Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Book II, Question 2, Article 2

edited by Chris Schabel

 

 

Utrum quaelibet limitata intellectualis substantia possit moveri realiter per aliquod realiter per aliquod spatium successive.

[1] Secundus articulus erat iste: utrum quaelibet limitata intellectualis substantia possit moveri realiter per aliquod spatium successive.

[2] Pro cuius articuli declaratione sic procedam: primo per certas conclusiones investigabitur ratio formalis motus successivi, et ex hoc manifestabitur veritas de quaesito. Secundo fundamentum positionis impugnabitur per rationes physicas, quibus dabitur responsio iuxta posse. Et tertio quaedam dubia circa praesentem materiam movebuntur ad ipsius notitiam pleniorem.

<Pars prima>

<Conclusiones novem>

[3] Pro primo igitur exequendo certas pono conclusiones, quarum prima sit ista: formalis ratio successivae mutationis sumptae communiter ex resistentia medii ad mobile non consurgit. Haec conclusio sic probatur: illud quod accidit motui sumpto communiter non est de sua ratione formali; sed resistentia medii accidit motui sumpto communiter; ergo propositum. Consequentia patet, quia quod potest esse et non esse, stante condicione alicuius, est totaliter extra formalem rationem eiusdem; sed quod accidit alicui est huiusmodi; ergo maior vera. Sed minor probatur, quoniam motus potest fieri in vacuo et similiter in pleno, ergo quod sit resistentia in pleno hoc est per accidens, ratione materiae in qua fit motus, et non ratione ipsius motus. Consequentia patet. Et antecedens apparet, quoniam Deus potest movere mundum motu [186vb] continuo et directo, quia oppositum est articulus condemnatus; {1} sed constat quod non movebit in pleno; ergo in vacuo, et per consequens propositum.

[4] Et confirmatur, quia non videtur ratio quare Deus, sicut fecit mundum istum, non posset facere unum hominem destruendo quodlibet aliud creatum ab isto homine et a suis partibus essentialibus vel integralibus vel accidentalibus requisitis. Quo facto, non apparet ratio quare iste homo non posset manum ad os ponere vel aliquod aliud membrum movere. Et si sic, motus fieret in vacuo; quare propositum.

[5] Praeterea, corpora caelestia, et similiter gloriosa, si qua sunt, moventur sine quacumque resistentia medii, ergo propositum. Consequentia patet. Et antecedens pro qualibet sui parte apparet, quoniam omnis resistentia provenit in motu locali ex divisione medii per ipsum mobile; sed in motu corporum caelestium nulla est divisio medii, aliter ibi esset desitio et inceptio continua partium caeli, sicut accidit in partibus aeris per descensum gravis quod est falsum, cum ibi non sit motus rectus, sed circularis; quare propositum. Secunda pars etiam apparet, quoniam corpora gloriosa possunt moveri sine quacumque divisione medii, solum per hoc quod erunt continue in eodem loco cum medio super quod moventur, ergo propositum. Consequentia patet. Et antecedens notum est de Christo, qui ianuis clausis intravit domum ubi erant sui discipuli congregati; quare propositum.

[6] Praeterea, quaero unde provenit resistentia in motu locali gravium et levium, vel ab ipso mobili vel ab ipso medio? Si primo modo, habetur propositum quod sine resistentia medii potest fieri motus. Si secundo modo, aut hoc provenit ratione dimensionum medii quae resistunt ut non dividantur, aut ratione alicuius formae contrariae mobili existentis in medio. Primum non impedit, quia duo corpora possunt esse in eodem loco de Dei potentia absoluta. Nec secundum impedit, nisi forsan diceretur quod medium esset leve et mobile grave. Et ideo ratione levitatis et gravitatis, quae sunt formae contrariae, huiusmodi resistentia proveniret, quoniam Deus posset ponere unum lapidem in caelo stellato et postea ipsum suae naturae relinquere: constat quod moveretur versus centrum, et tamen inter caelum stellatum et concavum orbis lunae nulla esset forma contraria tali gravi, cum ipsa corpora caelestia nec gravia nec levia sint secundum naturam. Ergo nec hoc impedit, et per consequens habetur propositum.

[7] Secunda conclusio est haec: divisibilitas realis spatii non existit formaliter successivae mutationis ratio praecisiva. Conclusio haec sic probatur: possibile est Deum conservare primum mobile in eadem dispositione pertinente ad ipsum, [187ra] destruendo quodlibet aliud creatum, quo posito in esse, corpus huiusmodi circulariter moveretur, et tamen circa nullum reale spatium divisibile vel indivisibile; ergo propositum. Consequentia patet. Et assumptum apparet per hoc quoniam omne prius Deus potest conservare sine quocumque sibi extrinseco et posteriori; sed tam primum mobile quam suus motus sunt priora omnibus aliis mobilibus et suis motibus; ergo non videtur aliqua contradictio quare Deus non posset conservare primum mobile cum suo motu, destruendo quodlibet aliud mobile secundarium et suum motum. Et per consequens propositio assumpta est possibilis de Dei potentia absoluta; quare propositum. Et ita non videtur quod in ratione formali successivae mutationis cadat divisibilitas spatii realis; quare propositum.

[8] Praeterea, quicquid est de ratione formali superioris est de ratione formali sui inferioris, ut patet, nam quicquid est de ratione formali animalis est de ratione formali hominis. Si igitur de ratione formali mutationis successivae sumptae communiter esset divisibilitas spatii realis, cum ipsa sit superior ad lationem circularem, sequitur quod de ratione formali lationis circularis esset divisibilitas spatii realis. Consequens est falsum, ergo et antecedens. Consequentia patet. Sed consequentis falsitas sic probatur: quoniam possibile est Deum destruere quodlibet creatum praeter terram et suas partes, quam potest movere circulariter, sicut nunc facit primum mobile; sed constat quod pro tunc nullus esset motus nisi motus terrae, et tamen circa nullum spatium reale; ergo, cum impossibile sit intelligere aliquid sine eo quod est de sua ratione formali, et intellectus bene capit possibilitatem huiusmodi, sequitur quod non est de ratione formali mutationis successivae divisibilitas spatii realis; quare propositum.

[9] Praeterea, quando mobile movetur supra spatium reale, aut praeexigit illud in aliquo genere causae aut in nullo. Si in nullo, cum illa sint distincta realiter, non videtur ratio quare mobile non possit moveri sine huiusmodi spatio reali. Si vero in aliquo genere praeexigit spatium, vel ergo in genere causae efficientis, et hoc non, quia spatium non est motus causa efficiens, cum sit actus entis in potentia in quantum in potentia, ut dicitur III Physicorum, {2} et etiam Deus potest supplere huiusmodi causalitatem in causis secundis. Nec ut finis, clarum est. Nec ut forma, ut apparet. Si ergo dicatur quod requiritur tanquam materia sive subiectum in quo debet fieri motus, contra, ut prius in probatione primae conclusionis deductum est: {3} motus potest fieri in vacuo. Ergo non videtur quod divisibilitas realis spatii sit ad motum ratio necessario requisita; quare propositum.

[10] Tertia conclusio est haec: ratio completiva mutationis successivae sumptae communiter non praeexigit [187rb] formaliter divisibilitatem mobilis extensivam. Ista conclusio sic probatur: quandocumque alicui competit spiritui esse in aliquo loco in quo non necessario determinatur semper existere, et non est in quolibet loco, et potest transire de loco ad locum; sed de facto alicui spiritui competit esse in loco in quo non necessario determinatur semper existere; ergo talis spiritus potest transire de loco ad locum, et per consequens ratio motus sumpta communiter non praeexigit divisibilitatem mobilis extensivam. Consequentia patet, et maior ex hoc quoniam, si sum in A loco et non sum in B loco, et ex natura mea non magis sum determinatus ut sim in A loco quam in B loco, non videtur quod mihi repugnet quare non possum transire de A loco ad B locum, et per consequens moveri. Sed minor apparet per ea quae dicta sunt in praecedenti articulo, {4} nam angelus est in loco certo et non in quolibet, et ex natura propria non plus sibi determinat unum locum quam alium, cum ab ipso non dependeat; quare propositum.

[11] Praeterea, si ratio motus excluderet indivisibilitatem mobilis, aut hoc esset quia motus non potest esse a mobili indivisibili effective, aut quia in eo non potest existere subiective, aut quia inter ipsa est repugnantia formalis; sed nullo istorum modorum potest dici; ergo propositum. Consequentia et maior patent. Probatur minor, quod repugnantia non provenit primo modo, quia motus primi mobilis et cuiuscumque orbis caelestis est effective ab intelligentia motrice, secundum omnes. Nec secundum impedit, quia de motu in subiecto realiter nihil remanet nisi mutatum esse quod est instantaneum et indivisibile. Nec tertium impedit, quia tunc ratio motus nullo modo posset competere indivisibili, quod falsum est, quia indivisibile per accidens movetur, ut patet de puncto ad motum lineae, secundum imaginationem multorum. {5} Et consequentia probatur, quoniam repugnantia formalis inter aliqua omnem communicationem realem ab eis excludit; quare propositum.

[12] Praeterea, argumento fidei apparet, quoniam anima Christi descendit ad inferos, ut patet per articulum “Descendit ad inferos,” {6} quia Christus non descendit secundum deitatem, quia ubique erat. Nec secundum humanitatem, quia in illo triduo Christus non erat homo. Nec secundum corpus, cum illud esset pro tunc in sepulcro. Nec multiplicatum, secundum viam doctorum communem. Ergo descendit secundum animam, et per consequens anima illa vere et realiter movebatur secundum locum. Et tamen ipsa anima intellectiva est non-quanta. Ergo non videtur theologice asserendum divisibilitatem mobilis esse de ratione formali successivae mutationis. Et ita apparet quod absolute possibile est non-quantum successive moveri, quod est propositum.

[13] Quarta conclusio est haec: cessio spatii respectu mobilis non cadit in ratione quiditativa [187va] mutationis formaliter successivae. Ista conclusio sic probatur: illud non cadit in ratione formali alicuius cuius oppositum est sibi indifferens; sed oppositum cessionis, quod est non-cessio, est indifferens mutationi successivae; ergo propositum. Consequentia patet, et maior ex hoc quoniam, si aliquid est de formali rationis alicuius, suum oppositum est sibi incompossibile, nam rationale, quia est de formali ratione hominis, ideo irrationale est sibi repugnans. Sed minor apparet, quoniam corpora gloriosa movebuntur et poterunt moveri sine quacumque cessione corporum caelestium, vel saltem hoc est Deo possibile quod sic fiat; ergo propositum. Similiter in motu primi mobilis nulla fit cessio alicuius spatii respectu mobilis; quare propositum.

[14] Praeterea, nihil posterius cadit in ratione formali sui prioris; sed prius est motum esse quam motum ex cessione causatum esse; ergo cessio spatii respectu mobilis non cadit in ratione motus. Consequentia et maior patent. Sed minor declaratur, quoniam omnis motus ex cessione causatus est motus et non e converso, et ab uno ad alium est bona consequentia et non e contra; ergo propositum. Consequentia patet. Et assumptum apparet in motu ipsius lucis quae diffunditur in aere sine quacumque cessione ipsius aeris vel alicuius corporis alterius ab ipso aere.

[15] Sed forsan hic dicitur quod illa non est successiva mutatio, sed instantanea.

