Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Book II, Question 3, Article 2

edited by Rondo Keele from Vat. lat. 1081.

<Editor's note. All spellings have been normalized to the Oxford Latin Dictionary, or, if that was not possible, to Latham's Revised Medieval Latin Word List, 1965. When the word 'li' occurs in the manuscript, marking the mention of a word or phrase, I have used single quotation marks in the edition to indicate what I take to be the scope of this operator (although I still retain the word 'li'). Double quotation marks are reserved for quotations. Square braces enclose occasional supplements by the editor which may help disambiguate or clarify Candia's expression. The basis of this (non-critical) edition is Rome, BAV Lat. 1081, and the folio references in square braces refer to that manuscript. The transcription was checked against one other MS witness in the tradition; select variants are noted. The editor wishes to thank Jacob Keele for his help, but takes full responsibility for any lingering defects.>

<Tertia Quaestio>

<Secundus Articulus>

[1] [205va, linea 32] Secundus articulus erat iste: utrum forma reponens hominem in esse specifico sit per species a corruptibilibus causatas cuiuscumque ab ea cognoscibilis cognitiva.

[2] Pro cuius articuli declaratione quia in ordine cognitionis potentiae cognoscuntur per actus et actus per obiecta, ideo sic procedam. Primo, investigabitur de obiecto nostri intellectus. Secundo videbitur de ipsius actibus. Et tertio videbitur si praeter actum et obiectum sit species necessaria in parte intellectiva. Quibus declaratis facile erit in via ad praemissi articuli notitiam pleniorem.

<Prima Pars: De Obiecto Nostri Intellectus>

<Quattuor Modi Adequationis Obiecti>

[3] Pro primo igitur exequendo est advertendum quod de obiecto nostri intellectus in ratione adequationis [205vb] potest esse duplex consideratio: una in ratione adequationis, alia in ratione executionis. Primo igitur considerandum est de obiecto nostri intellectus in ratione adequationis et hoc est investigare quod est nostri intellectus obiectum adequatum. Pro cuius declaratione praemitto unam distinctionem quod obiectum alicui potentiae fore adequatum potest ad praesens quattuor modis intelligi secundum quod quadraplex adequatio obiectiva inter auctoritates communiter reperitur. Una est adequatio formalis quando obiectum aliquod intelligitur et nihil aliud ab ipso potest a tali potentia intelligi eo modo quo philosophi posuerint obiectum adequatum intellectus divini fore suam essentiam quia nihil aliud extra se intelligebat, ut declaratum fuit alias secundum vias ipsorum. Secunda adequatio dicitur virtualis quando aliquod obiectum inteligere et quodlibet ab ipso eminent contentum et nihil aliud eo modo quo theologi dicunt communiter divinam essentiam esse obiectum adequatum sui intellectus per hoc quod videndo suam essentiam videt se et quodlibet ab ea eminenter contentum sine in esse actuali vel possibili. Tertia adequatio obiectiva dicitur quidditativa quando videlicet est aliqua ratio sine qua potentia talis obiecti non potest percipere suum obiectum particulare sicut verbi gratia color respectu potentiae visivae quae potentia nihil potest percipere nisi sub ratione coloris. Quarto modo dicitur obiectum adequatum adequatione denominativa quando illud quod a potentia apprehenditur induit rationem obiecti adequati adequatione quidditativa quam ex se formaliter non participat, sicut corpus per rationem coloris videtur et ita coloratum dicitur obiectum adequatum quod tamen formaliter non participat rationem coloris inquantum corpus.

[4] Ad propositum igitur descendendo si loqueremur de obiecto adequato primo modo nihil est obiectum adequatum nostri intellectus cum alia a se intelligat ut nos experimur. Si secundo modo consimiliter quia intellectus nostri substantia non est sibi obiectum per quod omnia alia ab ipso eminenter contenta intelligat aliter intellectionibus non indigeret quod apud multos communiter non tenetur.

<Quattuor Conclusiones: Prima Conclusio>

[5] Oportet ergo hoc intelligere de obiecto adequato adequatione quidditativa vel denominativa. Et iuxta quem intellectum quattuor pono conclusiones quarum prima sit ista: quidditas materialis non existit nostrae intellectivae potentiae adequata ratio obiectiva. Istam conclusionem pono contra quorundam antiquorum doctorum opinionem quorum imaginatio fuit quod in ordine entium reparitur triplex potentia cognitiva. Quaedam omnino a materia separata quam in essendo quam etiam in operando ut intellectus divinus. Alia vero potentia est coniuncta materiae ut in essendo et in operando [206ra] ut potentia organica puta visiva vel auditiva. Tertia est potentia quae perficit materiam in essendo sed in operando non utitur materiali organo ut intellectus noster. Isti igitur triplici potentiae triplex correspondebat obiectum. Primae correspondebat quidditas omnino a materia et ab eius conditionibus separata. Secundae correspondet singularitas omnino materialis. Sed tertiae quae quodam mediat correspondet quidditas materialis. Et ideo isti dicunt quod obiectum adequatum nostri intellectus est quidditas materialis.

[6] Contra quorum opinionem posui negativam conclusionem quam multipliciter inductive declaro et primo sic: nullum immateriale continetur sub quidditate materiali; sed cognitiones et affectiones partis rationalis sunt immateriales; ergo non continentur sub quidditate materiali. Consequentia et propositiones assumptae sunt manifestae. Et tunc ultra cum igitur intellectus noster in se experiatur intuitive se cognoscere vel se amare, sequitur quod habet suae cognitionis et similiter affectionis notitiam intuitivam intellectivam; quare propositum. Consequentia patet et assumptum, licet expariamur tamen est beati Augustini tertio decimo De Trinitate, circa primo, dicentis "Fidem porro ipsam quam videt quisque in corde suo esse si credit vel non esse si non credit aliter novimus non sicut corpora quae videmus oculis corporis et per ipsorum imagines quas memoria tenemus etiam absentia cogitamus."{1} Et sequitur "non sic videtur fides in corde in quo est ab eo cuius est, sed eam tenet certissima scientia clamatque conscientia."{2}

[7] Praeterea, eadem est potentia intellectiva in anima coniuncta et in anima a materia separata; sed obiectum potentiae intellectivae ipsius animae a materia separatae non est quidditas materialis; ergo nec ipsius animae prout coniuncta obiectum est ipsa quidditas materialis. Conseqentia videtur manifesta, quia eidem potentiae essentialiter invariatae idem correspondet obiectum; sed coniungi materiae vel ab ipsa separari non variant essentiam animae; ergo propositum. Et minor apparet quia si animae a materia separatae corresponderet tantum modo pro adequato obiecto materialis quidditas sequitur quod non posset habere notitiam divinitatis et spirituum beatorum. Consequens est falsum in theologia quia tunc beatae animae non cognoscerent Deum intuitive cum Deus non sit quid contentum sub quidditate materiali. Et maior apparet quia si eadem potentia intellectiva non esset in anima dum est coniuncta et quando est separata tunc substantia animae variaretur, nam quaelibet potentia animae est sibi intrinsica et essentialis; quare propositum.

[8] Praeterea, nulla potentia nititur a suo obiecto auferre ipsius rationem formalem, verbi gratia, obiectum adequatum potentiae visivae est color vel lux nunc, ergo numquam potentia visiva nititur a visibili auferre rationem coloris vel lucidi, immo continue ipsa imitatur. Sed potentia intellectiva coniuncta materiae nititur a suo [206rb] obiecto auferre materialitatem quia quanto immaterialius concipit tanto melius est perfectius concipit, ergo quidditas rei materialis non est obiectum potentiae intellectivae coniunctae materiae; quod est propositum.

[9] Praeterea, nulla potentia extenditur ad capiendum aliquid quod non continetur sub suo obiecto adequato; sed potentia intellectiva coniuncta materia extenditur ad capiendum multa quae non continentur sub quidditate materiali; ergo quidditas materialis non est obiectum adequatum potentiae intellectivae coniunctae materiae. Consequentia patet et maior ex hoc, quia si talis potentia caperet aliquid quod non contineretur sub suo obiecto adequato tunc sequitur quod illud non esset obiectum adequatum sicut si color vel lux assignatur pro obiecto adequato potentiae visivae et cum hoc dicitur quod talis potentia potest percipere sonum sequitur quod lux vel color non fuit obiectum adequatum talis potentiae. Sed minor probatur quia ens inquantum ens et substantia inquantum substantia cadunt sub consideratione nostri intellectus et tamen talia ut sic non sunt sub quidditate materiali contenta; ergo propositum. Minor apparet quia talia ut sic sunt indifferentia ad substantias immateriales et materiales, sed nulla quidditas materalis est indifferens ad substantias materiales et immateriales; ergo propositum. Et maior apparet quia metaphysica cadit sub consideratione nostri intellectus et per consequens ipsius intellectus subiectum. Sed eius subiectum secundum communiter loquentes est ens inquantum ens, ergo cum talia ut sic sint a materia sequestrata; habetur propositum.

[10] Praeterea, nulla potentia cognitiva fertur per aliquod actum in oppositum sui obiecti adequati, sed potentia intellectiva coniuncta materiae fertur per aliquod actum in oppositum quidditatis materialis; ergo propositum. Consequentia patet et maior declaratur, quia visus per aliquod actum positivum non fertur in tenebram nec auditus in silentium, et sic de quibuscumque aliis potentiis cognitivis; quare propositum. Et minor apparet quia intellectus fertur per considerationem propriam in primum motorem, ut patet, nam octavo Physicorum ipsemet concludit Philosophus a materia seperatum, et per consequens intellectus per actum aliquem positivum fertur in substantiam et materialem.{3} Sed talis ex ratione propria opponitur quidditati materiali; ergo propositum.

<Secunda Conclusio>

[11] Secunda conclusio est haec: veritas generaliter sumpta non existit nostrae intellectivae potentiae adequata ratio obiectiva. Istam conclusionem pono contra opinionem quorundam doctorum{4} qui moti verbis Philosophi dicentis primo Posteriorum, "Intellectus verorum est,"{5} et sexto Metapysicae, "Ens in anima est ens verum";{6} dicunt obiectum adequatum intellectus esse verum. Cuius contrarium pono quod sic probo: nulla potentia cognitiva vel perceptiva ponit distinctionem inter suam rationem formalem et aliam quamcumque; sed intellectus noster ponit distinctionem [206va] inter rationem veri et rationem boni; ergo verum qualitercumque sumptum non est nostri intellectus adequatum obiectum. Consequentia patet et maior, ex hoc apparet quia potentia visiva non distinguit inter coloratum et dulce, nec etiam potentia gustativa, sed hoc spectat ad superiorem potentiam ut puta ad sensum communem, ut patet per Philosophum secundo De anima;{7} ergo maior vera. Sed probatur minor quia nihil voluntas percipit quod sibi ab intellectu non ostendatur cum igitur bonum ipsa voluntas percipit sequitur quod hoc ei ab intellectu monstratur, et per consequens per prius ipse intellectus percipit bonum. Et quod ponat distinctionem inter veritatem et bonitatem, apparet pro eo quod non omne verum indicat bonum. Et per consequens distinguit inter illas duas rationes; quare propositum.

[12] Praeterea, intellectus in patria beatificatur plenarie in ratione sua obiectiva infinite et in summo posita; sed non beatificatur in ratione veritatis sed in ratione divinitatis; ergo propositum. Consequentia patet et maior quia omnis potentia quietatur in eo in quo invenitur ratio formalis sui obiecti infinite et in summo. Sed intellectiva potentia beatificata est quietata plenarie et perfecte; ergo propositum. Et minor probatur quia potentia quae non quietatur in aliqua certa ratione obiective non beatificatur in illa, sed potentia intellectiva est potentia quae non quietatur in ratione veritatis; ergo propositum. Probatur minor, nam veritas est unum attributum, sicut bonitas, clementia, aeternitas, et huiusmodi, sed constat quod intellectus fertur in dei aeternitatem, et sic de aliis, ergo quam [intellectus] non quietatur in una illarum rationum per se tam nec in veritate, quia non quietatur nisi in ratione quae formaliter est ens perfectum naturaliter. Sed nulla ratio attributalis est formaliter huiusmodi; ergo propositum.

[13] Praeterea, nulla ratio est intellectus adequata ratio obiectiva cuius cognitio praesupponit in eodem intellectu cognitionem alterius; sed veritas est ratio cuius cognitio praesupponit in eodem intellectu cognitionem alterius; ergo propositum. Consequentia et maior patent, sed probo minorem quia omnis ratio relativa praesupponit cognitionem alterius, sed ratio veritatis est relativa; ergo propositum. Maior patet quia relatio praesupponit cognitionem extremorum, sed minor probatur, quia veritas est adequatio rei ad intellectum et per consequens qui intelligit aliquam rem esse veram intelligit ipsam in habitudine ad intellectum, et ita apparet quod veritas cum dicat habitudinem ex hoc quod se intellectui manifestat; habetur propositum.

[14] Praeterea, quaelibet ratio obiectiva adequate alicuius potentiae est eidem potentiae ratio per se cogniscendi et non per accidens; sed veritas non est intellectui ratio cogniscendi per se sed per accidens; ergo non est intellectui adequata ratio obiectiva. Consequentia patet [206vb] et maior in exemplo declaratur, quia visus non cognoscit lignum per se sed per accidens, ut dicitur in secundo De anima,{8} per hoc videlicet quod cognoscit colorem sibi inherentem. Sed minor probatur quia intellectus cognoscit bonitatem, vel ergo per se vel per accidens. Si per se, ergo sequitur quod non quodlibet quod cognoscit, cognoscit per rationem veritatis. Si per accidens, hoc est per rationem veritatis, sequitur quod nihil intellectus cognoscit nisi per accidens excepta ratione veritatis. Consequens videtur falsum quia tunc non alter intellectus cognosceret substantiam vel aliquam entitatem quam facit visus lignum, quod videtur falsum; quare propositum.

<Tertia Conclusio>

[15] Tertia conclusio est haec: entitas communiter sumpta non est obiectum adequatum intellective potentiae adequatione denominativa. Ista conclusio ponitur contra imaginationem Doctoris Subtilis, qui imaginatur quod ens non dicitur de omnibus intelligibilibus quidditative, quia non de differentiis ultimis et similiter de passionibus transcendentibus quae tamen sunt intelligibiles.{9} Et ideo dicunt virtualiter et denominative ultimae differentiae et passiones huiusmodi intelliguntur, non autem formaliter et quidditative quia differentiae ultimae non continentur per lineam rectam sub ente. Cuius imaginationis contrarium pono, quod sic probo: quodlibet quod ex ratione propria habet unde possit movere intellectum ad sui cognitionem cadit per se et formaliter sub obiecto adequato talis potentiae; sed differentiae ultimae et passiones transcendentes habent unde possit ex ratione propria movere intellectum ad ipsarum cognitiones; ergo propositum. Consequentia et maior patent et minorem probo: quia vel differentia est formaliter ens vel non. Si sic, habetur propositum. Si non, est formaliter ens aut ergo differentia est formaliter distincta ab ente aut non. Si non est formaliter distincta ab ente, nec est formaliter ens, sequitur quod ex ratione propria est pura negatio et per consequens nihil, quod non videtur verum eo quod est de ratione formali alicuius positivi. Si sic formaliter distincta ab ente, sequitur quod est aliquod extremum positivum formaliter quod non est ens, quod intellectus non capit; quare propositum.

[16] Praeterea, quantae{10} magis participat aliquid de ratione actus, tanto perfectius et formalius cadit sub ratione entis, quia 'unumquodque quantae est tantae' est intelligiblile. Sed differentiae ultimae sunt magis participantes actum quam genera, quia genus ponitur in definitione speciei sicut materia et differentia tamquam forma; ergo differentia cadit magis sub per se ratione entis quam genus. Cum igitur genus sit formaliter ens, sequitur quod a fortiori differentia erit sub per se ratione entis, et per consequens propositum.

