Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Book II, Question 1, Article 3, part 2

edited by Stephen F. Brown from Vat. lat. 1081.

 

 

This unpublished text is based on the dependable manuscript located in the Vatican Library, cod. Vat. Lat. 1081 (V). In this codex, the present text is found on ff. 176rb-181rb. When we had a doubt, we compared it to the Milan manuscript, Biblioteca Ambrosiana, cod. A 123 sup. (M). In this manuscript, the present text is found on ff. 110ra-113rb. This is part two of the third article of question 1 of Book II. The paragraph numbering continues the numbering in the printed edition of the first part of the third article, published as an appendix to “Aristotle’s View of the Eternity of the World according to Peter of Candia” in Divine Creation in Ancient, Medieval, and Early Modern Thought: Essays Presented to the Rev’ d Dr Robert D. Crouse (Brill, 2007), 371-404.

<Petri de Candia, Commentarium in II librum Sententiarum, d. 1, q. l, a. 3, p. 2>

[3.70] (f. 176rb) Habito secundum opinionem philosophorum iudicio quid sit de mundi aeternitate censendum, et ipsorum rationibus aliquantulum dissolutis, appareat quod de facto nihil aliud a Deo fuerit aeternum. Nunc consequenter investigandum est de ipsius possibilitate, an, videlicet, Deus creaturam potuerit producere ab aeterno. Circa quam quaestionem contradictoria videntur sentire doctores. Quidam <namque {1}> tenent quod mundum posse existere aeternaliter est impossibile per quamcumque potentiam finitam vel infinitam. Alii vero oppositum istius tenent. Primo igitur declarabo primae opinionis modum per multiplicia argumenta ad quae per ordinem respondebo. Et consimiliter faciam de alia, ut quilibet sibi placibiliorem eligat partem.

<Opinio tenens impossibilitatem mundi creari aeternaliter et argumenta sua>

[3.701] Adducam igitur pro primae opinionis declaratione duodecim rationes quibus multi magni doctores fuerunt moti ad tenendum quod creatura non potuit a Deo aeternaliter produci. Et primo faciam octo et consequenter solvam, et sic de aliis quattuor faciam cum subsequentis solutione, ne nimia arguendi prolixitas taedium audientibus inferat sine responsione.

[3.71] Arguo igitur primo sic: impossibile est Deum aliquid ad extra necessario produxisse. Sed dato quod Deus aliud a se aeternaliter produxisset, sequitur Ipsum illud necessario produxisse; ergo propositum. Consequentia et maior patent. Sed probo minorem, quoniam si ponatur quod Deus aeternaliter mundum produxit, aut ergo potuit ipsum non produxisse aut non. Si non, habetur propositum: quod necessario ipsum produxit. Si sic, contra: aut in instanti aeternitatis potuit ipsum non produxisse, aut ante instans aeternitatis, aut post. Non in instanti aeternitatis, quia tunc impossibile erat simul contradictoria poni. Nec ante, quia nihil est vel potuit esse ante instans aeternitatis. Nec postquam facta est creatura aeternaliter potuit ipsam non fecisse aeternaliter, quia iam transiit in praeteritum; et per consequens necessarium est ipsam aeternaliter fuisse productam. Unde et Aristoteles, VI Ethicorum {2}, commendans sententiam Agathonis philosophi, dicit: “Propter quod et Agathon recte {3} ait: ‘Hoc etenim et solo Deus privatur: ingenita facere quae utique sunt facta’”; quare propositum.

[3.72] Praeterea, sicut se habet creatura ad non-entitatem subsequentem ita ad non-entitatem praecedentem. Sed contradictionem implicat creaturam in aeternum post hoc fore et tamen in nihilum redigi. Ergo contradictionem includit creaturam aeternaliter fuisse et tamen ex nihilo fuisse productam. Consequentia patet. Et tunc ultra: cum igitur de ratione creationis sit productio de nihilo, sequitur quod contradictionem implicat creaturam aeternaliter fuisse, quia eo quod creatura ex nihilo producta et (f. 176va) eo quod {4} aeternaliter producta non est ex nihilo producta; ergo propositum.

[3.73] Praeterea, impossibile est imaginari creaturam quin mox occurrat intellectui non-esse ipsius praecessisse suum esse. Si ergo creatura ponitur aeternaliter fuisse, sequitur quod suum non-esse praecessit suum esse: vel ergo tempore vel natura. Non tempore, cum suum esse aeternaliter fuerit. Si ergo natura, contra: quaecumque sunt solum prius natura possunt esse simul tempore sine repugnantia. Si ergo non-esse creaturae et esse aeternaliter productae sunt prius secundum naturam, nulla videtur repugnantia ipsa simul posse esse tempore. Si autem non-esse talis creaturae nullo modo est imaginabile tempore vel natura praecessisse suum esse, sequitur quod tam necessario esse talis creaturae est quam esse Dei, et per consequens Deus non posset destruere talem creaturam, et ita necessario produxit eam, sicut prima ratio deducebat; quare propositum.

[3.74] Praeterea, si creatura aeternaliter fuit facta, sequitur quod ipsa est terminus factionis. Aut ergo est terminus factionis quae est motus successivus aut quae est mutatio subita. Non primo modo, quia sic non-esse duratione praecessisset esse talis creaturae, et per consequens talis creatura non fuisset aeterna. Si vero factionis quae est mutatio subita sit terminus talis creatura aeternaliter producta; sequitur quod cum cuilibet mutationi sit aliqua mensura, quod istius erit aliqua mensura. Et tunc <sint> illa signata quae sit a et instans praesens quae sit b: sequitur quod inter a et b est infinita distantia temporalis, et per consequens inter duos terminos finitos est distantia infinita; quod videtur absurdum; quare propositum. Nec valet si dicatur quod talis mensura semper durat, quia tunc talis creatura esset in continuo fieri et in facto esse, quoniam si instans in quo Sortes producitur continue esset, continue Sortes fieret et esset factus, quod non videtur verum in permanentibus; quare propositum.

[3.75] Praeterea, et redit in idem, non citius Deus potuit creaturam ex nihilo producere quam potuit ipsam ex prima materia produxisse. Sed si fecisset creaturam ex materia prima, impossibile esset ipsam aeternaliter produxisse; ergo propositum. Consequentia et maior patent, et minor probatur, quoniam si Deus aeternaliter creaturam fecisset ex prima materia, aut ergo per motum aut mutationem. Non primo modo, quia sic non-esse praecessisset esse talis creaturae duratione, et sic non esset aeterna. Si ergo mutatione subita, cum illa, ut prius dictum est, habeat mensuram, sequitur quod ipsa signata inter ipsam et quamcumque posteriorem signatam esset infinita distantia, quod videtur a ratione totaliter alienum; quare propositum.