[16: -15] Contra: vel illa eadem lux numero quae nunc est in occidente prius fuit in oriente, vel tota lux ab oriente usque in occidente fuit in eodem instanti causata. Si primum detur, habetur propositum, quia tunc non pertransivisset tantam distantiam in instanti, et per consequens talis lux fuisset mota successive. Nec secundum potest dari, quia omne agens naturale prius agit in partem sibi propinquiorem quam remotiorem; sed corpus luminosum naturaliter agit in diffusione suae lucis; ergo propositum. Et ex hoc apparet quod etiam naturaliter nec cessio nec resistentia requiruntur in tali motu. Et ideo, licet motus lucis videatur fieri subito, non tamen sic est, sed credo quod fiat in tempore imperceptibili. Et ita etiam multi glossant dictum Philosophi in II De anima, {7} quo videtur dicere lucem causari in medio in instanti.

[17] Quinta conclusio est haec: praesentialis exhibitio mobilis cum spatio realiter susceptivo non cadit in ratione quiditativa mutationis formaliter successivae. Haec conclusio sic probatur: aliquid potest videri in vacuo; sed visio non fit extramittendo, sed potius intus suscipiendo; ergo aliquis motus potest fieri in vacuo. Consequentia ista patet ex hoc quoniam species causata ab obiecto necessario moveretur usque ad potentiam visivam in tali casu; quare propositum. Sed assumptum probatur, nam signo corpus Christi, et destruat Deus totum aerem intermedium inter corpus Christi et oculum Sortis, et loquor de corpore Christi prout subest in sacramento. [187vb] Et arguo sic: non magis est Deo possibile facere accidentia illa sine subiecto quam sit etiam concurrere cum eisdem ad causandum; sed primum est sibi absolute possibile; ergo et secundum, et per consequens in tali casu species talium accidentium per vacuum moverentur.

[18] Nec valet si dicatur quod requiritur aer medius talium specierum susceptivus, quia tunc tales species dependerent ab illo aere sicut a subiecto, sed quam Deus potest absolvere unum tale accidens a suo subiecto tam et quodlibet simile; sed de facto absolvit primum; ergo possibile est sibi absolvere oculum a tali dependentia subiectiva. Et per consequens realis praesentia mobilis cum spatio non est necessario requisita; quare propositum.

[19] Praeterea, stat mobile moveri et esse praesens alicui spatio et nihil de illo spatio acquirere, ergo praesentialis exhibitio mobilis cum spatio non cadit in ratione talis motus. Consequentia patet. Et antecedens probatur, nam pono quod Deus ponat unum hominem in convexo mobilis primi, et cum hoc conservet ipsum in terra hic nobiscum, et moveat ibi manum et hic quiescat. Casus apud theologum qui concedit multiplicationem non est impossibilis. Et tunc arguo sic: haec manus movetur, et haec manus est in aere, et nihil acquirit de aere, ergo praesentia mobilis cum isto spatio in quo est mobile nihil facit ad hoc quod istud mobile moveatur. Ergo videtur quod extrinseca est motui praesentialitas spatii.

[20] Et confirmatur, quoniam motus est actus mobilis ad quem ipsum spatium extrinsece requiritur pro eo quod naturaliter talis actus non sit sine tali spatio, sed per hoc non oportet quod sit praesentialitas talis spatii de formali ratione actus mobilis sive motus. Sicut verbi gratia generatio hominis non potest esse naturaliter nisi fiat in aliquo loco, nec etiam ipse homo nisi sit in aliquo loco, et tamen esse in loco non cadit in ratione formali ipsius hominis. Et per consequens nullam videtur contradictionem includere motum fieri sine praesentialitate alicuius spatii realis, sicut nulla videtur contradictio hominem esse et in nullo loco esse. Quare et hoc videtur possibile de Dei potentia absoluta.

[21] Sexta conclusio est haec: illimitatio praesentiae respectu cuiuslibet ubi actualis vel possibilis formaliter excluditur a ratione successoriae motionis. Haec conclusio sic probatur: quilibet motus successivus est actus entis in potentia ad aliquem terminum possibilem vel realem; sed nihil quod est illimitatum praesentialiter respectu cuiuslibet ubi actualis vel possibilis habet aliquem actum in potentia ad aliquod tale ubi; igitur nihil tale potest moveri, et per consequens a ratione motus excluditur illimitatio praesentiae respectu cuiuslibet ubi actualis vel possibilis.

[22] Et confirmatur, quoniam si non sit possibile aliquid poni [188ra] in esse, quin quam primo est, tam primo aliquid sit sibi praesens, illud numquam per mutationem successivam posset acquirere praesentiam alicuius, quia mutatio successiva ad praesentiam alicuius praesupponit quod talis res sit antequam alia sit sibi praesens; sed quodlibet in quo esset huiusmodi illimitatio praesentiae respectu cuiuslibet ubi actualis vel possibilis esset huiusmodi; ergo propositum.

[23] Praeterea, da oppositum conclusionis, videlicet quod aliquid sit illimitatum et praesens cuilibet ubi actuali vel possibili et tamen moveatur, sequitur ista conclusio: quod aliquid continue movetur et tamen numquam recessit a termino vel ab aliquo ubi imaginario vel reali. Quod mens non capit, immo sequeretur quod idem mobile esset bis in eodem ubi immo in quolibet ubi haberet duplicem praesentiam, mobilem videlicet et immobilem. Et cum non sit maior ratio quare una praesentialitas sit magis mobilis quam alia, sequitur quod aut utraque esset mobilis aut utraque immobilis. Si secundum detur, sequitur quod ibi nullus est motus. Si vero primum, sequitur quod non est illimitatum secundum praesentiam ad quodlibet ubi possibile vel reale, ex quo esset mobile ab illo ubi. Sic igitur apparet quod ratio motus successivi formaliter excludit talem illimitationem.

[24] Septima conclusio est haec: formalis ratio successivae mutationis in esse possibili vel reali consurgit ex intrinseca limitatione potentiae mobilis per actum admixtum cum potentia respectu spatii imaginarii vel realis. Volo dicere quod haec tria integrant rationem motus, videlicet limitatio intrinseca potentiae, habitudo ipsius ad spatium imaginarium vel reale, et actus non completus, sed admixtus potentia. Cetera vero sunt per accidens requisita, ut pote resistentia, et sic de aliis condicionibus per conclusiones non affirmatis.

[25] Ista conclusio sic probatur: illud est de formali et completiva ratione alicuius, quo posito, ponitur illud, et quo non posito, quocumque alio posito vel non posito, non ponitur illud; sed posita intrinseca limitatione potentiae mobilis per actum admixtum cum potentia respectu spatii imaginarii vel realis, ponitur possibilitas ad moveri, et his non positis, non ponitur, ut apparet volenti discurrere per singulas condiciones; ergo propositum.

[26] Octava conclusio est haec: subiectum primarium successivae mutationis est ens secundum activam potentiam intrinsece et causaliter limitatum. Ista conclusio quodammodo sequitur ex praecedentibus. Quae sic deducitur: aliquod est primum et immediatum subiectum de quo dicitur posse moveri et non ens sumptum communiter, ut vult sexta conclusio implicite, quia ratio illimitationis ad omne ubi excludit rationem motus. Et illa dicitur de aliquo ente, ut [188rb] puta de Deo; ergo propositum. Nec etiam corpus sive quantum, ut vult tertia conclusio. Ergo oportet quod sit aliquod commune corporeo et incorporeo limitato. Tale autem non videtur quod sit nisi per rationem aliquam activam intrinsece limitatam; ergo propositum. Ex quo apparet habendo aspectum ad ea quae dicta sunt in praecedenti articulo {8} quod in plus se habet esse coexistere loco quam posse moveri.

[27] Ex quibus manifeste sequitur nona conclusio ad articulum responsiva, quae est ista: possibile est quamlibet intelligentiam citra primam mutatione moveri formaliter successiva. Ista conclusio, licet appareat ex tertia et sexta conclusionibus, tamen sic deducitur: si intelligentiae repugnaret successiva mutatio, aut hoc esset quia successiva mutatio causatur ex resistentia spatii ad mobile, cuiusmodi non est intelligentiae respectu medii, et hoc non impedit, ut vult prima conclusio; aut quia requiritur divisibilitas mobilis, et hoc non, ut dicit tertia conclusio; aut quia forsan talis intelligentia est illimitata ad quodlibet ubi, et hoc non, cum sit perfectionis intrinsece limitatae. Et sic per consequens non apparet unde proveniat aliqua impossibilitas quin intelligentia quaelibet citra primam possit mutatione successiva moveri, quod est propositum.

<Positio Aristotelis et conclusio partis primae>

[28] Ad videndum igitur istam difficultatem clarius advertendum est quid Aristoteles quantum mihi apparet sentit de ratione motus successivi, et maxime motus localis recti, quia de circulari sunt speciales condiciones. Unde imaginatur quod ad hoc quod fiat motus rectus requiritur primo divisibilitas mobilis tam intensiva quam etiam extensiva, pro eo quod mobile partim est in termino a quo et partim in termino ad quem. Et hoc propter continuationem motus. Si enim totum mobile secundum se et quodlibet sui esset in termino a quo, et postmodum taliter esset in termino ad quem, nulla videretur continuitas motus. Secundo requiritur divisibilitas realis in spatio, quia successio motus provenit ex acquisitione spatii secundum partes, et ita oportet quod spatium super quod debet fieri motus sit divisibile. Tertio requiritur quod medium sit resistens mobili, aliter in vacuo posset fieri motus, quod Aristoteles nititur demonstrare impossibile, ut patet in IV Physicorum. {9} Quarto requiritur exhibitio praesentialis mobilis ad spatium propter rationem iam dictam. {10} Quinto requiritur cessio medii respectu mobilis, quia si corpus non cederet corpori in motu recto, oporteret quod duo corpora essent in eodem loco, quod philosophi impossibile reputarunt. Quia igitur istae condiciones rei indivisibili repugnant, ideo putavit Aristoteles [188va] aliquod indivisibile moveri simpliciter fore impossibile.

[29] Sed quia, ut apparet per conclusiones, considerando rationem motus secundum propriam quiditatem, resistentia accidit motui; similiter divisibilitas, sive spatii sive mobilis, extrinseca est motui; similiter cessio vel praesentialis exhibitio spatii extrinseca sunt motui; ideo motus potest bene intelligi sine istis condicionibus. Et propterea motus indifferenter respicit divisibilitatem vel indivisibilitatem mobilis.

[30] Unde sciendum est quod in motu sunt aliqua formaliter requisita, aliqua repugnantia, et aliqua impertinentia. Impertinentia vero, id est extrinseca, sunt resistentia, actualis divisibilitas spatii, divisibilitas mobilis, cessio medii, et exhibitio praesentialis spatii cum mobili. Repugnantia vero sunt illimitatio praesentiae ad ubi et actus purus, hoc est sine admixtione potentiae. Formaliter requisita sunt limitata activa potentia ipsius, actus admixtus potentia, et habitudo actus huiusmodi ad spatium imaginarium vel reale.

[31] Nunc autem, quia ratio formalis alicuius potest salvari sine suis extrinsecis, ideo non videtur impossibile quin aliquod indivisibile extensive possit moveri, quoniam intelligentia est potentia activa intrinsece limitata, et per consequens potest habere actum admixtum cum potentia in habitudine ad aliquod spatium imaginarium vel reale. Cuius ratio est quia subiectum existens in potentia ad plures formas, si in se haberet principium activum extrahendi se de potentia ad actum, semoto impedimento, deducet se successive ad quamlibet illarum formarum, quia forsan non posset ad ambas simul propter limitationem intrinsecam suae potentiae activae. Nunc autem spiritus angelicus est in potentia ad plura ubi definitive. Cum igitur in se habeat potentiam activam educendi se de potentia ad actum, non videtur ratio quare non possit successive moveri.

[32] Sed in rei veritate, quia Aristoteles non vidit modum essendi in loco definitive, ideo etiam negavit indivisibile posse moveri successive, quia imaginatus fuit quod mobile non poterat in loco existere nisi circumscriptive. Sed theologi, lumine fidei elevati, multas invenerunt rerum habitudines quas philosophi penitus ignorarunt. Et ideo simpliciter et absolute concedendum est intelligentias a materia separatas posse moveri mutatione formaliter successiva.

