Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Book III, Question un., Article 2

From the edition by A. Emmen, O.F.M.

(for apparatus criticus and a full apparatus fontium et similium, consult the printed text.)


<Articulus secundus>

<Utrum caro beatae virginis fuerit sordibus originalis criminis deturpata>

Secundus articulus erat iste: Utrum caro, ex qua formatum corpus Christi fideliter creditur, fuerit aliquando sordibus originalis criminis deturpata.

Pro cuius articuli declaratione sic procedam: primo praemittam quasdam considerationes de peccato originali; secundo, iuxta opinionem duplicem, videbitur de quaesito; et tertio dicam breviter quid mihi videbitur rationabiliter eligendum.

<Pars prima: De peccato originali>.

Quantum igitur ad primum, ad evacuandam plenarie materiam de peccato originali, quinque faciam considerationes: Prima erit de peccati originalis quiditate, secunda de ipsius subiecto, tertia de ipsius causa effectiva, quarta de ipsius traductione sive contractu; et quinta de ipsius relaxatione sive dimissione purgativa.

<CONSIDERATIO I: De natura peccati originalis>.

Quantum igitur ad primam considerationem, quid videlicet sit originale peccatum, est advertendum, quod circa hoc variae fuerunt doctorum opiniones; quas aliter recitare non intendo, nisi ipsarum contradictoria pro meis conclusionibus assumendo, ne materia protrahatur prolixius sine necessitate.

Sit igitur ista prima conclusio: Peccatum originale non est aliqua entitas formaliter positiva. Ista conclusio ponitur contra imaginationem multorum magnorum doctorum, qui dicunt, quod peccatum originale est quaedam qualitas morbida, exsistens in viribus sensitivis; quam positionem fundamentaliter sequitur dominus Petrus Aureoli, ut apparet in tractatu quem facit De conceptu virginali;{1} ubi investigans quid sit peccatum originale, dicit quod “est habitualis rebellio appetitus sensitivi universaliter ad rationem rectam, privativa iustitiae et obedientiae eiusdem appetitus a Deo primis parentibus collatae, offensiva, displicibilis et odibilis divinae maiestati”; ex qua definitione sequitur manifeste, quod peccatum originale est formaliter aliqua entitas positiva.

Contra quam conclusionem, et pro mea positione, arguo aliquibus mediis:

Et primo sic: Cuiuslibet positivi quod non est Deus, est aliqua causa effectiva. Si ergo peccatum originale sit aliquod positivum, sequitur quod ipsius est aliqua causa effectiva: vel ergo est ipse Deus, vel voluntas habentis illud peccatum, vel primus parens, vel parentes proximi, Non ipse Deus, quia Deus nullius peccati est immediata causa effectiva; nec ipsa voluntas, cum nondum habeat rationis usum; nec etiam primus parens, quia ipso non exsistente non minus habetur talis originalis deformitas in parvulis; nec ipsi parentes proximi, per eandem rationem, quae dicitur de primo parente, Ergo cum ipsius nulla inveniatur effectiva causa – et non est primum ens simpliciter – sequitur, quod ipsum non est aliqua entitas formaliter positiva.

Sed forsan hic dicitur quod, licet talis qualitas non sit a Deo sub ratione deformitatis, est tamen ab eo sub ratione quae est quaedam habitualis qualitas; sicut nunc dicimus de peccato actuali, utpote homicidii, fornicationis et sic de similibus, quod actus sunt a Deo, sed non deformitates.

Contra: quia talem habitum nec totaliter nec partialiter producit aliqua creatura; ergo si producitur a Deo, sequitur quod totaliter producitur ab eo; et per consequens, cum creaturae imputetur deformitas, quia actum suum producit aliter quam debet producere, ubi non producit certum actum vel habitum signatum, sequitur quod nec sibi est imputanda talis actus vel habitus deformitas; et per consequens, si a solo Deo talis actus, produceretur, sequitur quod ipse esset et habitus deformitatis causa effectiva; quod est falsum: quare propositum.

Praeterea, si peccatum originale est quaedam qualitas et non est sine subiecto – quia sic per ipsam nihil diceretur peccator –, sequitur quod est in aliquo subiecto: vel ergo in appetitu rationali, vel in appetitu sensitivo. Si in appetitu rationali, sequitur quod non est rebellio exsistens in viribus sensitivis; quod ipsimet negant. Si vero dicatur quod in appetitu sensitivo, contra: anima parvuli, a carne separata sine susceptione sacramenti Baptismi, descendit ad inferna. Vel ergo propter actuale peccatum, et hoc non, quia nullum commisit: ergo oportet quod propter originale; et per consequens in ipsa est peccatum originale, et non in carne; et per consequens non est aliqua qualitas exsistens in viribus sensitivis.

Et confirmatur ratio: Omnis qualitas exsistens in viribus sensitivis est corporalis; sed nullum peccatum originale est qualitas corporalis: ergo propositum. Probatur minor: quia si esset aliqua qualitas corporalis, esset divisibilis ad divisionem sui subiecti; et per consequens, si talis qualitas esset extensa, sequitur quod, si Deus divideret illud subiectum in duas partes, quod in qualibet illarum partium remaneret peccatum originale, quia quaelibet pars illius qualitatis est peccatum originale, cum quaelibet sit qualitas morbida et repugnans rationi. Sed hoc videtur absurdum: ergo non est talis qualitas in viribus sensitivis plantata.

Praeterea, illud quod est indifferens statui culpae et gratiae, non est formaliter peccatum mortale; Sed talis qualitas morbida, in viribus sensitivis plantata, est indifferens statui culpae et gratiae: ergo non est formaliter peccatum mortale; et per consequens nec originale, cum omne originale sit mortale. Consequentia patet et maior similiter, sed minor declaratur: nam aeque post deletionem peccati originalis quis sentit se inclinatum ad inobedientiam rationis sicut ante, sicut apparet per Apostolum, ad Rom. 7, 23: Video, inquit, aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; et ad Gal. 5, 17: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Sed constat, quod Apostolus pro tunc erat in gratia, et non in originali peccato: ergo non videtur, quod peccatum originale sit talis qualitas.

Ex qua conclusione infero quinque propositiones corollarias, quarum prima est haec: Peccatum originale non est actus mali portio subiectiva, Secunda propositio: Peccatum originale non est habitus vitiosus. Tertia: Peccatum originale non est qualitas morbida in carnis sensibus complantata. Quarta: Peccatum originale non est concupiscentia in actu primario vel secundario. Quinta: Peccatum originale non est aliqua macula positiva.

Istae propositiones apparent manifeste, quia ex ipsarum oppositis formaliter sequitur peccatum originale fore aliquid positivum, quod est conclusionis oppositum; et per consequens a conclusione ad quodlibet praedictorum est consequentia bona: quare propositum.

Secunda conclusio est haec: Peccatum originale non est formaliter obligatio ad aliquod temporale supplicium vel aeternum.