[3.76] Praeterea, quandocumque {5} aliquae duae distantiae sunt aequales, non videtur maior ratio quare unum mobile motum versus unum extremum illius distantiae possit pertransire illam distantiam quam e converso. Verbi gratia, signata a distantia cuius sint duo termini, b videlicet et c, si d mobile potest ire a b usque ad c, non videtur ratio quare non possit d mobile vel unum aliud moveri a c usque ad b, ut si possum ire usque ad nostram distantiam possum a nostra distantia huc reverti. Sed posito quod Deus produxisset aliquam creaturam ab aeterno, illa necessario duravit per tempus infinitum. Signo igitur aliquod instans post aeternitatem quod sit a, tunc arguo sic: et sit illa creatura b. Tunc sic b pertransivit {6} totam istam distantiam; ergo imaginabile est b vel aliud retrocedere unde b processit. Vel ergo inveniet terminum vel non. Si sic, ergo talis distantia non fuit infinita, et per consequens b non aeternaliter fuit; quod est contra positum. Si non inveniet, ergo cum aequalis sit distantia ab illo nunc signato usque in aeternum sicut ab aeterno usque ad istud nunc, sequitur quod quam incipiens ab isto nunc versus aeternum non potest pervenire ad illud tam et creatura data non poterit pervenire ad istud nunc; quod est contra casum; quare propositum.

[3.77] Praeterea, dato quod mundus potuisset fuisse aeternaliter, sequitur quod divisio continui posset evacuari. Consequens est impossibile; ergo et antecedens. Et per consequens positio vera. Sed consequentia probatur, quoniam si mundus fuit aeternaliter, infiniti dies fuerunt; sed in qualibet die potuit evacuari una divisio continui, et non sunt plures divisiones in continuo quam sint dies; sequitur propositum et falsitas sui. Impossibilitas consequentis patet, quoniam si Deus posset dividere continuum in omnes partes suas ita quod divisio continui evacuaretur, aut ergo staret divisio in partes divisibiles aut indivisibiles. Non est dicendum secundum, quia sic continuum esset compositum ex indivisibilibus. Nec primum, quia tunc divisio continui non esset evacuata, cum tales partes sint divisibiles.

[3.78] Praeterea, si Deus potuisset produxisse mundum aeternaliter, Deus potuisset se facere nullipotentem. Consequens est impossibile; ergo et antecedens. Consequentia probatur, nam ponatur quod Deus produxisset mundum aeternaliter, et tunc arguo sic: destruat mundum citius quo potest ipsum destruere. Vel ergo destruet ipsum in instanti aeternitatis vel non. Si non, ergo necessario expectabit per tempus infinitum antequam possit ipsum destruere. Et si sic, non est omnipotens, quoniam potentia quae non potest se applicare ad suam actionem infra horam est aliquantae tarditatis, et quae non potest infra duas est maioris tarditatis; ergo potentia quae non potest (f. 177ra) ante infinitum tempus ponere suum effectum in executione est infinitae tarditatis, et per consequens non est omnipotens. Et prima consequentia probatur, quoniam inter quodlibet instans post instans aeternitatis et ipsum instans aeternitatis est infinita distantia; quare propositum. Si vero dicatur quod ipsum destrueret in instanti aeternitatis sequuntur multa inconvenientia. Primum, videlicet, quod in eodem instanti contradictoria sunt simul vera. Secundum, quod aeternitas non est mensura impartibilis sed successiva, quorum quodlibet est impossibile manifeste; quare propositum.

<Responsiones Auctoris ad istas octo rationes>

[3.711] Ad istas rationes per ordinem respondeo. Ad primam: cum dicitur quod si Deus aliquid aeternaliter produxisset quod necessario illud produxisset, quia quaeritur quando potuisset non produxisse aut non? Si sic, aut in instanti in quo produxit, aut ante, aut post? Non ante, quia nihil potest esse ante instans aeternitatis. Nec post, quia iam praeteriit productio mundi; et per consequens necessarium est ipsum produxisse. Nec in instanti in quo ipsum produxit, quia non est possibile in eodem instanti duo contradictoria simul poni; quare propositum. Hic dico breviter duo: primo, quod ratio non valet. Secundo, dicam ad materiam argumenti. Verbi gratia, quantum ad primum, quaero ab istis theologis: vel Deus necessario praedestinavit antichristum fore vel contingenter? Non est dicendum quod necessario: hoc enim nititur vitare quilibet theologus. Si ergo contingenter: vel ergo potest ipsum non produxisse ante instans aeternitatis, et hoc non; vel in instanti aeternitatis, et hoc non per similem rationem, sicut prius allegatum est; vel post, et hoc est impertinens proposito. Igitur si ratio ipsorum valet, per similem modum arguendi oporteret ipsos concedere Deum necessario praedestinassse antichristum fore. Dico igitur ad materiam <argumenti {7}> quod in casu quo poneretur Deum aeternaliter produxisse aliud a se, quod tunc concedendum est quod in instanti aeternitatis in quo produxit potuit non produxisse. Et ratio est, quia adhuc non naturae necessitate produxisset sed libere et contingenter. Et ideo licet sit impossibile {8} ista duo poni in esse -- ‘producit’ et ‘non producit’ -- tamen ista stant simul:‘in a instanti producit’ et ‘in eodem contingenter producit;’ et per consequens, potest non producere; quare propositum.

[3.712] Ad secundum, cum dicitur quod non stant simul quod creatura duret in aeternum a parte post et tamen in nihilum reducatur; ergo pariformiter non stant simul quod creatura fuit aeternaliter et sit de nihilo; quare propositum. Hic dico quod creaturam fore de nihilo ad praesens potest duobus modis intelligi: uno modo, quod quandoque fuerit verum talem creaturam non esse et postmodum fuerit verum ipsam esse, et hoc secundum se et quodlibet sui. Et sic absque dubio contradictionem implicat creaturam aeternaliter fuisse. Alio modo potest intelligi ut quocumque a Deo (f. 177 rb) distincto signato sic habet suum esse quod ratione sui subducta Dei manutenentia tendit in non-esse. Dico igitur quod si Deus aeternaliter aliquam creaturam produxisset, non fuisset de nihilo primo modo sed secundo modo. Et isto etiam modo stat creaturam in aeternum durare et tamen quantum est ex parte sua tendit in non-esse. Et tunc ulterius cum dicitur quod de ratione creationis est quod de nihilo producatur, hic dico quod non est de ratione rei a Deo distinctae quod formaliter non possit esse nisi per viam creationis. Immo, nunc in casu isto processisset per modum simplicis emanationis, sicut nunc dicimus Verbum aeternaliter a Patre productum, et hoc per modum simplicis emanationis, ita et ibi, hoc uno excepto, quod huiusmodi productio non ponit in termino producto distinctionem essentialem a producente, et ibi sic, quia talis creatura non esset Dei substantia; quare propositum.

[3.7131] Ad <tertium {9}>, cuius radix in hoc consistitit, quod quae sunt prius natura sunt vel possunt esse simul tempore, sed dato quod creatura aeternaliter fuisset, adhuc non-esse ipsius {10} natura praecessisset suum esse; ergo talia possunt esse simul tempore. Sed hoc est impossibile; ergo impossibile est quod solum natura non-esse creaturae praecedat suum esse, et per consequens oportet quod tempore, et ita creatura non poterit fuisse aeterna. Hic dico pro materia argumenti primo quod non-esse creaturae talis non potest aliter intelligi nisi quod quantum est ex parte sua tendit in non-esse, ut supra declaratum est. Et ex hoc non sequitur quod argumentum imaginatur sicut aer quantum est ex parte sua semper tendit in obscuritatem sed ab alio illuminatur, et tamen ista stant simul quod aer de se sit obscurus et tamen est illuminatus ab alio, ita in proposito semper ista starent simul, quod creatura talis est aeterna et tamen ex parte sua tendit in non-esse, et per istum modum intelligitur talis creaturae non-esse, aliter non in casu isto.

