Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Book II, Question 3, Article 1

edited by Rondo Keele



<Editor's note. Excepting proper names, all spellings have been normalized to the Oxford Latin Dictionary, or, if that was not possible, to Latham's Revised Medieval Latin Word List, 1965. The basis of the edition is Rome, BAV, Lat. 1081. The editor wishes to thank Chris Schabel, Chris Keele, and Lisa Keele for their help, but takes full responsibility for any lingering defects.>


 

 

<Tertia Quaestio>

[1] [200ra, line 23] Quaestio ad praesens pertractanda est ista: utrum forma reponens hominem in esse specifico sit intellectualis entitas incorruptibilis per naturam. Et arguo quod non tribus mediis. Et primo sic: nulla forma de potentia materiae ad esse deducta est incorruptibilis per naturam; sed quaelibet forma reponens hominem in esse specifico est de potentia materiae ad esse deducta; ergo quaestio falsa. Consequentia et maior patent et minor probatur, quia quid educitur per productionem naturalem est de potentia materiae in esse productum; tale est forma reponens hominem in esse specifico; ergo propositum. Probatur minor: agens naturale quod inducit totam dispositionem ad inductionem alicuius formae inducit formam illam; nunc autem tota dispositio prima ad inductionem animae intellectivae inducitur per agens naturali; ergo et ipsa anima intellectiva reponens hominem in esse specifico. Et antecedens pro prima parte patet ex hoc quia aliter periret omnis materia probandi aliquam formam educi de potentia materiae quare propositum.

[2] Praeterea, nulla forma cuius operatio dependet a corruptibilibus est incorruptibilis per veram naturam; sed quaelibet forma reponens hominem in esse specifico [200rb] est talis quod eius operatio dependet a corruptibilibus; ergo quaestio falsa. Consequentia patet, et minor ex hoc quia cognitio animae intellectivae dependet a fantasmatibus ut patet tertio De anima: "necesse est quodlibet intellegentem fantasmata speculari,"{1} et infra, "fantasia est motus factus a sensu"{2}; talia non sunt incorruptibilia{3}; ergo propositum. Maior non apparet quia nihil potest esse otiosum in natura quia quodlibet tale frustra foret. Si ergo operatio ultimae formae hominis dependet a corruptibilibus sequitur quod si esset incorruptibilis quod ex natura propria esset otiosa. Et per consequens sequitur quod si non potest operari nisi mediante corruptibili quod quam sua operatio est corruptibilis, tam et sua essentia, quid est propositum.

[3] Praeterea, nulla forma habens contrarium est incorruptibilis per naturam; sed forma reponens hominem in esse specifico habet contrarium; ergo quaestio falsa. Consequentia et maior patet et minor probatur: quia quaelibet forma defectibilis per naturam habet contrarium; sed forma reponens hominem in esse specifico est defectibilis per naturam; ergo propositum. Maior et consequentia patent et minor probatur: quia quaelibet forma quae, ab extrinsico tantum modo conservatur quae si naturae propriae relinquitur, tendit in non esse, est defectibilis per naturam; talis autem est quaelibet forma causata natura si naturae propriae relinqueretur de facto fluceret in non esse, et per consequens in se habet corruptionis suae contrarium quia si a se haberet incorruptibilitatem quocumque posito vel non posito illud numquam fluceret in non esse; ergo per oppositum si manu levaretur manutentia agentis extrinsici deficeret, sequitur propositum.

[4] Ad oppositum. Et primitatae quaestionis arguo unico medio. Quodlibet a materia separatum est incorruptibile per naturam; sed quaelibet forma reponens hominem in esse specifico est a materia separata; ergo propositum. Consequentia et maior patent et minor probatur quia forma reponens hominem in esse specifico est intellectualis naturae secundum communiter opinantes; talis autem est a materia separata, ut patet per Philosophum tertio De anima{4}, ubi summaliter dicit intellectum esse separatum et inmixtum [et] impassibilem et substantiam actu existentem. Et per consequens propositum. Et consequentia patet pro eo quia Aristoteles loquitur ibi de parte animae qua cognoscit et sapit, quare propositum. Pro decisione quaestionis.

[5] Pro decisione istius quaestionis iuxta materiam trium argumentorum ad quaestionis oppositum adductorum, tres erunt articuli pertractandi, quorum primus iuxta materiam primi argumenti erit iste: utrum forma reponens hominem in esse specifico sit de potentia materiae ad esse deducta. Secundus iuxta materiam secundi argumenti erit iste: utrum forma reponens hominem in esse specifico sit per species a corruptibilibus causatas cuiuscumque ab ea cognoscibilis cognitiva. Tertius iuxta materiam tertii argumenti erit iste: utrum forma reponens hominem in esse specifico [200va] habeat positivum contrarium vel formaliter privativum.{5}

<Primus Articulus>

[6] Pro declaratione primi articuli sic procedenda. Primo, opinionem Commentatoris circa praemissum articulum cum suis coloribus recitabo. Secundo, sua positio impugnabitur per probabiles rationes. Tertio modus exprimetur intellegendi materiam iuxta theologicam disciplinam. Et quarto Commentatoris motiva finaliter dissolventur. Ex quibus apparebit clarius quid de praefato articulo sit dicendum.

<Sex Conclusiones Commentatoris: Prima Conclusio>

[7] Pro primi decreti declaratione prout ex variis dictis Commentatoris possum perpendere sex colligo conclusiones suum propositum declarantes quarum prima sit ista: substantia intellectualis non potest uniri corpori per modum aliquod mixtionis. Ista conclusio sic probatur: nulla quae ad invicem alterari non possunt sunt unibilia per modum mixtionis; sed quaelibet substantia intellectualis et quaelibet substantia corporalis sunt substantiae quae ad invicem alterari non possunt; ergo nulla substantia intellectualis nec aliqua substantia corporalis sunt unibiles per modum mixtionis. Consequentia patet et maior, quia mixtio est miscibilium alteratorum unio ut patet in fine primi De generatione{6}, et per consequens quae non possunt ad invicem alterari non possunt ad invicem uniri. Sed minor probatur, quia omnia quae possunt ad invicem alterari communicant in materia; sed nulla intellectualis substantia nec aliqua corporalis substantia communicant in materia; ergo nullae tales substantiae sunt ad invicem alterabiles. Maior est experimentaliter nota et minor apparet pro eo quod intellectuales substantiae sunt immateriales quare in materia cum corporibus non communicantes.

[8] Praeterea, nulla quae ad invicem per modum mixtionis uniuntur manent actualiter in mixto, sed tantum potentialiter vel virtualiter; sed substantiae intellectuali ex natura propria repugnat alicubi existere et non esse actu; ergo substantiae intellectuali repugnat alicui per modum mixtionis uniri. Consequentia patet et maior experimentaliter redditur nota et videtur etiam de mente Philosophi primo De generatione{7}, quare propositum. Et minor apparet quia substantia intellectualis est a materia sequestrata quantum ad suam substantiam, et per consequens semper actu existens.

<Secunda Conclusio Commentatoris>

[9] Secunda conclusio est ista: substantia intellectualis non potest uniri corpori per modum contactus. Ista conclusio sic probatur: quicumque uniuntur per modum contactus sunt continua vel contigua; sed substantia intellectualis et corporalis nec sunt continua nec contigua; ergo nec uniuntur per modum contactus. Consequentia patet et maior est de se nota. Et minor apparet quia contigua sunt illa quorum ultima sunt simul et continua quorum ultima sunt unum. Sed substantia [200vb] intellectualis, cum sit indivisibilis, non habet ultimum nec etiam habet aliquid commune cum corpore velut utriusque continuativum; ergo propositum.

[10] Praeterea, si substantia intellectualis uniretur corpori per modum contactus, aut ergo illud quod adequate tangeret esset divisibile vel indivisibile. Si divisibile, sequitur quod substantia intellectualis est divisibilis, quod est falsum. Et consequentia patet, quia quaecumque adequarentur sunt aequalia; sed tactum a substantia intellectuali adequatur eidem et est divisibile; ergo divisibile et indivisibile sunt aequalia. Et ita vel utrumque est divisibile vel neutrum, quorum quodlibet est falsum. Si vero illud quod tangit sit indivisibile sequitur quod non est corpus et per consequens per talem contactum non unitur corpori quia per hoc quod praescise unitur uni indivisibili non sequitur quod uniatur corpori, cum tale indivisibile non sit corpus nec pars corporis, quare propositum.