Istam conclusionem pono contra imaginationem magistri Francisci de Mayronis, qui ponens definitionem peccati originalis in tractatu quem facit De conceptu virginali,{2} dicit: “Peccatum originale est obligatio ad poenam damni, proveniens ex peccato mortali primi parentis.” – Quae conclusio sic probatur, et contra hoc quod in sua definitione supponitur, quod peccatum originale sit obligatio ad poenam aeternam:

1. Nullum repugnans gratiae est formaliter obligatio ad aliquam poenam aeternam vel temporalem; sed quodlibet peccatum originale formaliter repugnat gratiae: ergo propositum. Consequentia et minor patent, et maior probatur: Nullum reordinativum culpae est repugnans gratiae; sed quaelibet obligatio ad poenam aeternam est reordinativa culpae: ergo nulla talis obligatio est repugnans gratiae; et per consequens nullum repugnans gratiae est obligatio formaliter ad aliquam poenam aeternam vel temporalem. Consequentia ista ultima patet per conversionem simplicem universalis negativae, et prima est syllogismus in secundo primae; et maior principaliter sumpta est manifesta, sed minor probatur: quoniam illud reordinat culpam, quod imponitur culpae tamquam poena, Nunc autem obligatio ad poenam aeternam est imposita culpae tamquam poena: ergo propositum. Probatur minor: nam ex hoc imponitur obligatio ad poenam propter transgressionem. Ergo non videtur, quod ipsa transgressio sit formaliter obligatio, sed potius causa promerens obligationem ad poenam: quare propositum.

2. Praeterea, deleta culpa, manet quandoque obligatio ad aliquam poenam: ergo non videtur, quod ipsa culpa sit formaliter obligatio. Consequentia patet, sed antecedens probatur: quoniam in purgatorio exsistentes non habent culpam criminalem, et tamen in eis est obligatio ad poenam quam sustinent. Et similiter apparet in proponentibus satisfacere condigne per poenitentiam de peccato mortali; quibus deletur culpa, remanente certa obligatione ad aliquam poenam pro culpa.

Nec valet, si dicatur quod, licet peccatum mortale non sit obligatio ad poenam temporalem, est tamen ad poenam aeternam, quae obligatio deletur, deleta culpa, – Contra: sicut peccatum veniale ad obligationem poenae temporalis, ita peccatum mortale ad obligationem poenae aeternalis; sed constat, quod peccatum veniale non est ipsa obligatio ad poenam temporalem: ergo nec similiter peccatum mortale erit obligatio ad poenam aeternam. Minor apparet, quia remissa culpa veniali, manet quandoque obligatio ad poenam temporalem, Esto ergo, quod deleta culpa mortali, deleatur obligatio ad poenam aeternam, non tamen sequitur propter hoc, quod ipsum peccatum mortale sit obligatio ad poenam aeternalem; sicut etiam destructo fundamento alicuius relationis, sequitur ipsam relationem non esse, non tamen ex hoc oportet necessario inferre, quod fundamentum sit relatio: quare propositum.

3. Praeterea, nihil formaliter includens rationem iustitiae est formaliter peccatum mortale, sive sit actuale, sive originale; sed obligatio ad poenam aeternam propter transgressionem est formaliter includens rationem iustitiae; ergo propositum. Consequentia patet, et maior ex hoc, quoniam culpa, ut sic, formaliter opponitur iustitiae: quare propositio illa vera. Et minor apparet, quoniam omne debitum est condicio iustitiae; sed obligatio ad poenam est huiusmodi; ergo propositum.

Tertia conclusio est haec: Peccatum originale est condicio formaliter privativa.

Ista conclusio sic deducitur: Omnis defectus vel est positivus, vel negativus, vel privativus; sed peccatum originale est quidam defectus: ergo vel est positivus; negativus, vel privativus. Sed non est positivus, ut patet per primam conclusionem; nec negativus tantum, quia sic diceret non esse rei simpliciter; ergo est privativus.

Et confirmatur ratio: nam omnis condicio dirimens ab aliquo condicionem formaliter positivam in eo requisitam, est condicio formaliter privativa, ut patet de caecitate et tenebra, silentio et sibi consimilibus; sed peccatum originale est huiusmodi; ergo propositum. Probatur minor: quoniam per peccatum originale aufertur debita obedientia inferiorum virium ad superiores, et superiorum virium ad ipsum Deum; sed constat, quod illa est quaedam positiva condicio in homine requisita respectu Dei: quare propositum.

Quarta conclusio est haec: Peccatum originale est carentia iustitiae originalis debitae, quia in primo parente acceptae et ex ipsius crimine deperditae; cui correspondet obligatio ad poenam damni dumtaxat, ex praemissa criminis transgressione proveniens.

Ista propositio continet definitionem quid nominis peccati originalis; quae patet per Anselmum, in De conceptu virginali, cap. 27, ubi sic dicit: “Hoc peccatum, quod originale dico, aliud intelligere nequeo in ipsis parvulis, nisi ipsam factam per inobedientiam Adae iustitiae debitae nuditatem, per quam omnes sunt filii irae.” Ex quo apparet propositum.

Unde pro intellectu planiori ipsius definitionis est advertendum, quod in ipsa definitione ponitur ‘carentia’ pro genere; et carentia dicit negationem cum debito habendi illud quod negat. Et per hoc apparet quod, si aliquis esset in puris naturalibus productus, quod ille, licet non haberet originalem iustitiam, non tamen diceretur ipsa carere, quia ad ipsam non habuit debitum, sicut nos habemus; quia nobis est debita pro eo quod pro nobis exstitit a primo parente accepta. Et ideo additur in definitione: “iustitiae originalis debitae”; et redditur ratio: “quia in primo parente acceptae.” Sed quare eam non contrahimus, assignatur ratio, quia dicitur: “ex ipsius crimine deperditae.” Et consequenter ponitur alia differentia, cum dicitur: “cui correspondet poena damni dumtaxat, ex praemissa criminis transgressione proveniens.” Hoc autem dicitur ad differentiam peccatorum actualium, mortalis videlicet et venialis. Constat quod mortali correspondet non solum poena damni, sed etiam poena sensus; veniali proprie non correspondet poena damni, quae est perpetua visionis Dei carentia, sed potius aliqua poena temporalis.

Ex quo apparet, quod in primis parentibus proprie non fuit peccatum originale, cum ipsum sit potius ex ipsorum transgressione proveniens, ut patet ex verbis venerabilis Anselmi superius allegatis. Ex quibus ulterius apparet, quid nomine originalis peccati intelligitur.