[17] Praeterea, aut ratio differentiae seclusa ratione generis est formaliter positiva aut est formaliter negativa. Si primo modo sequitur quod participaret formaliter rationem entis. Si secundo modo, sequitur quod negatio est de formali ratione alicuius absoluti et per consequens ad [207ra] destructionem talis absoluti destrueretur talis negatio cum destruatur quodlibet quod est de sua adequata ratione formali. Sed hoc videtur falsum, quia antequam talis res esset in esse producta non minus tales negativae propositiones erunt verae, si fuissent formatae: ut puta 'Sortes non est asinus'. Similiter negationis destructio est positio affirmationis. Si ergo ex destructione hominis sequitur destructio suae differentiae formalis quae est negatio formaliter per quam intelligitur ipsum esse non esse quodlibet ab eo distinctum sequitur quod qui destrueret hominem faceret hominem esse quodlibet ab eo distinctum et cum hoc sit impossibile, sequitur quod impossibile foret hominem non esse, quod non est theologice sustinendum; quare propositum.

[18] Praeterea, quodlibet quod potest intellectum sibi assimilare est formaliter participans rationem entis; sed ultimae differentiae et passiones transcendentes possunt intellectum sibi assimilare; ergo propositum. Consequentia patet et maior, quia omnis assimilatio est inter duo positiva formaliter quia non entis ad ens nulla est similitudo. Sed minor probatur, quia signo duas differentias ultimas puta hominis et asini; quaero: Aut in intellectu est ratione conceptus utriusque, aut alius et alius? Si idem, sequitur quod illae non sunt diversae differentiae, quod falsum videtur. Si alius et alius – et talis alietas non potest provenire ab aliquo negativo – sequitur quod formaliter provenit ab aliquibus positivis. Et ita apparet quod cum conceptus causati in intellectu sint ipsarum differentiarum naturales similitudines, sequitur quod differentiae ultimae habent unde possint formaliter sibi intellectum assimilare cum intellectus sit in potentia ad omnia fieri; quare propositum.

[19] Praeterea, quicquid formaliter participat rationem entis, si illud dicitur de aliquo formaliter, illud etiam formaliter participat rationem entis, ut verbi gratia quod substantia formaliter paticipat rationem entis, ideo quidquid formaliter est substantia illud formaliter est ens, et ideo animal formaliter est ens. Nunc autem quaelibet ratio praedicamentalis formaliter participat rationem entis cum in ipsa habet immediate dividi. Sed aliquae ultimae differentiae repositae in genere relationis sunt formaliter relatio, ergo et ens. Minor patet quia prius et posterius sunt formaliter relativa, ergo et formaliter entis includentia rationem, et ita habetur propositum.

<Quarta Conclusio>

[20] Quarta conclusio: entitas prout summitur transcendenter est obiectum adequatum intellectivae potentiae adequatione quidditativa et communiter coassumpta. Ista conclusio quodamodo sequitur ex praemissis assumpta una propositione communiter concessa, videlicet quod intellectiva potentia est multorum entium perceptiva. Et per consequens, aut per rationem quidditatis materialis, et hoc non ut vult prima conclusio; aut per rationem veritatis, et hoc non ut vult secunda conclusio; aut per rationem entitatis prout est denominativa respectu alicuius intelligibilis, et [207rb] hoc non ut vult tertio conclusio. Ergo, per sufficientem divisionem, oportet quod hoc fiat per rationem entis quidditativam, quae est adequativa potentiae intellectae; quare propositum.

<Quattuor Modi Assignandi Obiectum Alicui Potentiae>

[21] Unde pro clariori intellectu conclusionis est advertendum quod quadrupliter potest aliquod obiectum alicui potentiae assignari primo motive. Et est illa ratio quae movet intellectum vel sensum ad sui cognitionem, et isto modo quilibet color particularis dicitur obiectum potentiae visivae quia talem potentiam per se ipsum formaliter movet. Secundo modo dicitur obiectum denominative et sic visibile dicitur obiectum visus et audibile auditus, non quod actu moveat sed quia aptum natum est movere et sic color dicitur visibilis et est propositio secundo modo dicendi per se. Tertio modo potest intelligi obiectum terminative et sic quodlibet sive fictitium sive reale dicitur obiectum sicut apparet de coloribus qui videntur esse in collo columbae et defractionis apparentia cum baculus vel remus ponitur in aqua.{11} Sed quarto modo dicitur obiectum alicuius potentiae quidditative seu praedicative quando aliquid praedicatur sive dicitur de quolibet quod talis potentia potest percipere. Et isto modo dicitur color obiectum adequatum visus et sic de similibus, quia color de quolibet particulari colore praedicatur.

[22] Ad propositum igitur applicando entitas prout sumitur transcendenter non dicitur obiectum primo modo nec secundo nec tertio, sed quarto. Et isto modo dicitur intellectivae potentiae adequatum obiectum quia nihil est ab intellectu appraehensibile quod non contineatur formaliter sub ente. Multa autem intellectus potest capere quae non sunt sub quidditate materiali nec sub veritate formaliter contenta. Unde inter istam positionem et positionem Doctoris Subtilis est tantum in hoc differentia: quia ille ponit differentiam ultimam contineri sub ente virtualiter et denominative, non autem formaliter et quidditative. Quam positionem sustinui in secundo meo principio contra Magistrum Gerardum Calcar, et nunc oppositum hic teneo, non quod magis unum putem verum quam aliud, sed ut coloretur multiplex imaginandi via pro libito volentium – nunc panem comedere, nunc caseum manducare. Ad quas rationes, videlicet contra Doctorem Subtilem [In] Sententias, respondebo forsitan pro complacentia volentium partem adversam defendere, et etiam pro reverentia tanti doctoris, et tantum pro meo sufficiat.

<Contra Praemissas Conclusiones, viz., Primam, Secundam, et Tertiam, et Responsiones{12}>

<Contra Primam Conclusionem>

[23] Contra praemissas conclusiones ut ipsarum veritas clarius appareat, arguo aliquibus mediis. Et primo contra primam,{13} quae ponit sententialiter quod quidditas rei materialis non est obiectum adequatum nostrae intellectivae potentiae a materia non disiunctae. Arguo primo [207va] sic. Nulla potentia passiva nata reduci ad aliquam formam per aliquod agens potest ad perfectionem actum reduci quam agens determinatum ad talem potentiam educendam potest educere, verbi gratia signata a potentia passiva, quae non potest reduci ad aliquem actum nisi per b agens, quanta est virtus et latitudo perfectionis b agentis tantae, a potest ad actum reduci. Sed intellectus noster pro statu viae est potentia passiva nata ad suum actum reduci per fantasmata. Ergo quanta est latitudo fantasmatum tantae potest se extendere intellectus noster intelligendo. Sed fantasmata non possunt intellectum movere nisi ad notitiam quidditatis rei materialis; ergo propositum. Consequentia patet, et minor est Philosophi tertio De anima, dicentis quod "intelligentem necesse est fantasmata speculari."{14} Ut sic possit ratio confirmari. Intellectus noster pro statu viae non est natus moveri nisi a fantasmatibus; igitur, cum in tali motione se habeat passive, sequitur quod ad tantam cognitionem per motionem fantasmatum potest pervenire quantam possunt talia fantasmata causare. Sed ipsa non se extendunt ultra quidditatem rei sensibilis, ergo sequitur quod quidditas materialis est ipsius intellectus pro statu viae adequatum obiectum intellectus; quod est propositum.

[24] Praeterea, si quidditas materialis non esset obiectum adequatum intellectus nostri pro statu viae, sed entitas communiter et transcendenter sumpta, sequitur quod homo naturaliter posset pervenire ad notitiam eorum quae fide tenemus. Consequens est falsum, quia quod Deus est trinus et unus non potest per lucem naturale clare cognosci. Sed consequentia probatur, nam ex quo obiectum intellectus nostri pro statu isto est ipsum ens communiter sumptum, et cum omnis potentia habens aliquod obiectum naturale et commune possit in quodlibet contentum sub tali obiecto, sequitur quod cum talis articulus Deus est trinus et unus sit quid contentum sub ente, quod talis potentia poterit ad ipsius notitiam naturaliter pervenire. Et consequentia patet a simili quoniam quia potentia visiva habet pro obiecto in communi colorem, ideo naturaliter potest pervenire ad notitiam cuiuslibet coloris; ergo si nostra intellectiva habet pro obiecto adequato in communi ens inquantum ens non videtur quasi possit naturaliter pervenire ad notitiam cuiuslibet contenti sub suo obiecto adequato. Sed hoc est falsum ut dictum est; ergo et antecedens principaliter assumptum. Et per consequens quidditas rei materialis est pro statu isto obiectum adequatum nostri intellectus.

[25] Praeterea, qualis est gradus et ordo cognoscibilium talis est gradus et ordo cognoscentium. Sed cognoscibilium quaedam habent esse simpliciter in materia individuali ut corpora; quaedam non sunt abstracta a materia, quorum nostrae sunt per se subsistantes; quaedam vero sunt quorum nostrae sunt medio modo se habentes; igitur est necesse ut sit conformitas cognoscentium [207vb] ad cognoscibilia. Cum igitur anima nostra medio modo se habet, sequitur quod ipsius obiectum non erit cognoscibile primo modo, nec similiter secundo, sed tertio modo, et haec est quidditas rei materialis; quare propositum.

<Responsiones ad Contra Primam>

[26] Ad istas rationes respondeo. Ad primam{15} quae videtur tangere difficultatem istam quod intellectus noster non potest pro statu isto progredi ultra cognitionem quidditatis materialis pro eo quod fantasmata non plus inducunt. Hic dico quod argumentum istud imaginatur quod nostra intellectiva sit tantummodo passiva et nullo modo operativa, quod falsum est. Unde licet fantasmata sint previe requisita tamen intellectus a fantasmatibus motus potest ulterius negotiari circa considerationem substantiarum separatarum et acquirere unum conceptum nullo modo sub quidditate materiali contentum, nam conceptum quem nunc habemus de Deo non est conceptus sub quidditate materiali contentus.

[27] Pro quo advertendum est quod quattuor modis devenit intellectus noster in notitiam alicuius rei: (1) aut immediate per se ipsam, sicut experimur actum intelligendi in nobis per se ipsum, (2) aut per speciem suam, et sic cognoscimus quidditates rerum quarum species imprimuntur in anima nostra, (3) aut arguitive, et hoc dupliciter: (3a) quandoque per obiectum cogitum, (3b) quandoque per rationem cogniscendi. Verbi gratia de primo, ex hoc quod intuitive video me intelligere, arguo in me fore aliquam potentiam intellectivam. Verbi gratia de secundo, ex notitia accidentis arguitive devenio in notitiam substantiae.

[28] Ad propositum igitur applicando licet primo et secundo modis non cognoscimus per fantasmata quidditates immateriales tamen bene possumus tertio et quarto modis, et haec arguitive et per operationem intellectus. Per hoc apparet quod quidditas materialis non est nostri intellectus adequatum obiectum, quia ergo dicitur quod non possumus ultra fantasmata progredi. Si intelligatur nisi ad ea quae subsunt fantasmatibus, falsum est arguitive, quia ut iam declaratum est ad notitiam substantiarum separatarum arguitive possumus pervernire.

[29] Ad secundum,{16} cum dicitur quod si ens inquantum ens esset obiectum intellectus nostri pro statu viae quod tunc possemus naturaliter devenire in cognitione eorum quae fide tenemus. Istam contrariam nego et ratio est quia obiectum alicuius potentiae potest intelligi dupliciter, aut quia ad illud naturaliter inclinatur, aut quia talis potentia{17} per actionem causarum naturalium potest deduci ad notitiam cuiuslibet contenti sub illo obiecto. Primo modo ens inquantum ens dicitur obiectum adequatum ipsius intellectus sed secundo modo non, et ad illum sensum procedit argumentum. Nunc autem arguere ab uno illorum sensuum negative ad alterum ipsorum, consequentia nihil valet. Posset etiam aliter dici quod obiectum adequatum potest duobus modis intelligi, aut secundum quandam communitatem praedicativam, aut [208ra] secundum realem attingentiam potentiae ad quodlibet contentum sub tali obiecto secundum communitatem praedicativam. Verbi gratia, color potest dici obiectum adequatum visus pro eo quod quidquid visus praecipit est coloratum et sic dicitur secundum quandam communitatem vel pro eo quod nihil potest esse contentum sub calore quod visus non posset percipere. Primo modo color secundum viam physicam diceretur obiectum adequatum visus, sed secundo modo non, quia aliquis est color qui propter sui excellentiam non posset videri. Et ita etiam dicitur ad propositum quod ens inquantum ens est intellectus obiectum adequatum quia nihil est ab intellectu apprehensibile quod non contineatur sub ente. Sed ex hoc non sequeretur quod intellectus naturaliter posset devenire in notitiam eorum quae fide tenemus. Et licet quaelibet istarum responsionum videatur argumento satisfacere, tamen prima realius satisfacit difficultati; quare propositum.

[30] Ad tertium{18} cum dicitur quod qualis est gradus et ordo cognoscibilium talis dicitur esse potentiarum cognitivarum. Hic dico quod ista ratio quae videtur fundamentum oppositum opinantium multipliciter peccat, primo quia secundum eam Deus non intelligeret substantias materiales, quod absurdum est et erroneum. Secundo quia nec angeli intelligerent substantias materiales. Tertio quod animae vitae corporibus gloriosis adhuc non intelligerent substantias materiales, quod falsum est. Et ideo in rei veritate ista ratio potius videtur rethorica persuasio quam demonstrative procedens et sic apparet veritas conclusionis praemissae.

<Contra Secundam Conclusionem>

[31] Contra secundam conclusionem,{19} quae posit similiter quod veritas sumpta communiter non est obiectum adequatum intellectus, arguo primo sic: quandocumque aliquae sunt convertibilia si unum illorum est obiectum adequatum alicuius potentiae sequitur quod et reliquum; sed entitas communiter sumpta et veritas taliter accepta sunt simpliciter convertabilia, quia omnis veritas est entitas et econtra; ergo si entitas est obiectum adequatum intellectus similiter et veritas. Sed entitas est huiusmodi secundum istam positionem; ergo et veritas, propterea potentiae distinguntur per actus et actus per obiecta. Sed si veritas non est obiectum ipsius intellectus sed est entitas, cum obiectum ipsius voluntatis sit bonitas, sequitur quod inter obiectum voluntatis et intellectus non est distinctio nisi secundum superius et inferius et ita etiam esset tunc respectu voluntatis et intellectus quod ibi non esset potentiarum distinctio, quod non videtur verum; quare propositum.

[32] Praeterea, Deus obiective beatificat in patria partes imaginis in anima intellectiva peccati, aut ergo omnes beatificat secundum eandem rationem formaliter aut secundum varias. Non secundum eandem, quia tunc inter illas potentias non videretur distinctio in beatifico statu. Si vero secundum varias, quaero: Secundum quas? Non videtur quod secundum rationem entitatis et potestatis, quia illae indifferenter se habent ad intellectum et voluntatem; ergo videtur [208rb] quod sub ratione veri est{20} beatificativus ipsius intellectus et sub ratione boni est beatificativus ipsius voluntatis; quare propositum.

<Responsiones ad Contra Secundam>

[33] Ad istas rationes respondeo. Ad primam,{21} cum dicitur quod veritas et entitas sunt convertibilia et per consequens quam unum illorum est obiectum adequatum intellectus tam et reliquum. Hic dupliciter potest responderi. Primo quod ista consequentia non valet sicut non sequitur homo et risibile sunt convertiblilia, ergo si unum illorum est propria passio alterius sequitur quod et reliquum. Secundo posset dici et realius quod veritas sumpta secundum rationem suam formalem prout ab aliis perfectionibus distinguitur sicut non est formaliter convertibilis cum entitate, quia aliquid est formaliter entitas quod non est formaliter veritas, sicut patet de bonitate. Et secundum hoc facile est respondere ad rationem interimendo antecedens. Si vero capiantur realiter tunc veritas est obiectum intellectus sed non primo et per se sed quasi per accidens sicut si aliqua ratio competit subiecto primo et per se eadem competit suae passioni per accidens, id est, non secundum rationem propriam sed per rationem alterius. Sicut ratiocinari per se competit homini et risibili non per rationem propriam competit sed per rationem sui subiecti. Et ita in proposito. Et ad istum sensum in nullo praefatae conclusioni derogat.

