertatis contradictionis, quia ut sic excludit necessitatem. Ergo si qua sibi proveniret, non videtur quod aliunde proveniat nisi propter recessum sui a summa libertate, sicut forsan diceretur quod quante aliquid recedit a summo gradu albedinis, tante est minus album. Sed hoc non valet, quia tunc quaelibet creata libertas est alteri creatae libertati aequalis, quoniam quaelibet talis habet infinitum recessum a summa libertate. Et per consequens, cum non sit assignare rationem necessitatis in aliquo gradu libertatis, habetur propositum.

[83] Et potest ratio confirmari, quoniam contraria aequalem repugnantiam proportionaliter videntur habere, sive in gradibus intensis sive remissis. Cum igitur necessitas et contradictionis libertas sint contraria, sequitur quod nullo modo se compatiuntur ad invicem sive in gradibus intensis sive remissis. Non igitur ex hoc quod unus gradus libertatis est remissior alio habetur quod unus potius includat necessitatem quam alius. Et ista est expresse intentio Magistri, secundo Sententiarum, distinctione tertia, in fine capituli secundi, dicentis, “Et sicut differens vigor et naturae subtilitas infirmitatem non adducit, minorque cognitio sapientiae ignorantiam non ingerit, sic libertas inferior nullam arbitrio necessitatis voluntatem imponit.” Haec ille. Sic igitur apparet qualis et quanta libertas convenit causis secundus.

<De quaesito: conclusiones novem>

[84] Ultimo pro complemento istius articuli videndum est de quaesito. Pro cuius declaratione novem pono conclusiones. Quarum prima sit ista: divina essentia per actum fecundae memoriae non concurrit formaliter cum volitiva creata ad ipsius actum liberum producendum. Ista conclusio sic probatur: quodlibet principium productivum applicatum ad agere agit secundum modum suae naturae correspondentem. Si ergo memoria fecunda esset formaliter principium productivum alicuius actus voluntatis creatae, sequitur quod produceret actum voluntatis secundum modum suae naturae correspondentem. Cum igitur modus producendi formaliter competens memoriae fecundae sit mere necessarius, sequitur quod, si per rationem memoriae fecundae divina essentia formaliter actum voluntatis creatae produceret, necessario aliquid ad extra produceret. Consequens est falsum, ergo et antecedens. Et non maior, ergo [138vb] minor. Et illa est oppositum conclusionis, ergo conclusio vera. Probatur maior principalis, nam sive sit agens liberum sive naturale, quodlibet tale agit suo modo, aliter diceretur faciliter quod agens voluntarium agit naturaliter et agens naturale agit libere, quod videtur absurdum. Quare illa propositio maior vera. Sed propositio ulterius sumpta, videlicet quod “modus producendi fecundae memoriae sit mere necessarius,” arguitur sic: constat quod formale principium productivum Verbi est memoria fecunda; sed respectu Verbi non potest contingenter se habere; ergo propositum.

[85] Praeterea, quandocumque alicui formali principio productivo correspondet terminus adaequatus, per illud principium nihil aliud potest formaliter in esse produci – ista propositio patet de se, aliter si per illud principium aliquid aliud produceretur, primus terminus non fuit terminus adaequatus; sed memoriae fecundae correspondet terminus adaequatus, videlicet ipsum Verbum divinum; ergo per actum memoriae fecundae non potest divina essentia esse formale principium productivum ad extra, et per consequens nec actus ipsius voluntatis creatae, quod est propositum.

[86] Secunda conclusio est haec: divina essentia per actum complacentiae fecundae voluntatis non concurrit formaliter ad aliquid extra principiandum. Ista conclusio similibus viis ut praecedens potest deduci. Primo sic: formale principium productivum Spiritus Sancti est actus complacentiae fecundae voluntatis. Vel ergo ex ratione sua habet quod sit necessario principium formale Spiritus Sancti vel mere contingenter. Non secundo modo, quia sic Spiritus Sanctus esset contingenter productus, quod non videtur verum et alias improbatum est in quaestione quarta. Ergo ex ratione sua habet quod sit necessario principium formale Spiritus Sancti. Si ergo per talem rationem divina essentia esset principium creaturae, necessario, ut prius dictum est, produceret creaturam. Et consequentia patet, quoniam si per eandem rationem formaliter produceretur Spiritus Sanctus et creatura, non videtur maior ratio quare unus sit necessario productus et alius non. Et per consequens vel ambo sint contingenter producti vel necessario, quorum quodlibet est falsum. Quare conclusio vera.