Sed forsan dubitatur hic, quomodo per hoc est culpa in parvulo, cum non videatur nisi quaedam poena. – Hic dico quod, quia iustitiam originalem accepit quilibet de posteritate Adae in ipso Adam, quam licet suo actu non amisit, sed primi parentis, remanet tamen debitor. Et ideo, quando nascitur, habet debitum habendi originalem iustitiam, quam quia pro tunc non habet, vere dicitur peccator. Sicut apparet in peccato actuali, ubi transit actus, et remanet privatio a rectitudine iustitiae, ratione cuius formaliter dicitur peccator, licet differenter sit de peccato originali et actuali.

Pro quo est advertendum, “quod iustitia dupliciter potest esse debita: uno modo, quia in se accepta et actione accipientis amissa; secundo modo, quia accepta in alio et ratione alterius amissa. Primo est peccatum actuale, iniustitia sive carentia iustitiae debitae; sed secundo modo est originale,”{3} iniustitia sive carentia debitae iustitiae. Sicut si quis pro omnibus nobis susciperet unum denarium, quem si perderet, omnes essemus illo denario privati, et cum hoc quilibet nostrum teneretur ad restitutionem. Et sic quodammodo est in proposito.

< CONSIDERATIO II: De subiecto peccati originalis>

Quantum ad secundam considerationem, videlicet in quo subiecto sit peccatum originale, licet diversimode dicatur a doctoribus, quidam{4} dicunt, quod est in viribus sensitivis, eo quod ponunt ipsum quamdam qualitatem morbidam. Sed istud, ut prius apparuit, non est verum. – Quidam dicunt, quod est in anima, quia in eodem sunt subiective virtus et vitium, quia contraria nata sunt inesse eidem susceptibili. Sed si istud intelligatur de inhaerentia proprie dicta, apparet quod non est verum, cum privationes non habeant huiusmodi inhaerentias.

Et ideo advertendum est, quod “esse in subiecto” potest dupliciter intelligi: inhaesive et praedicative; verbi gratia de primo modo, sicut dicimus quod albedo est in subiecto. Secundo modo, sicut dicimus quod universalia sunt in suis particularibus; quod non potest intelligi per inhaesionem, sed per praedicationem.

Ad propositum igitur dico duas propositiones: Prima, quod peccatum originale non est in aliquo subiecto inhaesive; apparet manifeste, cum non sit aliquid positivum. Secunda propositio, quod peccatum originale dicitur in subiecto eo modo, quo privationes dicuntur exsistere in subiecto; sicut caecitas dicitur in oculo, quia oculus est caecus. Et ita apparet, quod peccatum originale, ut sic, est pura privatio.

Ad videndum igitur quod est suum subiectum, non est inquirere in quo sit inhaesive, sed de quo primo verificatur esse privatum iustitia originali. Pro quo dico tres propositiones: Prima, quod corpus non est illud subiectum; patet, quia non exsistente in ipso anima, non dicitur quod corpus sit peccator. Secunda propositio: Anima non est illud primum et immediatum subiectum. Patet, quia stat animam creari et non esse peccatricem ante unionem sui cum corpore: quare propositum. Tertia propositio est haec: Illud, de quo primo dicitur peccatum originale, est constitutum ex corpore et anima intellectiva tamquam ex partibus essentialibus perfecte totius complentibus rationem. Ista patet, quia illud proprie dicitur filius Adam et originali iustitia privatus, licet ex consequenti etiam anima intellectiva dicatur privata.

Unde ex hoc apparet, quod iste terminus ‘peccatum originale’ est terminus connotativus, significans aliquid privatum aliquo sibi inesse debito. Et per hoc apparet, quod aspiciendo id, quod peccatum originale connotat, sic peccatum originale nihil est positivum; et hoc vult prima conclusio primae considerationis. Sed sumendo subiectum de quo intelligimus talem privationem, sic est aliquid. Unde iuxta istum modum leviter possunt istae propositiones concedi: ‘Anima est peccatum originale’; et similiter: ‘Parvulus est peccatum originale’; quia parvulus est iustitia originali privatus, et similiter anima, Non tamen ratione connotationis intelliguntur formaliter plures privationes, sed una; sicut et una est iustitia originalis, qua parvulus et sua anima privantur.

Sic igitur apparet, qualiter intelligitur peccatum originale esse in subiecto.

<CONSIDERATIO III: De causa peccati originalis>

Tertia vero consideratio fuit de causa effectiva originalis. Pro quo est advertendum, quod causa effectiva potest dupliciter intelligi: uno modo pro causa, quae actione reali attingit certum effectum; et sic proprie dicitur causa. Alio modo dicitur causa sine qua non; et sic dicimus, quod fames est causa mortis, non per actionem aliquam realem, sed potius per istum modum: quia si non fuisset fames, mortalitas non fuisset subsecuta. Et isti modi sumuntur a Philosopho, II Physicorum,{5} ubi pro secundo modo dat exemplum, quod absentia nautae est causa periclitationis in navi per hoc, quod defecit nauta. Et propter hoc doctores theologi magis proprie distinguentes dicunt, quod causa quandoque dicitur defectiva, quandoque effectiva. Et ex hoc dico aliquas propositiones:

Prima, quod peccatum originale non habet causam proprie effectivam; patet, cum sit privatio, ut iam dictum est. Ex qua sequuntur propositiones corollariae, removentes dubia, quae possent fieri: Prima, quod peccatum originale non est a Deo effective; secunda, quod non est a generante; tertia, quod non a parvulo contrahente; quarta, quod non a primo parente dicitur proprie causaliter effective derivatum. Istae manifeste apparent.

Secunda propositio est: Peccatum originale fuit a primis parentibus defective. Ista apparet, quia ex quo ipsi perdiderunt originalem iustitiam, subsecuta est in posteros privatio et nuditas iustitiae originalis: quare propositum.

Ex qua infero, quod falsa est, cum reverentia, positio magistri Francisci de Mayronis, dicentis in suo Tractatu de conceptu virginali, art. 3,{6} quod peccatum originale “effective causatur ab unione animae cum corpore propagato ex semine primorum parentum.” Patet: aut intelligit de causa effectiva proprie dicta, aut de improprie dicta sive de causa defectiva. Si primo modo, absque dubio, ex quo est quaedam privatio, falsum diceret. Si secundo modo, adhuc non est verum; quia unio huiusmodi non habet ex se inducere talem denominationem, nisi de merito primae parentum transgressionis; nam si hoc haberet, sequeretur quod Christus fuisset in originali conceptus; quod audire non patitur theologica disciplina.

Nec ratio quam adducit multum concludit. Arguit enim sic: “Quandocumque est aliqua dispositio, ad quam necessario sequitur aliquis effectus, si illa dispositio non se tenet ex parte causae materialis, dicitur efficiens respectu talis effectus. Sed in tali unione de communi lege causatur peccatum originale; et ipsa non est causa materialis, cum peccatum originale maneat in anima separata; sequitur quod est efficiens”; quod est suum intentum.