<Pars secunda>

<Rationes contra 1, 3, 6, et 7 conclusiones et solutiones earumdem>

[33: -3] Sed contra aliquas praemissarum conclusionum, primam videlicet, tertiam, sextam, et septimam, arguam aliquibus mediis, ut ex ipsorum solutione radix positionis clarius elucescat. Dicit namque prima conclusio in sententia quod resistentia medii ad mobile non cadit in ratione formali motus. Contra istam conclusionem arguo primo sic: impossibile est successionem [188vb] esse sive provenire sine resistentia; sed impossibile est motum esse sine successione; ergo si motus est, necessario resistentia est. Consequentia et minor patent, sed prima propositio assumpta probatur: omnis resistentia quae apparet in motibus vel est mobilis ad motorem, vel medii ad mobile, vel medii ad motorem; sed impossibile est successionem fieri nisi aliqua istarum causarum praeveniat; ergo propositum. Probatur minor, nam signatis mobili et motore, vel illa sunt aequalia vel inaequalia. Si aequalia, numquam ibi proveniet motio successiva, quia a proportione aequalitatis non provenit motus. Si inaequalia, vel motor excedit mobile vel e contra. Secundum non potest dari, quia a proportione minoris inaequalitatis non provenit actio. Ergo oportet dare quod motor excedit mobile. Signetur ergo excessus per imaginationem qui sit duplus ad suum mobile, et sit A motor, B mobile, et tempus per quod movet sit una hora. Et signo unam potentiam motivam duplam ad A, quae sit C. Tunc arguo sic: A motor movet B mobile per horam; sed C est in duplo potentius quam sit A; ergo si C moveret B, moveret in medietate horae. Sed hoc est falsum, data conclusione, quoniam B non resistit A, nec similiter C; ergo ita velociter potest movere A ipsum B sicut C potest movere ipsum B, quod videtur absurdum.

[34] Praeterea, data illa conclusione, sequitur quod Sortes posset movere totam terram de sua potentia naturali. Consequens est falsum, ergo et antecedens. Sed probatur consequentia, nam signo unum lapidem quem Sortes potest portare, et sit A, et sit tota terra B. Tunc arguo sic: ad formalem rationem motus non requiritur resistentia, tunc stat quod terra nullo modo resistat Sorti; sed A lapis resistit Sorti, et ipsum potest portare; ergo a fortiori potest portare illud quod minus sibi resistit, et ita sequitur quod Sortes facilius posset movere totam terram quam unum granum milii. Sed hoc est impossibile. Ergo videtur quod tota ratio quare facilius movet unum quam aliud est quia mobile minus resistit motori. Et ita apparet quod resistentia cadit in per se ratione motus. Et confirmatur: Sortes movet duo mobilia, unum in hora et aliud in duabus, et hoc secundum ultimum suae potentiae. Quaero unde provenit quod unus motus est velocior alio? Non ex parte Sortis, quia aequalis potentia respectu utriusque. Ergo videtur quod ex parte mobilis plus resistendo. Et ita habetur propositum.

[35] Praeterea, data conclusione, sequitur quod stat duo mobilia moveri, unum in vacuo et aliud in pleno, et tamen illa aequalem distantiam in aequalibus temporibus pertransire. Consequens videtur impossibile. [189ra] Cuius impossibilitas sic probatur: nam si duo mobilia aequalis gravitatis ponantur moveri per distantiam unius miliaris, unum in aqua et aliud in aere, constat quod inaequaliter movebuntur. Quaero igitur unde provenit ista inaequalitas? Non ex parte mobilium, nec distantiae. Ergo ex parte medii. Et per consequens secundum proportionem subtilitatis medii ad aliud medium provenit ista velocitas. Sed vacuum in infinitum plus excedit proportionem medii pleni quam faciat unum plenum quantecumque subtile respectu alterius. Ergo sequitur quod impossibile est motum factum in vacuo aequalis velocitatis fore praecise cum motu facto in pleno. Sed consequentia probatur, quoniam ex quo plenum non plus resistit quam vacuum, non videtur ratio quare magis in pleno motus sit tardior quam in vacuo, cum ex parte utriusque nulla sit resistentia respectu mobilis. Et ita apparet consequentia probanda.

[36] Praeterea, data ista conclusione, sequitur quod motus esset in instanti. Consequens est impossibile, ergo et antecedens. Consequentis impossibilitas apparet, quia tunc motus non esset motus, cum de ipsius ratione sit successio, quae non potest fieri in instanti. Et consequentia probatur, nam signo aliquod mobile quod moveatur per distantiam miliaris in una hora, et hoc in aere vel in aqua. Constat quod ex grossicie medii motus aliquantulum est tardior quam si non esset in medio ita grosso. Tunc sic: amota medietate illius resistentiae, duplatur motus, et sic semper amovendo resistentiam velocitabitur motus; ergo ubi nulla est resistentia, ibi per consequens vel nullus est motus vel motus est in instanti. Hoc secundum est impossibile. Ergo primum est dandum. Et per consequens apparet quod de ratione formali ipsius motus est ipsa resistentia, quod est propositum.

[37: -33] Ad istas rationes respondeo. Ad primam cuius radix in hoc consistit, quod signatis duobus motoribus inaequalibus, et signato uno mobili quod potest movere motor minoris virtutis, quod non plus posset unus illorum movere illud mobile quam alius, pro eo quod mobile nulli illorum resistit, et ita apparet quod ita velociter posset moveri per unum illorum sicut per alium, quod tamen videtur impossibile hic dico, pro materia argumenti, quod velocitas in motibus potest tripliciter provenire: quandoque a principio activo intrinseco sine quocumque extrinseco concurrente, quandoque a principio activo extrinseco sine alio concurrente, quandoque ab aliquo principio activo intrinseco vel extrinseco cum multis extrinsecis concurrentibus. Verbi gratia de primo, supposito quod sint duae potentiae activae naturales quae possunt moveri sive ponatur vacuum sive plenum, ex parte ipsarum possunt aliqui motus provenire. Tunc universaliter in talibus [189rb] motibus attendenda est velocitas penes limitationem activae potentiae, ita quod qualis est proportio limitationis potentiae activae ad aliam, talis est motus ad motum. Si vero mobile non se habeat nisi pure passive, ita quod non movetur nisi a principio activo extrinseco, nullo alio concurrente, tunc distinguendum est: vel tale principium est finitum vel infinitum. Si infinitum, vel movet libere vel naturaliter. Secundum membrum non potest dari, sic enim moveret in non-tempore. Si vero sit liberum respectu mobilis, non est regula certa, quia pro libito suae voluntatis potest movere, et ita signato mobili respectu Dei, non potest assignari penes quid attenditur velocitas in tali mobili per comparationem ad Deum nisi beneplacitum voluntatis independentis. Si vero tale movens sit finitum, vel est naturale vel est liberum. Si primo modo, tunc universaliter qualis est proportio potentiae ad potentiam, talis motus ad motum. Si vero sit liberum, signato minimo in quod non potest respectu cuiuslibet citra ipsum, non est regula certa, sed tunc motus mobilis a tali principio attenditur penes arbitrium suae libertatis. Si velocitas proveniat tertio modo, verbi gratia concurrente resistentia medii, tunc si potentiae sunt aequales et aequaliter movent, proportio motuum sequitur proportionem medii secundum grossiciem et subtilitatem. Tunc ad propositum veniendo, dato quod ex parte mobilis vel medii nulla sit resistentia, dico quod, signatis duobus motoribus inaequalibus idem mobile vel duo aequalia mobilia moventibus, adhuc inaequaliter movebunt pro eo quod tunc proportio velocitatum in talibus motibus attenditur penes proportionem limitationum talium potentiarum. Et hoc si potentiae huiusmodi talia mobilia naturaliter moveant, quia si libere moverent, staret fortiorem potentiam tardius movere, quia ex quo libera est, potest secundum magis et minus prout sibi placet movere. Quare propositum.

[39: -34] Ad secundum, cum dicitur quod “data conclusione, sequitur quod Sortes posset movere totam terram de sua potentia naturali” quod videtur falsum, et tamen istud sequitur, quia si Deus faceret quod terra in nullo sibi resisteret, et tamen lapis quem nunc potest portare sibi pro tunc resisteret, sicut nunc resistit, maiorem difficultatem pro tunc haberet movere illum lapidem quam totam terram, ergo quam in illo casu posset portare lapidem huiusmodi tam et totam terram hic dico quod in casu isto nullum esset inconveniens concedere conclusionem quam argumentum infert. Et ratio est quia diversitas in motibus aut provenit ex diversitate motorum, aut ex diversitate mobilium, aut ex diversitate mediorum, aut mixtim ex his. Nunc autem, supposita omnimoda aequalitate ex parte motoris, et posita diversitate ex parte mobilium, provenit [189va] diversitas motuum. Haec autem diversitas oritur ex minori vel maiori resistentia mobilis ad motorem. Et ita in casu isto, si lapis certae quantitatis plus resistit quam tota terra, non est mirum si pro tunc posset totam terram levare motor datus. Sed ex hoc non habetur aliquid contra conclusionem, quia non dicitur quod impossibile est diversitatem motuum provenire ex diversitate resistentiarum mobilis vel medii ad motorem, sed dicitur quod possible est motum provenire sine huiusmodi resistentiis per solam limitationem intrinsecam potentiae motoris respectu mobilis, ut in casu in quo medium vel mobile non resisteret, adhuc posset provenire motus, ut superius declaratum est. {11}

[39: -35] Ad tertium, cum dicitur quod “data conclusione, staret duo mobilia moveri, unum in vacuo et aliud in pleno, et tamen illa aequalem distantiam in temporibus aequalibus pertransire,” hic dico quod, in casu, conclusio est possibilis, nam supposito quod ex parte mobilium vel mediorum nulla sit resistentia, et supposita aequalitate motorum uniformiter moventium, tunc talia mobilia, sive in pleno ponantur sive in vacuo, sive unum in pleno et aliud in vacuo, aequaliter movebuntur a motoribus iam signatis.

[40] Et ad improbationem, cum dicitur, “si duo mobilia aequalis gravitatis ponantur moveri, unum in aere et aliud in aqua, per distantiam unius miliaris, quod citius perveniet ad terminum mobile motum in aere quam faciat aliud,” hic dico quod, supposita nunc influentia generali, verum est quod tunc varietas motus proveniret ex varietate mediorum. Tamen si media non resisterent, adhuc posset provenire motus. Unde argumentum procedit ab insufficienti ex hoc quod nunc non aliter est quam quod in aqua et aere aequalia mobilia inaequaliter moverentur, ergo non potest esse aliter. Constat quod arguitur a negatione de inesse ad negationem de possibili: non curro, ergo non possum currere. Et ita in rei veritate argumentum non innititur forti radici; quare propositum.

[41] Ad quartum, cum dicitur quod “data ista conclusione, sequitur quod motus potest fieri in instanti,” nego consequentiam loquendo de motu proprie, cuius passio est ipsum tempus. Et ad probationem consequentiae, cum dicitur, "signetur mobile quod moveatur in una hora per spatium miliaris, tunc subtiliata in duplo plus resistentia medii velocitabitur motus in duplo, et subtiliata in triplo, in triplo movebitur, et sic sine fine, et per consequens ubi nulla resistentia, ibi nullus motus," hic dico quod, si talis motus praecise proveniat ex resistentia medii, quod argumentum bene concludit et in nullo facit contra conclusionem, quia potest esse quod motus proveniat praecise ex limitatione [189vb] intrinseca potentiae moventis. Et ideo casus ille non probat quod universaliter non potest fieri sine resistentia medii.