[3.7132] Ulterius tamen dico duas propositiones. Prima, quod non oportet quod quaelibet quae se habent secundum prius et posterius natura, quod possit esse simul tempore sicut prius natura est informitas materiae quam sua formatio, et tamen non possunt simul esse tempore quod materia sit informis et cum hoc formata. Secunda propositio est quod quae sunt prius natura et ad invicem non repugnant possunt simul esse, sed quae simul repugnant non oportet, ut, verbi gratia, homo -- animal, quae sunt prius natura nec ad invicem repugnant, possunt simul esse. Veniendo igitur ad rationem, dico quod propositio assumpta falsa est, quia dato quod concederetur quod non-esse talis creaturae et esse se habent secundum prius et posterius natura, tamen non oportet illa esse simul tempore, quia ad invicem repugnant. Et ideo ratio non habet magnum colorem; tamen prima responsio realior est, quia dato quod Deus produceret aliquam creaturam aeternaliter, non oporteret ibi imaginari praecessionem non-esse respectu esse nisi (f. 177va) modo superius declarato, videlicet, protendentia in non-esse quae proprie nullam dicit praecessionem sed potius concomitantiam, sicut apparet, quia quam primo creatura est tam primo vanitati subiecta est; quare propositum.

[3.714] Ad quartum: cum dicitur quod si creatura aeternaliter fuit facta, quod ipsa est terminus factionis, concedo. Et cum quaeritur: vel ergo est terminus factionis quae est motus successivus vel factionis quae est mutatio, dico breviter quod nec sic nec sic. Unde argumentum praetendit quod talis creatura aeternaliter producta, si poneretur de possibili, produceretur per actionem praecedentem suum esse; quod falsum est in isto casu, quia, ut praedictum est, talis creatura fuisset in esse producta per simplicem emanationem sicut nunc dicimus de Verbo divino; quare propositum.

[3.715] Et per hoc apparet quid est dicendum ad quintum cum dicitur quod non citius Deus potuit creaturam ex nihilo producere quam ex materia. Si intelligatur per simplicem emanationem concedo, quia si Deus aeternaliter produxisset materiam et totum compositum, tunc materia praecessisset {11}, non compositum, sed non tempore. Et ex hoc apparet quod non valet ulterius instantia de factione cum dicitur “vel est subita vel successiva,” quia talis materia et compositum, cuius est pars talis materia, non fuissent producta per factionem praecedentem suum esse sed solum per simplicem emanationem; quare propositum.

[3.716] Ad sextum: cum dicitur quod capta aliqua distantia habente duos terminos, si aliquod mobile potest ire ab uno termino ad alium, potest etiam econverso, sicut in exemplo posito de loco isto ad nostram distantiam, et econtra. Si ergo detur distantia, data mundi aeternitate usque nunc, constat quod mundus pervenit usque ad istud nunc. Si ergo aliquis procederet versa vice vel deveniret ad finem vel non. Si non, tunc nec aliud, videlicet mundus, debebit devenire. Si ergo deveniet, sequitur quod talis processus non est infinitus, et per consequens nec talis creatura fuit aeterna. Hic dicitur pro materia argumenti quod capto per imaginationem tempore praeterito nullum habet principium quod est pars sui, et hoc in casu quo mundus fuisset aeternus, sed solum habet principium per modum conservantis, utpote ipsum mundum qui in tali casu esset subiectum talis temporis. Nunc vero ex parte nostra bene habet principium ad quod potest aliquid realiter pervenire, quia praesens nunc; sed ex parte illa nullum est principium. Et ideo exemplum non est ad propositum, quia de loco isto ad nostram distantiam signantur duo principia, et ideo non est mirum si sic procedendo possit pervenire ad quemlibet illorum terminorum, quod in proposito minime reperitur. Et ideo similitudo videtur non modicum claudicare: verbi gratia, in divisione continui divisio potest incipere a certo continuo dato, sed in nullo terminatur. Tunc consimiliter (f. 177vb> imaginetur ista partibilis distantia, et quaeritur si sic procedendo possetis verire ad finem? Certum est quod non, et tamen quacumque alia divisione signata veniendo versus alterum extremum deveniretur ad primam divisionem. Sic igitur apparet quod si argumentum deberet valere, oporteret addere quod in tali distantia sint ex qualibet sui parte principia quae sint eius partes; quare propositum.

[3.717] Ad septimum: cum dicitur quod iam divisio continui esset evacuata, posita mundi aeternitate, hoc negatur. Et ad probationem, cum dicitur quod infiniti dies fuerunt, et in qualibet die potuit evacuari una divisio continui; cum igitur non sint plures divisiones in continuo quam sint dies, sequitur propositum. Hic dicitur quod casus ponit incompossibilia, videlicet, quod continuum aeternaliter producatur, et tamen aeternaliter dividatur. Et ratio est quia ex divisione continui sequitur ipsum non-esse. Nunc autem, si ipsum fuisset aeternaliter, et cum hoc divisum, sequitur quod ipsum aeternaliter fuisset et non fuisset, quod est impossibile. Verumtamen adhuc si posset imaginari divisio, oporteret imaginari aliquod principium in tempore versus istud nunc in quo fuisset facta prima divisio. Unde divisio continui se habet per modum infiniti ex una parte, et ex alia finiti. Verbi gratia, cuiuscumque continui potest assignari prima divisio sed non est possibilis ultima, quia est processus in infinitum. Ita est in talibus infinitis in quibus datur principium ab una parte sed ab alia non est status. Nunc autem infinitas divisionis in continuo non debite applicatur infinitati dierum in tempore, quia ab aeterno procedendo versus nunc non potest assignari aliqua pars temporis quae sit ipsius principium, sed econverso sic. Sed in divisione continui datur prima divisio sed non ultima. Et ideo divisio, si deberet tempori debito modo applicari, oporteret quod applicaretur ex illa parte ex qua tale tempus habet principium quod est pars sui; aliter numquam posset fieri prima divisio continui nisi in aliquo tempore. Quo dato, non esset principium temporis; immo, ab illo usque aeternum esset processus in infinitum; quare propositum.

[3.718] Ad octavum: cum dicitur quod si Deus produxisset mundum aeternaliter, quod fecisset se nullipotentem, pro eo quod dato quod vellet mundum destruere oportuisset ipsum expectasse per infinitum tempus et per consequens infinitae tarditatis esset in applicando se ad destructionem talis mundi; et sic per consequens non esset omnipotens. Hic dico quod ad destruendum mundum taliter productum non oportet quod expectet per tempus infinitum, quia in instanti aeternitatis potuit produxisse, et immediate post illud instans potuit destruxisse. Unde cum ponitur casus (f. 178ra) quod destruat citius quo potest sic in nomine Domini, tunc dico quod non est dandum primum instans destructionis sed ultimum, sic, videlicet, signato instanti aeternitatis quod iam est et immediate post hoc non erit, et sic, quocumque instanti in tempore signato, ante illud destruxit Deus mundum. Et ita non expectavit per tempus infinitum, sicut, verbi gratia, signato aliquo instanti in aliquo tempore, verum est dicere de ipso ‘hoc iam est et immediate post hoc non erit,’ et sic non est dandum primum esse destructum istius instantis. Nunc dato quocumque instanti post illud, ante illud tale instans fuit destructum, et sic esset in proposito imaginandum. Si vero fortificetur casus positive, sic videlicet quod Deus non posset producere unam aliam creaturam quin per tempus infinitum expectaret, quoniam dato instanti in quo est verum dicere ‘haec creatura nunc primo est et immediate ante hoc non fuit,’ et signato instanti aeternitatis, inter illa est infinitum tempus intermedium. Hic dico quod iste casus non plus probat nisi quod Deus non potest producere creaturam post instans aeternitatis cui est dare primum sui esse nisi transeat tempus infinitum. Hoc utique verum est, sed ex hoc non sequitur quod non possit creaturam producere nisi transeat tempus infinitum, quia potest pro instanti aeternitatis creaturam non producere et immediate post illud producere, et sic quocumque tempore dato, ante illud produxit pro eo quod non est dandum primum in tempore in quo talis creatura fuerit producta. Et ex hoc apparet quod ista consequentia non valet, quocumque tempore dato, ante illud a creatura fuit producta, ergo a creatura fuit aeternaliter producta, apparet manifeste oppositum in casu praelibato. Et sic apparet quid est ad illas octo rationes dicendum.