[34] Ad secundum,{22} cum quaeritur si veritas non est obiectum intellectus sed entitas sequitur inter voluntatem et intellectum non videtur distinctio quia ipsorum obiecta se habent secundum superius et inferius. Hic dico quia quaeritur de obiecto ipsius voluntatis quod quia partes imaginis sunt aequales. Ideo quicquid est obiectum adequatum intellectus est etiam voluntatis et haec est entitas sumpta communiter et transcendenter, quod patet ex eo quod voluntas habet apparentiam neutram respectu alicuius obiecti et percipit illud non tum ut bonum sed ut ens et penes hoc non attenditur istarum potentiarum distinctio sed penes modum applicandi se ad talia obiecta quae sunt apparentia veri et apparentia boni. Et propter hoc dicitur communiter quod verum est obiectum intellectus et bonum voluntatis.

[35] Et per hoc apparet ad tertium,{23} quod Deus tam intellectum quam voluntatem beatificat secundum illam rationem quae continet in summo totam perfectionem obiecti intellectus et voluntatis talis autem est ratio naturaliter perfectiva ratio, videlicet divinitas et ideo non est imaginandum quod beatificet intellectum secundum rationem veritatis per exclusionem aliarum rationum. Sed obiective beatificat secundum rationem divinitatis. Et sic apparet qualiter est tenenda illa conclusio secunda.{24}

<Contra Tertiam Conclusionem>

[36] Sed quia pro tertiae conclusionis confirmatione fuerit adductae rationes quinque,{25} quae sunt contra Doctoris Subtilis imaginationem, ad quas sub dubio promissi me responsurum. Ideo non in stando contra praemissam conclusionem converto me ad ipsarum responsionem ad consolationem affectantium Scoticam disciplinam. Arguebatur enim primo sententialiter in haec verba: quod ex ratione propria potest [208va] intellectum movere illud formaliter participat rationem entis huiusmodi sunt differentiae ultimae et passiones transcendentes, ergo sequitur quod differentiae ultimae vel passiones transcendentes non impediunt quin ens communiter sumtum prout de omnibus quidditative dicitur sit obiectum adequatum intellectus. Minor probatur per hoc quia quaeretur significando aliquam differentiam ultimam vel illa est formaliter ens vel non. Si sic, habetur propositum. Si non, ergo vel est pura negatio vel est ab ente formaliter distinctum. Primum non potest dari quia tunc pura negatio esset de formali ratione absoluti. Nec secundum potest dari quia tunc aliquid formaliter positum non esset formaliter ens, quod non est intelligibile; quare propositum.

<Digressio in Mentem Scoti de Ista Materia: Duae Distinctiones Doctoris Subtilis>

[37] Sed antequam inveniam ad responsionem argumentorum declaro mentem Doctoris Subtilis in ista materia. Pro cuius intentione{26} habenda duas praemitto distinctiones et consequenter ponam duas conclusiones.{27} Prima distinctio est haec, quod conceptus differentiae potest sumi dupliciter. Uno modo quando sumitur ab aliqua realitate distincta ab illa realitate a qua sumitur conceptus generis. Verbi gratia, signatis hominem duabus realitatibus ab invicem distinctis utpote realitate corporis, a qua sumitur conceptus generis, et realitate animae intellectivae, a qua sumitur rationalis; tunc rationalitas dicitur differentia. Haec autem non est ultima differentia, quia illa realitas principales realitates includit et ideo de ipsa ens praedicatur quidditative. Secundo modo potest sumi conceptus differentiae ab ultima realitate nullaterius resolubili, et sic vocatur 'ultima differentia' quae non includit ens formaliter et quidditative. Unde signata per intellectum tali realitate quae sit a, hoc non est in quid a est ens, sed est per accidens pro eo quod conceptus entis, et tales ultimae differentiae sunt conceptus simpliciter simplices. Ex qua distinctione sequitur distinctio secunda, videlicet quod conceptuum quidam sunt simplices, et quidam simpliciter simplices. Simplices autem conceptus possunt dici omnes illi qui unico actu et simplici intellectus possunt ab ipso attingi quamvis sint in alios resolubiles, ut sunt conceptus generum et specierum. Simpliciter autem simplices sunt conceptus irresolubiles et isto modo conceptus transcendentis ut puta entis est simpliciter simplex quia in nullo alio resolubilis. Similiter conceptus ultimae differentiae est simpliciter simplex quia in nullo resolubilis, et secundum hoc apparet quod conceptus irresolubiles sunt in duplici differentia quia quidam eorum est quidditativus et quidam est qualitativus. Ulterius conceptus qualitativus quandoque sumitur ab aliqua realitate se habente per modum passionis quandoque per modum accidentis. Ex quo apparet ulterius quod rei correspondet duplex realitas a qua sumitur conceptus passionis et accidentis.

< Digressio Pergerit: Duae Conclusiones Euisdem Doctoris>

[38] His igitur distinctionibus praemissis ex dictis suis elici possunt duae conclusiones, [208vb] quarum prima est ista: ens quidditative et formaliter non dicitur de realitate a qua sumitur conceptus differentiae ultimae distinctivae. Ista conclusio probatur.{28} Signo duas tales differentias quae sint a et b, tunc arguo sic. Si tam a quam b est ens formaliter et quidditative, sequitur quod a et b sunt duo entia de differentia et per consequens a et b sunt differentes et convenientes. Et ita a differentia non est conceptus simpliciter simplex cum sit in duos resolubiles, videlicet in convenientem et differentem, quod est contra suppositum. Et etiam si sunt differentes, quaero de differentiis quibus sunt differentes? Vel quaelibet illarum includit formaliter et quidditative ens, vel non. Si non, habetur propositum. Si sic, eadem difficultas revenitur sicut de primis, et per consequens vel erit processus in infinitum vel standum est in aliquibus differentiis non formaliter includentibus entis primariam rationem (nec hic haberet locum Ockhamica responsio quod se ipsis conveniunt et se ipsis differunt),{29} quia tunc ut deductum est conceptus differentiae non esset simpliciter simplex, et sic esset processus in infinitum in resolutione differentialis conceptus; quare propositum.

[39] Praeterea,{30} sicut ens compositum componitur ex actu et potentia, ita conceptus compositus per se unus componitur ex actuali et potentiali conceptibus: (1) sive ex conceptu determinabili et determinante, quam igitur resolutio entium compositorum stat ultimo ad simpliciter simplicia; (2) sive ad actum ultimum et potentiam ultimam, quae sunt primo divisa, ita quod nihil unius includit aliquod alterius, quia tunc huic demonstrando potentiam non competeret primo esse potentiam, et tunc vel esset processus in infinitum vel perveniendum esset ad aliquid cui primo competit esse potentiam, et consimiliter esset ex parte actus si includeret potentiam; quod vel esset processus in infinitum, vel deveniendum esset ad aliquid cui primo competit esse actum. Et ita per consequens ad aliquam duo primo diversa, ita igitur consimiliter oportet omnem conceptum non simpliciter simplicem et tamen per se unum resolvere in conceptum determinabilem et determinantem, sicut in conceptibus generum et specierum luculenter apparet. Et sic procedendo, vel erit processus in infinitum in conceptibus determinabilibus vel est devenire ad unum conceptum sic determinabilem quod nullo modo est determinans. Sed processus in infinitum non admittitur, ergo dandus est conceptus simpliciter determinabilis et nullo modo determinans; talis autem ponitur conceptus entis transcendens qui potest per alios conceptus determinari; quare propositum. Similiter in conceptibus determinantibus vel erit processus in infinitum vel est deveniendum ad aliquem conceptum sic determinantem quod nullo modo determinabilem; processus non datur; ergo propositum. Cum igitur tales duo conceptus sunt primo diversi, [209ra] sequitur quod unus de alio non dicitur formaliter et quidditative; quod est propositum.

[40] Secunda conclusio est haec: ens quidditative et formaliter non dicitur de quamvis passione naturaliter transcendente. Ista conclusio iuxta mentem suam sic probatur.{31} Ens sui divisione primaria dividitur in ens causatum et incausatum et in decem genera et ipsorum partes essentiales, tantum in ea de quibus dicitur univoce et quidatitive; ergo si unum vel verum sit formaliter et quidditative ens, aut erit formaliter ens causatam vel in causatum. Et hoc non, cum sit indifferens ad quodlibet illorum nec etiam per consequens aliquod decem generum cum illud cadat sub divisione entis causati. Nec est etiam species vel genus in aliquo genere propter limitationem intrinsicam generum et specierum; transcendentia autem nec sunt formaliter finita nec infinita formaliter cum sint infinito et finitis communia;{32} ergo sequitur per sufficientem divisionem quod ens non dicitur formaliter et quidditative de aliqua passione naturaliter transcendente. Et potest etiam esse ratio: quia subiectum et sua propria passio naturaliter formaliter ab invicem distinguntur, ita est de vero uno respectu entis; quare propositum.

[41] Praeterea, quodlibet positum in definitione alterius se habet per modum additi respectu illius in cuius definitione ponitur; sed subiectum cadit in definitione passionis; ergo se habet per modum additi in definitione passionis. Consequentia patet et maior, quia cadens in definitione se habet per modum partis. Et minor apparet primo Posteriorum et septimo Methaphysicae.{33} Et tunc ultra cum igitur ens et unum sint sicut subiectum et propria passio, sequitur quod in definitione unius cadit ens, igitur ens se habet per modum additi respectu unius, aut (1) igitur unum addit illam eandem rationem quam addit ens, aut (2) aliam et aliam. Si unam, tunc non est ibi unius rei repetitio et per consequens ibi non est habitudo per modum additi. Si aliam vel ergo est processus in infinitum vel est deveniendum ad unam rationem quae non est formaliter et quidditative ens. Sic igitur apparet quod tam differentiae ultimae quam etiam passiones universaliter transcendentes non suscipiunt rationem entis formaliter et quidditative quod est suum propositum. Consistit ergo in hoc sua imaginatio quod omnis conceptus vel est compositus vel simpliciter simplex. Si primo modo resolubilis est in conceptus quorum alter est determinabilis et alter determinans et cum non sit processus in infinitum sic deveniemus ad duos conceptus primo diversos, videlicet quidditativum et qualitativum. Et cum qualitatis ultimus sit per modum differentiae et passionis intelligibilis sic deveniemus ad duos conceptus qualitativos, videlicet differentiae et passionis communiter transcendentis. Nunc autem ex natura rei istis conceptibus correspondet proprie formalitates quae sunt realitates quaedam, prout realitas distinguitur contra entia rationis. Et sic [209rb] apparet quod realitas differentiae non est formaliter et quidditative ens. Nec etiam passio universaliter(check the abbr.) et transcendenter sumpta est ens formaliter et quidditative.

<Digressio Terminatur. Quinque Responsiones ad Contra Tertiam>{34}

[42] Quibus diligenter inspectis facile est praemissas solvere rationes. Ad primam,{35} igitur cum dicitur quod differentiae ultimae habent ex ratione propria quod possunt intellectum movere, istud negatur. Et cum dicitur quod sic quia ultima differentia est formaliter et quidditative ens, hoc negatur sed bene virtualiter sive essentialiter est ens. Et cum tunc infertur aliquid est formaliter positivum quod non est formaliter ens sumendo li 'ens' prout sumitur formaliter et quidditative. Secundum istam viam conclusio est concedenda, nam realitas a qua sumitur ultima differentia est quod qualitativum formaliter, non tantum ens prout sumitur quidditative sed bene prout sumitur denominative. Et per hoc apparet qualiter differentia intelligitur non primo et per se, sed per rationem entis. Et sic apparet quod enti correspondet duplex primitas: una univocationis sive rationis quidditativae, et alia virtutis sive rationis denominativae. Sumendo igitur rationem entis primo modo sic apparet quod non est obiectum adequatum intellectus quia differentiae tales sunt intelligibiles quae non cadunt sub ente secundum talem rationem. Sed sumendo secundo modo, sic. Et per hoc apparet quid est ad illud argumentum dicendum.

[43] Ad secundam rationem,{36} cum dicitur quanto magis aliquid participat de ratione actus tanto magis participat rationem entis, sed realitates a quibus sumuntur differentiae magis participant rationem actus quam ratio entis cum illae realitates sunt determinantes. Hic dico quod loquendo de ratione quidditativa entis non videtur verum, immo quanto magis aliquid participat de ratione actus plus participat de ratione qualitativa, quia ratio formae est per modum actus et habet rationem qualificantis, non sumendo qualificationem prout sumitur a qualitate quia hoc differentiae non esset sanum, quia tunc Deus vere esset qualis secundum qualitatem quae est accidens, quod falsum est. Sed sumendo rationem qualitativam substantialiter eo modo quo differentia dicitur secundum quale, non prout quidam dicunt ex hoc quod concernit voces vel conceptus, sed pro eo quod iudicat aliquam rationem ex natura rei se habentis per modum actualitatis est determinantis. Unde ratio quidditativa entis nil aliud videtur exprimere nisi rationem simpliciter determinabilem et nullo modo determinantem, et contrahibilem per varias differentias sive generales sive specificas sive etiam individuales. Ratio autem qualitativa prout ultimate sumitur esset ratio determinans et non determinabilis et ultimo distinctiva. Et sic apparet quod ens prout quidditative sumitur non dicitur de differentia ultimo distinctiva et ideo per talem rationem non potest esse obiectum adequatum nostrae potentiae perceptivae; quare [209va] propositum.

[44] Ad tertiam,{37} cum dicitur numquam realitas differentiae seclusa ratione generis sit formaliter positiva vel formaliter negativa, dico quod est formaliter ratio incommunicabilis positiva. Et cum infertur, ergo est formaliter et quidditative ens, apparet quod consequentia nihil valet. Et ratio fuit superius sepius assignata.

[45] Et per hoc patet ad quartum,{38} cum dicitur quod quaelibet ratio positiva potest ex ratione propria intellectum assimilitive imitare. Si ergo differentia est huiusmodi, habetur propositum. Ad istud negatur assumptum quia non quaelibet positiva ratio est per se intelligibilis quia differentia necessario praesupponit illud cuius est determinativa et a quolibet alio distinctiva. Non enim possum intelligere Sortem differe a Platone quin previe requiratur alicuius alterius cognitio sive confusa sive distincta. Et ratione videtur iudicium de passionibus transcendentibus. Quis enim unquam intelligeret veritatem sine entitate cum entitas cadat in per se ratione veritatis? Et per hoc apparet quod ratio entitatis est formalis ratio intelligendi ultimas differentias ultimo distinctivas et passiones virtualiter transcendentes. Non inquam secundum rationem univocam et quidditativam, sed prout tales rationes sunt entitatis virtualiter contentivae.

[46] Ad quintum et ultimum,{39} cum dicitur quod quicquid formaliter participat rationem entis, si illud dicitur de aliquo, de eodem formaliter dicitur ratio entis, ut si substantia formaliter dicitur de animali; de quocumque formaliter dicitur animal, de eodem formaliter dicitur substantia. Nunc autem ens formaliter dicitur de decem generibus et per consequens de relatione. Cum igitur 'relatio' dicatur formaliter de priori et posteriori, sequitur quod etiam ens formaliter dicitur de eisdem; sed prius et posterius sunt differentiae in genere relationis; ergo propositum. Hic dico quod si li 'prius et posterius' sunt differentiae ultimo distinctivae quod non sunt formaliter relatio sed sunt in relatione virtualiter contentae, ut dictum est de aliis differentiis respectu suorum generum. Et si dicatur quod secundum hoc nulla differentia ultimo distinctiva est formaliter in aliquo genere; hic dico quod si li 'esse in genere' formaliter exprimat quod propositio in qua praedicatur genus de differentia praedicatione directa sit formalis, quod tunc differentia ultimo distinctiva non est formaliter in aliquo genere. Quia haec non est formalis, signata aliqua differentia ultima quae sit a: 'a est substantia'. Et si dicatur quod secundum hoc differentia sic sumpta nec est formaliter substantia, nec est formaliter accidens: dico quod sumendo tam substantiam quam accidens prout exprimuntur realitates sive formalitates generibus correspondentes, quod isto modo conceda est ista conclusio quod a est formaliter positivum, quod tamen nec formaliter substantia, nec formaliter accidens, nec formaliter ens prout sumitur secundum quamdam communitatem univocam et quidditativam. Nec hoc debet alicui videri magis mirabile quam appereat [209vb] in relationibus divinorum suppositorum ubi constat quod talis relatio est formaliter positivum secundum viam istius doctoris, quam{40} alias declaram. Nec tum est formaliter subtantia quia non differentia substantia. Nec aliqua creata. Nec est formaliter accidens cum ibi nihil tale ponendum sit. Nec formaliter ens prout sumitur formaliter et quidditative cuius ratio absoluta videtur et in divinis nihil praeter differentiam essentiam ponitur absolutum.