<Tertia Conclusio Commentatoris>

[11] Tertia conclusio est haec: nulla intellectualis substantia potest uniri alicui corpori per modum formae informativae. Ista conclusio, quae videtur suae positionis fundamentum, multipliciter probatur. Et primo sic: omne illud cuius esse est in materia est materiale; sed si substantia intellectualis est vel potest esse alicuius corporis, forma ipsa est vel potest esse in materia; ergo substantia intellectualis est vel esse potest materialis. Consequentia patet et minor similiter, sed maior probatur. Quia quaero quare aliquid dicitur 'materiale'. Aut quia est in materia, aut quia educitur de materia, aut quia quantum. Si primo modo, habetur propositum. Si secundo modo, sequitur quod nullum unum elementum secundum se totum sit materiale, cum non sit eductum de materia. Si tertio modo, sequitur quod corpus caeleste est materiale, quod tamen falsum est pro eo quod est corpus simplex in quo non cadit materia transmutationis. Et per consequens, cum non videatur alius modus quare aliquid dicitur 'materiale' nisi his tribus modis, et duo non sufficiunt, habetur propositum.

[12] Praeterea, quorum rationes sunt ex opposito immediate dividentes aliquod genus per modum actus illa non possunt simul constituere unum tertium. Verbi gratia, in quibuscumque generibus rationale et irrationale sunt rationes per modum actus dividentes animal et ideo impossibile est quod aliquid sit compositum ex animali rationali et irrationali et sic de aliis. Cum igitur corporeum et incorporeum dividunt substantiam per modum actus, impossibile est aliquid esse compositum ex his. Et ita intellectualis substantia non potest uniri corpori per modum formae constitutivae. Sed adhuc maior declaratur, constat quod ex duobus quorum quilibet est actu, nec unum est in potentia ad aliud; nullaterius potest fieri vere unum. Sed quaecumque duae differentiae immediate dividentes aliquod commune sunt actu [201ra] nec una est in potentia ad aliam, cum sint oppositae; ergo sequitur quod ex ipsis numquam poterit fieri vere unum et ita ut prius cum corporeum et incorporeum sint huiusmodi, sequitur quod ex eis non fiet unum.

[13] Praeterea, cuicumque communicatur actus primus eidem communicatur actus secundus; sed si substantia intellectualis est forma alicuius corporis corpori communicatur actus primus intellectualis substantiae; ergo et eidem communicatur actus suus secundus et per consequens corpus intellegit et poterit operationes intellectuales exercere, quod videtur falsum. Consequentia et minor patent, sed probo maiorem, nam quaero unde subiectum suscipiens aliquam formam, ut puta albedinem vel nigredinem, habet denominari album vel nigrum, nisi per hoc quod participat actum primum ipsius albedinis. Et per consequens ita vere corpus esset intellectum sicut subiectum informatum albedine est album, quod falsum est, quare propositum. Et confirmatur, quia nullius rei operatio seu virtus operativa est sublimior quam sit sua essentia, quia nulla rei actio excedit entitatem eiusdem; igitur si communicatur alicui quod est sublimius, non videtur ratio quare eidem non sit communicatum id quod non est aeque sublime quod concomitanter se habet ad id quod est sublimius. Et per consequens si corpori unitur ut forma ipsa intellectualis natura a fortiori et ipsum intellegere est sibi communicatur per concomitantiam et ita aliquod purum materiale intelleget, quod videtur absurdum, quare propositum.

[14] Praeterea, si natura intellectualis esset vel posset uniri alicui corpori ut forma, intellectus possibilis esset eiusdem receptionis sicut est sua materia. Consequens est falsum, pro eo quod tunc intellectus proprius esset formarum individualium susceptivus quam universalium et per consequens non cognosceret universalia, quod est falsum. Ista ultima consequentia sic probatur: quia virtus proprius apprehendens singulare quam universale est virtus et potentia cognitiva particularis. Si autem intellectus cognosceret sic singularia et individualia, sequitur quod esset virtus particularis; nulla autem talis cognoscit universalia, quare propositum. Et prima consequentia patet quia quod est forma alicuius materiae non suscipit aliquid sine sua materia et per consequens cuius receptionis est materia consimilis est forma. Et antecedens patet discurrendo per omnia haec inferiora, quare propositum.

[15] Praeterea, impossibile est virtutem infinitam esse in aliqua magnitudine per modum formae, ut Aristoteles deducit octo Physicarum.{8} Sed intellectus tam possibilis quam agens sunt in suis operationibus quodammodo infiniti; ergo impossibile est quod alicui corpori uniantur per modum formae. Consequentia patet et minor ex hoc apparet quia intellectus possibilis est omnia fieri et intellectus agens est omnia facere; sed ad haec exercenda, videtur virtus infinita; /201rb/ ergo non possunt esse in corpore per modum formae informativae et per consequens propositum.

[16] Praeterea, quodlibet compositum ex duobus aequaliter recipit denominationem aequaliter a quolibet illorum, ut patet de quibuscumque, et per consequens si sit compositum ex duobus quorum unum altero est perfectius, sequitur quod compositum ex his recipiet principalius denotationem a perfectiori. Si ergo substantia intellectualis et corpus concurrunt ad constitutionem alicuius tertii corpus, videlicet per modum materiae et substantia intellectualis per modum formae, sequitur quod quam constitutum ratione partis materialis dicitur 'quantum et divisibile' tam ratione partis formalis quae est indivisibilis denominabiliter constitutum ex his indivisibile, et per consequens divisibile erit indivisibile. Similiter si ratione materiae dicitur 'corruptibile' ratione formae debet dici 'incorruptibile' et ita corruptibile erit incorruptibile, mortale erit immortale, quae omnia videntur absurda, quare propositum.

<Quarta Conclusio Commentatoris>

[17] Quarta conclusio est haec: substantia intellectualis potest uniri in ratione motoris tantum modo substantiae corporali. Ista conclusio sic probatur: quodlibet quod potest uniri alicui per modum efficientis potest eidem uniri per modum motoris; sed substantia intellectualis potest uniri alicui per modum efficientis; ergo propositum. Minor apparet secundum omnes de intellectu agente qui se habet in humano corpore in multis operationibus per modum efficientis, quare propositum.

[18] Praeterea, corpora caelestia moventur et non ab intrinsico, ergo ab extrinsico. Talis animae motor communiter ponitur intellegentia; ergo propositum. Sed qualiter per modum motionis potest intellegi quod substantia intellectualis moveat corporalem est advertendum quod sicut nos videmus per experientiam quod aliqua ex suo contactu se invicem alterant secundum qualitates activas existentes in ipsis quandoque autem est quod ex contactu non est mutua alteratio nisi in altero tangentium, ut apparet de corpore caelesti quoad concavum orbis lunae tangere convexum ignis quod alterat sine sui alteratione per hoc quod in materia non communicant. Et ergo ibi est duplex contactus: quidam quantitativus et quidam virtualis. Imaginabile est igitur secundum contactum alicui competere et non primum, illud autem necessario esset divisibile, et iste est modus per quem substantia intellectualis potest corporali substantiae uniri. Iste tamen contactus virtualis habet triplicem differentiam ad contactum proprie dictum quantitativum videlicet prima est quod in isto indivisibile tangit divisibile quod in contactu quantitativo minime potest provenire. Secunda est quia contactus quantitativus est solum secundum ultima. Iste autem est secundum totum quod tangitur quia totum quod patitur tangitur. Tertia differentia est quia in contactu quantitativo unum non cedit alteri. Sed hic est [201va] totum oppositum, quare propositum. Ex quibus apparet quod satis est rationi consonum intellegentia per modum motoris posse uniri substantiae corporali.