[42] Et sic apparet quod omnes rationes sumptae ex dictis Aristotelis, IV Physicorum, capitulo de vacuo, commento 22 correspondente, {12} petunt principium. Supponunt enim semper quod motus non potest fieri nisi ex resistentia mobilis ad motorem, vel medii ad mobile, vel medii ad motorem, quod falsum est, cum Deus posset caelum motu recto movere, quod in nullo Deo resistit. Tum etiam quia in vacuo, ut dictum est supra in probando conclusionem, {13} potest fieri motus.

[43] Et si dicatur quod ponatur per imaginationem quod aliquid nunc moveatur in vacuo et aliquid in pleno cuius motus proveniat ex resistentia medii ad mobile, tunc istorum motuum est aliqua proportio, quia omnem motum successivum alteri in velocitate proportionari contingit. Sit ergo, gratia exempli, quod in duplo. Tunc cum posset resistentia in duplo subtiliari, isti duo motus remanerent aequales, videlicet motus in vacuo et motus factus in pleno qui provenit ex resistentia medii ad mobile.

[44: -43] Hic dico quod, si vacuum ponitur et signatur mobile in eo moveri, aut mobile movetur a principio activo intrinseco aut a principio formali per comparationem ad aliquem terminum. Sicut verbi gratia de primo, angelus potest moveri in vacuo, et hoc a principio activo intrinseco. Verbi gratia de secundo, sicut grave habet a forma propria quod moveatur deorsum, et hoc per inclinationem quam habet ad suum terminum. Dico igitur quod, si ponatur vacuum, mobile secundo modo numquam ex se moveretur, licet posset moveri per aliquod agens extrinsecum, puta angelum vel aliquod simile. Et tunc si ponatur quod angelus moveat tale grave in vacuo, admitto casum.

[45: -35] Et cum quaeritur de proportione istius motus ad alium factum in pleno, dico quod potest esse tardior et velocior quam sit motus factus in pleno, supposito quod potentia angeli moventis excedat proportionem resistentiae medii ad mobile. Unde idem iudicium esset pro tunc habendum de motu illorum mobilium quod haberetur de motu angeli et motu unius mobilis moti in pleno. Et sic leve esset proportionare illos motus per respectum ad resistentiam in uno mobili et potentiam angeli in alio. Quare propositum.

[46: -10] Contra tertiam conclusionem, quae ponit quod divisibilitas mobilis non est de ratione formali motus successivi communiter sumpti, arguo sic per rationes Philosophi: quodlibet quod movetur partim est in termino a quo et partim in termino ad quem; sed quodlibet partim existens in uno et partim in alio est quantum; ergo omne quod movetur est quantum. Sed nullum indivisibile est quantum; ergo nullum [190ra] indivisibile est mobile, et per consequens ratio per se motus excludit indivisibilitatem. Consequentia patet. Et assumptum primum probatur, quoniam omne quod movetur vel continue est totum in termino a quo et consequenter totum in termino ad quem vel partim hic et partim ibi. Si secundo modo, habetur propositum. Si primo modo, nulla est in motu continuitas, sicut si totaliter nunc sum in isto loco et totaliter in isto, tunc signata quacumque parte loci, nullam habet continuitatem in acquisitione cum alia; quare propositum.

[47] Praeterea, quodlibet quod movetur per prius transit spatium sibi aequale quam maius; sed nullum indivisibile potest sic pertransire; ergo propositum. Consequentia patet. Et maior apparet ex hoc quoniam mobile, spatium, et tempus habent ad invicem proportionari. Sed minor probatur, quoniam si indivisibile pertransiret sibi aequale, vel illud esset divisibile vel indivisibile. Si divisibile, tunc divisibile esset aequale indivisibili, quod est impossibile manifeste. Si sit indivisibile, et tale mobile sic pertransit continue, sequitur quod continuum est compositum ex indivisibilibus, quod est impossibile. Et consequentia ista patet, quoniam ex quo mobile continue pertransit spatium sibi aequale, et illud est indivisibile, sequitur quod totum pertransitum est per indivisibile mensuratum, et sic totum pertransitum est compositum ex indivisibilibus ex quo per indivisibile aliquotiens replicatum tota quantitas mensuratur.

[48] Praeterea, in quacumque latitudine versus aliquod extremum est processus in infinitum, in eadem versus illud extremum non est dandum minimum; sed signata latitudine mobilitatis in ea, est processus in infinitum; ergo propositum. Consequentia et maior patent. Sed maior probatur, quoniam mobile proportionatur tempori. Nunc autem quodcumque tempus datum sic se habet quod illo contingit dari minus. Cum igitur non sit status in temporibus, sequitur quod nullus est status in mobilibus. Et ita per consequens, cum nullum sit minimum mobile, sequitur quod nullum indivisibile potest moveri, et per consequens conclusio illa falsa.

[49: -46] Ad istas rationes respondeo. Ad primam, cum dicitur quod “omne quod movetur partim est in termino a quo et partim in termino ad quem”; sed indivisibile non est tale; ergo propositum, hic dico, pro materia istius argumenti, quod divisibile potest duobus modis sumi, formaliter et causaliter. Primo modo sola quantitas dicitur divisibilis. Secundo modo angelus dicitur divisibilis, quia potest se applicare magno et parvo loco. Secundo dico quod li “partim” potest opponi huic adverbio “totaliter” vel huic nomini “totum.” Si opponatur ad li “totaliter,” sic dicimus quod partim anima intellectiva est in pede, partim in manu, id est, non totaliter est in pede nec totaliter est in manu. Si autem opponatur a li “totum,” [190rb] sic dicimus quod anima non partim est hic, partim ibi, quia tota est hic et tota est ibi. Et ideo posset concedi quod aliquod totum est alicubi ubi non totaliter est. Ad propositum igitur dico quod, licet angelus non sit divisibilis primo modo, est tamen secundo modo, et ideo potest moveri.

[50] Et cum dicitur quod non, quia non est partim in termino a quo et partim in termino ad quem, dico quod capiendo li “partim” prout opponitur a li “totaliter,” quod falsum est, quia non totaliter est in termino a quo nec totaliter est in termino ad quem, licet totus sit in termino a quo et totus in termino ad quem. Et hoc sufficit ad rationem motus, quia angelus occupat locum divisibilem, in cuius qualibet parte, licet existat totus, non tamen totaliter. Et sic consequenter posset moveri continue acquirendo spatium divisibile.

[51] Sed numquid, si esset in loco punctali, posset continue moveri?

[52] Dicunt quidam {14} quod hoc est impossibile.

[53: -52] Sed contra hoc potest sic argui ex una communi imaginatione: sphaera tangens planum tangit in puncto, et ideo mota super planum, describeret lineam in plano, et tamen continue non tangeret nisi punctum, et pertransiret lineam huiusmodi, et tamen talis linea non esset composita ex punctis. Ergo conformiter in proposito, staret angelum esse in loco punctali et continue moveri, et tamen spatium pertransitum non esse compositum ex indivisibilibus.

[54: -53] Sed ad istud solet tripliciter responderi, primo negando possibilitatem talis sphaerici et talis plani.

[55: -54] Sed ista responsio modicum valet pro eo quod caelum est simpliciter sphaericum et Deus posset unum planum immediatum sibi creare, cum nulla videatur contradictio. Secundo, etiam nulla videtur in terminis contradictio quod sphaericum moveatur super planum. Sed quod divisibile per motum alicuius fiat indivisibile contradictionem includit, ergo hoc non sequitur formaliter ex motu corporis sphaerici in plano; quare instantia, si qua daretur, non valet.

[56: -53] Secundo solet dici quod non tangit in puncto, sed in linea.

[57: -56] Contra: vel linea quam tangit tale sphaericum est recta vel circularis. Non recta, quia tunc tale corpus non esset sphaericum, cum omnes lineae protractae ad suam circumferentiam non essent aequales. Quod probatur, nam signo illam lineam tactam, cuius duae extremitates sint A et B, et signo punctum medium inter illas, quod sit C. Tunc protrahantur tres lineae a centro corporis sphaerici usque ad A, B, C. Tunc probo quod linea terminata ad C sit minor quam sit linea terminata ad A vel ad B, nam constat quod ex duabus lineis protractis a centro corporis sphaerici usque ad puncta C, A, et linea ab A ad C, describitur triangulus orthogonius. Sed in quolibet triangulo orthogonio, necessario linea opposita angulo recto est maior qualibet aliarum. Cum igitur linea a centro ad A sit opposita [190va] angulo recto in tali triangulo, sequitur propositum. Si autem talis linea sit circularis, sequitur quod tale super quod sphaericum movetur necessario est planum. Et ita impossibile est quod in tali casu tangat nisi in puncto.

[58: -53] Tertio solet dici quod punctus in sphaerico per accidens movetur, ideo non oportet quod commensuret sibi spatium super quod movetur, sed tota sphaera per se movetur et divisibiliter movetur.

[59: -58] Contra: quamvis pars in toto non moveatur per se, sed per accidens, tamen semper est in spatio sibi aequali, et ita in proposito; quare responsio nulla. Similiter, linea supposita sphaerico non commensuratur sphaerae, quia tunc esset corpus, et commensuratur alicui moto super ipsam, ergo tantum puncto moto super eam.

[60] Et ideo adhuc ex his qui vellet posset tenere quod si indivisibile per se esset, posset motu continuo moveri. Nec ex hoc spatium pertransitum esset compositum ex indivisibilibus. Et sic apparet quod ratio illa Aristotelis non multum concluderet quod angelus non posset moveri, sive ponatur in loco divisibili sive indivisibili. Quare propositum.

[61: -47] Ad secundum, cum dicitur quod “omne quod movetur per prius transit spatium sibi aequale quam maius,” hic dico quod ista aequalitas potest attendi vel penes divisibilitatem formalem mobilis vel penes causalem. Primo modo non oportet quod hoc sit in omni motu. Secundo modo stat quod sic. Unde angelus est in spatio sibi aequali secundo modo, quia sic sibi determinat certum locum quod non maiorem, in quo est totus et in qualibet eius parte totus, quia sicut corpus sibi determinat tantum vel tantum locum circumscriptive, ita similiter angelus determinat tantum vel tantum locum, sed definitive; quare propositum.

[62: -48] Ad tertium similiter respondetur quod proportio temporis ad mobile potest esse secundum divisibilitatem causalem vel formalem. Si primo modo, sic non est minimum mobile secundum quantitatem. Si secundo modo, falsum est, quia angelus est indivisibilis quo minus non possit dari, et tamen mobilis, ut dictum est. {15}

[63] Et cum dicitur quod in mobilibus est processus in infinitum, hic dico quod, licet quocumque quantitativo mobili sit possibile minus, non tamen quocumque mobili. Et ideo stat processus in infinitum in uno genere, sed non propter hoc est talis processus in quolibet genere, et ideo argumentum non multum concludit.

[64: -21] Contra illam sextam conclusionem, quae ponit quod ratio motus excludit illimitationem ad quemlibet locum, ita quod si aliquid esset in qualibet parte istius aeris contenti in ista domo, non posset moveri, arguo sic: ponatur quod Deus multiplicet in qualibet parte istius domus unam fabam, quo posito, descendat lapis molaris [190vb] percutiendo fabam. Tunc quaero, vel faba descendit vel non? Si sic, habetur propositum quod tunc erit in eodem loco bis et movebitur in loco in quo est illimitata. Et ita per consequens illimitatio ad ubi non excluditur a ratione motus. Si non descendet, sequitur quod a proportione minoris inaequalitatis provenit actio, quod non est verum. Et posset aliter improbari: non maioris potentiae resistivae est talis faba per hoc quod est multiplicata quam si non esset multiplicata; sed si non esset multiplicata, nullo modo resisteret quin descenderet; ergo nec modo, et ita necessario movebitur in loco in quo habet ubeitatis illimitationem iuxta casum.