[87] Praeterea, Spiritus Sanctus est terminus adaequatus correspondens tali principio, et per consequens per illud principium nihil aliud potest divina essentia in esse producere, aliter, ut prius dictum est, talis non esset terminus adaequatus.

[88] Ex quibus duabus conclusionibus manifeste apparet quod principia formalia actuum notionalium [139ra] ad intra non sunt formaliter principium productivum ad extra creaturarum.

[89] Tertia conclusio est haec: divina essentia per actum volitive sub ratione apprehensivae potentiae non concurrit ad extra formaliter cum aliquo agente naturali vel libere productivo. Ista conclusio sic probatur: illud quod de ratione sua formali non est principium productivum nulli potest esse respectu alicuius principium productivum; sed voluntas divina ut potentia perceptiva est tale quod de ratione sua formali non est principium productivum; ergo voluntas divina ut perceptiva potentia non potest esse divinae essentiae principium productivum ad extra. Consequentia et maior patent. Et minor probatur, nam divina essentia diligit se ipsam, et per consequens vult se ipsam; et tamen non se ipsam producit; ergo ipsa ut voluntas perceptiva non est principium productivum, aliter quodlibet quod vellet, produceret, quod non est verum. Et per consequens conclusio vera.

[90] Praeterea, si voluntas divina ut perceptiva potentia esset principium productivum ad extra, aut ergo ut voluntas perceptiva simpliciter, aut ut voluntas perceptiva divina. Primum non potest dari, quia tunc cuicumque competeret velle, eidem competeret ut sic producere, et tunc quicquid vellem, illud producerem, quod videtur absurdum – sic quotidie produceret Deum. Nec secundum potest dari, quia tunc produceret quodlibet quo frueretur. Constat namque quod divina essentia se ipsa fruitur, et tamen non se ipsam producit. Ergo conclusio vera.

[91] Quarta conclusio est haec: actus divinae praescientiae sumptus formaliter non est divinae essentiae ad extra ratio causaliter effectiva. Haec conclusio sic probatur: nullus actus intellectivae divinae sumptus formaliter est divinae essentiae ad extra ratio causaliter effectiva; sed actus divinae praescientiae sumptus formaliter est actus intellectivae divinae; ergo propositum. Consequentia et minor patent. Et maior probatur, nam actus intellectus divini ut productivus est mere naturalis. Si ergo talis esset divinae essentiae principium productivum ad extra formaliter, tunc divina essentia mere naturaliter ageret ad extra, quod falsum est, et per consequens remanet conclusio vera.

[92] Praeterea, si actus divinae praescientiae sumptus formaliter esset ad extra causaliter effectivus, aut hoc habet ut cognitivus aut ut effectivus. Non primo modo, quia ut sic non est productivus. Nec secundo modo, quia ut sic non est effectivus, cum non sit actus voluntatis, sed potius actus ipsius intellectus. Nec potest dici ut productivus, quia ut sic [139rb] mere naturaliter agit. Quare propositum.

[93] Quinta conclusio est haec: divina essentia per actum suae voluntatis ut contradictorie liberum est ad extra principians actum creatae potentiae volitivae. Ista conclusio sic probatur: actus creatae volitivae contingenter est, et non a se ipso, ergo ab aliqua causa contingenter producente; sed nulla potest esse causa contingenter producens nisi prima causa sit contingenter producens; ergo talis actus est a prima causa contingenter producente. Sed nullum est principium contingenter producens nisi contraditorie liberum; ergo sequitur quod divina essentia, quae est prima causa, est ad extra productiva secundum rationem contradictorie liberam, quod est propositum. Probatur minor illa, videlicet quod nullum potest esse contingenter producens nisi prima causa sit contingenter producens, quia cum omnis causa secunda agit in virtute primae causae, si influxus primae esset necessarius, et secundae similiter. Et confirmatur, quia quando aliquod movens non movet nisi ut motum, si necessario moveatur, necessario movet; sed quaelibet causa secunda agit ut mota a prima causa; ergo si prima causa necessario ageret, sequitur quod et quaelibet alia. Sed hoc est falsum, quia videmus per experientiam in nobis oppositum. Ergo conclusio praedicta vera.