<Quinta Conclusio et Sexta Commentatoris>

[19] Quinta conclusio est haec: ex sola unione aliquorum per modum motoris et mobilis non consurgit compositus qualiscumque. Ista conclusio apparet de se sine magna probatione, quae tamen sic declaratur, quia dato conclusionis opposito sequeretur quod quaelibet res citra primum motorem esset composita ex primo motore. Consequens est falsum, et consequentia patet pro eo quod ipse omnia movet et per consequens esset pars cuiuslibet resultatis tum etiam quia omnia composita essent eiusdem perfectionis cum ipsorum pars principalis esset eiusdem perfectionis in omnibus quae omnia videntur absurda et per consequens relinquitur veritas conclusionis. Ex quibus conclusionibus sequitur sexta conclusio, videlicet quod nulla substantia intellectualis potest esse hominis ultima forma. Hoc patet, quia cum homo sit corporeus aut (1) talis forma sive intellectualis substantia uniretur: (1a) per modum mixtionis, et hoc non permittit prima conclusio, aut (1b) per modum contactus proprie dicti, et hoc negat secunda conclusio, aut (1c) per modum formae, et hoc non permittit tertia; aut (2) per modum motoris seu contactus virtualis, et dato quod hoc concederetur ex hoc non sequitur aliqua compositio, ut vult quinta conclusio. Et per consequens, cum non videatur alius modus unionis possibilis sequitur quod nulla pars essentialis hominis est aliqua substantia intellectualis, ex qua correlarie sequitur secundum istam materiam pars articuli affirmativa, videlicet quod ultima forma reponens hominem in esse specifico est de potentia materiae ad esse deducta.

<Intentio Commentatoris>

[20] Pro cuius intentione habenda est advertendum, quod homo differt secundum eum a brutis animalibus per virtutem cogitativam quae in aliis animalibus vocatur 'estimativa'. Officium autem virtutis cogitativae est intentiones individuales distinguere et ipsas ad invicem comparare, sicut intellectus qui est separatus et inmixtus corpori comparat et distinguit intentiones universales. Et quia per hanc virtutem coadiuvantibus imaginativa et memorativa praeparantur fantasmata ut recipiant actionem intellectus agentis a quo fiunt actu intellegibilia, sicut faciunt aliquae artes quae praeparant materiam artifici principali, ut lignarii et cementarii respectu domificatoris.{9} Ideo praedicta virtus cogitativa vocatur frequentissime 'intellectus', a quo dicimur 'rationales', ut a forma nos in esse specifico reponente, quae ut tradunt medici consistit in media cellula capitis, secundum cuius complexionem unus est ingeniosior alio, quis in scientia, quis in prudentia, quis in mechanicis artibus. Et in ista cogitativa sunt habitus [201vb] scientiales quos adquirimus tamquam in subiecto. Ista autem est illa pars per quam homo reponitur in esse specifico. Et secundum quod ad istam partem magis animalia bruta accedunt secundum hoc sunt perfectiora et nobis similiora.{10} Et hoc cum sit ex mixtione elementorum proveniens consequens est ut sit de potentia materiae per agens deducta ad esse. Sed qualiter nos intellegimus ex quo substantia intellectualis non est pars nostra, imaginatur quod intellectus agens irradiat supra fantasmata sicut lux irradiat medium ut possit obiectum visibile causare speciem suam, qua irradiatione facta, fantasma sit actu intellegibile et est forma intellectus possibilis sicut visibile in actu est forma potentiae visivae et tunc quodammodo ex forma intellecta actualiter et intellectu possibili fit unum; cuicumque ergo coniungitur talis forma, eidem coniungitur talis intellectus; sed quia talis forma nobis coniungitur mediante nostro fantasmate, ideo et talis intellectus nobis coniungitur. Et ideo dicitur 'intellegentes' per huiusmodi copulationem non per aliquid quod sit nobis pars essentialis a quo denominemur essentialiter intellectuales.

[21] Pro hac opinione posset esse una talis ratio: capio aliquam formam essentialem universalem cuius representatio sit sua essentia, tunc quaero aut in Sorte et in Platone est illa forma universalis sit, gratia exempli, A, aut non. Si sic, habeo propositum, quod unus intellectus est in istis duobus, quia cum accidens non sit sine subiecto et subiectum illius accidentis A est intellectus possibilis. Si ergo illud esset in Sorte et in Platone, sequitur quod et ipsius subiectum quod est intellectus possibilis, est in istis duobus. Et per consequens eis non unitur ut forma. Si autem illud universale non sit in ambobus, quaero cum intellegit universale tam Sortes quam Plato vel est idem in utroque vel non. Si sic, habetur propositum, sicut prius. Si non, et est in quolibet illorum, ergo non secundum rationem significationis est ratio existentiae quod iam suppositum est esse verum. Et per consequens si capitur universale prout est quaedam significatio indistincta cum illa significatio sit cuilibet homini indifferens sequitur quod etiam ipsius subiectum. Sic igitur apparet modus et imaginatio Commentatoris prout potui sub compendio recollecta et hoc sufficiat de primo.

<Contra Intentionem Commentatoris: Primum Motivum>

[22] Contra praemissam Commentatoris opinionem arguitur multipliciter et principaliter contra duo quae sunt opinionis motiva radicalia, quorum primum existit quod in nobis cogitativa loco cuius in aliis animalibus existit estimativa ponitur est ultima forma nos reponens in esse specifico. Secundum non quod intellectus possibilis nobis coniungitur mediantibus nostris fantasmatibus quando fantasmata lumine intellectus [202ra] agentis radiata fiunt actu intellegibilia. Contra primum igitur arguo sic: quodlibet cuius forma ipsum reponens ultimate in esse specifico excedit totam latitudinem vitae sensitivae secundum perfectionem habet pro forma specifica alteriorem gradum vitae quam sit virtutis cogitativae vita; sed quaelibet forma hominem reponens in esse specifico est huiusmodi; ergo propositum. Consequentia patet et maior, quia tam memorativa quam etiam imaginativa et cogitativa sunt formales portiones substantivae partis sensitivae, et per consequens forma quae excedit personaliter totam latitudinem vitae sensitivae excedit personaliter cogitativam. Consequentia ista patet, et antecedens est Philosophus in De memoria et reminiscentia,{11} capitulo primo, et ita habens formam talem non reponitur in esse specifico per virtutem cogitativam. Sed minor probatur per Philosophum secundo De anima, capitulo tertio,{12} ubi distinguit quattuor gradus vitae utrolibet vegetativum, sensitivum, secundum locum motivum, et intellectum. Ubi omnis hos gradus vitae homini attribuit. Cum igitur intellectivum sit altior gradus vitae quam sit tota latitudo partis sensitivae et hunc attribuit homini, sequitur propositum.

[23] Praeterea, quicumque est aliquis actus secundus necessario praesupponit actum primum, et in quocumque est actus secundus, in eodem est etiam actus primus; sed intellegere est actus secundus necessario praesupponens partem intellectivam; ergo in quocumque est intellegere in eo est pars intellectiva. Cum igitur in homine sit intellegere tamquam ipsius operatio supra omnia alia animalia per quam ab aliis differt ut vult Philosophus primo Ethicorum circa nono,{13} ubi felicitatem politicam in ea operatione hominis collocat per quam ab aliis animalibus differt; ergo sequitur quod in homine est pars intellectiva. Quaero igitur quo modo essendi in? Non sicut locatum in loco quia sic intellegere non esset hominis propria operatio. Nec sicut movens vel efficiens per idem. Nec per aliquem aliud modum essendi in nisi per modum formae in materia, quia nullus alius modus salvat quod intellegere sit hominis propria operatio, nisi modus formalis. Et per consequens pars intellectiva cum sit forma hominis et ipsa est alterior gradus vitae quam sit per vita cogitativa, sequitur quod per vitam cogitativam non reponitur in esse specifico. Et assumptum primo apparet per Philosophum secundo De anima capitulis secundo et tertio,{14} quare propositum.

[24] Praeterea, si virtus cogitativa esset forma ultima hominem reponens in esse specifico, sequitur quod aeque homo est animal irrationale sicut equus vel asinus. Consequens abhorret ipsa natura hominis nisi illa quae unire cum asinis delectatur. Et consequentia illa probatur, quia ultima forma utriusque est pure sensitiva. Et cum tota latitudo partis sensitivae sit formaliter [202rb] irrationalis sequitur quod ultima forma hominis esset irrationalis. Quod consequens probatur per rationem nullaterius esse verum: si aliquid est de formali ratione alicuius impossibile est eidem competere suum contrarium positivum vel privativum; sed rationale est de formali ratione hominis cum in ipsius definitione quiditativa ponatur rationale pro differentia ut dicit etiam Porphirius in libro Praedicabilium{16} ubi dicit quod rationale facit nos a brutus differre, sed mortale nobis additum separat nos a diis. Ergo impossibile est quod irrationale conveniat homini tanquam aliquid proveniens ex sua forma ultimata, aliter irrationale esset rationale, quod nullus sanae mentis diceret, quare propositum.