[65] Praeterea, signo lineam rectam de isto loco ad Nostram Dominam, et multiplicet Deus Sortem hic et in Nostra Domina, et veniat Sortes de Nostra Domina versus huc per lineam datam, et similiter de isto loco vadat versus Nostram Dominam. Et quaero, numquid antequam perveniat ad locum istum et ad Nostram Dominam erit bis in eodem loco vel non? Si sic, habetur propositum, quia tunc cum illimitatione ad ubi stat motus. Si vero non, tunc sequitur quod in potestate sua esset quandocumque vellet facere quod non esset multiplicatus, quod videtur falsum, et per consequens propositum.

[66: -64] Ad istas rationes respondeo. Ad primam, admitto casum de multiplicatione fabae. Et cum dicitur quod descendat lapis molaris et percutiat fabam, vel movebitur vel non, hic dicetur dupliciter, primo quod faba cederet acsi esset multitudo fabarum, et sic lapis descenderet et sic faba non esset bis in eodem loco. Secundo posset dici quod manutenente Deo fabam sic multiplicative, quod lapis non descenderet, intelligendo istam manutenentiam in multiplicatione sic quod faba non egredietur terminos dati aeris in arguendo. Et ratio est quia, si esset unum continuum ex fabis non cedens, numquam lapis quante magnus super illo continuo cadans moveretur ulterius. Sed in proposito, ita esset proportionaliter. Et ideo negatur quod tante praecise resistit nunc sicut si talis faba non esset multiplicata, immo consurgunt ex tali multiplicatione propter varium situm multae resistentiae quarum quaelibet est aequalis resistentiae fabae, si esset non multiplicata.

[67: -65] Ad secundum, cum dicitur quod Sortes multiplicatus hic et in Nostra Domina moveat se inde versus huc et hinc versus Nostram Dominam, et hoc per lineam rectam, tunc quandoque erit in eodem loco bis, hic dico quod, cum multiplicatio requirat locorum diversitatem, non staret Sortem multiplicatum esse in eodem loco totaliter et nullubi alibi. Et ideo [191ra] casus ponit repugnantiam, quod perveniat stante multiplicatione per lineam rectam a Nostra Domina versus istum locum et e contra, quia ex casu sequitur quod quandoque desineret esse in diversis locis, et sic non esset multiplicatus, nec per consequens in eodem loco esset bis.

[68] Sed numquid Deus posset absolute idem corpus bis totaliter in eodem loco locare?

[69] Alias forsan dicetur.

[70: -24] Ultimo est dubium propter illud quod dictum est in septima conclusione, quod formalis ratio motus consurgit ex limitatione intrinseca potentiae mobilis. Istud non videtur verum, quia multa possunt moveri quae non habent potentiam intrinsecam ad movendum se ipsa, ut patet de prima materia, quae posset a Deo moveri. Similiter, videtur quod Deus posset creare aliquam naturam cui nulla activitas posset correspondere. Quare dictum illud videtur dubium.

[71: -70] Sed ad istud sciendum, advertendum est quod mobilia quandoque moventur a principio intrinseco, quandoque a principio extrinseco. In primis est duplex potentia, scilicet activa et passiva, quia possunt moveri et movere. In secundis est tantum potentia passiva, quia possunt moveri. Sed ab ipsis capitur conceptus communior, qui est potentia generaliter sumpta, sive sit activa sive passiva. Et ideo, cum loquor de limitatione potentiae, non restringo ipsam ad activam per se vel passivam, sed ipsam generaliter sumo. Et per hoc apparet quod obiectiones adductae non faciunt contra propositum illius conclusionis.

<Pars tertia>

<Dubia quatuor et solutiones eorumdem>

[72] Nunc ultimo pro complemento istius articuli restat quatuor dubia declarare. Quorum primum est si angelus per idem realiter et formaliter sit movens et motum. Secundum est si angelus virtute propria possit moveri de extremo ad extremum non pertranseundo medium. Tertium est si angelus possit virtute propria in instanti moveri. Quartum est si natura angelica sit subiecta cuilibet motioni, et hoc intelligendo de generibus motuum in communi.

[73] Pro declaratione primi dubii tres pono conclusiones. Quarum prima sit ista: in natura angelica consistit passiva potentia ad actum reducibilis per suae productivae potentiae facultatem. Ista conclusio sic probatur: quoniam natura angelica potest acquirere aliquod ubi quod non habet, ergo est in potentia ad aliquem actum suscipiendum. Consequentia patet. Et antecedens apparet, quoniam natura angelica ratione limitationis propriae non est ubique, et ex sua natura non determinatur ut sit fixa plus in uno loco quam in alio, ergo propositum. Et tunc ultra: omnis potentia passiva est reducibilis ad actum per aliquam potentiam activam. Vel ergo potentia passiva in natura angelica est [191rb] reducibilis per aliquam activam existentem in angelo vel non. Si sic, habetur propositum. Si non, quaero per quam est reducibilis, per creatam vel increatam? Non primo modo, quia a corpore non potest angelus effective moveri localiter, nec ab aliquo intellectu humano sua virtute naturali, ut apparet. Ergo per solam increatam potentiam talis passiva potentia est reducibilis ad actum. Et ex hoc sequitur quod non esset in potestate angeli moveri quando vellet, quod videtur falsum, immo posito tali actu in angelo, sequitur quod angelus immobilitaretur ad unum actum, et per consequens in eo est principium activum sui motus.

[74] Praeterea, non minoris perfectionis est natura angelica quam sit sensitiva vel vegetativa seu corpus naturale; sed ipsa possunt se educere ad actum ad quem sunt in potentia passiva; ergo a fortiori et natura angelica. Consequentia ista patet, et maior. Sed minor probatur, nam constat quod potentia vegetativa habet principium intrinsecum per quod deducit corpus ad debitam quantitatem, ut patet in animatis.

[75] Sed forsan hic dicitur quod hoc competit uni parti respectu alterius, et ideo idem non educit se ipsum ad aliquem actum.

[76: -75] Sed quicquid sit de hoc, non curo. Tamen certum est quod grave est in potentia cum est extra suum locum naturalem ut sit deorsum, et movetur deorsum. Sed quaero a quo movetur, vel a generante vel a removente prohibens, vel a forma intrinseca gravitatis? Non primo modo, quia stat grave moveri et nullum generans esse, sed non stat effectum non potentem in esse conservari sine praesentia suae causae existere sua causa non existente. Cum igitur motus non possit sine motore existere, sequitur quod si motor non est, quod nec motus est. Et ita si generans esset principium activum motus in gravi, sequitur quod, destructo generante, desineret grave moveri, quod falsum est in multis casibus. Nec etiam movetur a removente prohibens, per similem rationem, tum etiam quia removens prohibens est causa motus gravis per accidens. Ergo oportet reducere motum ad aliquam causam per se. Si ergo movetur a forma intrinseca gravitatis, cum ipsa sit gravi intrinseca, sequitur propositum.

[77] Sed forsan adhuc dicitur hic quod gravitas non est ipsum grave, sed vel pars vel accidens ipsius gravis.

[78: -77] Contra: capio illam gravitatem. Ex quo est quid absolutum, Deus potest ipsam separare a gravi. Quo facto, adhuc illa tenderet deorsum. Vel ergo per se ipsam vel per aliam. Si primo modo, habetur propositum. Si secundo modo, sequitur vel processus in infinitum vel status in aliquo. Primum non potest dari. Et si detur secundum, habetur [191va] propositum quod aliquid est quod se ipsum potest ad aliquem actum educere, et ita habetur propositum.

[79] Secunda conclusio est haec: eadem realitas in angelo est respectu motus proprii receptiva potentia et eiusdem realiter effectiva. Ista conclusio sic probatur: omnis realitas carens compositione nullam in se patitur partium distinctionem realem; sed ita est realitas angeli; ergo ibi non est partium realis distinctio. Cum igitur in angelo sit activa potentia ad deducendum se ad aliquod ubi, et similiter passiva ut educatur ad illud ubi, sequitur propositum. Consequentia et maior patent. Et minor ex hoc probatur quoniam natura angelica est incorporea, ut vult communis opinio modernorum. {16} Et apparet per Boethium in libro De duabus naturis et una persona Christi, ubi sic dicit: {17} “Omnis natura incorporeae substantiae nullo materiae fundamento innititur. Nullum vero corpus est cui non sit materia subiecta.” Et consequenter exemplicat de angelis; quare propositum.

[80] Praeterea, si natura angelica esset composita, ut quidam doctores antiqui {18} imaginantur quod angelus est compositus ex materia et forma, vel ergo sua materia esset eiusdem rationis cum materia corporalium vel alterius. Si eiusdem, sequitur quod ita angelus esset corporeus sicut sunt alia corporalia, quoniam materia istorum corporalium est de se quanta, quare et angelus est quantus. Quod non est verum, immo in hoc reprobatur opinio Apulegii {19} quam quandoque secutus fuit Beatus Augustinus, {20} quam postmodum reprobavit, nam Apulegius ponebat angelos habere corpora aerea; quare propositum. Nec potest dici quod sit materia alterius rationis quae sit distincta a sua forma, quia tunc ita angelus esset vere mortalis sicut homo per separationem suae formae a propria materia. Quod falsum est, quoniam angeli naturaliter sunt immortales. Et ita apparet quod angelus non habet in se plures realitates, et per consequens in ipso eadem est realitas activa et passiva potentiae; quare propositum.

[81] Tertia conclusio: potentia activa et potentia passiva in natura angelica sunt potentiae ab invicem formaliter differentes. Ista conclusio sic probatur, nam dato conclusionis contradictorio, sequitur quod Deus esset potentia passiva. Consequens est falsum, ergo et antecedens, et per consequens conclusio vera. Consequentia probatur, nam quandocumque aliqua sunt idem formaliter, de quocumque unum illorum dicitur, et aliud, et e contra, si talia sint convertibiliter idem. Vel si unum est de ratione formali alterius, et non e contra, de quocumque dicitur includens, et inclusum, licet non e contra. Nunc autem potentia activa et passiva, si sunt formaliter et convertibiliter idem, de quocumque dicitur unum, et reliquum. Et ita, cum activa potentia de Deo dicatur, sequitur quod etiam passiva, quod est falsum. Si vero se habent [191vb] secundum includens et inclusum, aut potentia activa includit passivam aut e contra. Si primo modo, habetur propositum quod Deus esset potentia passiva. Si secundo modo, tunc in materia prima esset potentia activa intrinsece, quod est falsum. Si igitur rationes huiusmodi sunt oppositae vel disparatae secundum proprias rationes formales, sequitur quod in quibuscumque sunt ex natura rei retinent distinctionem formalem. Cum igitur in natura angelica sint huiusmodi rationes plantatae, sequitur quod in eadem sunt formaliter differentes, quod est propositum.

[82] Praeterea, si per eandem rationem formalem angelus esset potentia activa et passiva, sequitur quod qua ratione per potentiam activam dicitur formaliter activus, eadem ratione per potentiam <passivam> diceretur formaliter activus. Consequens est falsum, quia tunc, si per possibile vel impossibile non esset nisi tantum passivae potentiae, non minus esset activus, quod videtur falsum. Et per consequens oportet ex natura rei praeconcipere in angelo inter activam potentiam et passivam aliqualem distinctionem, quae, cum non sit rationis nec realis, ut vult secunda conclusio, sequitur quod est formalis.