[94] Praeterea, divina essentia agit ad extra secundum fidem, iuxta illud Iohannis 1<.3>: “Omnia per ipsum facta sunt.” Quaero igitur per quam rationem, aut memoriae, aut intellectus, aut voluntatis? Non primo modo, ut vult prima conclusio. Nec secundo modo, ut dicit quarta. Si ergo tertio modo, quaero per quam rationem voluntatis, aut per rationem complacentiae fecundae voluntatis aut per rationem ipsius ut perceptivae potentiae? Non primo modo, ut vult secunda conclusio. Nec secundo modo, ut vult tertia conclusio. Ergo oportet invenire rationem in divina voluntate secundum quam sit ad extra productiva. Non videtur alia nisi ratio contradictoriae libertatis. Ergo videtur quod secundum talem rationem est ad extra causaliter effectiva.

[95] Sexta conclusio est haec: nulla determinatio in divina voluntate actum volitivae creatae causaliter antecedens ipsius libertatem dirimit vel ab ipsa contingentiam aliquam est excludens. Ista conclusio sit probatur: divina essentia sic se determinat ad effectum aliquem producendum quod potest se non determinare ad huiusmodi effectum producendum, ex quo contingenter se determinat ad cuiuslibet effectus productionem. Si ergo stante tali determinatione divina essentia potest se non determinare, sequitur quod per huiusmodi determinationem effectus nullam capit necessitatem ad esse. Et per consequens, dato quod talis [139va] effectus ab aliqua causa producatur, per hoc non tollitur talis causae modus producendi, sive sit libera sive naturalis. Et per consequens, ubi sit causa secunda libera agens, ab ea per determinationem huiusmodi non dirimitur sua libertas vel contingentia qualiscumque.

[97] Praeterea, nulla necessitas consecutionis ponit formaliter necessitatem consequentis sive antencedentis – ista patet, aliter in quacumque bona et formali sive causali consequentia semper consequens esset necessarium, quod est falsum. Cum igitur determinatio divinae voluntatis respectu actus creaturae rationalis non dicat nisi quandam necessitatem consecutionis – ut patet, quia sequitur ‘Deus vult quod Sortes velit, ergo Sortes vult’ –, sequitur quod talis determinatio nullam ponit necessitatem in actu voluntatis. Et per consequens non dirimit de libertate seu contingentia voluntatis.

[98] Et confirmatur, nam per prius est Patrem determinare creaturam ad esse quam sit Filium eandem determinare. Unde ista est originalis consequentia: ‘Pater vult, ergo Filius vult’, et hoc ad extra. Et tamen velle Patris propter hoc non necessitat Filium in volendo. Quare similiter in proposito est dicendum.

[99] Ex ista conclusione sequuntur quattuor propositiones correlariae, quarum prima est haec: nulla determinatio antecedens in causa libera est aliquo modo respectu effectus aliquam libertatem contradictionis excludens. Patet, nam ex quo determinatio divinae voluntatis hoc non facit respectu creatae voluntatis, a fortiori nec aliqua alia. Secunda propositio est ista: voluntas divina infinite antecedenter determinat effectum causatum ad esse, et tamen nullam ex hoc excludit aequalem contingentiam ab effectu. Patet ex conclusione, et patet aliunde, quoniam posita tali determinatione in voluntate divina, non propter hoc tollitur ratio causalis respectu non esse effectus, nam per eandem rationem causalem formaliter est effectus ad extra productiva et suspensiva. Tertia propositio est [100] Septima conclusio est haec: actus divinae cognitionis clare prospiciens determinationem voluntatis propriae respectu creaturae nullam in ea libertatem dirimit aut excludit penitus contingentiam ab eadem. Ista conclusio sic probatur: quandocumque aliquod consequens sequitur causaliter ex aliquo antecedente quod non imponit necessitatem nec excludit libertatem ab antecedente, nec similiter facit in consequente; sed Sortem velle pro A instanti est quoddam consequens quod causaliter sequitur ex determinatione divinae voluntatis; ergo si actus divinae cognitionis nullam dirimit libertatem in determinatione propriae voluntatis, nec similiter facit in creatura rationali. Et per consequens conclusio vera, quod est propositum.