Hic breviter dico, quod maior est falsa loquendo de causa proprie dicta; et similiter loquendo de causa defectiva. Sed bene concludit, quod unio illa infert, quod peccatum originale dicitur de illo subiecto primo; sed non quod sit ipsius causa effectiva vel defectiva. Per illum enim modum probabo leviter, quod unio animae ad corpus meum est causa efficiens, quod ego sum filius patris mei, et non pater meus. Nam assumo sicut ipse assumit: “Quandocumque est aliqua dispositio, ad quam necessario sequitur aliquis effectus, si illa dispositio non se tenet ex parte causae materialis, dicitur efficiens respectu talis effectus.” Nunc autem ita est in unione animae cum corpore, quia ex ista sequitur, quod sum filius patris mei, vel quod ego sum homo. Nec ista unio est causa materialis, ut apparet; et per consequens nec illa propositio maior assumpta videtur vera.

Et sic apparet quid et qualiter dicitur causa peccati originalis.

<CONSIDERATIO IV: De contractione peccati originalis>

Quarta consideratio fuit, qualiter peccatum originale contrahitur. Circa quod diversi diversa scripserunt: Quidam dicunt, quod contrahitur per hoc, quod caro est infecta, et anima ex ipsius unione contaminatur; sicut ponit Magister exemplum in II, dist. 32,{7} de habente manus pollutas, qui recipit pomum mundissimum. – Sed absque dubio iste modus non sufficit, quia qualitas corporalis non potest contaminare naturam spiritualem, cum videamus radium solis non infici per faeces corporales: quanto ergo minus inficeret qualitas corporalis naturam incorporalem et indivisibilem.

Alii{8} dicunt, quod anima ex unione sui ad carnem contrahit peccatum originale per hoc, quod condelectatur carni. – Sed iste modus non valet, quia anima non prius vult quam cognoscat, nec prius delectatur quam velit. Cum igitur ipsam primordio suae creationis nullam habeat cognitionem, sed est sicut tabula rasa, in qua nihil est depictum, sequitur quod nec aliquam habet pro tunc delectationem. – Praeterea, tunc illud non esset peccatum originale, sed potius actuale commissum; quod non videtur verum.

Et ideo dicunt alii{9}, quod iste contractus provenit ex appetitu naturali ipsius animae ad unionem carnis infectae; qui appetitus nullam praesupponit cognitionem. – Sed hoc etiam non videtur verum, quia nullus naturalis appetitus animae tendit nisi in bonum: “Est enim, ut ait Boethius, III De consolatione philosophiae,{10} veri boni naturaliter inserta cupiditas.” Nunc autem nihil naturaliter inclinatur ad duos fines oppositos, ut patet, quia grave non inclinatur naturaliter ad sursum et deorsum. Sic igitur in proposito nihil ex appetitu naturali inclinatur ad bonum et ad malum.

Possumus tamen istum contractum quadrupliciter intelligere, sicut magister Franciscus de Mayronis in praefato Tractatu{11} dicit, et iudicio meo bene ibi: vel per modum irregularitatis in bigamo, vel in spurie, vel per modum obligatoriae servitutis, vel per modum privatae hereditatis. – Verbi gratia: bigamus contrahit irregularitatem ad sacros ordines suscipiendos per hoc quod assumpsit viduam in uxorem; quia sic statuit Ecclesia,{12} quod quicumque viduam acceperit, ad sacros ordines non promoveatur. Ita Deus statuit, quod quaecumque anima rationalis coniuncta fuerit carni ab Adam per concupiscentiam seminatae, sit originali iustitia privata, ac per hoc ad poenam damni tantummodo obligata.

Secundo modo contrahitur irregularitas in spurio; quia statutum est, quod quicumque sic nascitur, sit irregularis ad ordines suscipiendos. Sic et Deus statuit, quod quicumque concupiscentialiter nascitur, nisi aliud eximens interveniat, quod sit in originali peccato. – Tertius modus apparet de servorum filiis; qui tam cito sicut nascuntur, servi similiter sunt vocati: sic in proposito. – Quartus modus est, sicut cum quis privatur hereditate, propter inobedientiam vel aliud crimen, ab illo qui potest istud de iure facere. Et consequenter filii qui nascuntur, nascuntur illa hereditate privati: ita est et in proposito imaginandum.

Sic igitur apparet, quod quadrupliciter potest intelligi qualiter peccatum originale contrahitur; et sic apparet de quarta consideratione.

<CONSIDERATIO V: De remissione peccati originalis>

Quinta consideratio fuit, qualiter peccatum originale dimittitur sive relaxatur. – Pro cuius declaratione praemitto duas distinctiones, ex quibus eliciam certas propositiones propositum declarantes:

Prima distinctio est haec: Aliquod debitum dissolvi sive dimitti, potest intelligi quatuor modis: Primo modo propter debitoris dissolutionem; et sic solvitur mulier a debito mariti, interveniente morte mariti, et e contrario. – Secundo modo propter debiti satisfactionem, sicut cum quis debet decem et solvit totidem. – Tertio modo propter causae debiti cessationem; sicut verbi gratia causa quare debeo solvere debita patris mei est, quia sibi successi in hereditate et possideo ipsius hereditatem. Si ergo numquam, huiusmodi hereditatem habuissem, absolutus essem ad satisfaciendum pro debito patris mei. Quarto modo solvitur obligatio et debitum per voluntariam remissionem; sicut si debes mihi centum, et libere illos tibi dimitto, absolutus eris ab illo debito iure liberalis remissionis.

Secunda distinctio est haec, quod liberalis Dei remissio potest quatuor modis intelligi: uno modo per internam sanctificationem; secundo modo per sacramenti institutionem; tertio modo per actionis acceptationem; et quarto modo per passionis approbationem.

Quibus distinctionibus praemissis, octo elicio propositiones, tres negativas et quinque affirmativas:

Prima ergo propositio est haec: Peccatum originale non remittitur simpliciter homini per mortis dissolutionem.

Ista propositio apparet, quoniam in homine est aliquid secundum naturam immortale, post cuius mortem remanet vivum; sed in illo est peccatum originale: ergo adhuc per mortem hominis non tolleretur macula peccati originalis. Consequentia patet, et assumptum est evidens de anima intellectiva, in qua est peccatum originale eo modo, quo prius declaratum est: quare propositum. – Et ex hac deductione videtur sequi corollarie, quod si anima intellectiva esset mortalis, quod per ipsius mortem ab homine tolleretur obligatio peccati originalis; quia destructo fundamento alicuius relationis, destruitur et ipsa relatio. Nunc autem obligatio consurgens ex peccato originali est quaedam relatio. Ubi ergo homo secundum quodlibet sui esset corruptibilis, corruptione facta, nullum remaneret fundamentum obligationis, quae proprie dicitur quidam reatus: quare propositum.

Secunda propositio est haec: Peccatum originale non dimittitur homini per propriae operationis satisfactionem.