[83] Ex istis conclusionibus sequitur correlarie hypothetica conclusio ad dubium responsiva, videlicet quod, licet natura angelica per idem realiter sit effectivum principium et passivum, non tamen per idem formaliter dicitur activum principium et passivum. Prima pars apparet ex duabus primis conclusionibus, et secunda ex tertia; quare propositum.

[84] Ex quo apparet ulterius quod idem potest se ipsum movere, ut apparuit de angelo et corpore gravi; quare propositum.

[85: -73] Sed quia istae conclusiones sunt contra positiones multorum doctorum, {21} ideo contra ipsas arguam ad ipsarum notitiam clariorem. Arguo igitur primo sic contra primam conclusionem: si angelus posset se ipsum educere de potentia ad aliquem actum, aut ergo in tali motione ipse angelus est primum movens aut non. Si non, sequitur quod ex se non habet quod possit se educere de potentia ad actum, et ita habetur propositum. Si sic, contra: aut applicabit se ad opus per potentiam cognitivam, aut volitivam, aut motivam. Non per cognitivam, quia illa non potest moveri nisi a cognoscibili sive a suo obiecto, quod est vel quiditas materialis vel ens in quantum ens. Nec a volitiva, quia ipsa praesupponit cognitivam. Nec a motiva, quia in natura intellectuali quaelibet talis potentia praesupponit volitivam et cognitivam, quoniam agens per cognitionem nihil exequitur quod non prius voluerit, nec aliquid vult quod non praecognoverit. Ergo sequitur quod [192ra] angelus a se non habet primum motum suae actionis, sed ab aliquo extrinseco, saltem ipsum obiective movendo; quare propositum.

[86] Praeterea, data illa prima conclusione, sicut patet ex sua probatione secunda quod idem sit movens et motum, sequitur quod motus naturalis non esset fortior in fine seu velocior quam in principio. Consequens est falsum et contra physicam disciplinam non contradicentem theologicae veritati, ergo propositum. Et falsitas consequentis apparet, quoniam motus violentus, qui est naturali oppositus, est in fine tardior quam in principio, et e contra est de naturali. Sed consequentia sic probatur: quanto grave est propinquius centro, tanto velocius movetur; sed si motus iste effective est a gravi, cum non sit illud magis movens in principio motus quam in fine, quia naturaliter movet, et semper passum est aequaliter sibi propinquum, sequitur quod talis motus non potest a gravi provenire. Et per consequens oportet assignare aliud movens, et ita ipsum non educit se ipsum de potentia ad actum, quod est propositum.

[87: -85] Ad istas rationes respondeo. Ad primam, cum dicitur inquisitive per quid angelus potest se educere de potentia ad aliquem actum, vel per se ipsum vel per aliud; si per aliud, habetur propositum; si per se ipsum, vel ergo per cognitivam, volitivam, et motivam; sed nullo istorum modorum; ergo propositum: hic dico, pro materia argumenti, quod angelum se ipsum movere potest intelligi dupliciter: vel obiective, sicut potentia movetur et excitatur a suo obiecto, vel effective, sicut potentia passiva reducitur ad aliquem actum quem poterat in se suscipere subiective. Si primo modo intelligatur, tunc dico quod, quia obiectum cuiuslibet potentiae intellectivae est ens in quantum ens, sic per consequens quodlibet quod cadit in per se ratione talis obiecti potest obiective movere ipsam potentiam cognitivam angeli, et ita per consequens ipse se ipsum potest movere obiective. Et tunc, cum dicitur quod non, quia potentia cognitiva non movetur nisi a cognoscibili, sit ita in nomine Domini. Sed ex hoc non sequitur quod oporteat quod semper sit distinctio inter obiectum cognitum et potentiam cognitivam, et ita apparet quod angelus se ipsum potest obiective movere.

[88] Secundo modo etiam potest se ipsum movere per potentiam motivam, quae est sibi formale principium respectu sui motus. Et cum dicitur quod non, quia ista “praesupponit volitivam et cognitivam,” hic dico quod, ad hoc quod angelus se ipsum moveat ad aliquod ubi in quo prius non fuit, non sufficit tantum notitia sui ipsius, sed etiam requiritur notitia sui obiecti exterioris, scilicet loci ad quem debet moveri. Quae notitia non causat effective motum angeli, sed movet cognitivam angeli, et ipsa consequenter hoc volitive repraesentat. Et tunc ipsa [192rb] imperat motivae ut exequatur motum et reducat se ad locum praecognitum. Notitia igitur obiecti non movet angelum effective causando in ipso motum localem, sed solum cognitive. Et ita apparet quod in tali processu adhuc angelus se ipsum movet effective ad aliquod ubi, et similiter potest se ipsum movere obiective licet etiam possit a multis aliis moveri, vel ab ipsorum existentiis vel a speciebus innatis vel acquisitis; sed per hoc non tollitur propositum; quare etc.

[89: -86] Ad secundum, cum dicitur quod, data conclusione, “sequitur quod motus naturalis non esset fortior in fine quam in principio,” nego istam consequentiam. Et ad probationem, cum dicitur quod “quanto grave est centro propinquius, tanto velocius movetur; sed si motus iste est effective a gravi,” cum aeque moveat, tum propter modum movendi, quia naturaliter movet, tum etiam propter continuam aequalem propinquitatem moventis ad motum, sequitur quod ex parte sua non proveniret ista velocitas plus uno loco quam alio: hic dico, pro materia argumenti, quod quae sit causa velocitationis in motu difficile est assignare. Quidam {22} ponunt quod est ipsum centrum, quidam {23} quod est caelum, quidam {24} quod est impetus acquisitus in mobili. Sed primum non potest dari pro eo quod centrum non habet influentiam effectivam respectu mobilis. Sic enim centrum haberet influentiam infinitam in attrahendo, nam si per imaginationem grave in infinitum distaret a centro, semper moveretur versus centrum, et ita, si centrum istam velocitationem induceret in gravi, ageret per distantiam infinitam. Nec secundum potest dari, quia caelum, cum sit agens naturale, non videtur quare magis influat in una parte quam in alia, immo secundum hoc, cum agens naturale prius influat in partem sibi propinquam quam remotam, et quanto partes sunt centro propinquiores, tanto sunt a caelo remotiores, quod grave velocius moveretur in principio quam in fine. Nec tertium videtur sufficiens causa, quia ita in motu violento habetur impetus acquisitus sicut in motu naturali, et per consequens, si illa esset causa sufficiens, ita motus violentus esset fortior in fine quam in principio sicut motus naturalis, quod falsum est.

[90] Et ideo dico quod hoc provenit ab intrinseco gravis, videlicet ab aliquo principio naturaliter activo in gravi respectu motus ad deorsum. Cuius ratio est quia actus gravis est esse deorsum. Quando ergo est extra locum illum et movetur ad illum, quanto est tali loco propinquius, tanto recedit a potentia ad illum, et per consequens tanto plus motus velocitatur. Et ita dico quod hoc provenit a principio intrinseco.

[91] Et cum dicitur quod non, quia naturaliter agit tale principium in gravi, et semper est aequedistans a gravi, ergo semper aequaliter movebit, istam consequentiam nego. Sicut verbi gratia si ignis alligetur stuppae, ignis naturaliter agit, et similiter semper est aequaliter approximatus stuppae, et tamen intensius agit continue per hoc quod magis assimilat sibi tale passum, ita in proposito, principium activum in gravi velocius [192va] movet continue per hoc quod magis et magis reducit potentiam passivam ad actum suum; quare propositum. In motu autem violento est e converso, quia continue potentia activa moti violenter nititur ad oppositum impetus acquisiti, et ideo continue remittitur motus, etc.

[92, -79] Sed contra secundam conclusionem, quae ponit quod eadem realitas in angelo est activa potentia et passiva, et per hoc sequitur quod activa potentia sit passiva, arguo sic: impossibile est aliqua immediate dividentia aliquod commune de se invicem praedicari, sicut apparet de corporeo et incorporeo, quae dividunt substantiam, et sic de aliis; nunc autem ens sui divisione primaria dividitur in actum et potentiam; et per consequens impossible est quod activa potentia sit passiva vel e contra, cum ipsa immediate respiciant actum et potentiam. Et per consequens nihil est in quo activa potentia et passiva sint eadem realitas.

[93] Praeterea, si eadem realitas esset potentia activa et passiva sic quod esset movens et mota, aut ergo utrumque competit sibi primo et per se, aut neutrum, aut alterum primo et per se et aliud per accidens. Non primo modo, ut patet per Philosophum, VIII Physicorum, {25} ubi sententialiter dicit quod omne movens se ipsum in duo dividitur, quorum alterum est primum movens et alterum primum motum, et per consequens nihil movens se ipsum potest esse primo movens et primo motum. Et patet per rationem, quia si aliquid grave esset primo movens et primo motum, quiesceret ad quietem partis et non quiesceret ad quietem eius, quod est contradictio. Et consequentia probatur, quoniam ex hoc quod movet aliquid est motum. Si ergo alicui competit quod primo et per se moveat et sit motum, non staret ipsum movere quin ipsum moveretur. Sed hoc apparet falsum, quia si primo et per se moveretur, sequeretur quod quiescente parte non minus moveretur, quia ex quo moveri competit sibi ratione totius, quocumque alio excluso, non minus talis ratio sibi competit. Et ita impossible est quod aliquid idem sit primo movens et primo motum, et sic per consequens de angelo. Si detur secundum vel tertium, habetur intentum; quare propositum.

[94, -92] Ad istas rationes respondeo. Ad primam, cum dicitur quod “impossible est aliqua immediate dividentia aliquod commune de se invicem praedicari”; ita est de actu et potentia: hic dico ad propositionem assumptam quod ipsa veritatem habet secundum illam rationem secundum quam illa dividentia dividunt illum commune. Verbi gratia, actus et potentia dividunt ens per hoc quod illud quod actualiter existit non est sub potentia ad illud esse, quia adveniente actu, cessat potentia, et hoc loquendo de potentia prout dividitur contra actum. Sic enim talis potentia intelligitur cum privatione, et hoc est respectu [192vb] eiusdem. Et sic absque dubio non possunt de se invicem praedicari, quia sunt opposita isto modo. Alio modo potest esse quod aliquid actu existit et est in potentia non ad actum illum in quo existit, sed ad actum alium accidentalem vel substantialem, et sic respectu diversorum stat quod eadem realitas sit actus quoad se ipsam et potentia quoad actum quem potest recipere. Sed secundam istam rationem non datur illa divisio, et ideo possunt de se invicem praedicari.

[95, -93] Ad secundam rationem, cum dicitur quod, si eadem realitas sit movens et mota, et hoc a se ipsa, vel hoc sibi convenit primo et per se vel non: hic dico propter aequivocationem istius termini ‘primo et per se’ quod quandoque sumitur pro eo quod est secundum totum et opponitur ei quod est secundum partem, et hoc modo capit Philosophus V Physicorum, {26} ubi distinguit quod aliquid movetur secundum totum et aliquid secundum partem. Et hoc modo etiam sumit Philosophus VI Physicorum, {27} ubi dicit quod quicquid movetur in aliquo tempore primo movetur in quolibet illius temporis. Secundo modo accipitur iste terminus ‘primo’ prout dicit causalitatem praecisam, sicut I Posteriorum {28} sumitur in definitione universalis, sicut dicimus quod primo et per se competit homini quod sit risibile.

[96] Ad propositum igitur dico quod impossibile est hac duplici primitate aliquod corpus se ipsum movere, ut ratio manifestat, quia si totum movetur, quaelibet pars eius movetur, et si pars quiescit, totum quiescit et hoc sumendo li ‘totum’ categorice. Et ideo isto modo, licet gravi competat primo movere, hoc est ratione totius, non tamen cuilibet parti, nisi in quantum est in toto. Et sic competit sibi movere per se et moveri per accidens, quia partibus competit primo moveri, et ideo toti ratione partium. Idem tamen grave in re se ipsum movet. Sic etiam ad propositum angelo primo competit ratione sui quod possit se movere ad locum, et sic in eo potentia activa est ratione qua est angelus; sed moveri sibi competit per rationem potentiae motivae. Et sic quasi movere sibi competit per se et moveri per accidens, hoc est per rationem alterius.