[101] Praeterea, si divinae cognitionis actus excluderet aliquam contingentiam ab effectu, cum ipsam ponat determinatio divinae voluntatis, aut ergo hoc est in eodem instanti aut non. Non est dicendum quod sic, quia tunc simul et semel talis effectus esset contingens et non contingens, quod est contradictio. Si dicatur quod non, sed successive, contra: aeternaliter fuit determinatio divinae voluntatis respectu cuiuslibet quod nunc est et producetur, ergo ante productionem istius effectus, hoc non poterat esse. Nec in productione ipsius, quia tunc adhuc effectus capit esse per divinam voluntatem. Ergo propositum. Et adhuc, si daretur quod aliquando sic et aliquando non, non minus haberetur magis inconveniens quod aliquis effectus primo esset contingens et postmodum necessarius, et sic continue, quod videtur absurdum. Quare sequitur quod per actum divinae cognitionis non tollitur contingentia creaturae.

[102] Octava conclusio est haec: per nihil formaliter a divina voluntate distinctum est divina voluntas sui ipsius ad extra determinativa, sed hoc sibi intrinsece competit ex condicione immensae contradictoriae libertatis. Ista conclusio sic probatur: quodlibet divinum a divina voluntate formaliter distinctum est naturaliter determinativum, cuiuscumque est determinativum – apparet sive illud sit intellectus sive memoria sive quodcumque aliud non formaliter liberum; sed divina voluntas non est ad extra determinativa naturaliter, sed mere libere; ergo propositum. Et per consequens, cum sit ad extra determinativa, sequitur quod hoc sibi convenit ex condicione propria. Et non ut ad intra productiva nec ut ad extra, quia per prius est determinata ad extra quam producat. Ergo hoc sibi competit per condicionem immensae contradictoriae libertatis, quod est propositum.

[103] Praeterea, si divina voluntas esset ad extra determinativa per aliquid formaliter non liberum [140ra], sequitur quod omnia evenirent de necessitate. Sed consequens est falsum; ergo et antecedens. Falsitas consequentis patet, et consequentia probatur: omnis potentia ad alteram partem contradictionis naturaliter determinata necessario exequitur partem illam; sed si divina voluntas per aliquid non formaliter liberum est determinata ad extra, et per ipsam res eveniunt, sequitur quod ipsa est naturaliter ad extra determinata, et per consequens res cunctae res necessario eveniunt. Sed hoc est falsum; quare propositum.

[104] Nona conclusio sequens ex praemissis et ad articulum responsiva est pars negativa articuli, videlicet quod Dei aeterna praescientia volitivam creatam non necessitat ad actum proprium producendum. Ista conclusio patet, quoniam hoc non facit determinatio divinae voluntatis, ut dicit sexta conclusio. Et ex hoc divina essentia praescit actum producendum divinae voluntatis quia videt determinationem propriae voluntatis, ut praesupponit conclusio septima. Ergo sequitur quod nec divina praescientia quovis modo aliquam necessitatem confert libero arbitrio vel contingentiam excludit, quod est propositum.

[105] Et sic apparet quid est de isto articulo sentiendum.

<Epitome positionis propriae>

[106] Ut autem fructus aliquis habeatur, positionis imaginatio est sub epilogo colligenda. Ex hoc divina essentia est ad extra cognitiva cognitione adhaesiva quia est ad extra productiva, et in hoc constitit radix imaginationis. Quia igitur omne agens per aliquam potentiam est agens, ideo quaerit intellectus numquid hoc provenit ex fecunditate memoriae? Et hoc non, pro eo quod tale principium est mere naturale, et Deus ad extra, ut fide tenemus, non est naturaliter productivus. Nec etiam provenit ex fecunditate ipsius intellectus, per similem rationem. Et cum non videat ibi aliquam potentiam aliam, concludit quod talis potentia est voluntas. Nunc vero voluntati tres condiciones conveniunt, videlicet quod est perceptiva, est principium formale ex immensitate suae fecunditatis amoris adaequati, et est causaliter et contingenter productiva. Prima ratio non potest esse causa productionis ad extra. Nec similiter secunda, quia istae respiciunt etiam terminos necessarios. Et ideo concludit intellectus tertiam partem. Quia est ad extra contingenter producens, ideo ponitur contradictorie liberum, quod ex sui immensitate habet se ipsum determinare prout vult, ex qua determinatione sequitur effectus ad extra produci pro A vel pro B mensuris. Et quia tale principium est mere liberum et contingenter productivum, ideo stante quacumque determinatione, nulla necessitas ponitur in effectu. Intellectus igitur aspiciens tale principium et talem determinationem, sicut ipsis nullam confert necessitatem ex sui visione, ita nec effectum ad [140rb] extra. Et ideo proprie futura contingentia non habent pro causa immediata et proxima divinam praescientiam, sed potius determinationem divinae voluntatis.