Ista propositio, licet sit doctorum communiter, tamen breviter sic declaratur: Nullus potest condigne satisfacere pro aliquo peccato mortali, quantum est de lege currente, nisi sit in gratia. Sed exsistens in peccato originali, est in peccato mortali, et per consequens non est in gratia. Ergo numquam, dum est in originali peccato, potest satisfacere pro originali peccato. Consequentia et minor patent, et maior ex hoc: aliter quis posset ex propriis meritis acquirere primam gratiam, quod est pelagianum; quia si gratia ex meritis haberetur, iam gratia non esset gratia, iuxta deductionem Apostoli:{13} quare propositum.

Tertia propositio est haec: Peccatum originale non dimittitur ex consideratione cessationis causae introducentis obligatoriam foeditatem.

Ista propositio sic probatur: quoniam, ut superius dictum est, causa defectiva peccati originalis, et quare in nos transfertur, fuit transgressio primorum parentum. Nunc autem istud fundatur in praeteritione; sed ratio praeteritionis est incessabilis, quia praeteritum non potest non fuisse praeteritum, prout Aristoteles, VI Ethicorum,{14} commendans sententiam Agathonis, dicit: “Propter quod et Agatho recte ait: Hoc etenim et solo Deus privatur, ingenita facere, quae utique facta sunt.” Et per consequens, cum haec ratio non potest cessare ex ista consideratione, videlicet quod cessaret causa, quare peccatum originale in nobis est introductum, non habetur actualiter, quod peccatum originale dimittatur. Et per hoc apparet, quod imputabilitas translationis peccati originalis in posteros non fundatur super actualem transgressionem primi parentis, quia ipsa iam non est; sed fundatur super ipsam ut iam praeteritam: quare propositum.

Quarta propositio est haec: Peccatum originale peccatori dimittitur per solam miserationem largifluam deitatis.

Ista propositio apparet inductive; quoniam omne quod dimittitur per viam relaxationis et debiti, aut dimittitur per mortis dissolutionem, aut per debiti plenariam satisfactionem, aut per causae debiti cessationem, aut per liberalem remissionem. Sed peccatum originale dimittitur, ut consequenter declarabitur; et non tribus modis primis, ut volunt praemissae conclusiones: ergo quarto modo. Sed constat, quod offensa est Deo facta; ergo et remissio offensae est per solam miserationem largifluam deitatis: quod est propositum.

Et praeterea, secundum traditionem sanctorum, maius est de impio facere pium, quam caelum et terram creare. Sed constat, quod nullus homo hoc potest facere ex sua naturali virtute. Ergo similiter nec illud et a fortiori; et per consequens non posset seipsum quavis virtute propria a peccato originali sublevare: quare propositum.

Quinta propositio est haec: Peccatum originale dimittitur per internam sanctificationem. – Ista propositio apparet iuxta sacrae Scripturae testimonium de Ieremia{15} et Ioanne Baptista:{16} quare propositum.

Sexta propositio est: Peccatum originale dimittitur per sacramentum baptismalis regenerationis. – Ista propositio sine prolixa probatione est fidei; et apparet etiam Ioan. 3(, 5): Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.

Septima propositio: Peccatum originale dimittitur per veram cordis contritionem. – Ista propositio apparet, nam sequitur: iste facit quod in se est, demonstrato adulto viatore: ergo Deus dat sibi gratiam. Sed aliquis nunc, qui est in peccato originali, potest habere huiusmodi dispositionem. Ergo cum Deus seipsum negare non potest. sequitur quod sibi gratiam porriget; et hoc non necessitate coactus. sed mera liberalitate. Et per consequens in isto casu cordis contritio delet peccatum originale: quare propositum.

Octava propositio est haec: Peccatum originale dimittitur per sanguinis proprii effusionem. – Ista propositio apparet de Innocentibus et similiter de B. Emerentiana, quibus peccatum originale dimissum est per martyrii tolerantiam; ut sacrosancta tenet Ecclesia, et sacri doctores in suis tractatibus profitentur.

Ex quibus conclusionibus sequitur corollarie, quod peccatum originale dimittitur per gratiae gratum facientis infusionem. – Ista propositio apparet; nam tam in sanctificatione, quam in sacramentali susceptione, vera cordis contritione et martyrii professione infunditur gratia gratum faciens: quare propositum.

Sed restat ulterius dubium: quia non videtur, quod sit plena privationis ablatio, nisi per positionem sui oppositi habitus. Nunc autem peccatum originale non opponitur nisi iustitiae originali. Cum igitur non restituatur homini iustitia originalis, sequitur quod plenarie non dimittitur peccatum originale; sicut apparet quod, si aliquis esset caecus, numquam ab eo tolleretur privatio sive caecitas, nisi per restitutionem visionis. – Similiter iustitia originalis excludit rebellionem a carne. Sed constat, quod non est ablata per sacramentum. Ergo non videtur, quod sit plena remissio peccati originalis, quia quanta est latitudo positionis, tanta est privatio sibi opposita. Si igitur originalis iustitia ponit omnia praemissa, et haec non excluduntur per causas assignatas, sequitur quod non fit peccati originalis plena remissio.

Pro declaratione huius dubii, quod istae rationes ostendunt, est advertendum, qui fuerint effectus iustitiae originalis. Pro quo ad praesens dico, salvo semper iudicio meliori, quod iustitia originalis habuit quemdam effectum principaliter et alios secundario. Effectus principalis fuit ordinatio voluntatis in Deum, in regulando voluntatem ad Deum tendendum tamquam ad summum bonum, cui nullum aliud bonum erat praeponendum. Sed effectus secundarii non fuerunt totaliter a iustitia originali, sed potius concurrentibus aliis particularibus causis cum ea; ut est tranquillitas virium inferiorum ad debitam obedientiam rationis, immortalitas corporis et praeservatio a fame, siti et huiusmodi poenalibus passionibus.

Unde volunt quidam{17} dicere, quod iustitia originalis, quae erat habitus in voluntate exsistens, per se sine alio non inducebat in potentiis sensitivis delectationem, quando a suis obiectis movebantur, quia obiectum potentiae sensitivae naturaliter movet et allicit potentiam sensitivam; et igitur ex sua natura sine displicentia non poterat amoveri a suo obiecto. Et ideo non solum requirebatur iustitia originalis, qua se regulabat voluntas in debite condelectando passionibus sensitivis, sed etiam in quolibet appetitu sensitivo erat quaedam qualitas, qua nata erat potentia sensitiva removeri a suo obiecto sine displicentia sui. Et haec qualitas, licet esset supernaturaliter data, non tamen dicebatur iustitia originalis. Similiter iustitia originalis per se, sine esu ligni vitae, non habebat impassibilitatem et immortalitatem conferre, sed concurrente iustitia originali et consuetudine comestionis ligni vitae.