[97] Posset etiam dici in proposito aliter per modum qui videtur conformior tertiae condicioni, quod angelo proprie nec competit primo et per se movere vel moveri, sed per accidens, hoc est per rationem alterius, quia ex ratione potentiae activae competit sibi movere et ex ratione potentiae passivae moveri, quae videntur in angelo distinctae potentiae formaliter, ut declaratum est in tertia conclusione. {29} Et sic apparet quid est ad illud primum dubium dicendum.

[98] Nunc super est declarare alia tria dubia. Inter quae primum fuerat istud: si angelus virtute propria possit moveri de extremo ad extremum non pertranseundo medium. Pro cuius declaratione advertendum est quod magni [193ra] doctores diversa visi sunt tradidisse. Unde quidam {30} imaginantur quod motus angelicus potest dupliciter intelligi, continue videlicet et discrete. Verbi gratia, angelus nunc est in certo loco et in qualibet parte ipsius. Si ergo debeat moveri motu continuo, non oportet quod dimittat primum locum in quo prius fuit secundum se et quodlibet sui et acquirat alium secundum se et quodlibet sui. Sic enim nulla continuitas remaneret in motu, ut patet etiam in corporibus, quae partim sunt in termino a quo et partim in termino ad quem. Et iste vocatur ‘motus continuus’ quando mobile non relinquit priorem locum secundum se et quodlibet sui. Et sic servat regulariter motum respectu cuiuslibet partis spatii super quod movetur. Si vero aliquod mobile sic se haberet quod dimitteret aliquem locum secundum se et quodlibet sui et postmodum esset in alio loco, sic diceretur moveri discrete seu motu discreto, ut si nunc sit angelus in istis scholis et in qualibet parte ipsarum et post hoc sit in alio loco derelinquendo quamlibet partem scholarum, sic angelus diceretur motu discreto moveri.

[99] Ad propositum, secundum istam viam dicuntur duae <propositiones>, quarum una est affirmativa et alia negativa. Negativa est quod angelus virtute propria non potest moveri motu continuo de extremo ad extremum non pertranseundo medium. Affirmativa vero est quod angelus virtute propria potest motu discreto moveri de extremo ad extremum non pertranseundo medium. Prima propositio de se patet, quia continuitas motus provenit ex continuitate spatii, et per consequens ubi nulla est variatio continuitatis in spatio, ibi nulla est discontinuatio motus, quia medium est illud in quod mobile taliter motum prius pervenit quam in terminum. Sed secunda propositio apparet ex hoc quoniam angelus potest moveri continue et discontinue ex quo libere se ipsum movet, et per consequens, cum motus discontinuus non possit fieri nisi transeundo de extremo ad extremum sine medio, sequitur propositum. Probatur minor, quoniam si motus discontinuus fieret per transitum omnium mediorum, cum in quolibet illorum mediorum sit discretio et discontinuitas, sequitur quod angelus pertransiret in tempore finito actualiter infinita, quod est impossibile, et per consequens positio vera.

[100] Sed quamvis ista positio prima facie videatur probabilis, tamen arguo contra ipsam. Ex ipsa sequitur quod angelus potest moveri de extremo ad extremum non pertranseundo medium, quod probo esse falsum. Ad quod exequendum assumo tres propositiones quae communiter ab omnibus conceduntur. Quarum prima est ista: cuiuslibet finitae virtutis actio per prius necessario attingit partem passi propinquiorem quam remotiorem. Ista propositio apparet per experientiam, et est Commentatoris in De sensu et sentato versus finem, {31} ubi dicit quod omne agens in aliud per medium de necessitate prius agit in medium. Secunda propositio est: angelicus motus provenit [193rb] ex aliquo productivo principio sibi intrinseco et quiditativo. Ista similiter patet per ea quae superius declarata sunt. Tertia propositio est quod virtus activa naturae angelicae est formaliter limitata. Ista patet de se apud omnem theologum.

[101] Ex quibus sic arguo: signato aliquo spatio cuius extrimitates sint A et B et medium sit C, tunc arguo sic: potentia angeli est finita et ipsius motus provenit ex sua potentia activa, et quodlibet tale agens per prius agit in partem propinquiorem quam remotiorem. Cum igitur C pars spatii sit propinquior angelo quam B extremitas, sequitur quod per prius angelus se faciat in partem mediam quam in extremam. Et confirmatur, nam signatis duobus susceptivis aequaliter dispositis ad susceptionem alicuius operationis quantum est ex parte sua, quae tamen inaequaliter distent, non videtur aliqua ratio quare magis unum citius recipit actionem agentis quam aliud nisi maior approximatio ex parte alterius susceptivi ad ipsum agens. Et cum ita sit in motu angelico respectu medii et extremitatis in spatio, quia illa aequaliter ex parte sua sunt disposita, sequitur propositum, et per consequens positio illa falsa.

[102] Praeterea, omne agens secundarium in agendo praesupponit ordinem agentis primi; sed ordo agentis primi est quod inter extrema cadit medium; ergo quodlibet agens secundarium in agendo circa talem materiam praesupponit ordinem huiusmodi, et per consequens quam non est in sua potentia naturali ordo huiusmodi, tam non est in sua potentia quod transeat de extremo ad extremum non pertranseundo medium. Declaratur ratio: ordo formarum naturalium succedentium sibi in generatione naturali determinate est ab instituente naturam, et ideo necessarius est cuilibet agenti naturali. Et ideo nullum agens naturale potest immediate sine transmutationibus mediis de spermate facere corpus dispositum ad subitam inductionem formae intellectivae. Cum igitur ita sit ordo in spatio inter extrema et medium, sequitur propositum.

[103] Praeterea, si angelus posset moveri ut praefertur, aut igitur unico motu aut pluribus; sed nec sic nec sic; ergo propositum. Consequentia patet. Probatur minor: non unico, quia tunc talis motus esset continuus, et per consequens pertransiret medium, cum continuitas motus proveniat ex continuitate spatii imaginarii vel realis. Nec pluribus, quia diversorum motuum respectu eiusdem mobilis mere naturaliter moti sunt diversi termini a quo et diversi termini ad quem, et per consequens talium motuum terminus a quo non esset extremum anterius, nec terminus ad quem extremum posterius. Et ita pluribus motibus non moveretur ab extremo ad extremum sine medio, nec unico motu; quare [193va] propositum. Et confirmatur, quia data positione, sequitur quod talis angelus non movetur, et per consequens nec unico motu nec pluribus. Consequentia patet. Antecedens probatur, quia non movetur in termino a quo nec in termino ad quem, quia tunc motum est; ergo si alicubi movetur, hoc est in medio. Sed hoc tollit positio, cum talis angelus non transit per medium, et per consequens nullo modo movetur.

[104] Praeterea, non est ordo essentialior inter partes temporis quam sit inter partes loci; sed partes temporis sic essentialiter ordinantur quod impossibile est aliquem transire de praeterito ad futurum sine hoc quod pertranseat per praesens; ergo similiter partes loci sic ordinantur essentialiter quod impossibile est aliquem pertransire de extremo ad extremum non pertranseundo medium. Consequentia patet et minor ex hoc: aliter staret aliquem fuisse de quo numquam fuit verum dicere quod est, quod adhorret logicorum concors intentio in assignatione appellationis praedicati respectu formae propriae in propositionibus de praeterito; quare propositum. Et maior apparet, quoniam quaero unde provenit illa essentialis ordinatio in tempore, et non videtur nisi per hoc quod est habitudo et connexio necessaria medii ad extrema. Et ita est hic; quare propositum.

[105] Teneo igitur quod, signato aliquo spatio continuo imaginario vel reali, quod angelus virtute propria non potest se transferre de extremo illius spatii ad aliud extremum eiusdem sine spatii medii pertransitione. Et radicem satis probabiliter ostendunt rationes. Ex quo sequitur correlarie quod, si Deus annihilaret totum positivum medium inter terram et caelum, quod angelus numquam sine mutatione facta in vacuo perveniret ad terram. Et ideo in tali casu angelus per vacuum moveretur, quia quamvis ibi extrema non distarent per positivum medium, tamen inter ipsa est imaginaria distantia, sicut et nunc a pluribus {32} imaginatur extra caelum vacuum imaginarium infinitum.

[106, -105] Sed contra istam positionem arguo breviter tribus mediis. Et primo sic: maior est proportio et convenientia corporis ad locum corporalem quam sit angeli vel cuiuscumque indivisibilis ad locum corporalem; sed corpus aliquod potest transire de extremo ad extremum non pertranseundo medium; ergo et hoc naturae angelicae non repugnat. Consequentia et maior patent. Et minor apparet de corpore Christi, quod incipit esse in altari in fine prolationis verborum sacramentalium, et tamen non pertransit caelum et regiones medias, secundum concordem doctorum sententiam. Ergo quam corpori non repugnat sic moveri sine pertransitione medii tam et naturae angelicae, quod est propositum.

[107] Praeterea, omnis operatio intellectualis naturae est volitio vel intellectio; sed motio angeli est huiusmodi; ergo est volitio vel intellectio. Sed quaelibet intellectio [193vb] sive volitio angeli potest esse extremorum sine medio, quia ex hoc quod intelligit vel vult extrema, non sequitur quod intelligat vel velit medium inter illa; ergo sequitur quod et motio angeli potest esse respectu extremorum, quamvis non respectu medii. Consequentia patet. Sed propositio principaliter assumpta probatur, quoniam omnis operatio cuiuscumque agentis est secundum facultatem naturalem ipsius agentis; igitur si operans sit intellectualis naturae, eius operatio erit intellectio vel volitio, ut patet in omnibus exemplificando; quare propositum.

[108] Praeterea, vel angelus est in loco per operationem, ut multi dixerunt, aut per imperium voluntatis exequente motum aliqua potentia motiva. Si primo modo, planum est quod, sicut potest operari in extremis non operando in medio, quia existens in medio et extremis potest tantummodo operari in medio, ita potest esse in extremis absque hoc quod sit in medio et ita moveri. Si secundo modo, velit igitur angelus esse in extremis quamvis non in medio. Sic eum velle non est impossibile: vel igitur ex hoc erit in extremis sine medio vel non. Si sic, habetur propositum. Si non, ergo talis angelus erit miser, quia aliquid vult quod non valet adipisci, et per consequens non est beatus; quare propositum.

[109, -106] Ad istas rationes respondeo. Ad primam, cum dicitur de corpore Christi quod potest esse in altari sine pertransitione medii, ergo a fortiori hoc angelo non repugnat: hic dico quod in corpore Christi possumus considerare duplicem potentiam, obiectivalem et naturalem, et consimiliter in angelo. Nunc autem dico quod corpori Christi hoc non provenit ex potentia naturali activa vel passiva, nec ex potentia obiectivali per se sumpta, sed ex immensitate agentis educentis talem potentiam ad actum. Quod agens est supra naturae ordinem praestitutum, et ideo potest facere quod aliquid sit in aliquo loco in quo prius non fuit sine medii pertransitione. Quod non potest angelus facere, cum sit potentiae limitatae, licet etiam consimiliter Deus posset facere de angelo sicut facit de corpore Christi. In angelo igitur est potentia obiectivalis qua potest moveri de extremo ad extremum non pertranseundo medium, quae non potest ad actum reduci per aliquam potentiam activam in angelo formaliter existentem, sed per potentiam simpliciter infinitam. Argumentum igitur fundat se super ista radice: Deus facit hoc, ergo creatura potest facere illud. Quae radix nulla est; quare propositum.