<Ultima Dicta: Epilogus Primae Partis>

[47] Ita per omnia potest intelligi de differentia respectu sui generis sive de realitatibus ex natura rei ipsis correspondentibus. Unde ex hoc potest videri praedicabilium ordo realis ratio formalis transcendentis propter sui illuminationem non est ratio alicuius generis quamvis retineat sibi univocationis rationem formalem. Ista utique est ratio tum determinabilis cui ratio generis superaddit et rationi generis species specialissima superaddit et rationi specialissimae speciei differentia superaddit. Nunc ergo in superaddentibus capiendo formaliter et praescise superadditum illud intelligitur per modum differentiae ultimo distinctivae quod si per se consideratur formaliter distinguitur ab illo cui additur. Et sic apparet quod formalitas entis contrahitur per formalitatem generis et formalitas generis per formalitatem speciei et ipsa speciei formalitas contrahitur per formalitatem individualem quae dicitur differentia individualis. Et per hoc apparet quod quinque praedicabilibus correspondent ex natura rei propriae realitates saltem formaliter ab invicem differentes. Non ergo sunt praescise voces, scripta, vel conceptus et ita apparet quia sicut conceptus generis non est conceptus speciei nec differentiae passionis vel accidentis, ita realitas correspondens adequate uni conceptui non est realitas correspondens alteri, ut sic inter ipsa saltem formalis distinctio sit existens. Et per hoc apparet qualiter ens secundum istam materiam potest sustineri obiectum adequatum visus et qualiter non. Et sic finitur prima consideratio de obiecto nostrae intellectivae potentiae, ratione adequationis.

<Secunda Pars: De Actibus Nostri Intellectus>

[48] Finita igitur consideratione de obiecto nostrae intellectivae potentiae in ratione adequationis, super est videre de ipso in ordine executionis et hoc investigare quid sit illud quod primo intellectui occurit. Pro cuius declaratione sic procedam. Primo declarabo quid super hoc sentit Doctor Subtilis, et rationes suorum persequentium modulo meo solvam. Secundo declarabo quid sentiunt Ockham, Iohannes de Ripa, et plurimi modernorum. Et tertio declarare intendo modum doctorum veterum qui prima facie videtur positio physica multum divulgata. Et quarto sub compendio declarabitur modus medius ostendens quamlibet praedictarum opinionum veritatis aliquid continere.

<Mens Scoti: Quattuor Priores Distinctiones>

[49] Pro primo igitur exequendo praemitto quasdam distinctiones,{41} quarum prima sit ista. Ordo executionis potest sumi dupliciter, circa notitiam alicuius obiecti vel via generationis vel via perfectionis. Verbi gratia, in cognitione sensitivae potentiae [210ra] via generationis per prius habetur cognitio accidentis quam substantiae, quia prima cognitio est immediata et secunda praesupponit primam et tamen obiecta cognita sunt disparia in perfectione, et imperfectionis cognitio praecedit perfectioris cognitionem. Ista distinctio sumitur ex dictis Philosophi nono Methaphysicae capitulo septimo{42} ubi dicit quod quae sunt priora secundum generationem sunt posteriora secundum substantiam.

[50] Secunda distinctio est haec: quod conceptuum quidam est simplex, et quidam est simpliciter simplex.{43} Conceptus simplex ad praesens vocatur omnis ille conceptus qui potest ab intellectu concipi vel causari actu simplicis intelligentiae qui tamen est resolubilis in plures conceptus seorsum conceptibiles ut sunt conceptus specierum et suarum definitionum. Conceptus vero simpliciter simplex vocatur ad praesens omnis ille conceptus qui non est in plures conceptus resolubilis ut sunt conceptus entis et ultimae differentiae sicut fuit in praecedentibus declaratum.

[51] Tertia distinctio est ista: quod aliud est confusum intelligere aliud vero confuse intelligere. Verbi gratia confusum est ratione quod indistinctum et confuse est ratione quod indistincte. Nunc autem commune potest dici indistinctum seu confusum respectu cuius possum habere notitiam claram certam et ita illud non intelligam confuse. Similiter posset esse unum singulare quod non intelligerem nisi confuse sive indistincte. Et ex hoc apparet quod cognitio quaedam dicitur confusa et quaedam distincta. Ut sit distincta cognitio quando concipitur sicut exprimur per definitionem. Confusa vero cognitio quando concipitur sicut exprimur per nomen hoc est per difinitionem.

[52] Quarta distinctio est quod cognitio quaedam dicitur actualis quaedam habitualis et quaedam virtualis. Sed quid nomine 'actualis notitiae' intelligitur satis est planum. Sed nomine 'habitualis notitiae' intelligitur quando obiectum sic praesens est intellectui in ratione intelligibilis quod intellectus potest statim habere quando vult actum elicitum circa illud obiectum. Virtualis vero notitia respectu alicuius dicitur quando in intellectione unius intelligitur aliud, sicut verbi gratia in intellectione hominis includitur intellectio animalis, et sic veluti intellectiva actualiter parte beati subiectiva intelligitur virtualiter suum Deus totum [i.e., per totam Trinitatem].{44} Et illud intellectum communiter est proximum intellectioni actuali.

<Quinque Conclusiones Scoti: Prima Conclusio>

[53] His igitur distinctionibus praemissis quinque pono conclusiones iuxta mentem suam,{45} quarum prima est haec. Ordine originis in actuali cognitione eorum quae concipiuntur confuse, primum actualiter cognitum est species specialissima cuius singulare efficatius et fortius primario movet sensum. Ista conclusio sic probatur. Supponitur tamen ad praesens pro veritate conclusionis quod singulare non possit sub propria ratione intelligi iuxta communem imaginationem, ponentem intellectum non esse singularium sed universalium, [210rb] et hoc secundum propriam rationem. Quae conclusio taliter intellecta probatur sic: quaelibet causa naturalis debite suo passo approximata, per exclusionem cuiuslibet impedimenti ad haec pertinentis, producit in suo passo effectum perfectissimum quae potest producere, quia agit secundum ultimum suae potentiae. Sed omnia requisita ad primum actum intellectus nostri sive conceptum, quod pro eodem ad praesens habeo, sunt causae materiae naturales, quia praecedunt omnem actum voluntatis. Nec sunt impedite ut apparet, ergo producunt perfectissimum effectum quem possunt producere. Sed inter conceptus communes in intellectu causatos, perfectissimus est conceptus speciei specialissimae; ergo proprositum. Consequentia ex hoc apparet, quia si aliquis alius esset conceptus perfectissimus quem talia singularia possent in intellectu causare ille esset necessario communior, cum ex suppositione non potest esse singulares. Sed constat quod quaelibet talis est imperfectior conceptu{46} speciei specialissimae sicut pars imperfectior est suo toto, ergo sequitur quod talia singularia numquam possent causare conceptum specificum, quia nihil agit ultra gradum propositum vel ultra maximum quod potest, sed hoc est falsum; ergo propositum.

[54] Ut sic possit ratio declari signo omnes conceptus communes quos singularia possunt intellectu nostro causare constat quod possunt causare conceptum speciei specialissimae, generis subalterni, generis generalissimi, et transcendentis. Ex quo ergo sunt in se representando agentia naturalia et ut sic non impedita producent perfectiorem effectum quam possunt producere. Sed constat quod conceptus speciei inter omnes est perfectior; ergo propositum. Si autem differet adversarius quod perfectissimus conceptus quem talia singularia possunt causare est conceptus generis subalterni, sequitur quod talia singularia numquam possent causare conceptum propriae speciei, quod tamen falsum est; quare propositum.

[55] Praeterea, dato opposito conclusionis quod in cognitione confusa oporteret prius praeconcipere conceptus universaliores quam sit conceptus speciei specialissimae, sequitur quod per prius intellectus caparet omnia praedicata in quid de ipsa specie quam ipsam speciem. Consequens videtur falsum, nam primo videns albedinem non propter hoc capit colorem prius quam albedinem, immo ratio albedinis occurit sibi visa alia particulari albedine et non ratio caloris, ut experientia docet quia in sic videndo imperceptibiliter quodamodo percipit albedinem; quare propositum.

[56] Secunda conclusio est haec: ordine originis in actuali cognitione eorum quae concipiuntur distincte, primum actualiter cognitum est communissimum et transcendens. Ista conclusio sic probatur. Quaecumque sic se habent quod distincta unius cognitio praesupponit distinctam cognitionem alterius et in tali praesuppositione non est processus in infinitum, sed status primum cognitum in tali ordine est illud quod ab omnibus aliis in illo ordine praesupponitur. Verbi gratia signatis a, b, c. Si a praesupponit distinctam cognitionem b, et b [210va] praesupponit distinctam cognitionem c; inter illa tria primum distincte cognitum est c. Nunc autem cum distincta cognitio sit respectu alicuius quando concipiuntur omnia quae includuntur in sua ratione essentiali et ens communissimum et transcendens includatur in quolibet concepto sive generis sive speciei,{47} sequitur quod primum distincte cognitum est communissimum et transcendens. Minor huius rationis apparet per ea quae declarata sunt in distinctione tertia superius posita;{48} quare propositum.

[57] Praeterea, in quacumque consequentia bona et formali si distincte cognosco antecedens distincte cognosco consequens eiusdem. Sed econtra non oportet. Nam ista consequentia est bona et formalis: 'Sortes est, ergo Sortes est vel non est', et de consequente habeo distinctam cognitionem et tamen de antecedente forsitan dubitare, sed ex positione cuius rei sequitur ens esse; ergo ex cognitione distincta cuiuscumque habetur distincta cognitio entis et non econtra. Ergo sequitur quod primum in ordine distincte cognitorum est communissimum et transcendens.

[58] Praeterea, quod non potest concipi nisi distincte concipitur. Si illud includitur in qualibet cognitione distincta illud est primum cognitum in ordine distincte cognitorum. Sed ens communissimum et transcendens est huiusmodi; ergo propositum. Minor declaratur quod non possit concipi nisi distincte apparet, quia conceptus entis est simpliciter simplex, et per consequens ipso cognito cognoscuntur omnia si quae sunt quae includuntur in sua ratione formali, et ita sequitur quod non potest concipi nisi distincte. Et secunda pars videlicet quod ens includatur in qualibet cognitione distincta apparet per praecedentia; quare propositum.

[59] Ex qua conclusione et probatione ultima sequitur duae propositiones correlariae, quarum prima est haec: quaecumque sunt enti propinquiora sunt ordine originis in actuali cognitione priora. Ista patet manifeste per conclusionem et deductiones. Secunda propositio est: nullus conceptus simpliciter simplex est conceptibilis indistincte. Ex qua ulterius sequitur quod ultimae differentiae non sunt conceptibiles nisi distincte, patet manifeste.

[60] Tertia conclusio est haec. Totus ordo originis in actuali cognitione eorum quae confuse concipiuntur prior est toto ordine originis in actuali cognitione eorum quae concipiuntur distincte. Ista conclusio sic probatur. Cognitio distincta alicuius est perfectissima cognitio quam potest intellectus noster habere pro statu viae. Sed quaelibet talis supponit notitiam confusam in intellectu nostro respectu ipsius vel alterius; ergo propositum. Consequentia et maior patent, et minor declaratur, quia per prius est cognitio illius quod exprimur per nomen quam per definitionum. Nam per prius homo percipit quod homo est homo antequam distinguat quod est animal ratione et mortale. Cum igitur cognitio illius quod exprimur per nomen sit [210vb] confusa et cognitio expressi per definitionem sit distincta; sequitur quod generalitur via generationis in actuali cognitione prior est notitia confusa quam distincta.

[61] Quarta conclusio est haec: ordine originis in habituali vel virtuali cognitione communiora sunt minus communibus prius nota. Ista conclusio sic probatur. Sicut diversae formae respectu alicuius perfectibilis habent quemdam ordinem sic quod una est alia immediatior ita est conceptuum respectu nostri intellectus pro isto statu. Sed diversae formae habent istum ordinem quod imperfectiores per prius perficiunt materiam vel illud perfectibile quam faciant perfectiores quia in tale ordine est processus de potentia ad actum; ergo consimiliter erit in ordine habituum perficientium intellectum quod habitus sive conceptus existens in intellectu per prius perficiet intellectum secundum rationem imperfectiorem quam secundum perfectiorem, et sic convenienter. Cum igitur conceptus communiores sunt imperfectiores sequitur quod per prius intellectus perficietur secundum conceptus communiores quam perficiatur secundum minus communes et hoc cognitione habituali et per consequens in tali ordine habitualis cognitionis communiora sunt minus communibus prius nota; quod est propositum.

[62] Quinta conclusio est haec: ordo perfectionis in qualicumque cognitione attendit penes ordinatorum perfectionem intrinsicam et maiorem distantiam a nostro gradu. Ista conclusio intelligitur ex parte rei visibilis. Pro quo est advertendum quod si vellem comparare unam visionem respectu durorum visibilium ut puta solis et candelae, certum est quod maior est proportio visionis meae ad ipsam candelam quam sit ad ipsam solem, et secundum istam considerationem comparative loquendo visio candelae iudicaretur perfectior non tamen per hoc iudicaretur prior ratione obiecti cogniti, immo econtra cum sol sit perfectior ipsa candela. Ex quo apparet quod secundum hoc quantae aliquid est perfectius tantae{49} dicitur prius cognitum et universaliter ista sunt illa quae sunt manifestissima naturae sicut secundo Metaphysicae dicit Philosophus "Quod sicut oculus nictans{50} ad lucem solis ita et animae nostrae intellectus ad ea quae sunt manifestissima naturae".{51} Est ergo sua imaginatio in hoc ordine generationis in cognitione confusa inter intellegibili a species specialissima est primum cognitum ab intellectu. Sed econtra est in ordine generationis in actuali cognitione distincta et similiter in habituali et ideo totus ordo originis in actuali cognitione confusa praecedit totum ordinem in actuali cognitione distincta. Sed de ordine cognitionis in perfectione arbitrandum est secundum naturam et perfectionem intrinsicam cognitorum, ut sicut naturaliter quanto aliqua sunt perfectiora tanto priora eodem genere prioritatis et ita consequenter dicatur notiora. Et sic apparet radix suae positionis.

<Contra Primam Conclusionem, et Responsiones Auctoris>

[63] Contra primam conclusionem arguo quattuor communibus [211ra] mediis. Et primo sic: prius cognoscimus cognitione confusa magis universalia quam minus universalia, ergo conclusio falsa. Consequentia patet et antecedens communis experientia docet, quia videndo aliquid a remotis prius concipimus quod est ens quam quod sit animal, et consequenter prius quod sit animal quam homo et sic descenendo ad magis specialia; ergo non videtur verum quod in illo ordine species specialissima sit primum.

[64] Praeterea, sicut dicitur primo Physicorum pueri in principio apellant omnes viros 'patres' et omnes mulieres 'matres', posterius autem determinant unumquodque.{52} Et per consequens processus naturalis cognitionis in homine est a magis confuso ad minus confusum; quare propositum.

[65] Praeterea, secundum opinionem, ut patet per quartem conclusionem, communiora prius cognoscimus habituali cognitione quam minus communia cognoscamus; ergo et ita est in actuali cognitione. Consequentia probatur, quia ab habitu procedimus ad actum et per consequens sicut habitus praesupponit universaliora ita faciet et actus.