Ex quibus sequuntur duae propositiones: Prima, quod effectus originalis iustitiae principaliter et directe erat ordinatio voluntatis in Deum, cum debita ipsius regulatione in condelectando sensitivis appetitibus, absque hoc quod absorberetur iudicium rationis. – Secunda propositio: Effectus, ad quos concurrebat originalis iustitia non totaliter, erant tranquillitas virium, corporis immortalitas et debita moderatio passionum.

Ad propositum igitur veniendo: per peccatum primorum parentum fuerunt in posteris subsecutae quaedam condiciones poenales et quaedam culpabiles. Poenales sunt mors, esuries, sitis et similia; sed culpabilis privatio iustitiae originalis, cuius reatus est obligatio ad poenam damni. Peccatum igitur originale directe opponitur iustitiae originali, et non annexis iustitiae originali.

Ulterius dico, quod ad hoc quod aliqua privatio debeat tolli, oportet quod hoc fiat per habitum privationi oppositum, vel per aliquid perfectius, vel aeque, supplens vicem habitus privationem formaliter excludentis. Nunc autem gratia gratum faciens perfectior est quam fuerit iustitia originalis, et est cuicumque peccato mortali incompossibilis. Esto ergo quod iustitia originalis in Baptismo non conferatur, tamen confertur gratia, quae potest perfectius, vel aeque perfecte, supplere vicem iustitiae originalis. Et ita quam ex positione iustitiae originalis esset plena originalis peccati remissio, tam ex positione gratiae aequivalentis remittitur ipsum originale peccatum. Sicut imaginari potest, si caeco conferretur aliquid supplens vicem visionis sive potentiae visivae, ita per illud caecitas excluderetur a caeco, sicut si sibi visiva potentia de propinquo conferretur; et ita est in proposito.

Et per hoc apparet, quod illud quod primo inducebatur, non est verum, quod semper oporteat privationem tolli per habitum sibi formaliter repugnantem; sed sufficit, quod fiat per aliquid supplens vicem illius, quod etiam in rei veritate repugnans erit, sed non formaliter et directe.

Et per praedicta etiam patet solutio ad id quod secundo inducebatur; quia rebellio, quae est in carne, non directe opponebatur iustitiae originali, licet ipsius oppositum esset annexum iustitiae originali. Et ideo non oportet, quod, si tollitur privatio originalis iustitiae per aequivalentiam, quod eo ipso ponantur omnia, quae sunt illi statui annexa, utpote immotalitas, impassibilitas, virium tranquillitas, et sic de similibus; sed relicta et condiciones poenales pro statu isto ad debitam humiliationem et exercitium procurans cumulum meritorum.

Et sic solvatur dubium praelibatum.

Sed contra id quod dictum est de contractione peccati originalis, arguitur aliquibus mediis et conclusionibus in hac materia:

1. Et primo sic: Nullus actus mere naturalis est alicui ad laudem vel vituperium imputandus; sed defectus originalis in parvulo est sibi mere naturalis; ergo talis non est in parvulo ad laudem vel vituperium imputandus; quare nec per consequens talis defectus est demeritorius quovis modo censendus. Consequentia patet, et maior est Aristotelis, III Ethicorum{18} dicentis: “Caeco nato nullus improperabit, sed magis miserebitur.” Et inde sumpta est vulgaris auctoritas: “Quod a natura habemus, in hoc nec laudamur, nec vituperamur.” Et minor apparet, quoniam peccatum originale inest parvulo ex sua origine: quare propositum.

2. Praeterea, ex III De libero arbitrio{19} “nullus peccat in eo quod vitare non potest”; sed parvulus originalem defectum vitare non potest: ergo propositum. Consequentia et minor patent; et maior est auctoritas Augustini, quae tamen sic probatur: Omnia peccata mortalia conveniunt in aliqua ratione communi. Signo ergo unum originale, quod sit A, et aliud actuale, quod sit B. Tunc quaero: In qua ratione conveniunt A et B? Sub ratione culpae, oportet quod sub ratione culpae mortalis, quia sub ratione culpae generaliter, sic etiam includitur veniale: vel ergo tali rationi competit per se voluntarium, vel non. Si sic, habetur propositum, quod quodlibet peccatum mortale est voluntarium; et per consequens quodlibet peccatum potest vitari, et ita nullus peccat in eo quod vitare non potest. Si autem tali rationi non competit voluntarium, sequitur quod peccato actuali mortali, ut sic, non convenit ratio voluntarii; et per consequens ita esset extra rationem peccati actualis, quod voluntarie committeretur, sicut est extra rationem originalis; quod videtur falsum: quare propositum.

3. Praeterea, Adam non fuit nobilior tota sua posteritate: ergo ipsius infectio non inficit totam suam posteritatem. Consequentia patet, quia destructio minoris boni non infert destructionem maioris boni: aliter ex destructione pedis quis desineret esse homo; quod non videtur verum. Et antecedens patet, quoniam posteritas Adae includebat mille milia partium, quarum quaelibet erat aeque perfecta sicut Adam; et per consequens ipse non erat tota sua posteritate nobilior: quare propositum.

4. Praeterea, non est maior ratio, quare unum individuum in specie humana non debeat contrahere peccatum originale quam aliud, maxime si eis sit propagationis libidinosa condicio. Sed aliquod individuum non contraxit, ut patet de gigantibus de quibus dicitur, quod fuerunt per spiritus incubos procreati. Ergo non videtur, quod generaliter libidinosam propagationem parentum consequatur macula originalis peccati in posteros: quare propositum.

1. Ad primum respondeo et dico, quod peccatum originale in parvulo, licet sit defectus naturalis, tamen habet causam voluntariam, demeritum videlicet primorum parentum, et ideo vituperabile est in ipso. – Et dictum Philosophi adductum non facit ad propositum, quia ibi loquitur de defectu naturali, cuius nulla est causa voluntaria, ut patet in exemplo dato de caeco a nativitate; quae caecitas non provenit nec ex voluntate caeci nati, nec suorum parentum.

Et si dicatur, quod ista responsio non dicit aliud, nisi quod peccatum originale vituperandum est, sed non imputandum parvulo sed parentibus, et in hoc habet causam voluntariam, quae vituperatur; sicut si ex defectu custodiae parvuli efficitur claudus, claudicatio potius est parentibus imputanda quam parvulo, qui de hoc se non voluntarie intromisit, – hic dico, quod non est simile hic et ibi; quia defectus imputatur parvulo pro eo, quod obligatus erat ad habendam originalem iustitiam, quam quia non habet, imputandum est sibi. Sed non sic est in proposito. – Et si dicatur: quomodo se obligavit iste parvulus, quando non erat? – dico, quod obligavit eum primus parens, qui sicut poterat se obligare et totam suam posteritatem pro bono filiorum suorum, ita etiam poterat obligare suam posteritatem in casu quo perderet illud bonum, quod tota sua posteritas teneretur ad illud; quod sic esse factum firmiter credimus et simpliciter confitemur.