<Instantiae contra istam opinionem>

[3.81] Ulterius adduco quattuor breves instantias. Et primo arguo sic: creatura taliter producta non habet esse ex se sed ab alio; vel ergo habet idem esse cum Deo vel aliud. Non est dicendum quod idem, quia tunc essent duo dii, nam talis creatura esset a Deo essentialiter distincta. Si vero habet aliud a se, ergo per prius est esse Dei quam sit esse talis creaturae, et per consequens non-esse talis creaturae ea prioritate praecederet suum esse, et per consequens talis creatura haberet esse novum. Et prima consequentia patet, nam pro quacumque mensura est imaginabilis positio alicuius rei et pro eadem non est positio alterius rei imaginabilis, ibi non-esse rei praecedit suum esse; quare propositum.

[3.82] Praeterea, si mundus fuit possibilis aeternaliter produci, eadem ratione et angelus producatur; ergo ista. Tunc sic: intellectus angelicus vidit infinitas revolutiones (f. 178rb) orbium; sed in eo non cadit oblivio; ergo iam de facto haberet infinitam notitiam, quia aut esset idem habitus respectu infinitorum obiectorum, aut cuilibet obiecto corresponderet propria cognitio in mente angeli, et sic essent infinitae cognitiones actualiter in mente angeli. Et per consequens, ex omnibus illis resultat cognitio infinita, et sic quocumque dato, habetur propositum.

[3.83] Praeterea, si Deus potuit produxisse mundum ab aeterno potuit etiam produxisse duos homines disparis sexus aeternaliter, utputa, unum virum et unam mulierem. Quo facto, sequitur ista conclusio: quod isti non possent filium generare nisi expectarent per tempus infinitum, et sic vellet nollet adhuc servarent castitatem per tempus infinitum. Et consequentia probatur, quoniam quicumque generaretur post hoc in aliquo instanti temporis generaretur. Sed a quocumque instanti temporis signato versus aeternitatem est distantia infinita; ergo propositum.

[3.84] Praeterea, et ultimo, arguitur sic: si Deus potuisset produxisse creaturam ab aeterno sequitur quod potuit fecisse ab aeterno hominem infinitae perfectionis, et lapidem, et sic de aliis. Consequens videtur impossibile, cum tales species habeant intrinsecam limitationem. Et consequentia probatur: sit enim quod Deus produxisset Sortem aeternaliter; tunc arguo sic: potentia cuius virtus durativa se extendit ad unum diem est aliquantae perfectionis, et quae se extendit, caeteris paribus, ad duos est duplae perfectionis, et sic in infinitum. Ergo potentia cuius virtus durativa se extendit ad infinitum tempus est iam de facto potentia infinita. Sed quodlibet aeternum est id cuius potentia se extendit ad tempus infinitum; ergo propositum.

<Responsiones Auctoris ad istas instantias>

[3.811] Ad istas rationes respondeo. Ad primam: cum dicitur “creatura aeternaliter producta non habet esse ex se sed ab alio,” concedo. Et cum quaeritur: “vel habet idem esse cum Deo vel non,” dico quod non. Et cum infertur quod tunc suum non-esse praecessit suum esse, nego consequentiam: sicut non sequitur ratio finalis filiationis non est ratio paternitatis, et ipsa est a Patre, ergo non-esse suum praecessit suum esse. Ista argumenta generaliter non valent nisi ubi productum est in esse positum per actionem praecedentem et non per simplicem emanationem; quare propositum.

[3.812] Ad secundum de angelo qui haberet nunc infinitam cognitionem: hic dicitur quod infinita cognoscere in habitu non videtur impossibile creaturae, licet in actu sit. Sed ulterius: istud argumentum modicum valet contra ponentes Deum posse producere infinitum ad extra secundum omnem denominationem perfectionis simpliciter quidditativam, qui pro nullo inconvenienti haberent quod aliqua creatura cognosceret actualiter infinita.

[3.813] Ad tertium: cum dicitur quod “producat tunc Deus aeternaliter hominem et mulierem,” admittitur. (f. 178va) Tunc, cum dicitur quod “non possent generare nisi expectarent per tempus infinitum,” hic dicitur quod dato quod Deus non posset producere hominem aeternaliter, non tamen posset facere quod aeternaliter generaret, quia generatio hominis necessario includit successionem quae repugnat aeternitati nisi forsan dicatur quod produceret per simplicem emanationem, quod creaturae non potest convenire pro eo quod talis modus producendi exigit potentiam immensam et simpliciter independentem. Concederetur ergo conclusio inducta quod inter filium ab eis productum et ipsos esset distantia infinita, nec hoc in casu huiusmodi aliquam impossibilitatem inducit.

[3.814] Ad ultimum: cum dicitur quod tunc creatura quaelibet sic aeternaliter producta esset infinita intensive,” nego consequentiam, quia infinitas durativa non arguit in eodem infinitatem intensivam. Unde albedo unius diei non est minus perfecta albedine unius anni. Et ideo cum dicitur quod “durare per diem est aliquantae perfectionis et per duos est maioris,” istud negatur, quia ut iam dictum est, talis duratio non arguit maiorem perfectionem intensivam: sic enim materia prima esset perfectior sua forma; quod falsum est; quare propositum.

[3.815] Ex quarum rationum solutione manifeste apparet quod qui vellet posset probabiliter sustinere quod absolute existitit possibile aliquid a Deo essentialiter distinctum Deum producere aeternaliter potuisse. Pro cuius opinionis probabilitate aliquas rationes adducam, et cum hoc declarabitur positionis imaginatio radicalis. Arguo igitur primo sic: si aliquis effectus non potest esse coaevus suae causae, aut hoc provenit ex insufficientia causae secundum se et absolutae, aut ex defectu actionis in comparatione ad patiens, vel provenit ex parte effectus in comparatione ad suam causam. Primum non potest dari in proposito, quia Deus est sufficientissima causa quam {12} impossibile est deficere. Secundum similiter dari non potest, quia actio Dei non est successiva sed instantanea, et per consequens in eodem instanti potest esse effectus productus cum sua causa. Tertium non impedit, quia creatura ex hoc non excederet limites creationis; quod sic probatur: quoniam adhuc haberet conditiones creaturam necessario consequentes, videlicet, dependentiam et naturalem tendentiam ad non-esse. Nec etiam in aliquo coaequaretur Creatori, quia aeternitas formaliter non dicit perfectionem simpliciter, tum etiam si diceret hoc, videretur in habente ipsam a se necessario et independenter, cuiusmodi non est in proposito. Et ita per consequens, cum nulla videatur impossibilitas, sequitur quod hoc est possibile absolute.