[25] Praeterea, in quocumque est principium formaliter liberum sicut principium elicitivum operationis liberae, in eo necessario est potentia intellectiva quia quodlibet volitivum habens dominium sui actus praesupponit intellectivum; sed in homine est principium formaliter liberum sicut principium elicitivum operationis liberae; ergo in eo est principium intellectivum et non aliter quam per modum forma ut prius deductum est, ergo propositum. Consequentia et maior patent sed probo minorem quia principium moraliter operandi in nobis existit et per consequens principium liberum existit in nobis. Consequentia ista patet, quia necessitas excludit operationem moralem ut patet per Philosophum tertio Ethicorum{17} ubi a necessitate excludit laudem et vituperium quae tamen attribuit moraliter operanti. Et antecedens apparet per ipsumet Aristotilem quem Averroys in omnibus sequitur in sua philosophia morali, quare propositum.

[26] Praeterea, quam impossibile est aliquid agere sine potentia activa in ipso existente tam impossibile est aliquid pati sine potentia passiva in ipso existente; sed primum est simpliciter impossibile; ergo et secundum. Consequentia et minor patent, et maior apparet quia potentia passiva non provenit passo ex hoc quod agens potest agere quia extrinsicum est passo quod agens possit agere sicut potentia activa non provenit activo ex hoc quod passum potest pati, quia proprius inest sibi potentia activa quam habeat respectum ad passum. Et similiter proprius inest potentia passiva passo quam habeat respectum ad agens et per consequens illa propositio vera. Et tunc ultra cum igitur intellegere sit quodam pati sicut et videre et sic de aliis operationibus vitaliter cognitivis, ut dicitur tertio De anima capitulo primo,{18} et quilibet homo sit potentia intellegens quamvis non semper actu intellegat, sequitur quod in quolibet homine est aliqua potentia sibi intrinsica qua est formaliter potens intellegere et per consequens cum talis potentia sit gradus essendi altior virtute cogitativa habetur quod non per virtutem cogitativam homo reponitur in esse specifico.

[27] Sed forsan ad istam rationem posset dici dupliciter iuxta pertactam opinionem. Primo quod homo [202va] dicitur 'potentia intellegens' per hoc quod intellectus possibilis est potens continuari cum homine sicut in recitando suam opinionem extitit declaratum. Secundo diceretur quod homo dicitur 'potentia intellegens' per hoc quod fantasmata quae sunt in ipso sunt intellegibilia in potentia.

[28] Contra. Quod primum non valet. Quia alia est potentia quae agens potest agere et alia est potentia quae passum potest pati; aliter quodlibet agens posset agere in quodcumque passum et patet etiam quinto Metaphysicae capitulo septimo decimo.{19} Sic enim quodlibet posset fieri ex quolibet et per consequens sola intellectus possibilis continuatio non sufficit ad hoc quod homo possit intellegere sed requiritur in eo aliqua potentia apta nata ad susceptionem intellectionis; tale non potest poni aliqua virtus sensitiva, quia nulla talis est susceptiva intellectionis, quare propositum. Nec secundum dictum valet. Quia nihil posterius natura est causa sui prioris; sed per prius est hominem posse intellegere quam ipsum habere fantasmata sive actu intellegibilia sive potentia; ergo non per hoc quod habet fantasmata intellegibilia potentia est potens intellegere. Consequentia et maior patent, sed probo minorem: quia habere fantasmata praesupponit extremam hominis; sed quam primo homo est tam primo in eo est potentia ad intellegere; ergo habere fantasmata praesupponit hominem posse intellegere, et per consequens oportet dicere quod in homine est aliqua potentia intrinsica qua est formaliter potens intellegere, quare propositum.

[29] Praeterea, contra illam primam responsionem arguo sic: si homo per hoc esset potens intellegere quia intellectus potest sibi continuari, sequitur quod cum in puero talis intellectus non sit suae cogitativae continuatus quod puer aeque dicitur 'potens intellegere' sicut dicitur quod album potest esse nigrum vel aliquid quod nunc nec est album nec nigrum potest esse nigrum. Consequens videtur absurdum et consequentia probatur: nam intellectus possibilis secundum positionem continuatur cogitative per fantasmata quia fiunt actu intellegibilia per intellectum agentem; sed in puero non sunt talia fantasmata ut apparet; ergo ita est extra cogitativam pueri talis intellectus, sicut nunc est quod una albedo vel ego sum extra ecclesiam beatae mariae et tamen possum esse in ecclesia beatae mariae. Et per consequens apparet quod non notatur aliud genus potentiae per hoc quod dico puer intellegere potest quam per hoc quod dico album potest esse nigrum vel ego possum esse in ecclesia nostrae dominae, quod dicere satis videtur ridiculosum. Et per consequens oportet quod in quolibet homine sit potentia intrinsica per quam formaliter sit potens intellegere, quod erat intentum.

[30] Praeterea, secundum viam philosophiae impossibile est aliquod accidens esse sine subiecto; ergo si sit aliquod accidens quod [202vb] ex natura sua non potest esse sine certo subiecto, puta A, si illud accidens potest esse, invenitur de facto in aliquo alio, oportet quod etiam subiectum A alicuius illius accidentis verum {20}requisitum sit in eodem. Verbi gratia, ad imaginationem dicentium possibilem qualitatem, ut puta albedinem esse immediate in quantitate tamquam in subiecto; si albedo est in aliquo, ut puta ligno vel pariete, sequitur quod etiam quantitas sit in eodem. Nunc, autem, scientia quae est habitus speculativus non potest esse in aliquo subiecto nisi in intellectu cum sit habitus demeritativus; ergo si in aliquo est iste habitus formaliter ipsum denominans talem, sequitur quod et intellectus est formaliter in eodem. Cum igitur in homine est habitus scientificus per modum formaliter inhaerentis, sequitur a posteriori quod intellectus est in eodem per modum formae. Et ita non per virtutem cogitativam homo in esse specifico reponitur. Sed minor probatur videlicet quod habitus scientificus sit in homine formaliter per modum inhaerentis quia ille habitus est in aliquo formaliter per modum inhaerentis cuius actus est in potestate haerentis habitum illum; sed actus habitus scientifici, qui est considerare, scire vel speculari, est in potestate scientis, ut quilibet habens habitum alicuius scientiae in se experitur; ergo propositum. Et hoc est quod dicit Philosophus tertio De anima,{21} quod habitibus cum voluntatibus utimur, quare propositum.

[31] Sed forsan hic diceretur quod habitus scientifici sunt in intellectu passivo; hoc est in virtute cogitativa subiective, et non in intellectu possibili. Contra: in quocumque est actus alicuius habitus subiective, in eodem est habitus eiusdem, supposito quod habeat habitum. Sed intellegere non est subiective in potentia cogitativa quia ipsa non est formaliter intellegens; ergo cum non sit per consequens in aliqua alia potentia sensitiva, sequitur quod est in intellectu possibili.{22} Et per consequens etiam habitus scientifici sunt in eodem.

[32] Praeterea, et est confirmatio praefati argumenti: nullus actus respiciens obiective species universales est in aliqua potentia sensitiva subiective, quia species existentes sive in sensu communi sive in virtute imaginativa, memorativa vel cogitativa, sunt tantumodo singulares et a conditoribus materialibus non depuratae. Et sic per consequens actus in huiusmodi potentiis existentes non respiciunt species universales. Cum igitur tam actus quam habitus scientifici respiciant obiective species universales quia demonstrans quod triangulis habet tres angulos aequales duobus rectis non concernit de triangulo ligneo vel aeneo, sed in universali. Et per consequens actus huiusmodi demonstrandi qui est scientificus non respicit nisi species universales et ita per consequens non existit subiective in aliqua potentia sensitiva. Oportet igitur quod eius subiectum sit aliqua potentia intellectiva, quod est propositum.