2. Ad secundum patet per ea quae iam dicta sunt, cum dicitur: nullus peccat in eo quod vitare non potest. Istud, sicut sonat, negatur. – Et cum dicitur, quod est auctoritas Augustini, III De libero arbitrio – verum est; sed in auctoritate oportet addere istum terminum “elicitive”, id est, nullus elicitive peccat in eo quod vitare non potest; quod in proposito non est verum. Et cum probatur auctoritas per hoc, quod omnia peccata mortalia conveniunt in ratione voluntarii, dico quod originale dicitur necessarium et voluntarium: necessarium contractive, et voluntarium a causa promerente. Et secundum illam rationem convenit cum peccato mortali actuali, sed secundum aliam differt ab eo.

3. Ad tertium dico quod, licet Adam non fuerit melior tota sua posteritate, tamen dicitur infecisse suam posteritatem demeritorie. Unde potest dici, et rationabiliter, quod posteritas Adae vel sumitur actualiter, vel potentialiter. In quantum sumitur potentialiter, sic nobilior est tota sua posteritate et sub ista ratione ipsam infecit, quia sua posteritas potentialiter erat in eo. In quantum vero sumitur actualiter, sic non fuit nobilior sua posteritate, et ut sic non erat in eo, nec ut sic ipsam infecit; quare propositum.

4. Ad quartum, cum dicitur de his qui nascuntur per spiritus incubos, hic dico quod, ut communiter dicunt doctores, spiritus maligni frequenter sumunt semen viri, quandoque emissum vel ex fragilitate naturae, vel alia causa accidentali; et tunc in ostendendo se exercere operationem virilem cum muliere, infundunt infra mulieris claustra semen reservatum, ex quo postmodum generatur gigas. Et per consequens, cum tale semen sit decisum ab alio, qui descendit ab Adam per propagationem, sequitur quod gigas generatus erit similiter in peccato originali. Ubi autem tale semen non esset ab aliquo viro per propagationem ab Adam descendente, tunc conceptus ex illo semine non esset in originali conceptus; quod tamen nusquam accidisse creditur secundum legem pro nunc currentem: quare propositum.

Sed restat unum parvum dubium, et est finis: Quia dictum est de remissione originalis culpae per gratiam, videtur quod, cum quis peccat mortaliter postmodum, quod originale peccatum revertatur. – Hic dico quod non; et ratio est, quia per gratiam deletur peccatum originale, et obligatio ad habendum iustitiam originalem commutatur in obligationem habendi gratiam, quae fuit originalis culpae deletiva. Quando ergo quis peccat mortaliter, iam non redit privatio originalis iustitiae, cum ipsius debitum sit commutatum; sed remanet obligatio habendi gratiam, quae per aequivalentiam operabatur illud idem, quod iustitia originalis fuisset operata. Et ideo remanet privatio gratiae, et non originalis iustitiae; et per consequens remanet reatus peccati actualis, et non reatus peccati originalis.

Sic igitur apparet ex praedictis considerationibus quid sit peccatum originale, et qualiter dicitur in subiecto, et quae est ipsius causa effectiva vel defectiva; et qualiter contrahitur, et per Dei misericordiam aboletur. Et in hoc speculatio de primario puncto articuli terminatur.


<Pars secunda: De Conceptione B. V. Mariae>

Nunc habita de peccato originali aliquali notitia, restat videre de praemisso articulo secundum viam duplicem procedendo; quarum prima est via legalis imperii et generalis traductionis; secunda vero est via divinalis suffragii et specialis exemptionis. Primo igitur ad maiorem notitiam veritatis explicabo primam viam, meo modulo, cum suis coloribus et motivis. Secundo declarabo viam aliam, et sibi motivis adversantibus respondebo.

<VIA GENERALIS TRADUCTIONIS: Argumenta generalia>

Pro primae igitur viae declaratione sex pono conclusiones, quarum:

1. Prima sit haec: Maris et feminae libidinosa coniunctio, ex qua sequitur prolis procreatio, indicat legali consequentia prolem fuisse vel exsistere maculis originalis criminis deturpatam.

Ista conclusio sic probatur, et hoc intelligendo de coniunctione animalium rationalium, quia de aliis non est apud theologum aliqua difficultas:

Quidquid competit alicui individuo in aliqua specie ratione suae speciei, competit et cuilibet individuo eiusdem speciei. Sed haec condicio, quae est “quia hoc concupiscentialiter concipitur, est in peccato originali,” competit alicui individuo in specie humana; et hoc ratione suae speciei. Ergo haec condicio competit cuicumque in specie humana, et ita propositum. Consequentia patet, et maior ex hoc, quoniam quia Sorti competit risibilitas ratione suae speciei, ideo cuicumque homini competit risibilitas; et sic de quibuscumque aliis exemplificando. Sed minorem probo: nam Sortes ex hoc, quod concupiscentialiter ex viro et muliere concipitur, est in peccato originali. Vel ergo haec condicio sibi competit ratione qua Sortes est, vel ratione communis propaginis. Si secundo modo, habetur propositum. Si primo modo, sequitur quod Deus non posset per creationem Sortem in esse ponere, quin esset concupiscentialiter natus; quod videtur falsum. Quare non videtur unde hoc Sorti conveniat, nisi ratione communis propaginis. Et per consequens videtur, quod radix, secundum legem currentem, ex qua possumus concludere aliquem fuisse in originali conceptum, est maris et feminae libidinosa coniunctio: quod est propositum.

Praeterea, ista conclusio videtur esse de mente beati Augustini, in De fide ad Petrum, cap. 26,{20} dicentis: “Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem hominem qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum peccato originali nasci, impietati subditum mortique subiectum, et ex hoc natura filium irae nasci; a qua ira nullus liberabitur, nisi per fidem mediationis Dei et hominum Iesu Christi, qui sine peccato conceptus, sine peccato natus, sine peccato mortuus, sacrificium factus pro peccatis nostris.” Ex qua auctoritate apparet propositum.

Praeterea, Gregorius, XI Moralium, circa finem{21} dicit, exponendo illud verbum Iob:{22} Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? – “Beatus, inquit, Iob, intuitus incarnationem, solum vidit in mundo hominem de immundo semine non esse conceptum; quia sic in mundum venit in Virgine, ut nihil haberet de immunda conceptione. Solus ergo in carne sua mundus exstitit, qui delectatione carnis tangi non potuit, quia nec per carnalem delectationem venit.” Quare propositum.

2. Secunda conclusio est haec: Tolerantia poenalitatis involuntarie contractae arguit aliquem legali consequentia fuisse vel exsistere in originali crimine propagatum.