[66] Praeterea, illud est prius notum a quo non convenitur subsistendi consequentia quia sequitur 'video hominem ergo video animal', et econtra non valet quia non sequitur 'video animal ergo video hominem', et per consequens apparet quod cognitio minus universalium praesupponit cognitionem magis universalium. Et ita per consequens sequitur quod species specialissima non sit ordine generationis in actuali cognitione confusa primum cognitum ab intellectu.

[67] Ad istas rationes respondeo. Ad primam{53} cum dicitur quae fundatur in experientia quod per prius aliquid percipit corpus quam animal. Et sic consequenter, hic dico pro materia argumenti aliquas propositiones. Prima quod agens naturale perfectiorum effectum ceteris paribus sola distantia excepta producit in partem propinquorem quam remotiorem. Secunda est quod perfectior effectus qui causatur obiective in intellectu est specificus quam generalis. Tertia propositio quasi sequens quod est ad maiorem distantiam potest aliquod obiectum causare in intellectu conceptum transcendentis quam corporis et corporis quam animalis, patet ex quo etiam sunt imperfectiores effectus. Ad propositum ergo unde provenit quod prius aliquid apparet animal quam homo. Dico quod ratione distantiae ad quam non potest obiectum causare conceptum specificum licet causet conceptum sui generis et hoc propter maiorem perfectionem in uno quam alio. Sed posita distantia debita in qua obiectum posset causare tam conceptum specificum quam generalem per prius intellectus cognosceret obiectum subratione specifica quam generali sicut apparet in omnibus naturaliter agentibus. Ex quo apparet quod si esset aliqua albedo infinita obiective quod ad quamcumque distantiam per prius causaret in intellectu suum conceptum specificum quam generalem et hoc via generationis in actuali cognitione eorum quae confuse concipitur; quare propositum.

[68] Ad secundum de pueris.{54} Dico quod ipsi non descendunt a magis universali ad minus [211rb] universale sed potius a ratione specifica ad individualem. Unde primo in ipsorum intellectu causatur conceptus specificus, ut apparet quia asinum vel bovem non vocant patrem sed hominem, et consequenter per cognitionem sensitivam proficientem in pueris distingunt patrem a matre, propter hoc quod percipiunt differentias ipsorum individuales ut puta statuaram tantae magnitudinis, nasum longum, et sic de similibus accidentibus, quod iudicium causatur a sensu et per hoc quod quando dantur duo totaliter similia quorum unum ostenditur post aliud, quia sensus non percipit aliquam differentiam. Ideo intellectus corpori allegatus nullum habet certum iudicium unum possit differentiae, 'hoc non est illud quod in prius fuit ostensum'. Et hoc est quod communiter dicitur quod intellectus pro statu viae non habet intuitivam notitiam alicuius substantiae, quia si talem haberet bene videret differentias ipsorum intrinsicas et essentiales, quod in proposito non videtur verum. Sic igitur apparet quod pueri non discurrunt a magis universalibus ad minus universalia sed solum procedunt a ratione specifica ad individualem. Nam puer videns hominem non concipit ipsum esse animal et postea hominem sed primo concipit ipsum esse hominem et postea hunc hominem. Sed ex hoc nihil habetur contra propositum.

[69] Ad tertium de habituali 'cognitione',{55} quod si in ea proceditur a magis universalibus ad minus universalia. Consimiliter, in actuali est dicendum et hoc in actuali confusa [cognitione] consequentia ista negatur, et ratio est quia sicut forma substantialis per prius inest subiecto quam forma accidentalis, non tamen prius operatur. Esto ergo quod habitualis cognitio per prius sit universalioris quam minus universalis, non tamen oportet ut prius exeat in actum respectu magis universalis quam minus, immo adveniente obiecti praesentia, habitualis cognitio reducitur in actualem notitiam speciei et hoc si sit confusa actualis notitia, quia de distincta [cognitione] consequens illatum concederetur. Sicut verbi gratia, nunc habeo habitualem notitiam sive cognitionem hominis post modum video ipsum.

<Quinque Conclusiones Ockhamis>

[70] Nunc contra procedendum est ad considerationem de obiecto primario nostrae intellectivae potentiae secundum aliorum doctorum imaginationem. Pro quo exequendo trium doctorum dicta sub compendio colligam ut latius veritas considerationis se videatur. Et primo circa prius propositum colligo ex dictis Ockham quinque conclusiones suam intentionem radicaliter exprimentes.{56} Quarum prima est haec: singulare sub ratione propria singularis est primum cognitum a nobis originis primitatae. Ista conclusio sic probatur. Singulare aliquo modo intelligitur; autem ergo intelligitur per se aut per accidens. Non per accidens, quia tunc non cognosceretur actu distincto ab obiecto per se sicut apparet quia subiecta per colorem videtur ita quod color per se videtur [211va] et substantia per accidens. Ideo substantia non videtur distincto actu videndi ab illo quo videtur color. Si ergo per se, aut per rationem propriam singularitatis aut per rationem universalem. Si primo modo habetur propositum. Si secundo modo contra, quia quandocumque aliquid est indifferens respectu plurium, illud non est magis ducens in cognitionem unius quam alterius; sed ratio universalis est indifferens et communis respectu quorumcumque singularium in aliqua specie; ergo intellectus per illam rationem non plus deveniret in notitiam unius quam alterius aut ergo cognoscit quodlibet singulare aut nullum. Sed neuter est dandum, ergo oportet differentiae quod singulare primo cogniscitur sub ratione singularis; quare propositum.

[71] Praeterea, ubi potentia prior terminatur ibi posterior incipit; sed potentia sensitiva in ordine nostrae cognitionis prior est potentia intellectiva et potentia sensitiva terminatur in cognitione singularis sub propria ratione singularis; ergo potentia intellectiva ibi incipit, et ita habetur propositum.

[72] Praetera, quandocumque aliquae potentiae sunt ad invicem subordinatae secundum perfectionem in quodcumque et sub quacumque ratione potest [esse] potentia inferior in ratione et sub eadem ratione potest [esse] et potentia superior. Patet ista propositio de intellectu et voluntate de sensibus exterioribus et interioribus, et tunc ultra. Sed potentia sensitiva et intellectiva sunt potentiae subordinatae secundum perfectionem; ergo in quodcumque potest [esse] potentia sensitiva et sub quacumque ratione in idem potest [esse] et intellectiva et sub eadem ratione. Sed sensitiva potest primo singulare cognoscere sub ratione singularis; ergo et intellectiva potest [cognoscere] hoc idem; quare propositum.

[73] Praeterea, illud quod primo cognoscitur ab aliqua potentia sub aliqua ratione sub illa ratione praecedit actum illius potentiae sed solum singulare sub ratione singularis est praecedit actum potentiae; ergo propositum. Consequentia patet et maior probatur, quia nulla potentia facit obiectum suum primum nec rationem obiectivam sui obiecti, et per consequens praesupponit eam. Et minor probatur, quia nullum universale praecedit actum intellectus quia ex quo est conceptus subiective in mente existens praesupponit actum intellectus, et per consequens solum singulare est illud quod praecedit omnem actum intellectus et ita per consequens sequitur quod est illud quod primo congnoscitur.

[74] Secunda propositio est haec. Singulare potest esse primum distincte cognitum ab intellectu. Haec propsitio probatur, quia quodlibet distincte cognitum a sensu potest esse distincte cognitum ab intellectu. Sed singulare potest ante omnem actum intelligendi esse distincte cognitum a sensu, ut apparet; ergo propositum. Consequentia et minor patent et maior ex hoc apparet, quia quam primo cognitum a sensu potest esse primo cognitum ab intellectu tam primo distincte cognitum a sensu [211vb] potest esse distincte cognitum ab intellectu. Sed primum est per praecedentem conclusionem verum; ergo et secundum.

[75] Praeterea, stat aliquid distincte cognosci ab intellectu secluso quocumque quod non est de essentia illius quod debet intelligi. Sed universale non est de essentia singularis, ergo stat singulare distincte intelligi nullo universali intellecto, nam omnis res potest distincte intelligi; quare propositum.

[76] Tertia propositio est haec. Aliquid aliud a singulari potest esse distincte cognitum ab intellectu. Ista conclusio sic probatur. Stante cognitione confusa sensitiva alicuius sensibilis potest esse cognitio confusa intellectiva eiusdem sensibilis. Hoc apparet satis manifeste. Sed stante illa cognitione confusa potest intellectus abstrahere aliquid conceptum simpliciter simplicem ante cognitionem cuiuiscumque alterius rei singularis ergo illud cognitum post cognitionem singularis est ille conceptus simplex. Sed talis non potest cognosci nisi distincte; ergo propositum. Probatur illa minor quia eo ipso quod aliquid est simplex non stat quod aliquid eius lateat et aliquid eius pateat, et per consequens primum obiectum cognitum distincte erit aliquid universale quod non est singulare et hoc loquendo de universali prout oppositur singulari ut est distinctio rei a signo; quare propositum.

[77] Quarta propositio est haec. Solum singulare potest a nobis confuse cognosci. Hic pro intellectu conclusionis advertendum est quod iste doctor{57} aliter utitur isto termino 'notitia confusa' quam faciunt alii. Unde generaliter cognitionem confusam appellant omnem illam cognitionem alicuius obiecti qua aliquid ipsius obiecti latet cognitivam potentiam et aliquid eidem patet ita quod non quodlibet illius obiecti apprehenditur, sed notitiam distinctam per oppositum intelligit ut sit illa cuius virtute quidquid est cognito essentiale patet potentiae,{58} ita quod nihil de essentia vel intraneitate obiecti lateat potentiam. Ex qua descriptionie ergo notitiae confusae sequitur quod solum compositum potest cognosci confuse. Et tunc arguitur sic: omne compositum est singulare; sed omne quod potest a nobis confuse cognosci est compositum; ergo omne quod potest a nobis confuse cognosci est singulare. Consequentia patet et quaelibet praemissarum. Sed ex conclusione infertur propositum. Nam sequitur 'omne quod potest a nobis confuse cognosci est singulare; ergo solum singulare potest a nobis confuse cognosci', ab universali ad exclusivam de terminis transpositis; quare propositum.{59}

[78] Quinta propositio, et quasi ex praemissis correlarie sequens, est ista. Non semper totus ordo confuse concipiendi praecedit totum ordinem distincte concipiendi. Patet quia per conclusionem secundam, singulare potest esse primum distincte cognitum cognitione sensitiva, ergo et intellectiva. Et per consequens non oportet quod istum ordinem distincte concipiendi praecedat ordo confuse concipiendi; quare propositum. [212ra]

[79] Imaginatio ergo sua in hoc consistit, quia inter potentias cognitivas, sensitivam videlicet et intellectivam, est ordo naturalis ita quod potentia sensitiva praecedit in actu cognoscendi intellectivam, quia omnis nostra cognitio intellectiva ex preexistenti sit cognitione sensitiva, et non est processus in infinitum. Ideo versa vice procedendo a sensitiva, videlicet ad intellectivam, ubi terminatur sensitive cognitio, ibi incipit consideratio intellective et quia illud quod est terminatur potentiae sensitivae est singulare, ideo prima nostra cognitio intellectiva terminatur ad singulare. Et ita primum ab intellectu nostro cognitum est singulare et quia singulare potest confuse et distincte cognosci cognitione sensitiva ideo similiter potest cognosci cognitione intellectiva. Sed quia confusa notitia non est nisi respectu rei habentis partes, ideo solum singulare potest cognosci cognitione confusa; distincte vero possunt omnia simplicia cognosci. Et ideo cum conceptus mentis sint simplices, sequitur quod possunt ab intellectu cognosci distincte, non tamen oportet quod unus ordo praesupponat alium de necessitate et haec est sua positio.

<Duae Positiones Iohannis de Ripa, Quae Similiter Sunt Opinionibus Quorundam Solemnum Doctorum>

[80] Secunda positio est Magistri Iohannis de Ripa duo sententialiter continens.{60} Primum quod singulare est primo cognitum ab intellectu propter colligantiam quae est inter sensum et intellectum et quia sensus non immutatur intuitive nisi per singulare. Nec intellectus immutatur nisi per illud quod a sensibus est susceptum, ideo generaliter primum cognitum ab intellectu est singulare et in hoc ista positio convenit cum praecedente. Secundo dicit quod generaliter singulare non sub ratione singularitatis primo moveret sed sub ratione magis universalis. Istud dicitur capit apperentiam ex duobus. Primo ex communi experientia. Constat quod illud quod a remotis videtur est res singularis et hoc cognitione sensitiva et tum illud non movet intellectum vel sensum sub ratione singularis sed sub ratione universalis ut experimur; ergo propositum. Sed forsan hic diceretur quod hoc est propter distantiam. Contra: quantocumque omnia ista ponerentur simul tempore adhuc non tollitur ordo naturae sed constat quod intensior gradus cognitionis requiritur ad videndum quod hoc obiectum est Sortes quam ad videndum quod hoc obiectum est homo, et sic consequenter ascendendo. Cum igitur gradus remissior sit prior naturaliter quam gradus intensior sequitur etiam quod ordine naturae prius intellectus movetur ab illo singulari sub ratione universalis, sive gradus remissioris cognitionis quam sub ratione singularis, sive gradus intensioris cognitionis; quare propositum.

[81] Praeterea, non stat habere conceptum univocum hominis et non habere distinctam cognitionem de ratione formali hominis quia si modo distincte video Sortem distincte video hominem, et per consequens rationem formalem hominis distincte concipio. Sed non stat quod concipiam [212rb] distincte rationem formalem hominis quia concipiam rationem formalem{61} animalis; ergo videtur quod cognitio distincta singularis praesupponit cognitionem universalem de ipso, sicut gradus intensior praesupponit remissiorem. Et ita videtur quod generaliter sive tempore sive natura singulare prius cognoscitur sub ratione universalis quam singularis. Et in hoc ista opinio contradicit pracedenti.

[82] Praeterea, omne agens naturale agit ordine quodam per egressum de potentia ad actum quia natura semper incipit ab imperfecto ut apparet in generationibus animalium et productionibus aliarum rerum. Sed nunc ita est quod obiectum respectu sensitivae potentiae vel intellectivae est naturaliter causans suam cognitionem. Ergo per prius causat ipsam sub gradu potentialiori quam actuali sive non tantae potentiali. Sed constat quod conceptus universaliores sunt potentialiores quam sint minus universales. Ergo, sequitur quod obiectum per prius sive tempore sive natura et hoc singulare movet intellectum sub ratione universalitas quam sub ratione singularitatis; quod est propositum.

[83] Et sic apparet si quis vult radicaliter inspicere quod positio ista quam tenet Magister Iohannes, est positio antiquorum doctorum nisi sola locutione differens. Nam antiqui dicunt quod magis universalia semper ordine naturae sunt prius nota. Nunc autem non intellexerunt quod universalia essent quaedam res subsistentes a materia seperatae ut communiter imponitur Platoni, sed potius rerum conceptus communes ut apparet in dictis ipsorum utpote Venerabilis Alexandri de Halis, Beati Thomae, et Domini Bonaventurae. Et sic apparet quod licet non expressint nominem 'singularitatis in primo cognito per intellectum nostrum', tamen est nil aliud voluerit nisi quod intellectus prius percipit rem extra animam sub ratione confusa quam distincta quia prius res percipitur sub gradu cognitionis remissioris quam intensioris.

<Radices Illarum Positionum>

[84] Ex praedictis igitur colliguntur tertia dicta radicaliter tres opiniones constituentia. Primum est quod species specialissima cuius singulare fortius movet sensum est primo cognitum ab intellectu. Secundum est quod singulare sub ratione singularitatis est primum cognitum ab intellectu. Tertium est quod singulare non sub ratione singularitatis sed potius universalitatis est primum cognitum ab intellectu. Ex quibus apparet quid de hoc sentiunt solemnes doctores. Contra quamlibet istarum positionum non arguam sed in ponendo conclusiones meas probationes quas pro eis adducam erunt obiectiones contra conclusiones praemisarum opinionum et ipsorum motiva modulo meo solvam. Et tantum pro nunc sufficiat.