[3.816] Praeterea, si ista impossibilitas (f. 178vb) proveniret ex parte effectus, sequitur quod impossibile esset Deum qualitercumque agentem ipsum aeternaliter produxisse, sicut quia hoc est impossibile secundum se quod humanitas sit asineitas, qualitercumque Deus ageret, non minus talis esset impossibilis absolute. Sed hoc est falsum, quoniam si Deus naturaliter produceret quodlibet quod producit quilibet suus effectus fuisset sibi coaeternus; ergo quod effectus sit aeternus non habet repugnantiam ex parte sua sed potius est indifferens ad hoc vel eius oppositum. Et ita cum Deus ratione sui et propriae actionis sit aeque sufficiens agendo libere sicut si ageret naturaliter non videtur aliquod impossibile quin aliquid a se distinctum essentialiter potuerit aeternaliter produxisse.

[3.817] Praeterea, si aliqua duo sic se habent quod unum est perfectius alio, non videtur aliquod impossibile si id quod est imperfectius sit aeternum quin etiam illud quod est perfectius potuerit fuisse ab aeterno. Sed negatio creaturae, hoc est, non-esse ipsius et eius affirmatio, quae est esse, imaginarie sic se habent quod esse perfectius est non-esse. Ergo, si non-esse creaturae aeternaliter praecessit suum esse non videtur impossibile; quare hoc non potuit fuisse econverso quod esse ipsius aeternaliter praecessisset suum non-esse. Et confirmatur, nam ista duo contradictoria sunt contingentia: “creatura est,” “nulla creatura est.” Ergo pro quacumque mensura unum erat verum, pro eadem alterum poterat esse verum. Si ergo nullam creaturam esse pro aeternitate erat verum, sequitur quod et suum contradictorium, videlicet, creaturam esse pro aeternitate fuit possibile, et per consequens habetur propositum, quia si pro aeternitate ista fuisset impossibilis “creatura est,” sequitur quod pro tunc necesse erat nullam creaturam esse; quod videtur falsum, quia tunc ista non essent contradictoria contingentia. Immo sequitur quod creatura numquam in posterum potuisset fuisse, quoniam quod est necessarium aeternaliter est etiam necessarium temporaliter. Si ergo non-esse creaturae esset necessarium aeternaliter, sequitur quod et modo; quod falsum est.

[3.818] Praeterea, si aliquis effectus potest absolvi ab eo a quo magis dependet, a fortiori potest absolvi ab eo a quo minus dependet. Sed effectus quilibet magis dependet a subiecto sive materiali principio quam a termino a quo; ergo si per Dei omnipotentiam effectus absolvitur a dependentia materiali et subiectiva, ut tenet fides de mundi creatione, sequitur quod et similiter potest absolvi a conditione termini a quo quae est inceptio existentiae realis effectus; et per consequens potest esse aeternus. Consequentia ista patet, et omnes propositiones assumptae, minore excepta, quae sic probatur, (f. 179ra) quoniam effectus dependens a duobus magis dependet ab eo a quo sumit maiorem influxum. Sed effectus praesupponens materiale principium et suum non-esse maiorem influxum suscipit a materiali principio quam a non-esse propriae existentiae. Immo, ut verius loquar, ab uno suscipit influxum, videlicet, a materiali principio, et ab alio non, quia a non-ente non potest influxus aliquis provenire; ergo magis dependet a materiali principio quam a non-esse proprio. Et per consequens, sicut prius deducebatur quam potest absolvi ab uno tam a reliquo, et ita creaturae aeternitas non repugnat; quod est propositum.

[3.819] Praeterea, si alicui formali principio producendi non praeexigenti materiale principium ad agendum non repugnat suum principiatum certum signabile esse coaeternum, sequitur quod nec aliquod eiusdem principii principiatum repugnabit eidem esse coaeternum. Verbi gratia, si calori qui est principium formale in igne producendi calorem correspondet a et b effectus, eidem non repugnat coaevitas a, nec repugnare videtur coaevitas b. Sic igitur patet illa propositio assumpta. Sed nunc de facto ita est quod voluntas in Deo est principium formale producendi Spiritum Sanctum, et eadem est principium formale producendi creaturam. Ergo cum Spiritum Sanctum non repugnet illi voluntati esse coaeternum, sequitur quod nec eidem principio repugnabit creaturam fore coaeternam. Nec valet si dicatur quod ibi inter formale principium et terminum productum non est realis distinctio, cuiusmodi est inter tale principium et creaturam; sed hoc non obviat, quia si sol fuisset aeternaliter, adhuc ipsius splendor sibi fuisset coaeternus, et tamen splendor ipsius essentialiter distinguitur ab eo. Similiter apparet in quolibet corpore quod quam primo est tam primo radiat suam speciem causando, et tamen ibi est essentialis distinctio. Ergo instantia praemissa non impedit; quare propositum.

[3.820] Praeterea, non minoris perfectionis est volitiva divina in sua activitate libera quam si esset mere naturaliter activa. Sed si divina voluntas esset potentia mere naturaliter activa effectum sibi potuisset producere coaevum. Ergo et nunc de facto per principium liberum potuit sibi effectum coaevum producere. Consequentia patet, et maior ex hoc quoniam volitivae divinae prout est potentia libera independens correspondet infinita activitas; sed si esset potentia naturalis, sibi maior activitas correspondere non posset; ergo propositum. (f. 179vb) Et minor apparet, quoniam potentia naturalis nullatenus impedibilis quam primo est tam primo ponit suum effectum, sicut apparet fide et experientia: fide, de productione Verbi quae procedit per actum memorativae fecunditatis quae quia mere naturalis et non impedibilis est, mox sequitur productio Verbi sive notitiae adaequatae. Experientia similiter docet in corporis luminosi praesentia ex cuius positione statim sequitur diffusio luminis instantanea per spatium valde magnum.

[3.821] Praeterea, signo totum tempus imaginarium exclusive ad instans aeternitatis terminatum, et quaero numquid sit finitum vel infinitum. Non est dicendum quod finitum, quia tunc esset signabile maximum tempus possibile ita quod maius imaginari non posset; quod falsum videtur pro eo quod ubicumque est processus in infinitum ibi nullum datur maximum versus illud extremum. Si ergo sit infinitum, cum igitur Deus videat id quod immediate terminatur ad instans aeternitatis, sequitur quod cum illud videat sicut mensuram alicuius, sequitur quod in eodem poterit producere creaturam. Sed illa ab instanti praesenti imaginarie per infinitum tempus distaret et non magis ipse Deus. Ergo quam Deus esset aeternus tam et creatura huiusmodi esset aeterna; quod est propositum.