[110, -107] Ad secundum, cum dicitur quod operatio sequitur formam specificam agentis, et per consequens motio angeli est volitio vel intellectio, et ita sicut stat angelum intelligere vel velle extrema sine medio, ita stabit similiter et ipsum sic moveri: hic [194ra] dico quod principium elicitivum motionis in angelo non est formaliter ipsa intellectiva, sed potius quaedam potentia motiva quae convenit angelo prout habet quid commune cum corporibus. Et ideo non sequitur, ‘est operatio intellectualis naturae, ergo est intellectio vel volitio’. Sicut verbi gratia principium elicitivum generationis in hominibus est pars vegetativa prout contrahitur ad generativam. Nunc autem sequitur, ‘haec est operatio hominis, demonstrata generatione, ergo haec est operatio intellectualis naturae’, et tamen non sequitur quod generatio hominis sit intellectio. Ad hoc igitur quod talis consequentia valeat requiritur quod arguatur ab antecedente exprimente talem operationem egredi ab intellectu tanquam a principio formaliter elicitivo, cuiusmodi non est in proposito, et ideo ratio parum valet.

[111, -108] Ad tertium, cum dicitur de angelo, “per quid se movet sic ita quod a voluntate imperative et a potentia motiva elicitive et executive,” et cum dicitur, “velit ergo esse in duobus extremis et non in medio,” hic dico quod istud velle potest esse vel respectu suae potentiae motivae in quantum activa, id est quod velit quod sua virtute moveatur de extremo ad extremum non pertranseundo medium, et hoc est incompossibile suae beatitudini, in quo statu non potest velle nisi quod subsit rationi. Si vero velle suum referatur ad potentiam Dei, sic, dato quod vellet Deus, faceret quod esset in alio extremo sine transitu cuiuscumque medii. Sed ex hoc nihil est contra propositum. Sic igitur apparet quod rationabilius videtur dicendum quod angelus non potest moveri de extremo ad extremum sine medio quam quod sic.

[112] Nec motivum adductum pro illa opinione multum facit pro eis, videlicet quod motus discontinuus non potest fieri nisi de extremo ad extremum sine pertransitu medii. Hoc enim videtur falsum, quoniam si Deus faceret 20 corpora sphaerica, quorum quodlibet esset locus proportionatus virtuti applicativae angeli, et illa esset contigua, posset angelus unum illorum secundum se et quodlibet sui dimittere et aliud acquirere sibi immediate contiguum, et tamen ibi esset motus discontinuus absque transitu infinitorum mediorum. Et ideo non propter hoc oportet ponere talem transitum de extremo ad extremum sine medio ut vitetur infinitorum mediorum pertransitio. Et sicut est imaginabile de huiusmodi corporibus, ita est imaginabile in spatio recto de partibus eiusdem quantitatis dividendo unum spatium in decem partes aequales, ita quod primam secundum se et quodlibet sui derelinquat acquirendo secundam, et sic deinceps. Et per talem modum esset motus discontinuus sine infinitorum mediorum actualium pertransitu vel extremi ad extremum sine medio. Et per hoc apparet qualiter ad illud secundum dubium sit dicendum.

[113] Tertium dubium erat si angelus virtute propria possit [194rb] in instanti moveri. Ad quod quidam doctores {33} dicunt quod hoc est valde possibile pro eo quod cuiuslibet motus ad alium est certa proportio in velocitate et tarditate. Nunc autem, si angelus moveretur secundum totum conatum suae virtutis, nullus motus alicuius corporis posset proportionari tali motui, quia si daretur aliquod corpus quod praecise aequaliter moveretur cum angelo, possibile est quod aliud corpus moveatur velocius quam corpus iam datum movetur, et sic corpus moveretur velocius quam faciat angelus secundum totum conatum suae virtutis, quod est falsum. Et per consequens, si sic angelus moveretur, in instanti moveretur, quod est opinionis propositum. Et possibilitas istius declaratur: stat aliquid quiescere in aliquo loco per certum tempus, et in ultimo instanti illius temporis potest se facere in alio loco, sicut aer tota nocte est tenebrosus et in ultimo instanti noctis sive in principio diei, adveniente lumine, fit aer lucidus. Sicut etiam forma substantialis secundum se stat in quiete, facta alteratione tantummodo in accidentibus, et in ultimo instanti illius alterationis corrumpitur illa forma substantialis quae continue praefuit in quiete. Similiter panis in altari in toto tempore praecedente transsubstantionem manet sub esse quieto panis, et in fine illius temporis in instanti est verum corpus Christi. Ergo videtur quod possibile est aliquid per certum tempus quiescere et in fine illius temporis aliter se habere quam prius habuit. Et ita stat angelum per tempus in aliquo loco quiescere et in fine illius temporis esse in aliquo loco in quo prius non fuit, totum locum praecedentem totaliter dimittendo. Et ex hoc apparet quod secundum istam declarationem non videtur quare angelus non possit in instanti moveri.

[114] Alii{34} vero dicunt quod angelum in instanti moveri est simpliciter impossibile. Quod duplici via probant, tam ex natura ipsius motus quam ex limitatione potentiae moventis. Prima via sic arguitur: omne quod movetur aliter se habet quam prius se habuit; sed impossibile est quod in instanti sit ista alietas secundum prius et posterius; ergo impossibile est quod aliquid moveatur in instanti.

[115] Praeterea, omne quod movetur vel movetur in termino a quo, vel in termino ad quem, vel in medio inter illos terminos; sed angelus in termino a quo et in termino ad quem non movetur, quia tunc est mutatus; si ergo in medio movetur, cum in illo instanti sit in termino, sequitur quod in eodem instanti movetur et quiescit, quod est falsum.

[116] Ex secunda via arguitur sic: virtus potens movere aliquod mobile per certum tempus a velocitate est aliquantae perfectionis, et quae potest maiori velocitate illud mobile per idem tempus movere est maioris perfectionis, et sic in infinitum. Et per consequens virtus quae posset aliquod mobile in instanti movere est infinitae perfectionis. Cum igitur angelus sit finitae perfectionis, sequitur quod se ipsum non [194va] potest in instanti movere, et ita habetur opinionis propositum.

[117] Sed quicquid sit de istis opinionibus, potest tamen dari media via concilians istas opiniones et dubium reserans. Pro quo advertendum est quod mutatio dupliciter potest intelligi: uno modo prout inducit totam realitatem motus, alio modo prout includit praecise totam realitatem termini motus. Verbi gratia, illud quod movetur ab A ubi usque ad B ubi potest intelligi dupliciter, vel quod simul habeat omnia ubi media sicut haberet si praecise moveretur successive, vel quod ista mutatione praecise haberet ultimum ubi sicut haberet si ista mutatio esset ultimus motus. Et secundum hoc dico duas conclusiones. Prima est quod angelus mutatione primo modo dicta non potest propria virtute in instanti moveri, quia virtute propria non potest esse in diversis locis sibi adaequatis, ut in primo articulo declaratum fuit. {35} Secunda conclusio, quod non videtur impossibile quin angelus mutatione secundo modo dicta possit in instanti moveri. Et ratio est quia quod terminus motus non statim inducatur, hoc est ex imperfectione virtutis potentiae moventis, quae imperfectio non est angelo attribuenda nisi aliqua necessitas appareat, cum talis natura sit dignificanda quantum apparentia permittit. Quia igitur nulla videtur necessitas oppositum asserere, ideo videtur possibile angelum isto modo posse in instanti moveri. Et secundum hoc apparet quod quaelibet praedictarum viarum habet aliquid veritatis, si eo modo intelligat quo declaratum fuit, et in nullo sibi penitus contradicunt, licet habeant diversam considerationem.

[118] Ultimum dubium erat si natura angelica subiecta fuerit cuilibet motioni. Pro cuius declaratione advertendum est quod omnis motus prout ex dictis Philosophi, V Physicorum, {36} elicitur, et ratio manu ducit vel est a subiecto in non-subiectum, vel a non-subiecto in subiecto, vel a subiectum in subiectum. Quartus modus non est possibilis, videlicet a non-subiecto in non-subiectum. Si primo modo, intelligitur corruptio sive desitio. Si secundo modo, dicitur generatio sive inceptio. Si tertio modo, subdistinguitur in tria membra, quia vel est respectu loci, vel quantitatis, vel qualitatis. Et secundum hoc est triplex motus successivus, videlicet latio, augmentatio, et alteratio. Nunc igitur ad propositum applicando, in angelo fuit secundum genus mutationis, sicut et in qualibet creatura, quia quaelibet creatura incepit esse, iuxta testimonium scripturarum. Similiter in eodem est possibilitas ad primum genus mutationis, quia quaelibet creatura ex parte sua habet annexam tendentiam ad non-esse. Si vero comparetur ad tertium genus mutationis, sic ex natura propria [194vb] excludit solum motum ad quantitatem. Cum ex forma propria sit natura indivisibilis, subiecta est igitur lationi, hoc est motui locali, ut iam declaratum est in isto articulo. {37} Et similiter alterationi, non corruptivae propter statum in quo est, sed perfectivae. Unde alteratio in duplici differentia reperitur, quaedam est corruptiva et quaedam tantum modo perfectiva. De prima apparet in generatione elementi ex elemento, et similiter mixtorum. De secunda apparet in illuminatione aeris, et similiter in receptione speciei non excellentis in virtute organica. Et talis est etiam in angelo in cognitione et affectione entium, quae sive sint innatae, sive infusae, sive acquisitae in habitu, tamen in actu potest non considerare de multis de quibus considerat. Et sic apparet quod alterationi subiecta est ipsa angelorum condicio naturalis.

[119] Ex quibus manifestum est cui mutationi natura angelica sit subiecta. Et patet quod non cuilibet, iuxta iam declarata. Et sic apparet per consequens quid de illo secundo articulo sit tenendum, hoc videlicet: quod natura angelica potest moveri per aliquod spatium successive. Et in hoc ille articulus terminatur.

 

< Apparatus >

1 No. 66 in R. Hissette, Enqu?te sur les 219 articles condamn?s ? Paris le 7 mars 1277 (Louvain-Paris 1977), pp. 118-20.

2 Aristoteles, Physica III, c. 1: 201a10-12.

3 Hic supra, n. 3.

4 Petri de Candia, In secundum librum Sententiarum, q. 2, a. 1.

5 REF

6 I.e., in the Apostles’ Creed.

7 Aristoteles, De anima II, c. 7: 418b20-27.

8 Petri de Candia, In secundum librum Sententiarum, q. 2, a. 1.

9 Aristoteles, Physica IV, c. 8: 215a24-216a26.

10 Hic supra, n. 18.

11 Hic supra, nn. 3-6.

12 Physica IV, c. 8: 215a24-216a26.

13 Hic supra, nn. 4-5.

14 REF

15 Hic supra, n. 49.

16 REF

17 Boethius, De duabus naturis et una persona Christi, c. 6.

18 REF

19 REF

20 REF

21 REF

22 REF

23 REF

24 REF

25 Aristoteles, Physica VIII, c. 5.

26 Aristoteles, Physica V, c. 1: 224a22-28.

27 Aristoteles, Physica VI, c. 6: 236b20-237a17.

28 Aristoteles, Analytica posteriora I, c. 2: 71b19-72a7.

29 Hic supra, n. 81.

30 REF

31 Averroes, In De sensu et sensato...

32 REF

33 REF

34 REF

35 Petri de Candia, In secundum librum Sententiarum, q. 2, a. 1.

36 Aristoteles, Physica V, c. 1: 225a4-12.

37 REF