<Sex Conclusiones Auctoris, Cum Una Addenda>

[85] His igitur opinionibus praemissis descendo ad quamdam viam quae mihi videtur rationibiliter imitanda, pro cuius declaratione sex pono conclusiones quarum prima est ista. Quodlibet obiectum visibile in comparatione [212va] ad suam potentiam perceptivam habet minimam distantiam ad quam non potest suam speciem causare. Ista conclusio sic probatur. Ad aliquam distantiam potest obiectum visibile suam speciem causare et aliquam non potest; ergo est danda maxima distantia ad quam potest suam speciem causare vel minima ad quam non potest. Consequentia ista patet suppositis conclusionibus quae requiruntur in propositionibus sub contrariis, sed loquentes in materia ista quae in praemissis propositionibus includuntur ut apparet advertere diligenti. Et antecedens apparet quia quodlibet obiectum visibile, et hoc loquendo de his quae corporaliter videntur, est finitum, et per consequens finite activitatis et per consequens quocumque dato imaginanda est distantia ad quam non potest suam speciem causare. Et quod possit causare experientia nos docet. Et tunc ultra danda est maxima quod sic vel minima quod non. Sed non est danda maxima in qua potest suam speciem causare; ergo propositum. Probo minorem nam detur illa maxima distantia ad quam potest suam speciem causare, tunc quaero: Aut potentia visibilis est aequalis tali distantiae aut minor aut maior? Si aequalis, sequitur quod in illam distantiam non potest quia a proportione aequalitatis non provenit actio. Si minor a fortiori non poterit per illam distantiam suam speciem causare. Si ergo maior et non indivisibiliter, ergo divisibiliter, et per consequens dividendo illum excessum per medietatem adhuc poterit per maiorem distantiam quam fuerit primo data suam speciem causare. Et ita sequitur quod prima non fuit maxima.

[86] Secunda conclusio est haec: data minima distantia ad quam non potest obiectum visibile suam speciem causare, infra illam sunt tres distantiae rationes habentes varias in quibus obiectum huiusmodi potest tantummodo tripliciter apperere. Volo dicere quod assignata illa minima distantia ad quam obiectum non potest suam speciem causare, sed ad quamlibet minorem quod obiectum visibile vel causabit in potentia conceptum individualem, vel conceptum specificum, vel generis; et nullo modo conceptum transcendentis per exclusionem conceptuum individualis, specifici, et generalis. Ista conclusio quoad hoc quod intelligitur de ipsa quod tale obiectum causet conceptum specificum, individualem, et generis, nos experientia docet. Et quod unus illorum possit causari sine reliquo similiter experientia manifestat. Sed de conceptu entis quod non possit causari ab obiecto per se sine aliquo praedictorum conceptuum et hoc naturaliter quia pro nunc non loquor de omnipotentia dei. Sic probatur quandocumque aliqua potentia habet aliquod obiectum adequatum impossibile est quod percipiat aliquid nisi contineatur sub suo obiecto adequato. Sed obiectum adequatum potentiae visivae est color vel lux; ergo impossibile est potentiam visivam aliquid percipere nisi sub ratione coloris vel lucis [212vb] illud contineatur. Sed tunc ultra quodlibet contentum vel representatum sub ratione lucis vel coloris representatur sub ratione alicuius generis, speciei, vel individui; ergo non est possibile quod obiectum appareat potentiae visivae sub ratione entis per exclusionem generis, speciei, et individui. Consequentia patet et assumptum declaro quia necessario lucidus representatur sub ratione corporis vel quantitatem habentis quia indivisibile nullo modo est a sensu perceptibile. Cum igitur potentia intellectiva et sensitiva pro statu viae in cognoscendo habent ordinem prioris et posterioris sequitur quod nec in intellectiva primum cognitum est ipsa ratio transcendentis per exclusionem cuiuscumque generis, speciei, et individui. Et ita apparet quod ratio transcendentis sumpta formaliter nullo modo pro statu viae potest esse immediate movens potentiam perceptivam; quare propositum.

[87] Tertia conclusio est: Quodlibet obiectum visibile habet minimam distantiam in corpore ad suam potentiam ad quam non potest causare suum conceptum individualem et similiter habet minimam ad quam non potest causare suum conceptum specificum, et similiter habet minimam distantiam ad quam non potest causare suum conceptum per modum proximi generis vel remoti. Ista conclusio sic deducitur, et primo de conceptu individuali quia aliqua distantia sufficit ad hoc quod obiectum cognoscatur esse Sortes gratia exempli vel martinus, et aliqua non, ut experientia docet. Vel ergo ut prius arguebam obiectum inquantum potest causare speciem individualem est aequale alicui distantiae quae sic se haberet ad obiectum quod in illa posset causare speciem individualem et in nulla maiori, vel quod in illa non posset et in qualibet minori. Si secundo modo habetur propositum quod illa est minima distantia ad quam non potest. Si primo modo, contra: ut prius tunc ibi est proportio maioris inaequalitatis obiecti ad talem distantiam et per consequens potest ad maiorem distantiam tale obiectum suam speciem causare et ita illa non fuit maxima; quare propositum. Et sicut arguo de distantia ad quam non potest causare conceptum individualem, ita consimiliter potest argui de conceptibus speciei et generis; quare propositum. Et ita apparet universaliter quod in potentiis activis corporalitatis ad ipsas distantias negativa in divisione per maximum quod sic et minimum quod non obtinet veritatem. Patet igitur illa conclusio quoad quamlibet sui partem et per consequens intentum.

[88] Quarta conclusio est haec: infra distantiam requisitam ad hoc quod individualis conceptus causetur primum cognitum ab intellectu est ratio individualis. Ista conclusio sic probatur. Vel infra illam distantiam species obiecti visibilis movet sub ratione individui tantum, vel sub ratione etiam speciei et generis. Si primo modo habetur propositum. Si secundo modo adhuc arguo propositum. Quandocumque sunt aliqua agentia, vel [213ra] idem secundum variam rationem moventia aliquod passum per prius passum movetur ab agente praestantiori quam ab agente non sic praestante, vel ab agente secundum rationem praestantiorem quam non sic praestantem. Ista propositio apparet in omnibus agentibus quae movent aliquod passum. Sed nunc ita est quod ratio individualis praestantior est ratione specifica et utraque movet, secundum sic ponentem. Ergo adhuc passum, scilicet ipsa potentia sensitiva et consimiliter intellectiva, per prius infra talem distantiam percipit motionem rationis individualis quam percipiat specificam rationem.

[89] Quinta conclusio est haec: infra distantiam requisitam ad hoc quod specificus conceptus speciei specialissimae causetur, in qua distantia non potest conceptus individualis causari, primum cognitum ab intellectu est species specialissima et non genus. Ista conclusio ut praecedens probatur. Vel infra illam distantiam obiectum movet sub ratione speciei specialissimae tantum vel sub ratione speciei specialissimae et cum hoc generis. Si primo modo habetur propositum. Si secundo modo adhuc habetur propositum per similem rationem sicut superius fuit facta quia ratio speciei praestantior est ratione generis; quare propositum.

[90] Sexta conclusio est haec: infra distantiam requisitam ad hoc quod conceptus generis causetur in qua distantia non potest conceptus speciei specialissimae causari, generaliter illud est primo cognitum ab intellectu, quod est speciei specialissimae propinquus, et de similibus similem iudicium habeatur. Ista conclusio per omnia ut duae praecedentes possunt probari per hoc quod signatis duobus generibus quorum conceptus possunt causari in eadem distantia obiectum fortius movet sensum vel intellectum secundum rationem perfectiorem quam secundum minus perfectum; quare propositum.

[91] Septima conclusio est haec. Nec singularitatis individualitas, nec specialissimae speciei specialitas, nec generis proximi vel remoti communitas ad hoc quod aliquid sit ab intellectu primo cognitum est ratio necessario requisita. Ista conclusio apparet per hoc quia quodlibet obiectum potest esse primo cognitum sub ratione generis et similiter sub ratione speciei et similiter sub ratione individui; quare propositum. Et probatur generaliter illa conclusio sic. Quandoque aliquod agens natum casare plures effectus in aliquo passo quae sic se habent quod unus effectus necessario non praesupponit alium nec econtra, potest unum effectum sine alio causare. Sed obiectum, ut puta Sortes, est agens potens obiective in intellectu causare conceptum individualem et similiter specificum et etiam generis in intellectu, et unus conceptus in suo causari non praesupponit necessario alium, ut patet quia secundum diversas distantias possunt diversimode et primo causari. Ergo, stat unum sine altero in intellectu causari. Et ita stat quod primo cognitum quandoque sit genus quandoque species [213rb] quandoque individuum; quare propositum.

<Radix Illarum Positionum: Quomodo Videntur Inconvenire Inter Se et Positioni Auctoris>

[92] Ex qua conclusione manifeste apparet quod quaelibet praedicarum opinionum in aliquo modo dicit verum. Sed in hoc deficit quod quaelibet assignat unam rationem generaliter esse causam quare aliquid dicitur primo cognitum ab intellectu. Sic igitur apparet veritas praemissae conclusionis.

[93] Radix imaginationis totius positionis in hoc consistit quia pro statu viae intellectus est corpori alligatus, et per consequens capit notitiam rerum sensibilium ab ipsis imaginationibus sensatis ideo intellectus suam notitiam capit ab eisdem. Nunc autem ad hoc quod sensibile causet speciem suam in potentia requiritur certa distantia propter limitationem intrinsicam rei sensibilis in sua motione obiectiva quae distantia non potest poni maxima et ideo minima ponitur negative. Et quia obiecti quanto potentiae propinquus tanto in eo [illud obiectum] causat perfectiorem sui conceptum{62} et cum inveniantur tres conceptus in genere rerum limitationem intrinsicam denotantes, videlicet individualis specificus et generalis, ideo secundum hoc sunt imaginandae tres distantiae in quibus possunt conceptus huiusmodi causari: nam minor distantia requiritur ad hoc quod causetur conceptus individualis quam conceptus speciei vel generis, et minor ad hoc quod causetur conceptus speciei quam generis et minor ad hoc quod causetur conceptus proximi generis quam remoti. Et ideo quia potentia potest diversimode a suis obiectis collocari, ideo non potest assignari una ratio simpliciter ad hoc quod aliquid sit primo cognitum, immo stat quod aliquid sit quandoque primo cognitum secundum rationem singularitatis quandoque secundum rationem specificam et generalem. Et ideo generaliter non potest huiusmodi primitas respectu alicuius conceptus per se sumpti rationabiliter assignari. Sic igitur apparet quid de primitate obiectiva est ad praesens dicendum.

<Contra Scotum>

[94] Sed quia argumenta adducta pro praedictarum opinionum confirmatione videtur adversari huic propositioni, ideo pro nunc meo modulo sunt solvenda. Ad argumentum igitur radicale Doctoris Subtilis quo probat quod species specialissima est primum cognitum ab intellectu. Respondeo: arguebatur enim sic. Quaelibet causa naturalis debite suo passo approximata producit perfectiorem effectum quem potest producere; sed obiectum visibile respectu potentiae est causa naturalis; ergo, si sit debite approximatum cognitae potentiae causat perfectiorem effectum quem potest producere. Talis autem effectus est conceptus specialissimae; ergo propositum. Minor apparet, quia inter omnes conceptus communes, conceptus specificus est perfectior.{63} Hic breviter dicitur quod istud argumentum modicum militat contra praedictam positionem, quia etsi specificus ponatur perfectior quam quicumque alius ab eo communior, non tamen est perfectior conceptu individuali. Et si dicatur quod singulare non potest intelligi pro statu viae sub ratione singularitatis et ideo perfectissimus conceptus intelligibilis est conceptus specificus – hic dico quod ad praesens [213va] non video quare debeat negari quod singulare sub propria ratione singularitatis potest intelligi. Nec hoc Doctor dicit expresse, sed illud supponit tamquam arguens ab una suppositione inferendo aliam ut supposito quod anima intellectiva non sit hominis ultima forma tunc pars cogitativa diceretur hominis ultima forma; sed ex hoc non sequitur ergo anima intellectiva est hominis ultima forma; et ita est in proposito. Sed adhuc hoc concesso quod singulare non potest intelligi pro statu viae; non sequitur quod primo cognitum sit species specialissima quia staret quod esset genus. Sed bene concludit quod infra distantiam requisitam ad hoc quod species specialissima cognoscatur in qua non potest cognosci ratio individualis quod tunc primo cognitum est species specialissima, et hoc concedo quia est quinta conclusio superius posita. Similiter posset dici ad maiorem quod non oportet quod semper agens naturale causet perfectissimum effectum quem potest producere maxime ubi est necessarius ordo inter effectus producendos. Sicut apparet quod obiectum aliquod delectabile per prius causat in potentia apta nata sui cognitionem quam sui dilectionem.{64} Et tamen ut multi dicunt et ego concedo, actus dilectionis perfectionem est actu cognitionis; nec illud obiectum posset causare sui dilectionem nisi previe causaret sui cognitionem. Sic igitur apparet quod ratio illa contra positionem istam modicum facit.

< Contra Ockhamem>

[95] Ad argumenta Ockham similiter potest responderi. Ad primum, cum dicitur singulare intelligitur, aut ergo per se aut per accidens,{65} dico quod utrumque potest esse quia potest cognosci et per se et per accidens. Et cum dicitur quod non per accidens, quia tunc non cognosceretur per se, hic dico quod bene verum, quia quando cognoscitur per accidens ab aliqua potentia quod pro eodem instanti non cognoscitur ab eadem potentia per se. Sed quia possit alias ab ea per se cognosci haec ratio non probat. Et cum dicitur si ergo per se potest cognosci aut ergo per rationem singularitatis aut per rationem universalitatis, dico quod utroque modo. Et cum dicitur quod non per rationem universalitatis quia illa ratio est indifferens ad hoc quod hoc singulare vel illud cognosceatur, hic dico quod istud nihil aliud probat nisi quod singulare non potest distincte cognosci per rationem universalitatis. Sed ex hoc non sequitur quod non possit cognosci. Si autem velit dicere quod singulare non potest cognosci, primo quod sit singulare per rationem universalitatis, hoc verum est. Sed ex hoc non sequitur quod nihil potest primo cognosci nisi sub ratione singularitatis, et sic in rei veritate nil aliud illa ratio probat nisi hoc quod praemissum est. Nec etiam ratio probat quod sit necessarium quod ad quamcumque distantiam singulare moveat semper sub ratione singularitatis. Nam ut ostensum est in positione conclusionum et ipsarum probatione, hoc non est necessarium; quare propositum.

[96] Ad illius ipsius rationes diligenter his inspectis facile est respondere. Nec aliud concludunt nisi quod singularitas [213vb] sub ratione singularitas non primo cognoscitur per rationem universalis sed ex hoc ut praedictum est non sequitur ergo nihil potest primo cognosci nisi sub ratione singularitatis.

< Contra Iohannem de Ripa et Quosdam Solemnes Doctores>

[97] Ad rationem Magistri Iohannis quae videtur huic poni radicaliter oppositioni, cum dicit quodlibet agens naturale per prius inducit in passo disposito gradum remissiorem quam intensiorem; sed conceptus universales sunt remissiores in ratione cognoscendi quam sint singulares; ergo per prius obiectum cognoscibile causat sui notitiam in potentia cognitiva secundum rationem universalem quam secundum individualem.{66} Hic dico quod agens naturale quantum est ex parte sua semper produceret effectum perfectiorem quam potest producere. Sed quare hoc non semper facit est diversa dispositio ex parte passi quod disponit per transmutationem. Nam ignis si quando causat in ligno remissiorem calorem in principio quam faciat communiter, hoc provenit ex parte lignum, quia lignum in principio est multum difficile{67} ad susceptionem formae caloris. Ubi autem non esset huiusmodi indispositio ex parte passi, non oportet quod agens naturale producat effectum remissiorem in principio quam in fine. Sicut apparet de corpore luminoso respectu aeris purificati qui in instanti secundum multos inducit in toto spatio lucem aequalis perfectionis, immo adhuc signata quacumque parte aeris non intendit lucem suam per illam partem.