[3.822] Praeterea, et ultimo, arguitur sic: si mundo vel creaturae repugnaret aeternitas, aut hoc esset quia creatura ex ratione propria est durative posterior suo principio productivo aut quia talis creatura suum non-esse necessario praesupponit durative. Primum non potest dari, quia quod effectus ponatur plus nunc quam alio tempore non est ex ratione effectus sed potius ex ratione causae, et per consequens si causa sit sufficiens et infinita, omnem mensuram temporalem potest excludere, quoniam causa quae in una hora potest producere certum effectum est aliquantae perfectionis et quae in minori maioris perfectionis est. Ergo quae sine tempore est infinita, talis est prima causa; ergo propositum. Nec secundum potest dari, quia si effectui non repugnat coexistere suae causae primae pro quacumque mensura, ut iam dictum est, sequitur quod ipsa non necessario praesupponit suum non-esse, et etiam aliunde apparet, quoniam creaturae non-esse et suum esse videntur simul coniungi, nam creatura a se habet non-esse sed a Deo capit esse; ergo quod semper sit a Deo et ex se tendat in non-esse nulla videtur praesuppositio secundum exigentiam prioritatis; quare propositum.

[3.90] Radix et imaginatio istius positionis potest in hoc (f. 179va) consistere: potentia tripliciter potest intelligi: aut pro potentia activa aut pro passiva aut pro convenientia praedicati ad subiectum. Potentia vero activa prout ipsam concipimus in Deo dupliciter a nobis exprimitur aut secundum ordinem et dispositionem ad suam sapientiam aut secundum magnitudinem suae immensitatis. Primo modo ipsam vocamus potentiam ordinatam. Secundo modo vero ipsam dicimus potentiam absolutam. Ulterius potentia passiva quae intelligitur in limitata existentia sive dependente dupliciter intelligitur: quaedam dicitur naturalis et quaedam obiectivalis. Illa dicitur naturalis passiva potentia quae ex natura propria habet quod possit per agens dependens ad esse deduci. Alia vero obiectivalis quae solum per actionem independentem potest in actum deduci. Ulterius potentia tertio modo sumpta potest intelligi duobus modis secundum duplicem convenientiam praedicati ad subiectum, videlicet, necessariam et contingentem. Et secundum hoc quaedam est possibilitas contingentiae et quaedam necessitates.

[3.91] Ad propositum: igitur ista via haberet sex fundamentales conclusiones: tres affirmativas et tres negativas. Prima est haec: potentiae Dei absolute consideratae non repugnat coaeternitas sui effectus. Secunda est: potentiae Dei ordinatae, hoc est secundum ordinem et dispositionem quam indidit rebus, repugnant coaeternitas creaturae. Tertia: naturali potentiae creaturae repugnant aeternitats a parte ante. Quarta propositio: suae obiectivali potentiae aeternitas huiusmodi non repugnat. Quinta proposition: creaturae repugnat necessitatis possibilitas propter dependentiam requisitam. Sexta: contingentiae possibilitas pro quacumque mensura limitatae substantiae non repugnat.

[3.92] Ex quibus apparet quod contradictionem non implicat quidditatem distinctam a Deo aeternaliter {13} exstitisse, et sic secundum istam viam apparet quod cum non sit repugnantia ex parte Dei absolute, nec ex parte creaturae, nec ex rationibus quidditatum aeternitatis, videlicet, et dependentis naturae, quod absolute possible est Deum potuisse creaturam aeternaliter produxisse non per viam productionis connotantis non-esse creaturae durative praecessisse suum esse sed per viam simplicis emanationis ut nunc intelligimus Verbi productionem per plenitudinem memorativae fecunditatis. Sic igitur apparet modus istius positionis multum solide declaratus.

<Responsiones Auctoris ad istas rationes>

[3.931] Sed quia in rei veritate rationes adductae non convincunt oppositum sustinere volentem; ideo ad ipsas per ordinem repsondeo ut satisfaciam cuilibet postulanti. Ad primam igitur (f. 179vb) rationem cum dicitur: “Unde provenit quod effectus non possit esse coaevus suae causae? Aut ex insufficientia causae, aut ex modo agendi causae, aut ex parte effectus. Non primis duobus modis, nec tertio; ergo concedo propositionem assumptam. Et concedo similiter quod hoc non provenit ex aliqua insufficientia primae causae vel etiam suae actionis; sed hoc provenit ex parte effectus. Et ad probationem, cum dicitur quod non, quia aeternitas non ponit creaturam extra limites creationis, quia talis denominatio perfectio simpliciter non est, et etiam quia adhuc creatura esset dependens et tendens in non-esse ex parte sua, hic diceretur quod ratio aeternitatis est conditio quae ex sua ratione formali repugnat dependenti naturae, et ideo creatura non potest esse aeterna. Cuius ratio est quia omnis conditio potens creaturae correspondere est simpliciter vel secundum quid limitata. Et ideo cum ratio aeternitatis sit formaliter infinita permanentia creaturae non potest correspondere. Licet igitur possit sibi correspondere perpetuitas, non tamen aeternitas. Unde proprie aeternitas dicit carentiam principii et finis; sed perpetuitas dicit tantummodo carentiam finis. De ratione igitur formali aeternitatis est non posse non-esse, quae ratio non potest competere creaturae. Et cum dicitur tunc quod posita creatura aeterna adhuc posset non esse, verum est, quia ex tali propositione sequuntur duo contradictoria, videlicet, quod non potest non esse et quod potest non esse, nam eo quod creatura potest non esse eo vero quod aeterna non potest non esse; sed per hoc non probatur possibilitas antecedentis. Et cum dicitur quod ratio aeternitatis non dicit perfectionem simpliciter, hic dico quod quamvis formaliter non dicit perfectionem, exprimit tamen modum perfectionis, sicut infinitas et necessitas quae etiam creaturae nullatenus possunt convenire; quare propositum.

[3.932] Ad secundam: cum arguitur quod si impossibilitas haec provenit ex parte effectus, sequitur quod qualitercumque effectus huiusmodi produceretur quod adhuc impossibile esset ipsum fore aeternum, et per consequens, si Deus ad extra naturaliter produceret, adhuc non staret effectum esset aeternum; quod falsum est. Hic dico concedendo quod dato quod creatura ponatur a Deo naturaliter produci, quod sequuntur duo contradictoria, videlicet, quod creatura non est aeterna et tamen est aeterna, nam eo quod creatura rationi aeternitatis repugnat et eo quod naturaliter a Deo producta est aeterna, et ideo illa propositio includit contradictionem, videlicet, quod Deus necessario producit creaturam. Sicut, verbi gratia, si ponatur quod homo naturaliter producat asinum, sequitur quod homo est asinus et homo non est asinus, nam eo quod est asinus non est homo, sumendo terminos absolute, et eo quod ab homine naturaliter productus est homo. Per (f. 180ra) istum igitur modum numquam probaretur possibilitas huius, quod homo est asinus; sic nec in proposito. Ad venandum igitur istam impossibilitatem non sufficit modus iste arguendi, sed requiritur investigatio convenientiae vel disconvenientiae terminorum qui a posteriori indicant impossibilitatem vel possibilitatem extremorum. Et ideo argumentum ab insufficienti procedit. Et sic apparet quod ista secunda ratio non demonstrat.