[33] Praeterea, quaecumque secundum naturam non dependent ab invicem in actibus [203ra] primis eadem non dependent ab invicem in actibus secundis. Et hoc in actibus secundis propriis primorum actuum, ut verbi gratia si anima mea non dependet ab anima Sortis in suo esse substantiali nec econtra, etiam nec operatio animae meae dependet ab operatione animae Sortis nec econtra. Si ergo intellectus possibilis non unitur homini ut forma, sed est ab eo substantia separata, sequitur quod sunt substantiae in suis operationibus independentes. Consequens est falsum, ergo et antecedens, et per consequens propositum. Sed falsitas consequentis probatur: quia intellectus possibilis in suo intelligere non potest intellegere aliquid sine fantasmatibus; sed constat quod fantasmata adquiruntur in homine per potentias sensitivas; ergo intellectus possibilis in suo intellegere dependet ab homine et per consequens est aliquid eius, quare propositum. Sed assumptum probo et hoc naturaliter, quia contra naturalem arguo: in omni genere potentiae activae et passivae, tantum se extendit naturaliter passiva potentia, quantum se extendit naturaliter potentia activa illius generis, quia secundum Philosophos non est aliqua potentia passiva naturaliter cui non correspondat activa et econtra; sed potentia activa intellectus agentis non se extendit nisi ad fantasmata ipsa per sui irradiationem reddens actu intellegibilia; ergo nec potentia passiva intellectus possibilis movetur ab aliis intellegibilibus nisi a speciebus abstractis a fantasmatibus, quare propositum.

[34] Praeterea, cuicumque competit aliqua operatio secundum naturam eidem sunt a natura indita illa sine quibus talis operatio non potest compleri, ut patet in Motu [et] progressivo animalium,{23} quae operatio, quia sine pedibus, per naturam expleri non potest. Ideo a natura provisum est talibus animalibus de instrumentis debitis ad operationem huiusmodi exsequendam, et consimiliter apparet in omnibus aliis. Propterea dicit etiam Aristotiles in secundo De caelo et mundo,{24} quod si stellae moverentur motu progressivo ad modum animalium quod natura providisset eis de organis progressivi motus executivis. Sed operatio intellectus possibilis non expletur nisi per instrumenta corporea in quibus sunt fanatasmata, ut patet per ipsumet Philosophum, tertio De anima,{25} ergo sequitur quod intellectus possibilis a natura est alligatus corpereo instrumento. Sed haec unio non potest intellegi per modum efficientis cum intellectus possibilis respectu fantasmatum irradiatorum ab intellectu agente non se habet active sed passive, quia sicut se habet color irradiatus per lucem ad potentiam visivam sic conformiter se habet fantasma irradiatum per intellectum agentem ad intellectum possibilem. Nunc autem potentia visiva passive se habet, ergo et in proposito. Nec etiam talis unio est per modum mixtionis et continuationis, nec per modum finis ut ipsemet Commentator vult, ergo oportet quod haec [203rb] sit per modum formae ad materiam vel econtra, quorum si aliquod detur, habetur propositum quod reponens hominem in esse specifico non est de potentia materiae ad esse deductum.

<Secundum Motivum>

[35] Sic igitur apparet quod propositio illa quo ad principalem conclusionem non videtur veritatem habere. Sed nec modus ponendi de illa copulatione videtur alicuius soliditatis. Arguo igitur sic: si per hoc homo dicitur 'intellegens' quia fantasmata irradiatum sit actu intellegibile et ex hoc nobis intellectus possibilis continuatur, sequitur quod a simili cum video lapidem quod lapis actu me videt. Consequens est manifeste falsum, ergo et modus positionis. Consequentia autem probatur, quia sicut se habet fantasma actu intellegibile ad intellectum possibilem sic se habet obiectum actu visibile ad potentiam visivam; sed ex continuatione fantasmatum nobis cum ipso intellectu possibili nos dicimur 'intellegentes'; ergo similiter ex continuatione speciei visibilis obiecti exterioris cum nostra potentia visiva lapis vel obiectum exterius dicetur 'videns', quod est absurdum. Declaratur ratio nam per ipsum species intellecta in actu est forma intellectus sicut species visibilis in actu est forma potentiae visivae. Nunc autem species actu intellecta comparatur ad fantasmata sicut species actu visibilis ad colores qui sunt extra animam. Similis ergo continuatio videtur utrobique sed ista continuatio non facit lapidem videre sed videri. Ergo consimiliter nec prima continuatio faciet nos intellegere sed solum intellegi, videlicet ab ipso intellectu possibili. Et per consequens modus ille nil declarat.

[36] Praeterea, vel species ut est in fantasmatibus est actu intellegibilis vel prout est a fantasmatibus abstracta. Non primo modo, quia sic talis species et intellectus non essent unum, quia intellectus in potentia et intellegibile in potentia non faciunt unum, sicut nec sensus in potentia cum sensibili in potentia faciunt unum; sed species existens in fantasmatibus non est actu intellegibilis, sicut species existens in lapidem non est actu visibilis sed species existens in pupilla; ergo similiter species non est intellegibilis actu prout existit in fantasmatibus sed prout est a fantasmatibus abstracta. Cum igitur talis species ut abstracta non sit in nobis sequitur quod per talem speciem non sit continuatio intellectus nobiscum. Confirmatur nam quaero in quo est subiective species rei actu intellegibilis vel in nostro fantasmate, et per consequens in nobis, vel in intellectu possibili tantum, vel in tam intellectu possibili quam in nobis. Si primo modo per ipsam intellectus non intellegeret quia per ipsam non fieret in actu ipse intellectus cum actualiter non esset in intellectu, sicut et Sortes non [203va] sit albus per albedinem existentem in pariete. Si secundo modo sequitur quod intellectus nullo modo nobis continuatur cum talis species ratione cuius dicitur fieri continuatio non sit in nobis. Si tertio modo sequitur quod idem accidens est in duobus subiectis realiter et totaliter distinctis et cum ordine naturae prius sit in fantasmate quam in intellectu, sequitur quod accidens transmigrat de subiecto ad subiectum quod dicere repugnat dictis philosophiae. Et per consequens non videtur intellegibilis ista copulatio intellectus nobiscum, quare propositum.

[37] Praeterea, quodlibet cognoscens aut cognoscit per virtutem cognoscitivam formaliter, aut per hoc quod coniungitur obiecto. Non secundo modo, quia cognoscere obiectum praesupponit virtutem cognoscitivam in cognoscente. Si ergo primo modo, sequitur quod non ex hoc quod cognoscens copulatur obiecto habet potentiam cognoscitivam. Sed ex hoc quod habet potentiam cognoscitivam copulatur obiecto. Ergo similiter in proposito: homo dicitur 'intellegens' et 'habere potentiam intellectivam' non per hoc quod copulatur obiecto intellegibili, sicut verbi gratia Sortes dicitur 'videns lapidem'. Quaero ergo unde provenit veritas huius dicti: aut per hoc quod Sortes copulatur lapidi dicitur 'videns', aut per hoc quod in Sorte est potentia visiva applicata ad lapidem. Primum non sufficit, quia Sortem videre lapidem praesupponit in Sorte potentiam visivam. Si ergo detur secundum, quod Sortes ex hoc dicitur 'videns lapidem' quia in eo est potentia visiva applicata ad lapidem, ad hoc habetur propositum, quia talis applicatio cum sit quaedam relatio, praesupponit extrema, videlicet potentiam visivam et ipsam lapidem. Non ergo ex hoc quod copulatur in homine species intellegibilis dicitur 'homo intellegens', sed ex hoc quod habet intellectum applicatum ad obiectum intellegibilem dicitur 'intellegens', quare propositum.