<Ultima Dicta: Epilogus Secundae Partis>

[98] Ad propositum igitur applicando dico quod quia obiectum cognoscibile ex parte sua potest causare perfectiorem effectum quem potest producere pro quocumque instanti et potentia cognitiva est summe disposita, ideo nec ex parte agentis nec passi potest provenire ista diversitas, quia produceretur perfectior conceptus qui posset ab obiecto cognoscibili produci. Sed ista diversitas provenit ex parte distantiarum secundum quas quandoque primo cognitum potest esse species specialissima quandoque individuum et quandoque genus. Et ex ista responsione sequitur manifeste quod in cognitionibus sensitivis confusa et distincta differentia generaliter attenditur penes varias distantias obiectorum. Sic igitur apparet qualiter potest intelligi aliquid esse primum ab intellectu cognitum. Et similiter quid est obiectum nostrae intellectivae potentiae adequatum. Et sic totalis consideratio de obiecto pro statu viae movente nostram perceptivam potentiam terminatur.

<Tertia Pars: Necessitas Ponendi Species in Medio>

<Septem Conclusiones Auctoris Cum Una Addenda: Prima Conclusio>

[99] Nunc superest de actu intellectus aliquid dicere et de speciebus propter quas principaliter articulus motus extitit ut finis de praemisso articulo fiat. Pro quorum declaratione septem pono conclusiones{68} quarum prima sit ista: actus intelligendi non causatur totaliter ab intellectuali potentia perceptiva. Ista conclusio sic probatur. Quia positis activo et passivo debite approximatis et nullaterius impeditis naturale habitudinem habentibus ad invicem neccesario et naturaliter consequentur ab ipsis effectus. Cum igitur intellectus sit actus intelligendi totaliter receptivus, si esset etiam eiusdem totaliter [214ra] effectivus, sequitur quod sive obiectum ponatur sive non ponatur intellectus posset ex se producere actum intelligendi et per consequens et intelligere quodcumque vellet. Sed hoc est falsum; ergo propositum.

[100] Sed forsan hic dicitur quod obiectum non requiritur nisi in ratione tantummodo excitantis potentiam et tunc potentia totaliter producit actum ita quod obiectum est praescise causa sine qua non. Contra istam responsionem arguo primo quod sit cavillatoria, et consequenter ad rem, quia performiter posset dici de omni agente dependente quod non attingit aliquod effectum nisi sicut causa sine qua non, quia approximato igne alicui combustibili dicitur quod ignis ibi non producit calorem sed Deus tantum, verumtamen ignis est causa sine qua non. Et sic per istum modum periret omnis via probandi aliquam esse causam effectivam in istis inferioribus, quare responsio videtur voluntaria.

[101] Praterea, contra responsionem realiter arguo sic. Quia omnis effectus cuius existentia non potest in esse conservari sine praesentia, gratia exempli a, dependet effective ab a. Sed in notitia intuitiva alicuius obiecti actus intelligendi intuitivus non potest naturaliter conservari sine praesentia sui obiecti. Ergo sequitur quod obiectum respectu talis actus intelligendi effective dependet a suo obiecto. Et consimiliter arguo de notitia abstractiva quia in absentia obiecti intellectus non producit actum intelligendi nisi concurrente obiective specie in memoria existente. Et per consequens apparet quod universaliter actus intelligendi potentiae intellectivae non est ab ipsa intellectiva potentia totaliter causatus; quare propositum.

[102] Secunda conclusio est haec: actus intelligendi ab obiecto nullaterius totaliter causatur. Ista conclusio sic probatur. Nulla causa equivoca est imperfectior suo effectu. Sed actus intelligendi est perfectior certo intelligibili cuius est actus intelligendi sicut signata aliqua [sunt] qualitate corporali quae est gradus inferioris secundum perfectionem. Ergo sequitur quod actus intelligendi ab obiecto effective totaliter non dependet. Consequentia patet et assumptum ex communibus dictis, nam semper causa equivoca est perfectior suo effectu. Sed hic datur multiplex instantia. Primo, quod calor producit substantiam concurrendo cum substantia, et tamen non est causa univoca sed equivoca, ut constat. Similiter sol et homo producit hominem, ex secundo Physicorum,{69} et tamen homo perfectior est sole. Ergo non videtur semper verum quod causa equivoca sit perfectior suo effectu. Sed ad istam instantiam posset dupliciter responderi quod non impedit rationem. Primo quod accidens non producit substantiam sed disponit ad productionem substantiae. Similiter, diceretur quod sol non producit hominem sed disponit materiam seu sperma ad productionem hominis. Et ideo non proprie sed improprie diceretur quod accidens producit substantiam. Secundo modo posset dici quod propositio illa 'causa equivoca perfectior est suo effectu' intelligenda est [214rb] ubi causa est totaliter vel principaliter producens effectum. Nunc autem in proposito non obstat, quia si obiectum esset causa equivoca totaliter producens actum intelligendi sequitur quod est perfectior actu intelligendi quod falsum est, ut dictum fuit pro eo quod aliquae qualitas corporalis imperfectior est actu intelligendi.

[103] Praeterea, si aliquod obiectum esset causa totalis actus intelligendi, intellectum cum non sit maior ratio de uno quam de alio, sequitur quod quodlibet obiectum respectu suae intellectionis in intellectu esset causa totalis, quod videtur multipliciter falsum. Primo quia capta ista propositione, 'ego lego in scolis istis' constat quod ex natura sua ista propositio aequaliter movet intellectum ad sui representationem et significationem et nunc movet ad actum affirmativum ipsum intellectum, quia intellectus sic affirmat; ergo si intellectus esset mere passivus et tale obiectum causa totalis actus affirmativi in intellectu quod semper intellectus haberet actum affirmativum quod 'ego lego in scolis istis', ergo videtur quod ille actus affirmandi ab obiecto totaliter non dependet, cum etiam quia intendo istam propositionem scriptam 'Nunc est Sortes' quandoque moveor ad concedendum, quandoque ad negandum, quandoque ad dubitandum. Sed istos actus non potest illa propositio, quantum est ex parte sua, totaliter causare; ergo conclusio vera.

[104] Tertia conclusio est haec: actus intelligendi ab obiecto causatur partialiter et similiter a potentia cognitiva. Ista conclusio sic probatur. Positis potentia intellectiva et obiecto sufficienter potentiae intellectivae praesente, causatur actus intelligendi in intellectu, sicut posito obiecto sensibili debito modo praesente potentiae sensitivae causatur actus sentiendi. Unde communiter dicitur quod, a cognoscente et cognito, notitia gignitur, et per consequens tam potentia intellectiva quam obiectum sunt causae ipsius actus intelligendi. Sed ex duabus praecedentibus conclusionibus nullum illorum est totalis causa actus intelligendi; ergo propositum. Sed quod intellectiva sit causa effectiva actus intelligendi apparet per rationes superius positas in probatione secundae conclusionis; ergo conclusio vera.

[105] Praeterea, quilibet actus vitalis notificans aliquod obiectum est a potentia pariter et obiecto, et per consequens partialiter ab utroque; sed quilibet actus intelligendi est actus vitalis notificans suum obiectum; ergo propositum. Consequentia et minor patent et maior declaratur quia naturaliter non stat quod separetur obiectum quod actualiter notificatur potentiae per actum et actum existere. Et similiter non stat quod separetur potentia ab actuali perceptione et talem actum existere; ergo videtur quod talis actus dependet partialiter ab utroque, ut sic possit ratio confirmari. Illud quo posito cum alio ponitur illud et quo remoto non ponitur illud est [214va] causa partialis respectu illius sed ista est respectu actus intelligendi tam de intellectu quam de obiecto; quare ergo propsositum.

[106] Quarta conclusio est haec: actus intelligendi principalius causatur a cognitiva potentia quam ab obiecto naturaliter inclinante. Ista conclusio sic probatur. Et primo particulariter ex parte alicuius effectus: quandoque aliquae duae causae partialiter concurrunt ad productionem alicuius effectus, qui effectus est altera illarum causarum perfectior, necessario talis effectus producitur principalius a causa quam non excedit effectus, sicut patet in productione vermis,{70} ad cuius productionem concurrit calor et mulier vel caro humana, ut in animalibus facientibus sericum apparet ubi constat quod vermis est perfectior calore et non muliere. Et similiter de substantia et accidente in quibus principalior causa est illa quae non exceditur ab effectu. Nunc autem signato certo actu intelligendi respectu alicuius qualitatis corporalis: constat quod ille actus ex iam dictis dependet a potentia et obiecto, et tamen est perfectior tali obiecto; ergo principalius dependet a potentia quam faciat albedo; quare propositum.

[107] Praeterea, probatur generaliter conclusio pro statu viae, quandocumque duae causae quarum quaelibet est aequivoca concurrunt ad aliquem effectum naturaliter et sunt secundum perfectionem differentes, effectus productus principalius dependet a causa perfectiori quam dependat a causa minus perfecta. Sed quodlibet obiectum aliud ab intellectu concurres in ratione obiectiva cum intellectu est imperfectius ipso intellectu; ergo sequitur quod in causando actum intelligendi actus huiusmodi principalius dependet ab intellectu quam ab obiecto. Consequentia et maior patent, sed probo minorem. Quia quodlibet obiective pro statu isto movens intellectum quod est distinctum ab intellectu vel est sensibile vel species derelicta sive a fantasmatibus abstracta. Sed constat quod quolibet tali perfectior est ipse intellectus; ergo propositum. Sic ergo apparet unde producit et qualiter actus intelligendi. Et consimiliter qui vellet posset probabiliter sustinere de actu sentiendi respectu cuiuslibet potentiae sensitivae et sui obiecti, videlicet quod actus sentiendi sit ab obiecto non totaliter et similiter a potentia non totaliter. Et per consequens partialiter ab utroque sed principalius dependet a potentia quam faciat ab obiecto. Unde qui vellet posset istud sustinere probabiliter de qualibet potentia perceptiva causata pro statu isto sive intellectiva sive etiam volitiva.

[108] Quinta conclusio est haec, et tangit propositum de speciebus: propter actum intelligendi intellectivae potentiae et actum sentiendi potentiae sensitivae, naturaliter in eisdem sunt species previae ad actus ipsorum necessario requisitae. Ista conclusio quoad [214vb] partem illam de potentia sensitiva probatur et hoc de potentia visiva quia de aliis potentiis pro nunc sub dubio relinquo. Agens naturale numquam agit de extremo ad extremum non alterando medium sed obiectum visibile respectu potentiae visivae est agens naturale causans actum videndi, ergo numquam causat aliquid in potentia visiva ab ipso distante nisi causet aliquid in medio. Tale autem nihil aliud videtur nisi sua species, ergo ad actum videndi necessario praeexigitur species obiecti. Consequentia patet et assumptum apparet in omnibus naturaliter agentibus ut patet de calore ignis qui antequam calefaciat hominem per prius causat calorem in medio; quare propositum. Nec valet si dicatur quod sol suo lumine attingit hic inferiora, et tamen non alterat orbes trium planetarum inferiorum, quia et si non alterat alteratione corruptiva certum est tamen quod alterat alteratione perfectiva quia illuminat partes illas quas prius non illuminabat. Et per consequens per illas partes diffundit lumen suum; quare propositum.

[109] Praeterea, secundum viam philosophiae activum et passivum sunt immediata. Cum igitur obiectum non sit immediatum potentiae per suam substantiam, ergo oportet ponere aliquid effectum ipsius agentis incitans et movens immediate potentiam visivam nil aliud videtur nisi species obiecti; quare propositum.

[110] Praeterea, experientia docet obiectum visibile speciem suam in medio causare, ut patet de radio transeunte per vitrum viride vel rubeum, ubi exadverso in pariete apparet color viridis vel rubens; quare propositum. Sic igitur apparet pars illa conclusionis quoad potentiam sensitivam. Sed quod requiratur etiam species prima ante actum intelligendi sic probo nihil est natum sufficienter gignere notitiam actualem nisi habeat in se prius obiectum naturaliter vel aliquid in quo representetur obiectum. Sed non ponendo speciem intelligibilem in intellectu pars intellectiva non habet in se obiectum nec aliquid in quo representetur obiectum, et per consequens negando speciem intelligibilem nihil erit in intellectu sufficiens gignere actum intelligendi. Et per consequens in intellectu nihil memoria respectu talium intellectionum quod est contra doctrinam Beati Augustini duodecimo De Trinitate capitulo decimo;{71} quare propositum.

[111] Praeterea, cuiuslibet actionis realis est terminus realis, sed illustratio intellectus agentis super fantasmata est actio realis, ergo ibi est aliquis terminus realis. Vel ergo est ipsum fantasma – et hoc non, quia illud praefuit – vel aliqua species in fantasmate, et haec vel singulis vel universalis. Et quodcumque illorum detur adhuc habetur quod ante actum intelligendi requiritur species praeveniens ipsum actum intelligendi, sive sit in intellectu subiective sive obiective non curo ad praesens, sufficit quod intellectus non potest actum intelligendi producere nisi ponatur aliqua species ipsum movens [215ra] et incitans obiective; quare propositum.

[112] Praeterea, intellectus habet cognitionem abstractivam multorum non existentium; quaero ergo: Quid immediate movet intellectum ad actum intelligendi? Non ipsum obiectum, cum non sit in rerum natura. Oportet ergo quod aliqua alia species existens in intellectu ipsum moveat. Nec valet si dicatur quod sufficit quod fantasma irradiatum moveat intellectum sine quacumque species intelligi, quia quaero: Aut fantasma movet sub ratione individuali tantum, aut sub ratione universali. Si primo sequitur quod intellectus numquam cognosceret nisi singulare, quod tamen falsum est. Si ergo sub ratione universali ergo hoc facit intellectus abstrahendo a fantasmate rationem universalem quae est indifferenter cognitiva multorum sive eiusdem generis sive diversi. Et per consequens previa species requiritur saltem ad intellectionem singularium indistinctam; quare propositum.

[113] Praeterea, sicut se habet sensibile ad potentiam sensitivam ita se videtur habere conformiter fantasma ad potentiam intellectivam. Sed sensibile non apprehenditur a potentia sensitiva nisi per hoc quod prius in ipsa imprimit suam speciem, ergo nec obiectum intelligibile seu fantasma rei a potentia intellectiva apprehendetur nisi per hoc quod prius imprimit suam speciem in ipsa et ita quam previe requiritur ad actum sentiendi species obiecti in potentia sensitiva tam etiam previe requiritur ad actum intelligendi species obiecti intelligibilis in potentia intellectiva; quod est propositum.

[114] Ex qua conclusione sequitur manifeste contradictorium positionis Magistri Iohannis de Ripa, qui [in] primo Sententiarum distinctione tertia, quaestione tertia, articulo tertio,{72} dicit oppositum ubi breviter omnem speciem sive in parte sensitiva sive intellectiva negat. Unde ad actum sentiendi vel intelligendi sufficit potentia cum obiecto. Patet hoc non esse verum.

[115] Sexta conclusio est haec: species obiecti intelligibilis omnem actum intellectus praecedens non est ab intellectiva potentia effective dependens. Ista conclusio statis apparet pro eo quod nulla potentia potest esse agens ante omnem suum actum, et per consequens per actum subsequentem speciem obiecti intelligibilis non potest intelligi causa ipsius speciei, quia tunc talis actus praecederet omnem suum actum; quare propositum. Et sicut dicitur de specie intelligibili conformiter dicendum est de specie sensibili quod non est a potentia sensitiva sed potius ab obiecto.

[116] Septima conclusio est haec: intellectiva potentia respectu alicuius speciei intelligibilis potest esse causa effectiva. Ista conclusio sic probatur. Quia in potentia intellectiva sunt species singularium ut iam dictum est. Sed intellectus est potentia operativa circa talia singularia; ergo potest ab eis unam rationem communem abstrahere sibi indifferenter representatem omnia [215rb] singularia sive eiusdem speciei sive eiusdem generis proximi vel remoti. Et ita per consequens respectu talis speciei abstracte intellectus se habebit effective. Ex qua conclusione et praecedente sequitur correlarie, quod omnem speciem ab intellectu abstracta necessario praecedit aliquis actus intelligendi.