[107] Pro quo advertendum est, propter quasdam auctoritates quae in superficie videntur sonare oppositum, quod praescientia duobus modis potest intelligi: uno modo prout includit beneplacitum voluntatis, alio modo prout est cognitio a quolibet actu voluntario sequestrata. Primo modo potest dici causa futurorum, quia ut sic induit voluntarii rationem. Secundo modo non, quia ut sic est actus mere naturalis. Et utrobique modo sumendo, adhuc nullatenus praescientia confert necessitatem aliquam humanae voluntati.

[108] Et sic apparet qualiter Dei praescientia in nullo necessitat volitivam creatam ad actum proprium producendum.

[109] Et sic per consequens apparet quid de isto articulo est dicendum, et per consequens de tota quaestione, cuius pars affirmativa tenenda est, videlicet quod divina essentia habet distinctam notitiam cuiuslibet gradus possibiliter vel realiter existentis, ut patuit per ea quae dicta sunt in articulis.

<Ad rationes principales quaestionis sextae>

[110] Ad rationes igitur factas in principio ad oppositum quaestionis, per ordinem respondeo. Ad primam, cum dicitur, “quaecumque distincte cognoscuntur una vel pluribus cognitionibus cognoscuntur; sed impossibile est omnia unica distincta cognitione cognosci; ergo si omnia cognoscuntur distincte, pluribus cognitionibus cognoscuntur; sed divinae essentiae repugnat cognitionum pluralitas; ergo et omnium distincta cognitione,” probabatur quod omnia non possunt unica distincta cognitione cognosci per hoc quod tunc contrariorum esset unica distincta similitudo, quod non videtur verum; et similiter probabatur quod divinae essentiae repugnat cognitionum pluralitas propter ipsius summam simplicitatem”: hic dico breviter quod in primo articulo fuerunt tactae diversae viae secundum quas posset istud argumentum solvi. Nam ponendo unicam cognitionem realem cum variis rationibus idealibus ab invicem formaliter distinctis, diceretur quod non per unicam rationem omnia cognoscuntur, sed per varias. Et cum dicitur quod hoc repugnat divinae simplicitati, dicitur quod non, quoniam formalis distinctio divinam simplicitatem non dirimit, cum realis distinctio ipsam permittat. Alii vero qui tenent quod non est pluralitas talium rationum dicerent quod unica et simplicissima ratione tam realiter quam formaliter Deus omnia cognoscit. Et cum dicitur quod tunc contrariorum esset unica distincta similitudo, quod non videtur verum, quia tunc semper idem iudicium de utroque proveniret, isti breviter dicerent quod ratione immensitatis divinae essentiae in ratione similitudinis et cognitionis provenit quod sit contrariorum distincta similitudo. Nec hoc [140va] est inconveniens aliquod. Sed forsan aliquibus videretur inconveniens de similitudine solum finita, quae ex se non est nata esse contrariorum vel plurium distincta et singularis similitudo, licet posset esse de Dei potentia absoluta, cum ex hoc nulla breviter contradictio videatur. Et sic dicerent a fortiori de divina essentia esse tenendum.