[38] Praeterea, quaero in quo existit talis intellectus possibilis. Vel in hominibus tantum, vel in orbibus caelestibus, vel in omnibus animalibus, vel ubique. Ultimum non est dicendum, quia pari ratione omnes intellegentiae essent ubique, quod non est physicum, quia intellegentia ibi fore dicitur ubi ipsius operatio apparet. Quare cum ipsius operatio non ubique apparet istud dicere non esset nisi mere conditum et nullo modo physice demonstratum. Nec tertium est dicendum, quia si intellectus esset in omnibus animalibus, ita leniter dici posset quia omnia animalia bruta intellegit sicut homo cum in ipsis sit similis copulatio et continuatio intellectus, quare propositum. Nec secundum est dicendum quod sit tantum in orbibus cum ibi nulla sibi approprietur operatio et sic esset otiosus tum etiam quia non videtur qualiter esset in caelo et qualiter homo diceretur 'intellegens' per formam tantum ab ipso distantem. Si ergo detur primum, quod sit in solis hominibus cum ipsi ad invicem distent, vel [203vb] ergo est in toto medio inter duos homines vel non. Si non, imaginatio non capit physice aliquid esse in duobus extrinsicis et in nulla medietate inter illa extrema. Si sic, tunc sequitur quod si essent duo homines qui continue moveretur versus distantias oppositas quod continue facerent illum intellectum adquirere novam et novam loci praesentiam in qua prius non fuit. Et sic per oppositum dependere quod dicere non videtur consonum physicae rationi. Et per consequens, si est in hominibus oportet quod intellegatur per modum formae, et per consequens cum forma naturaliter non potest esse adequate duorum subiectorum loco et situ distinctorum sequitur quod in uno quoque homine est forma propria intellectiva, quare propositum. Sic igitur apparet quod praedicta positio et quantum ad conclusionem radicalem, et quantum ad modum dicendi frivola est et vana, quod non immerito non solum theologice sed etiam philosophice est respuenda. Contra quam possunt aduci multae auctoritates Aristotilis quas brevitatis causa dimitto.

<Decem Conclusiones Auctoris>

[39] His igitur ignorantiae nebulis effugatis super est ostendere quid de praemisso articulo secundum veritatem finaliter sit tenendum. Pro cuius declaratione decem pono conclusiones, quarum prima sit ista: Unio formae ad materiam non est unio consurgens formaliter ex aliqua mixtione. Ista conclusio sic forma probatur: nihil prius consurgit formaliter ex ratione alicuius posterioris; sed unio formae ad materiam prius est quam sit miscibilium unio seu ipsa mixtio; ergo unio formae ad materiam non consurgit formaliter ex aliqua mixtione. Consequentia et maior patent et minor apparet ex hoc: quia quodlibet miscibilium est ex materia et forma compositum, quia vel miscibilia sunt elementa vel elementata; sed tam elementa quam elementata sunt ex materia et forma composita; ergo propositum.

[40] Secunda conclusio est haec: Unio formae ad materiam non est unio consurgens formaliter ex continuatione partium in eodem. Ista conclusio sic probatur et intellego conclusionem quod continuatio non est formalis ratio quare aliquid dicitur 'compositum ex materia et forma' et probatur sic: aliquid est continuum quod ex materia et forma non est compositum; ergo conclusio vera. Consequentia patet et antecedens probatur, quia materia est quid continuum et tamen non est ex materia et forma composita. Similiter forma corporalis est composita et tamen non ex materia et forma. Similiter caelum secundum aliquos non est ex materia et forma compositum. Et tamen quodlibet praedictorum est continuum; ergo ratio continuationis non est formaliter ratio compositionis ex materia et forma. Ut sic possit ratio confirmari. Ratio quantitatis et ratio compositionis ex materia et forma sunt vel rationes indifferentes vel ratio compositionis ex materia et forma praesupponit rationem quantitatis; ergo non ex hoc quod aliquid est quantum sive [204ra] continuum est ex materia et forma compositum. Consequentia patet et assumptum apparet quia de facto omne compositum ex materia et forma est quantum, quare propositum.

[41] Tertio conclusio est haec: Unio formae ad materiam non est unio consurgens formaliter ex conditione entitatum aggregativa. Ista conclusio apparet ex hoc quia quod non salvat per rationem per se unius non est formalis ratio compositionis ex materia et forma; sed aggregativa conditio generaliter sumpta non salvat rationem per se unius; ergo propositum. Maior est manifesta, quia compositum ex materia et forma est vere unum, quare propositum. Et minor apparet quia in aggregatione entitatum quaelibet entitas habet per se propriam veritatem sub actualitate, quare propositum.

[42] Quarta conclusio est haec: Inclinatio intrinsica alicuius rei ad aliam non est formaliter inferens ipsarum ex materia et forma mutuam unionem. Ista conclusio ex hoc apparet, quia grave habet intrinsicam inclinationem ad suum locum naturalem et similiter leve ad suum locum naturalem et tamen ipsis existentibus in suis locis naturalibus nulla sequitur ex hoc compositio ex materia et forma in eisdem, quare propositum.

[43] Quinta conclusio: Ratio compositionis per se faciens unum non est formaliter indicans compositionem constitutive formam et materiam continentem. Haec conclusio sic probatur: quia ratio continuationis est ratio compositionis per se faciens unum; sed illa non infert compositionem ex materia et forma, ut dicit secunda conclusio; ergo propositum. Consequentia patet et assumptum probatur, quia materia est per se una et forma similiter est per se una, et quaelibet illarum est composita cum in se habeat partes et tamen non est ex materia et forma composita; ergo conclusio vera.

[44] Sexta conclusio est haec: Potentialitas receptiva non est totalis ratio compositionis ex materia et forma. Ista conclusio apparet ex hoc quia locus habet potentialitatem receptivam et tamen ex hoc non sit ex ipso et suo locato aliquid compositum ex materia et forma, quare propositum.

[45] Septima conclusio: Actualitas entis perfectiva non indicat compositionis ex materia et forma plenariam rationem. Ista conclusio apparet ex hoc quia vitalis immutatio respectu alicuius est respectu eiusdem actualiter perfectiva, sive vitaliter immutare est actualiter perficere. Et tamen ex hoc non indicatur compositio ex materia et forma, quare propositum. Probatur minor, quia possibile est aliquam quantitatem aliquam vitaliter immutare, et tamen illum non informare. Nam possibile est aliquam speciem intellectum immutare ad cognitionem alicuius obiecti sine quacumque informatione, quia habitudo vitalis immutationis non infert habitudinem realis informationis, ut alias declaratum fuit. Et tamen talis habitudo est actualis perfectionis, quare propositum. Similiter divina essentia potest aliquod intellectum vitaliter [204rb] immutare, et tamen ipsius non potest esse forma informativa; ergo non apparet quod actualitas perfectiva indicat praefatae compositionis omnimodam rationem, quare propositum.

[46] Octava conclusio est haec: Coniunctivae denominationis communicatio mutua non pandit plenarie aliquorum ex materia et forma compositionem. Ista conclusio, quamvis philosophice difficulter posset probari, tamen theologo se offert prima facie, quia divinitas et humanitas in Christo fuerunt unitae, ex qua unione deus est homo et homo deus. Et tamen nihil est ibi compositum ex materia et forma. Similiter, possibile est aliquam qualitatem aliquid vitaliter immutare, ut puta aliquam cognitionem possibile est intellectum meum vitaliter immutare sine quacumque informatione ad illud quod vitaliter immutat, ut alias declaratum est. Et tamen ex hoc illud vitaliter immutatum denominabiliter cognoscens; ergo possiblile est aliquam qualitatem communicare alicui suam denominationem concretivam absque hoc quod informet illud et ita apparet veritas praemissae conclusionis.

[47] Nona conclusio est haec: Conditio constituendi partialiter non indicat formaliter saepetactae compositionis omnimodam rationem. Ista conclusio sic probatur: constat quod in continuitate formae sunt partes quarum quaelibet concurrit ad compositionem totius partialiter et constitutive, et tamen ibi, ut prius tactum est, non est compositio ex materia et forma, ergo propositum.