[3.933] Ad tertium, cuius radix est quod si minus perfectum est aeternum, non videtur quin {14} maius perfectum possit esse aeternum. Cum igitur non-esse non sit perfectionis et esse sit, non apparet quare magis non-esse creaturae sit aeternum quam e converso possit esse. Hic dico primo quod fundamentum rationis physicae leviter negaretur, quoniam materia prima est aeterna, et tamen forma quae est perfectior ipsa materia est generabilis et corruptibilis. Sic igitur apud eos modicum concluderet rationis fundamentum, tamen dato quod illud concederetur, propter hoc non haberetur intentum: non enim imaginamur non-esse creaturae fuisse aeternum per modum cuiusdam positionis sed {15} isto modo: quod creatura non fuit aeternaliter. Sed ex hoc nihil concluderetur contra oppositum opinantem. Et si dicatur: unde hoc quod per prius est creaturam non esse quam ipsam esse? Causa iam dicta est ex propriae quidditatis limitatione quae non potest capere plenissime unam perfectionem simpliciter nec modum perfectionis; et hoc non est aliud nisi quia hoc est hoc. Sic igitur apparet quid est ad illam rationem dicendum.

[3.934] Ad quartum, cuius radix in hoc consistit, quod potest absolvi ab eo a quo magis dependet potest etiam absolvi ab eo a quo minus dependet. Sed magis effectus dependet a principio materiali quam a termino a quo, quod est non-esse. Ergo cum per Dei omnipotentiam effectus absolvitur a dependentia materiali, sequitur quod etiam potest absolvi a conditione inceptionis, et per consequens potest esse aeternus. Hic dico quod ratio ista multipliciter peccat. Primo, in hoc quod praesupponit quod cuiuslibet rei productio praesupponit principium materiale;quod falsum est de materia prima quae ponitur in esse per creationem, et similiter de formis simplicibus intellectualis naturae, de caritate et multis aliis. Secundo, deficit in hoc quod imaginatur quod effectus dependeat a suo non-esse sicut a materiali principio; quod falsum est: non enim est imaginandum effectum dependere a suo non-esse. Sed positio effectus est talis naturae quod ad eius positionem sequitur naturali consequentia ipsum non aeternaliter exstitisse, sicut ad positionem hominis sequitur ipsum non esse asinum. Ita ad positionem creaturae (f. 180rb) sequitur ipsam non esse aeternam pro eo quod creatura et aeternitas ex suis formalibus rationibus opponuntur. Et ideo licet possit absolvi a conditione materialis principii, non tamen potest a praesuppositione sui non-esse, quia hoc sequitur ex positione talis effectus. Illa autem materialis conditio est extrinseca tali rei, utpote formae. Si enim intelligeret de composito, falsum esset, quia Deus non potest facere compositum tale sine materia, quia cadit in sua ratione, sicut non potest facere hominem sine anima intellectiva pro eo quod cadit in sua ratione constitutiva. Et sic apparet quid est ad illud argumentum dicendum.

[3.935] Ad quintum, cum dicitur in radice quod formale principium Spiritus Sancti est voluntas divina et similiter formale principium creaturae est ipsa divina voluntas, unde ergo est quod unum principiatum potest esse coaeternum suo principio et aliud non? Hic dico pro materia istius argumenti tres propositiones, quarum prima est haec: ratio activae productionis non est ratio formalis excludendi a principiato proprio coaevitatem cum suo principio productivo. Ista patet de Verbi productione , et Spiritus Sancti, et consimiliter de effectibus multarum creaturarum qui non praesupponunt tempore existentiam proprii principii productivi. Secunda propositio est haec: essentialis distinctio non est formalis ratio excludendi ab effectu coaevitatem cum suo principio productivo. Ista patet per exempla beati Augustini de sole et splendore, qui si fuisset aeternaliter consimiliter et splendor eius fuisset aeternaliter et tamen esset ab eo essentialiter distinctus. Tertia propositio est haec: sola effectus intrinseca conditio habentis causam infrustrabilem excludit ab ipso coaevitatem cum suo principio productivo. Ista patet, quoniam ubi causa est sufficiens ex parte sua, et sua actio consimiliter, ad communicandum effectui a denominationem, et impossibile est a denominationem tali effectui correspondere, oportet quod hoc proveniat ex intrinseca conditione effectus. Ad propositum igitur applicando, dico quod licet ista diversitas non sit ratione principii productivi nec ratione distinctionis essentialis, ut tangit argumentum; provenit tamen ex instrinseca conditione effectus, ut iam declaratum est. Et ideo stat quod voluntas sit principium formale in spiratione Spiritus Sancti et in creatione creaturae, et tamen in uno sit coaevitas et non in alio. Posset tamen dici, et alio modo, quod voluntas, ut in Patre et Filio est formale principium spirando Spiritum Sanctum, sed non sic ut est principium productivum creaturae, quoniam voluntas ut est in tribus suppositis est formale principium (f. 180va) producendi creaturam, et ut sic non est formale principium in spiratione Spiritus Sancti: sic enim Spiritus Sanctus seipsum produceret. Et per istum modum etiam posset assignari diversitas ex parte principii formalis inter processionem Spiritus Sancti et creaturae productionem; quare propositum.

[3.936] Ad sextum, cum dicitur non minoris perfectionis est volitiva divina nunc quam si esset mere naturaliter activa; sed si esset mere naturaliter activa, potuisset produxisse effectum sibi coaevum; ergo et nunc est ita quod potuit. Hic dico quod iste modus arguendi universaliter peccat. Verbi gratia, non minoris perfectionis esset asinus si esset homo quam sit nunc de facto; sed si esset homo, posset producere hominem; ergo nunc de facto asinus potest producere hominem. Constat quod consequens est falsum, et tamen propositiones assumptae sunt verae pro eo quod sunt conditionales quarum consequentia sequuntur ex suis antecedentibus, licet ipsorum antecedentia sint impossibilia. Et ita modus iste arguendi fundatur per locum a conditionali ad alteram partem, qui nihil valet, sicut non sequitur: “Si homo est, animal est; ergo animal est,” quia antecedens est necessarium et consequens contingens; ita in proposito. Unde ergo provenit quod si volitiva divina ageret mere naturaliter, produceret effectum sibi coaevum non ex hoc quod sic esset ex parte rei, quia adhuc tali effectui repugnaret aeternaliter produci, sed propter positionem propositionis includentis contradictionem ex qua sequitur utraque pars contradictionis, et ideo non est mirum Sic igitur apparet qualiter est dicendum ad argumentum hoc.

[3.937] Ad septimum, cum dicitur quod signetur totum tempus imaginarium exclusive ad instans aeternitatis terminatum in nomine Domini, tunc cum quaeritur: vel est finitum vel infinitum, dico breviter quod loquendo imaginarie de infinito cuius quantitatem accipientibus semper restat aliquid accipiendum, quod tale quid est infinitum versus aeternum. Et cum dicitur quod in quacumque mensura quam Deus videt potest effectum suum producere, et ita cum videt illud quod immediate terminatur ad ipsum, sequitur quod in illa mensura posset Deus aliquem effectum producere. Et ita cum illa mensura per tempus infinitum distat ab isto nunc, sequitur quod productum in tali mensura esset aeternum. Hic dicitur dupliciter: primo, quod quacumque mensura data quae sit temporanea, ante illam Deus potuit producere aliquem effectum, et nulla est talis quae immediate terminatur ad Deum. Et per consequens, nullam talem videt Deus sicut nunc dicimus de partibus continui. Et sic ratio falsum imaginatur, quod sit certa portio temporis quae immediate terminetur ad ipsum Deum. Sicut nunc, verbi gratia, signato puncto terminante istam lineam non propter hoc dabitur aliqua pars proportionalis (f. 180vb) quae immediate terminetur ad istum punctum, quia quacumque data, illa est divisibilis, et sic per consequens illa non fuit huic puncto immediata. Secundo posset dici quod dato quod daretur tale tempus Deo immediatum, adhuc non haberetur intentum; et ratio est quia adhuc talis effectus esset productus in tempore. Et cum dicitur quod distaret per tempus infinitum ab isto nunc, ergo esset aeternum, negatur consequentia, sicut nunc de intelligentia quam quidam imaginantur de possibili infinitam non sequitur infinite distat a non-esse simpliciter; ergo est independens. Sic in proposito, et ratio est quia aeternitas ultra huiusmodi distantiam infinitam imaginarie dicit infinitam permanentiam excludentem tendentiam in non-esse quae creaturae nullatenus potest convenire; quare propositum.