[111] Ad secundam, cum dicebatur, “divina essentia non habet distinctam notitiam futuri contingentis, ergo quaestio falsa,” concedo consequentiam et nego antecedens. Et ad probationem, cum dicitur, “quia si haberet notitiam futuri contingentis, cum a variatione scibilis sequatur variatio notitiae sive scientiae, sequitur quod cum futurum contingens sit variabile, quod et similiter notitia divina esset variabilis,” hic dico, pro materia argumenti, quod universaliter quandocumque scibile est causa suae scientiae bene naturaliter ita est quod a variatione scilibiis sequitur variatio scientiae – et ista est etiam mens Philosophi, quia ponit scibile per modum mensurae et scientiam modo mensurati. Sed in proposito non est sic, sed potius e converso, nam scientia Dei se habet per modum mensurae et scibile quodlibet ad extra per modum mensurati. Unde dato per imaginationem quod nihil esset ad extra possibile, non minus esset divina scientia. Et ita sequitur, ‘Scibile enuntians creaturam est, ergo divina scientia est’, sed e converso non est formalis consequentia. Et ideo, sicut ista apud Philosophum est consequentia bona, ‘Scientia est, ergo scibile est’, ita e converso apud theologum, ‘Scibile est, ergo scientia est’. Tota ergo causa variationis in scientia propter vairationem scibilis est quia scibile est causa scientiae, cuiusmodi non est in proposito. Et ideo argumentum non recte sumit similitudinem; quare propositum.

[112] Ad tertiam, cum dicitur quod, “si divina essentia haberet distinctam notitiam cuiuslibet gradus possibiliter vel realiter existentis, tunc omnia evenirent de necessitate,” nego consequentiam et concedo falsitatem consequentis. Ad probationem, cum dicitur, “quia notitia qua Deus cognoscit futura contingentia vel dependet a rebus vel est ipsorum causa,” dico hic quod proprie nec dependet a rebus nec est formaliter ipsorum causa, sed potius talia futura dependent a determinatione divinae voluntatis.

[113] Ulterius dico quod, dato secundum aliam viam quod concedatur quod divina cognitio sit talium fururorum causa, adhuc non sequitur aliquod inconveniens. Et cum dicitur quod “talis cognitio est necessaria et aeterna et respectu eventus rerum futurarum, ergo tales res necessario evenirent,” hic dico quod ista con[140vb]sequentia non valet, sicut non sequitur, ‘Creatio activa est necessaria et aeterna, ergo creatura necessario producitur’. Et ratio est quia, licet talis cognitio sit necessaria et aeterna, non tamen necessario est futuri contingentis cognitio, sicut non sequitur, ‘Creatio est necessaria et aeterna, ergo creatio est necessario creaturae creatio’, quia creatio potest non esse creatio.

[114] Et sic dicatur quod secundum hoc divina praescientia potest non esse, istud ego nego, quia nec quod est divina praescientia potest non esse, nec aliquid quod potest esse divina praescientia potest non esse. Et ideo illa simpliciter falsa est: ‘Divina praescientia potest non esse’. Haec tamen est possibilis: ‘Divina praescientia non est’, sicut et haec: ‘Nullum futurum contingens est’. Et tota ratio est varia terminorum connotatio. Unde universaliter in similibus arguere ab illa de sensu composito ad illam de sensu diviso, consequentia nihil valet.

[115] Et sic apparet quid est ad istam rationem dicendum. Et in hoc finitur huius Lecturae sexta quaestio. Et primi libri speculatio Dei gratia cum vestra benivolentia terminatur.

[116] Expliciunt sex quaestiones super primo libro Sententiarum per venerandissimum magistrum Petrum de Candia, Ordinis Minorum, in Lectura Parisiensi disputatorie recitatae.

 

< Apparatus Fontium>

1 Thomas Bradwardinus, De causa Dei, contra Pelagium, et de virtute causarum, ad suos Mertonenses, libri tres, III, c. 2 (ed. London 1618, p. 646E).

2 Bradwardinus, De causa Dei III, c. 4 (p. 652B).

3Bradwardinus, De causa Dei III, c. 4, corollarium (p. 653A).

4 Cf. Bradwardinus, De causa Dei III, c. 4, corollarium (p. 653A-B).

5 Bradwardinus, De causa Dei III, c. 1 (p. 637C-638A).

6 Anselmus, De concordia I, c. 3 (ed. Schmitt, p. 251.5).

7 Bradwardinus, De causa Dei III, c. 1, corollarium (p. 640C).

8 Bradwardinus, De causa Dei III, , c. 5 (pp. 653D-654C).