[48] Decima conclusio est haec: Receptiva potentialitas et ipsius actualitas perfectiva constitutivae partialiter concurrentes, ex quibus consurgit saltem in altero extremorum concretiva denominatio, integrant compositionis ex materia et forma plenariam rationem. Ista conclusio sic declaratur: capto aliquo composito ex materia et forma, constat quod in hoc convenit ratione compositionis cum alio composito ex materia et forma, quia in utroque illorum est potentia receptiva respectu cuius est aliqua actualitas perfectiva. Et illae duae rationes quarum una concurrit per modum actus et alia per modum potentiae sunt partialiter constitutivae totius. Et una illarum communicat alteri suam denominationem concretivam, ut apparet manifeste in compositione per accidens, ubi subiectum est in potentia ad albedinem et tam albedo quam substantia concurrit partialiter ad constitutionem albi, prout dicitur 'ens per accidens' quae tamen substantia vere denominatur alba. Et ex hoc apparet quod ista denominatio album frequenter sumitur aequivoce apud auctores, quandoque prout denotat solum subiectum albedinis, quandoque pro toto aggregato. Ex cuius conclusionis declaratione apparet manifeste ratio corporis ex materia et forma generaliter sumptae hoc est sive materia et forma sint eiusdem generis generalissimi sive divisi.

[49] Ex quo ulterius apparet quod ratio compositionis ex materia et forma per se faciens unum integratur ex potentialitate receptiva et ipsius actualitate [204va] perfectiva quarum quaelibet occurrit partialiter constitutive eiusdem generis proximi vel remoti, ex quibus consurgit certa denominatio concretiva, ex quo apparet quod ad rationem per se unius requiritur unitas generis ex parte constituentium.

<Duae Propositiones Correlariae>

[50] Ex ista conclusione sequitur duae propositiones correlariae quarum prima est quod possibile est aliquam intellectualem substantiam per modum formae informativae uniri alicui substantiae corporali. Secunda conclusio sequens est ista: nullam includit repugnantiam duas limitatas intellectuales substantias uniri posse ad invicem per modum materiae et formae, ita quod ex eis resultet unum realiter constitutum.

[51] Quod prima sequitur ex hoc apparet quia quaelibet conditio requisita ad hoc quod aliquid sit compositum ex materia et forma compositione faciente per se unum potest competere intellectuali substantiae et alicui substantiae corporali; ergo propositum. Consequentia patet et assumptum apparet, nam possibile est aliquam intellectualem substantiam habere actualitatem perfectivam respectu potentialitatis receptivae alicuius substantiae corporalis. Similiter possibile est intellectualem substantiam et certam substantiam corporalem esse eiusdem generis, ut patet de substantia, quae sui generali divisione dividitur in corpoream et incorpoream. Similiter possibile est quod cuilibet illarum substantiarum correspondeat ratio partis, nam corporali substantiae ex ratione propria non repugnat, sed quod etiam intellectuali non repugnat. Sic probo quod ratio partis in sua ratione non dicit nisi exclusionem actualis indivisionis; sed exclusio actualis indivisionis non repugnat intellectuali substantiae quia nullam ab eo tollit naturalem perfectionem; ergo absolute possibile est intellectualem substantiam posse habere rationem partis et per consequens absolute possibile est ipsam existere formam alicuius substantiae corporalis. Maior istius rationis patet, nam capta aliqua parte alicuius albedinis uniformis per totum constat quod illa intensive et essentialiter est aeque perfecta sicut suum totum. Quid ergo facit ipsam partem denominari talem non videtur quod aliquid aliud nisi exclusio actualis indivisionis, quia non est de ipsa verum dicere 'haec est a se indivisa et a qualibet alia divisa'. Et per consequens apparet quod ratio partis non minuit de perfectione essentiali illius de quo verificatur quod sit pars, quare non apparet quod istud intellectuali substantiae quovis modo repugnet et ita habere propositum.

[52] Secunda propositio correlaria appareat per similem rationem quia nulla videtur repugnantia quia sicut corporalis substantia est in potentia ad susceptionem alicuius intellectualis substantiae quia [204vb] etiam una intellectualis substantia sit in potentia respectu alterius cum nulla ipsarum prima substantia intellectuali excepta sit actus purus et per consequens cum quaelibet habet in se rationem potentialitatis et inter ipsas sit perfectionalis excessus sequitur quod ipsis potentialitas huiusmodi non repugnat nec etiam perfectiva actualitas a fortiori repugnat eisdem. Quod autem sint eiusdem generis apparet cum quaelibet talis sit substantia incorporea. Et similiter ratio partis eis non repugnat ut prius fuit declaratum et per consequens non videtur ratio repugnantiae, quare ex duabus intellectualibus substantiis non posset fieri unum compositum. Et ex hoc apparet ulterius quod ista consequentia non est formalis: 'A est compositum ex materia et forma, ergo A est quantum'. Et maxime loquendo de continua quantitate quia de distincta non est forsan verum cum ibi sit dualitas entium. Nec etiam formaliter sequitur in hoc est materiale principium; ergo in hoc est continua quantitas. Et ideo apparet quod ratio quantitatis non est de per se ratione materiae, licet quandoque ambae rationes concurrant in eodem ente. Ex quo apparet quod potentialitas receptiva est generalis conditio principii materialis quae in omnibus limitatis et dependentibus entibus realiter reperitur, quare propositum.

[53] Praeterea, nulla intellectualis substantia est subiectum et materia alicuius formae accidentalis ex quibus resultat unum per accidens; cum igitur informatio si qua poneretur formae substantialis non ponat maiorem imperfectionem in suo subiecto quam faciat una forma accidentalis; non videtur unde proveniat haec impossibilitas quod una intellectualis substantia non possit esse respectu alterius actualitas perfectiva, quare propositum.

[54] Ex quibus manifeste apparet quod cum nulla sit impossibilitas quod substantia intellectualis sit forma alicuius substantiae corporalis et per omnes conceditur intellectualem substantiam esse in hominem quod absolute concedendum est ipsam esse hominis ultimam formam. Et ita apparet ulterius quod forma reponens hominem in esse specifico non est de potentia materiae ad esse deducta, quam conclusionem satis inducunt rationes contra opinionem Commentatoris adductae.

<Contra Sex Argumenta Praemissa Commentatoris>

[55] Et ideo restat solvere rationes huic sententiae oppositas pro parte Commentatoris adductas. Ad primam, igitur rationem cum dicit quod Omne materiale est de potentia materiae ad esse deductum; tale autem est id quod ultimate reponit hominem in esse specifico; ergo propositum. Probatur minor quia quaeritur quare aliquid dicitur 'materiale': vel quia in materia vel quia de materia eductum vel quia quantum. Sed duo ultima non sufficiunt propter elementa et corpora caelestia; ergo oportet dare primum.

[56] Hic dico breviter pro materia argumenti quod 'materiale' potest sumi ad praesens uno modo generaliter et sic idem est quod 'potentiale' et [205ra] isto modo quodlibet citra deum est materiale. Secundo modo potest sumi minus generaliter et sic idem est quod 'a principio intrinsico corruptibile'. Tertio modo etiam dicitur 'materiale' idem quod 'corpulentum et habens quantitatem'. Secundo modo formae elementares sunt materiales. Sed tertio modo corpora caelestia dicuntur materialia. Ad propositum igitur applicando si capitur materiale primo modo nego maiorem, quod omne materiale sit de potentia materiae ad esse deductum. Si secundo modo concedo maiorem et nego minorem et tunc non valet consequentia 'est in materia ergo est de potentia materiae ad esse deductum', quia non est in materia ipsa forma hominis per modum dependentis in esse sed per modum perficientis materiam et ipsam informantis. Et sic apparet quod argumentum illud parum valoris est, quare propositum.

[57] Ad secundum cuius radix in hoc consistebat quod illa quae immediate ex opposito dividunt aliquod commune non possunt facere unum cum ut sic ab invicem distinguuntur et opponuntur.

[58] Hic dico quod illud assumptum est multipliciter falsum. Constat quod actus et potentia dividunt quodlibet genus entis ex quo dividunt ipsum ens et tamen ex ipsis est vere compositionis ratio proveniens.

[59] Et quando dicitur quod non pro eo quod ut utrumque ipsorum est actu; ergo ex eis non potest fieri unum compositum.

[60] Hic dico quod actualitas potest sumi dupliciter: absolute et relative. Primo modo actualitas idem est quod indivisio rei a se ipsa et sic idem dicit quod unitas absoluta. Secundo modo idem est quod divisio rei a qualibet non tali et sic idem est quod unitas respectiva. Primo modo ex duobus entibus actu fieri unum nullorum est inconveniens, immo est necessarium. Secundo modo verum est et sic absque dubio ex corporeo et incorporeo non fit unum; sed primo modo, quare propositum.