[117] Octava conclusio, et est quodammodo ad articulum responsiva, est haec. Speciebus a sensibilibus mediate vel immediate productis, principaliter vel motive forma reponens hominem in esse specifico pro statu viae est cuiuslibet ab ea cognoscibilis cognitiva. Ista conclusio apparet per hoc, quia omnis potentia cuius cognitio a sensibilibus causatur quidquid cognoscit cognoscit mediantibus speciebus ab ipsis productis mediate vel immediate principaliter vel motive. Sed ita est de anima hominis intellectiva; quare propositum. Minor est per experientiam nota et etiam Philosophum primo Posteriorum: "Omnis doctrina," etc.{73} Et similiter tertio De anima: "Necesse est quodlibet intelligerem," etc;{74} quare propositum.

<Contra Illas Conclusiones Secundum Iohannem de Ripa, et Responsiones Auctoris>

[118] Sed contra illam conclusionem quintam arguit Magister Iohannes de Ripa in loco praeallegato.{75} Et primo de potentia sensitiva, secundo de intellectiva probando quod nulla species est ponenda praeter potentiam et obiectum. Arguit enim primo sic. Capio aliquam talem speciem quae sit a et sit visio b et obiectum c, tunc arguitur sic. a est species representitiva c obiecti et aeque praesens potentiae visivae sicut b, ergo quam b est visio ipsius c tam a est visio ipsius c. Confirmatur, nam per hoc quod c producit obiective b, b est species representiva ipsius c, sed immediatius producit c ipsum a quam faciat b; ergo a fortiori a est perfectius representativum ipsius c quam sit b. Et ita alterum illorum superfluit cum unum sufficiat per modum visionis; frustra igitur ponitur talis species.

[119] Sed quia forsan aliquis differet ad hoc, quod differentia est quia b visio producitur tam ab obiecto quam a potentia, sed a species tantummodo ab obiecto, et ideo propter talem concursum b dicitur visio et non a. Contra arguit sic. Si a tam in esse quam in fieri dependet a c obiecto, et b tam a potentia quam ab obiecto, sequitur quod c perfectius obiective concurrit ad a quam ad b, et per consequens a perfectius representat c quam faciat b. Confirmatur, quia quaero: Unde habet b quod sit species representiva c obiecti? Non a potentia. Si ergo ab obiecto sequitur quod illud quod obiective perfectius producitur illud est magis obiecti representativum, et per consequens illud sufficit quod sit visio obiecti sine quacumque alia species.

[120] Praeterea, si potentia faceret quod unum esset visio et non aliud, tunc si per imaginationem potentia in infinitum cresceret stante eadem motione respectu [215va] obiecti quod potentia habeat infinitam visionem de obiecto. Consequens est falsum, quia obiectum non clarius videtur quam reluceat in ipso actu videndi; quare propositum.

[121] Secundo principaliter de potentia intellectiva arguit sic.{76} Signo gratia exempli speciem in memoria quae sit a, sit b actus intelligendi sive visio intellectualis, et sit c obiectum. Tunc sic per adversarium b et a distinguntur; ergo b quae est visio nascitur de potentia intellectiva et a specie, et per consequens b est verbum genitum de a specie, et per consequens b est verbum ipsius c obiecti. Tunc quaero: Aut a et b sunt aequalis perfectionis aut a est maioris perfectionis quam b aut b est maioris perfectionis quam a? Si primum, ergo aeque perfecte relucet c in b sicut in a, et per consequens frustra ponitur a distinctum a b. Et similiter si ponantur distincta sunt diversarum specierum et ita duo quae sunt distincta specie sunt aequalis perfectionis quod falsum est. Si vero b sit maioris perfectionis a fortiori c obiectum perfectius relucet in b quam in a et ita frustra ponitur a. Si vero a sit maioris perfectionis, contra: b est notitia actualis c [obiecti] et a non. Ergo non potest poni quod a sit perfectius [quam] b et hoc in tali ratione, et per consequens non potest poni quod a sit distinctum a b. Et ita apparet quod universaliter praeter actum intelligendi in potentia intellectiva et actum sentiendi in sensitiva, non videtur species necessaria quovis modo ponenda.

[122] Ad istas rationes quae sunt pulchrae et apparentes respondeo. Ad primam cum dicitur quod sit a species, b visio, c obiectum, admitto casum. Et cum dicitur (1) a est species representiva ipsius c, et b similiter, et (2) aeque perfecte a representat c sicut b representat c, et (3) aeque praesens est potentiae a sicut ipsum b, ergo (4) quam b est visio c tam a est visio c, et per consequens (5) alterum illorum superfluit. Hic pro nunc dico negando consequentiam, et ratio assignata in arguendo pro nunc dico quod bona est, quoad hoc quod aliquid sit visio alicuius potentiae, requiritur quod sit effective a potentia et obiecto et hoc naturaliter, ut dictum est in conclusionibus de actu intelligendi. Et ad improbationem cum dicitur a quo habet b quod sit representativum c obiecti; non a potentia, quia tunc si potentia in infinitum cresceret tunc infinitam visionem haberet respectu c obiecti, quod falsum videtur, cum obiectum non perfectius reluceret in b visione quam prius faciebat. Si ergo ab obiecto, sequitur quod cum a sit perfectionis obiective productum quod a perfectius representaret et per consequens esset perfectior visio respectu c. Hic dico quod in actu sentiendi et intelligendi sunt duae rationes quae communicantur actui a suis principiis productivis: una est cognitionis, alia representationis. Prima capit a potentia principaliter, et secundam [215vb] ab obiecto. Inquantum igitur talis actus est a potentia, dicitur 'visio', et inquantum ab obiecto dicitur 'representativum'. Nunc autem quod obiectum reluceat hoc est ratione representationis; nunc autem si potentia in infinitum cresceret, actus cognoscendi bene cresceret in infinitum. Sed non sequitur propter hoc quod obiectum haberet perfectiorem relucentiam formaliter quam prius. Sicut verbi gratia idea formaliter correspondens Sorti quae est esse intelligibile Sortis secundum viam Doctoris Subtilis non est formaliter infinita et tamen actus cognoscendi est formaliter infinitus. Cum igitur idea et actus cognoscendi sint idem realiter, licet non formaliter, habetur quod stat actum cognoscendi esse infinitum formaliter, et tamen relucentia non esse formaliter infinitam. Sic etiam in proposito non videretur inconveniens. Et per hoc apparet quod non oportet quod si b est visio quod a sit visio, quia non eo quod aliquid dicitur representativum habet quod sit visio. Sic enim statua Herculis esset visio Herculis pro eo quod in ea est ratio representativi, quod falsum est. Et si dicatur hoc provenit quia non est praesens; hic dicitur quod adhuc{77} praesentia non sufficit quia potentia non egreditur ad actum visionis nisi habet aliquam causalitatem effectivam, ut prius dictum est. Unde ex hoc colligitur quod tertia requirutur in visione, videlicet (1) representatio obiecti, (2) praesentialitas ad potentiam et (3) quod sit a potentia elicitive; sed in specie, sufficiunt duo, prima sine tertio. Et per hoc apparet notabilis differentia inter speciem et visionem sive actum intelligendi.

[123] Ad secundum cum capit speciem in memoria quae sit a et visionem quae sit b et obiectum quod sit c, admitto. Et cum quaeritur si sunt distincta quod istorum est perfectionis speciei sit quodcumque velit non curo ad praesens. Sit ita quod b quae est verbum genitum a potentia et specie et principalius concurrit potentia ut supra dictum est quam faciat species talis in memoria quae se habet in ratione obiecti. Et cum dicitur quod tunc obiectum perfectius relucet in b quam in a, ergo frustra ponitur a; nego istam consequentiam. Et ratio est quia in b relucet obiectum actualiter sed in a habitualiter. Et ideo sicut non sequitur a 'c obiectum relucet in b actualiter' ergo 'non relucet in a habitualiter', ita in proposito non sequitur 'perfectius obiectum relucet in b quam in a; ergo frustra ponitur a' quia species existens in memoria est habitualis cognitio quae obiective cum potentia intellectuali causat et gignit notitiam actualem obiecti in qua sine dubio perfectius relucet obiectum. Sic igitur apparet quod rationes illae non convincunt contra specierum positores.

[124] Sed posset fieri instantia. Si est ista specierum causatio in medio, unde hoc quod sensus non percipit illas ex quo visio ita causatur obiective ab illis speciebus sicut ab obiecto? Hic dico breviter quia species illae non causant sui speciem inquantum sunt quaedam entia sed in quantum sunt naturales similitudines principalis obiecti. Et ideo cum visio causetur [216ra] consimiliter non ducit in notitiam nisi principalis obiecti, sicut si sigillum moveretur per aliquod liquidum, quod post cessionem in duriciem verteretur; semper speciem vel similitudinem illius quem representaret imprimeret, quamvis non inprimeret sui similitudinem naturalem. Sicut igitur apparet quid de obiecto intellectivae potentiae et ipsius actibus et similiter speciebus ad actus requisitis, pro nunc est aliqualiter declaratum. Et in hoc iste secundus articulus terminatur. [216ra8]

 

< Apparatus >

1 De Trinitate XIII n. 3.

2 Ibid.

3 Cf. PhysicaVIII cap. 10.

4 E.g., Aquinas, Summa theol. I-II q. 3 a. 7 in corp.; Aegidius Romanus, Quodl. IV q. 7; Henricus Gandavensis, Summa a. 2 q. 6. Cf. Scotus, Ordinatio I d. 3 par. 1 q. 3 nn. 167-170.

5 Non invenimus.

6 Fortasse MetaphysicaVII cap. 4.

7 De anima III capitula 1 et 2.

8 Fortasse De anima II cap. 6.

9 Scotus, Lectura I d. 3 pars I qq. 1-2 nn. 97-104; Ordinatio I d. 3 pars I q. 3 n. 129.

10 quantae] Verbum quanto expectemus hic. Forsan quantae dependit ab verbo ratione.

11 Cf. Petrus Auriol, Scriptum Super Primum Sententiarum d. 3 section 14 a. 1 (ed. Buytaert, vol II, 1956, p. 696-7). Illae sunt experientia quinta et tertia Petri A.

12 Quarta conclusio sequitur ab eis tribus, igitur si Petrus de Candia defendit bene has ab impugnationibus in responsionibus suis, quoque illam.

13 Cf. n. 5.

14 De anima III cap. 7, 431a 16-17. Cf. ibidem, cap. 8, 432a 8-9 et De memoria I cap. 1, 450a 1.

15 Cf. n. 23.

16 Cf. n. 24.

17 potentia] causa BAV lat. 1081.

18 Cf. n. 25.

19 Cf. n. 11.

20 est] non est BAV lat. 1081

21 Cf. n. 31, primum dimidium.

22 Cf. n. 31, secundum dimidium.

23 Cf. n. 32.

24 I.e., in n. 11.

25 Cf. nn. 15-19.

26 intentione] distinctione BAV lat. 1081.

27 Cf. Scotus, Ordinatio I d. 3 q. 3 n. 15; II d.3 q. 6 n. 12; II d. 25 q.1 n.16.

28 Scotus, Ordinatio I d. 3 par. I q. 3 n. 132; Quaestiones super libros Metaphysicorum Aristotelis, VII q. 13 n. 121, et q. 17 n. 19.

29 Ockham, Scriptum I d. 2 q. 9 (OTh II pp. 318-9).

30 Scotus, Ordinatio I d. 3 par. I q. 3 n. 133.

31 Scotus, Ordinatio I d. 3 par. I q. 3 n. 134.

32 Id est, Deo et creaturis communia.

33 Aristoteles, Analytica posteriora I cap. 4; Metaphysica VII capitula 4 et 5.

34 Vide argumentum ad contra in n. 36 supra, quod arguit contra Conclusionem Tertiam, cui quinque rationes dantur in nn. 15-19. Multae responsiones hic datae possunt inveniri in Scotus, e.g., in libro Ordinatio I d. 3 par. I q. 3.

35 Cf. n. 15.

36 Cf. n. 16.

37 Cf. n. 17.

38 Cf. n. 18.

39 Cf. n. 19.

40 quam] quamquam BAV 1081.

41 Circa nn. 49-52, cf. Scotus, Ordinatio I d. 3 par. 1 qq. 1-2. Magnae partes textus Scoti recitantur ad verbum ab Ockhami in Scriptum I d. 3 q. 5 (OTh III pp. 442 ff.).

42 Fortasse Metaphysica IX cap. 8, 1050a 4-5, ubi A. dicit e conversa quod quae sunt posteriora secundum generationem sunt priora secundum substantiam. Hoc autem non logice equivalens principio Petri in textu.

43 Cf. etiam n. 37 supra.

44 et sic veluti ... totum] et sic universaliter in intellecta actualiter parte subiectiva intelligitur virtualiter suum totum BAV lat. 1081.

45 Circa nn. 53-62 , cf. Scotus, Ordinatio I d. 3 par. 1 qq. 1-2.

46 imperfectior conceptu] in perfecto conceptu BAV lat. 1081.

47 concepto sive generis sive speciei] concepto sui speciei generis sive speciei BAV lat. 1081.

48 Cf. n. 51.

49 tantae] tanto BAV lat. 1081.

50 nictans] nictitorans BAV lat. 1081; emendatio sine auctoritate manuscriptorum. Sed 'nictans' errat; vide notam infra.

51 Metaphysica II cap. 1, 993b 10-12, sed A. dicit de oculis vespertilionum i.e., in lingua Graeca "τὰ τῶν νυκτερίδων ὄμματα". Sine dubio aliquis scriptor previe veluit scribere νυκτερίς letteris Romanis, sed aut fefellit aut inceptum eius non intellectum est a sequentibus, ut textus corruptus sit.

52 Aristotle, Physica I cap. 1, 184a 12-14.

53 Cf. n. 63.

54 Cf. n. 64.

55 Cf. n. 65.

56 Circa nn. 70-79, cf. Ockham, Scriptum I d. 3 q. 5 (OTh III pp. 471-476).

57 doctor] auctor BAV lat. 1081.

58 "... but a distinct cognition is understood as the opposite; it is that by the power of which whatever is essential to the thing cognized is revealed to our [cognitive] power."

59 I.e., deducere ab universali ad exclusivam de terminis transpositis valet, quia istae consequentiae valent apud logicos et in aevo Petri et moderno (importanti existentiali circumscripto): 'omne A est B' ergo obversione, 'nullum A est non-B'; ergo conversione 'nullum non-B est A'; quae infert exclusivam 'solum B est A'. Vide Burley, De puritate artis logicae tractatus longior, (trns. Spade, Yale UP 2000); Ockham, Summa logicae pars II cap. 17 (OPh I, p. 297ff.).

60 Non invenimus. Sed vide notam 83 infra.

61 rationem formalem] om. BAV lat. 1081.

62 "And since to the extent that someone is in proximity to the [visive] power of an object, to that very same extent the object causes a more complete concept of itself in him, ..."

63 Cf. n. 53.

64 dilectionem] nisi previe causaret sui cognitionem sic igitur apparet quod ratio illa contra positionem istam seq. sed del. BAV lat. 1081; erat om. homoeo. in 'dilectationem', postea correxit.

65 Cf. nn. 70-79.

66 Cf. nn. 80-83.

67 difficile] dissimile BAV lat. 1081.

68 Cf. Scotus, Ordinatio I d. 3 par. 3 q. 2.

69 Physica II cap. 7, 198a 26.

70 Id est, 'a silkworm'.

71 De Trinitate XII n. 23.

72 In Sent. Iohannis de Ripa non ediditur in aevo moderno nisi Prologus, ed. A. Combes et F. Ruello, 2 Vols., Textes Philosophiques du Moyen Age, VIII & XVI, Paris, J. Vrin, 1961 et 1970; et d. XXXVII, ed. A. Combes et F. Ruello, Traditio 23 [1967], pp. 191-267. Sed respectu illae materiae, vide Iohannem de Ripa, Conclusiones I d. III q. III. (ed. A. Combes, J. Vrin, 1957, pp. 87-91), et notas infra.

73 Analytica posteriora I cap. 1, 71a 1-2.

74 Fortasse De anima III cap. 8, 432a 7-10.

75 Cf. n. 114.

76 Cf. Iohannes de Ripa, Determinationes, q. II a. 3 concl. 2 (ed. A. Combes, J. Vrin, 1957, p. 243).

77 adhuc] ad hoc BAV lat. 1081.