[3.938] Ad octavum et ultimum: cum dicitur “si creaturae repugnat aeternitas, aut hoc est quia creatura ex ratione propria est durative posterior suo principio productivo aut quia praesupponit necessario suum non-esse,” hic dico, ut saepe dictum est, quod hoc provenit ex intrinseca limitatione creaturae quae necessario infert posterioritatem sui respectu suae causae, et per consequens praesuppositionem sui non-esse ad suum esse. Et cum dicitur quod hoc est potius ex parte causae quam effectus, istud negatur. Unde posset esse fundamentalis responsio pro isto modo dicendi quod quam Deo repugnant mensurari tempore tam et creaturae mensurari aeternitate, et ideo non potest quovis modo concedi creaturam posse fuisse aeternam, quoniam aeternitas nihil aliud videtur quam primi entis permanentia inpartibilis, supersimplex et prima, quae conditiones, si quis bene prospicit, creaturae nullatenus possunt convenire. Et sic apparet quod licet positio istarum rationum posset sustineri, non tamen per has rationes sufficienter et convincenter probatur. Dico igitur pro complemento huius articuli quod quaelibet istarum positionum potest probabiliter sustineri, nulla tamen poest in hac via, supposita influentia generali, per rationem convincentem probari. Et sic per consequens propositio de possibilitate aeternitatis mundi remanet propositio ad utrumlibet, licet propositio de sua existentia, videlicet, quod non fuerit aeternus sit firmiter profitenda cum ad hoc nos instruat exordium sacrae Scripturae. Et sic patet qualiter est ad illum tertium articulum respondendum, et per consequens ad totam quaestionem.

<Responsiones Auctoris ad argumenta principalia>

[3.941] Ad rationes igitur factas in principio quaestionis. Ad primam: cum dicitur quod Deus non potest ad extra producere infinitum, et hoc potest limitata intellectualis substantia capere cognitive, patet quod secundum diversas vias tactas in primo articulo ad illud antecedens est respondendum: tenentes (f. 181ra) Deum posse producere intelligentiam infinitam negarent antecedens. Et ad probationem, cum dicitur quod tunc Deus ad extra posset sibi aliquid aequale producere, negatur consequentia, quia licet tali creaturae corresponderet quaelibet denominatio perfectionis simpliciter quidditativa, non tamen quaelibet distinctiva vel etiam quilibet modus perfectionis, ut aeternitas, necessitas et independentia, quae potius dicunt modos perfectionum quam perfectiones. Et ex hoc apparet quod adhuc talis creatura non esset Deo aequalis. Et consequenter secundum istam viam concederetur quod unum infinitum esset perfectius alio. Sed secundum alias duas vias quae ponunt quod Deus non potest ad extra producere aliquod infinitum, diceretur quod intellectum hoc posse capere cognitive potest intelligi dupliciter: aut secundum rationem evidentem aut per modum fantasticum. Primo modo non potest intellectus aliquid capere cognitive ad extra respectu alicuius quin illud Deus possit facere. Secundo modo nullum est inconveniens, quoniam intellectus fantasticus frequenter sibi format propositiones quae sunt impossibiles respectu quarum nulla potentia se extendit ratione impossibilitatis et repugnantiae terminorum, non tamen ratione alicuius defectus ex parte potentiae. Posset etiam dici per istum modum quod intelligibile quoddam est per se et quoddam per accidens. Verbi gratia, ex hoc quod intelligo Deum esse, intelligo quod Deum non esse est impossibile, et sic per accidens intelligo Deum non esse, sed Deum esse per se. Diceretur ergo quod quidquid {16} intellectus potest intelligere quod sit per se intelligibile Deus potest facere, et hoc ad extra. Quod addo, quia intellectus creatus potest intelligere Deum qui est obiectum per se intelligibile et tamen Deus non potest facere Deum, licet possit generare. Non tamen potest facere quidquid intellectus potest per accidens intelligere, quia tunc posset impossibile facere possible: multa enim impossibilia per accidens intelliguntur; quare etc.

[3.942] Ad secundum: cum dicitur quod immensitas divinae potentiae non potest quodlibet accidens a suo subiecto separare, et hoc potest quilibet intellectus capere cognitive, ergo ad propositum; hic dicendum est secundum unam viam tactam in secundo articulo negando primam partem antecedentis pro eo quod omne accidens potest Deus a subiecto proprio separare. Et ad probationem: cum dicitur “Deus non potest facere relationem sine fundamento, diceretur hic quod relatio non est distincta a suo fundamento, et ideo si intelligatur propositio ratione significati, verum est. Sed ex hoc non sequitur quod non possit facere quodlibet accidens sine subiecto: licet enim possit facere quod talis denominatio relativa non competat certae rei, non tamen propter hoc oportet ponere ibi distinctionem realem inter (f. 181rb) significatum per terminum absolutum et per terminum connotativum sive respectivum, et hoc quoad principale significatum. Unde paternitatem Deus potest facere sine paternitate, et impossibile est Deum facere paternitatem sine paternitate, et hoc totum provenit ex varia terminorum connotatione. Secunda via quae point accidentia successiva negaret quod possible est intellectum capere relationem sine fundamento et successivum sine permanente, et sic per consequens non potest intelligere quodlibet accidens sine subiecto, et tota ratio est quia in ratione relationis cadit fundamentum et successivum permanens.

[3.943] Ad tertium: cum dicitur quod “immensitas divinae potentiae non potest aliquid distinctum essentialiter a se producere sibi coaeternum,” apparet secundum ultimam viam tertii articuli quod est negandum. Et cum dicitur “generando vel creando,” dicitur breviter quod nec sic nec sic sed libere producendo productione simplicis emanationis. Secunda vero via diceret quod repugnantia est in intellectu capere creaturam aeternam, et ideo illud non est ab intellectu intelligibile nisi per accidens. Et sic patet ad ista argumenta responsio secundum varias imaginandi vias. Et in hoc ista circa secundum.

prima quaestio terminatur. Gratias Deo omnipotenti.

 

< Apparatus >

1 namque sic M, om. V

2 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 3 (1139b 9-11).

3 Agathon recte sic V, Agathonis ratio M

4 quod sic M, quo V

5 quandocumque] duae add. sed del. V

6 pertransivit] per add. V, sic M

7 argumenti sic M, om. V

8 sit impossibile rep. V

9 tertium sic M, secundum V

10 ipsius]prae add. V

11 praecessisset]non add. V, sic M

12 quam corr. ex qua V

13 aeternaliter corr. ex essentialiter V

14 non…quin sic M, quam V

15 sed]propter hoc non haberetur intentum sed rep. (sed va-cat) V

16 quod quidquid sic M, quicquid quod quid V