[61] Ad tertium cuius radix in hoc consistit quod si alicui corporali substantiae uniretur per modum formae, quod tunc corpus esset intellectivum et similiter posset intellegere, quod videtur falsum.

[62] Hic dico quod ista denominatio 'intellectivum' quandoque sumitur extrinsice et connotative, quandoque intrinsice et absolute. Sic verbi gratia de albo, 'album' dicitur essentialiter de aggregato per accidens ex substantia et accidente; sed de substantia dicitur extrinsice et connotative. Ita in proposito; 'intellectivum' dicitur essentialiter de homine sed extrinsice et connotative dicitur de corpore. Sed ex hoc non infertur quod corpus intellegit; sed sufficit quod in eo sit aliquid quod possit intellegere, quare propositum.

[63] Ad quartum cum dicitur quod si intellectus uniretur alicui ut forma et hoc substantiae corporali quod tunc eius receptio esset similis receptioni materiae, quod falsum est pro eo quod tunc nihil reciperet nisi intentiones individuales.

[64] Hic dico pro materia argumenti quod singularitas vel universalitas in intentionibus vel potest intellegi in essendo [205rb] vel in representando. Primo modo absque dubio omnes intentiones sunt singulares et per istum modum quoad hoc similitudo est inter receptionem materiae primae et receptionem talis intellectus nec hoc est aliquod inconveniens. Sed secundo modo est diversitas, quia representatum intellectui per talem intentionem universalem non concernit materiam et secundum istum modum non est receptio materiae quae constituit rem quam recipit cum sua singularitate. Unde et frequenter singularia solent vocari nomine 'materiae'. Sed universalia non pro eo quod intellectui talia representant quia abstrahunt a conditionibus materialibus sive singularibus, quare propositum.

[65] Ad quintum cum dicitur quod impossibile est in magnitudine finita existere virtutem infinitam per modum formae, sed talis est intellectus possibilis cum sit omnia fieri, quare propositum.

[66] Hic posset dupliciter dici: primo quod deus posset facere quod aliqua infinita intellegentia utpote suprema possibilis posset informare corpus debite organizatum ad susceptionem talis intellegentiae. Nec sequitur propterea quod tale corporus moveret in non tempore cum hoc contradictionem implicet. Sed bene sequitur quod non est dandum aliquod tempus per quod movet suum corpus quia posset in minori tempore movere et secundum hoc radix rationis deficeret. Secundo posset dici quod intellectus possibilis non est virtus infinita intensive nisi receptive hoc modo quod respicit cuiuscumque intellegibilis potest suscipere intellectionem. Sed ex hoc non sequitur quod non possit esse in corpore per modum informationis, quare propositum.

[67] Ad sextum cum dicitur quod tunc corruptibile esset incorruptibile, divisibile esset indivisibile, pro eo quod ex parte materiae est corruptibilitas et ex parte formae est incorruptibilitas, quare propositum.

[68] Hic dico quod conclusiones illae non sequuntur. Et ratio est quia isti termini includunt negationes et ideo negant rationem sui oppositum. Unde indivisibile ponit aliquid ex parte rei et cum hoc excludit divisibilitatem. Et ideo si essent aliqui termini praescise exprimentes id quod est positiva denominatio nihil aliud connotando tunc vere concederetur absolute praedicatio consurgens ex parte formae sicut nec conceditur ex parte materiae. Sed diversitas provenit ex ratione assignata licet posset concedi per additionem alicuius syncategorematis; corruptibile est incorruptibile secundum formam et sic de similibus, quare propositum.

[69] Ad argumentum factum pro confirmatione modi positionis per quod probatur unitas intellectus possibilis per hoc quod accidens eius ut puta universale est in omnibus hominibus aliter hoc in quolibet esset unum esset singulare.

[70] Hic dico quod 'universale' potest considerari ut quid subtractum sive ut quaedam entitas et sic absque dubio in quolibet homine est unum divisum ab alio existente in alio homine. Secundo modo potest considerari pro eo quod intellectum representat, et sic dicitur esse unum in omnibus hominibus [205va] sed haec unitas vel est esse obiectvium quod nullius realitatis est secundum aliquos vel est quaedam formalitas et sic non est in conceptu. Sed in obiecto vel est ipsemet conceptus taliter representans et quodcumque illorum detur nihil facit ad suum propositum, ut apparet diligenter inspicienti. Alia est ratio Commentatoris in materia ista quam multum ponderat philosophice, quia cum mundus fiunt aeternaliter et per consequens semper fiunt corruptio hominem et generatio si cuilebet homini correspondisset intellectus proprius quod iam infinita forent in actu, quod philosophiae repugnat. Sed ad istam rationem posset multipliciter dici. Primo quod non est inconveniens infinita existere quarum nullum est in loco circumscriptive. Secundo posset dici ad hoc salvando considerationem philosophicam quod est animarum certus numerus et cum corrumpitur unum corpus anima se transfert in aliud. Tertio posset dici iuxta imaginationem Platonis quod completa circulatione octavae sphaerae semper renovabuntur corpora et ita animae quamvis non sint infinitae, tamen propter circulationem huiusmodi in ipsius fine revenient sibi corpora in quibus reversa est debita consonantia harmonica quae requirit ad hoc quod anima intellectiva tale corpus informet.

[71] Sic igitur apparet quod praedicta positio nec quaestio ad fundamentum est solida; nec habet rationes nimium efficaces. Immo, nec aliorum philosophorum opinio continet aliquid rationis propterea catholicorum opinio magis satisfacit intellectui et similiter voluntati. Et ideo non immerito est ceteris praeferenda. Omnis ergo lingua confiteatur ultimam formam hominis non esse de potentia materiae derivatam. Et in hoc ille primus articulus terminatur. [205va, line 31]

 

< Apparatus >

1 De anima, 3.7.431a 16-17. Cf. 3.8.432a 8-9; De memoria, 1.1.450a 1.

2 De anima, 3.3.428b 10 ff.

3 MSS consultatae a mihi legunt talia non sunt corruptibilia, sed argumentum requirit sensum oppositum.

4 De anima, 3.5.430a 17-19.

5 Primus articulus pertrahetur in MS 1081 in foliis 200va 23 205va 31, secundus in foliis 205va 32 216ra 8, et tertius in foliis 216ra 9 219rb 26.

6 De generatione et corruptione, 1.10.328b 23-24.

7 Ibid.

8 Forsan Physica, 8.10.266a 25 ff.

9 Cf. Aquinas, Summa contra Gentiles, II c. 60, n. 1.

10 Cf. ibid. n. 2; c. 73, n. 14.

11 De memoria, 1.1.450a 20 ff.

12 De anima, 2.3.414a 30-32.

13 Ethica Nicomachea, 1.9.1099b 25 1100a 1.

14 De anima, 2.2 2.3.

15 Hoc obiectum fundamento indiget.

16 in capitulo de differentia, e.g., vide Paul Vincent Spade, Five Texts on the Mediaeval Problem of Universals, (Indianapolis: Hackett, 1994) p. 9.

17 Ethica Nicomachea, 3.1.1109 31-32.

18 Non invenitur.

19 Metaphysica, 5.15.1021 15-16.

20 sine certo subiecto ... verum homoeoteleuton in MS 1081.

21 Non invenitur.

22 The reasoning in this contra is extremely misleading unless carefully noted. It runs as follows. (1) In whatever thing T an act A of some habit H subjectively exists, in that same T must be the H of A, on the assumption that T is the right sort of thing to have H. (2) But an act of understanding U (for various reasons, here omitted) must be in the possible intellect PI subjecively. (3) Therefore, by applying (1) to U, we conclude that the subjectively existing habit of U, call it SHU, must also be in PI. So SHU is in PI, which is in fact the contra of the previous conclusion. There is a strong temptation, given the way Candia expresses himself, instead to see premise (1) as part of the reasoning in establishing (2), but this makes complete hash of the argument. Premise (2) is not meant to follow from (1), but to combine with it in a syllogism to conclude (3).

23 De progressivo animalium, 704b 15 16.

24 De caelo et mundo, 2.12.292a 31 ff.

25 De anima, 3.8.432a 8-9.