Ista conclusio sic probatur:

Omnis poena alicui iuste inflicta arguit in eo aliquam culpam, nisi poena sit voluntarie assumpta, ut apparuit in Christo; vel ad cumulum meritorium imposita, ut Iob; {23} vel ad virtutum custodiam, ne tentet superbia, ut Paulo; {24} vel ad gloriae Dei manifestationem, ut caeco nato.{25} Sed in omnibus hominibus naturaliter propagatis est poena mortalitatis inflicta; nec est ab eis assumpta voluntarie, ut patet, Nec similiter videtur imposita propter cumulum meritorum, cum sit peccatoribus et iustis communis; nec etiam ad virtutum custodiam, eadem ratione; nec similiter ad gloriae Dei manifestationem, quia istud non videtur aliquod opus speciale. Ergo apparet, quod haec poena inflicta est propter peccatum; sed non propter actuale, cum ista sit in habente gratiam: ergo propter originale, per divisionem sufficientem; quare propositum.

Praeterea, omnis poenalitas ex aliqua transgressione proveniens, arguit culpam; sed mors est poenalitas ex aliqua transgressione proveniens: ergo propositum. Consequentia et maior patent, et minor est sacrae Scripturae, Gen. 2 cap. 17: In quacumque hora comederis, morte morieris; quod praeceptum transgressi sunt primi parentes, ut patet Gen. 3, 6. Cum igitur haec poena sit in parvulis et in aliis hominibus, sequitur quod, cum hoc praeceptum non sint ipsi transgressi per aliquem actum propriae voluntatis, quod haec poenalitas eis competit ex transgressione primorum parentum. Sed hoc in allis arguit originalem culpam: ergo videtur, quod poenalitas huiusmodi arguit in habente ipsam culpam originalem.

3. Tertia conclusio est haec: Redemptionis indigentia indicat aliquem legali consequentia fuisse vel exsistere originalis criminis sordibus maculatum.

Ista conclusio sic probatur, et intelligitur conclusio de redemptione passiva respectu illius, qui per legem naturalis propaginis est exortus. Et hoc propter Christum, qui fuit activa redemptio, et similiter propter primos parentes, qui non fuerunt lege naturalis propaginis generati; qui, licet redemptione passiva indiguerint, non tamen fuerunt in originali concepti, Est ergo sensus conclusionis: Haec consequentia est bona: “de lege A est redemptum, et fuit lege naturalis propaginis generatum: ergo A fuit in originali conceptum.” Quae conclusio, taliter intellecta, probatur:

Omnes homines indiguerunt gratia redemptionis, aliter Christus non fuisset universalis hominum Redemptor. Quaero ergo, a quo Christus eos redemit universaliter: aut a peccato, aut a sequelis peccati tantum? Non a sequelis peccati tantum, utpote a poena aeterna et a potestate diaboli, quia sic non fuissent perfecte redempti. Si ergo a peccato, vel illud est tantum originale, vel est quodlibet genus peccati. Primum non potest dari, quia sic primi parentes non fuissent redempti. Si ergo detur secundum, sequitur propositum.

Praeterea, si de lege stat aliquem fuisse redemptum concupiscentialiter propagatum et non in originali conceptum, quaero, ut prius, a quo fuit redemptus? Non videtur a peccato originali, secundum sic dicentes; nec ab actuali, cum nullum tale commisit, ut suppono ad praesens, sicut fuit de Ieremia et de Ioanne Baptista, qui fuerunt in utero sanctificati, Ergo tales, nisi ponantur in onginali concepti, non videtur a quo fuerint redempti. Et per consequens non stant ista duo simul, quod A est redemptum et A numquam fuit sub peccato originali vel actuali.

Et confirmatur ratio per Leonem papam, in Sermone de Nativitate Domini{26} sic dicentem: “Dominus noster, peccati mortisque destructor, sicut nullum a reatu liberum reperit, ita pro liberandis omnibus venit. Si ergo redemptio fuit a peccato liberatio, optime sequitur: hoc est redemptum, ergo a peccato liberatum; et ultra: hoc est vel fuit a peccato liberatum, ergo hoc quandoque fuit peccato obnoxium. Et per consequens, cum consequentia sit bona, et antecedens sit legale, sequitur quod oppositum consequentis non stat cum antecedente; quare propositum.

4. Quarta conclusio est haec: Appetitus sensitivi adversus rationem rebellio arguit legaliter in habente originalem vel mortalem maculam exstitisse.

Ista conclusio probatur, tam ex ordine divinae iustitiae, tam sapientiae, quam etiam bonitatis:

Ex prima radice arguitur sic: A summae iustitiae rectitudine nulla potest obliquitas vel curvitas immediate provenire; sed perversio ordinis naturalis est curvitas sive obliquius: ergo non potest aliqua talis a Deo immediate provenire. Cum igitur rebellio appetitus sensitivi adversus rationem sit perversio ordinis naturalis, sequitur quod haec, sive sit poenalis condicio sive culpabilis, non est a Deo immediate sine causa promerente; et per consequens arguit in habente ipsam aliquam maculam originalem vel mortalem fuisse: quod est propositum.

Praeterea, ex secunda radice arguitur sic: Summa sapientia est summa pulchritudo. Nunc autem a summo pulchritudine non potest effective aliquod turpe immediate provenire. Ubi igitur aliqua turpitudo reperitur, haec non est iudicanda provenisse a summa pulchritudine. Cum igitur rebellio appetitus sensitivi adversus rationem sit quaedam turpitudo, sequitur quod ipsa non est a summa pulchritudine; ubi ergo reperitur, oportet in ipso esse aliquam deformitatis maculam: quare propositum.

Praeterea, ex tertia radice arguitur sic: Nihil a summa bonitate immediate productum, est ad duos fines contrarios inclinatum, sed potius est ad bonum naturaliter inclinatum. Sed illud, in quo est appetitus sensitivi rebellio, est ad duos fines contrarios inclinatum, utpote ad bonum et ad malum, iuxta illud Apostoli ad Rom. 7(, 23): Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub peccato. Ergo illud, in quo est talis rebellio, non fuit immediate a Deo secundum istam rationem; et per consequens, cum quodlibet sit a Deo secundum quamlibet rationem non includentem deformitatem, sequitur quod, ubi aliquid secundum certam rationem non sit a Deo, quod illa ratio praesupponit deformitatem. Et ita est in proposito: quare intentum.

Ut sic ex omnibus illis radicibus fiat ratio talis: illa condicio arguit in habente ipsam culpam exsistere, quae non potest a Deo quovis modo provenire sine causa promerente secundum legem. Sed rebellio appetitus sensitivi adversus rationem est condicio, quae non potest a Deo provenire sine causa promerente: ergo propositum. Consequentia et maior patent, et minor apparet: quia talis rebellio, quae est quaedam ordinis naturalis perversio, non potest esse a Deo, nec ratione summae iustitiae, nec ratione summae sapientiae, nec etiam ratione summae bonitatis, ut apparuit: quare propositum.

5. Quinta conclusio est haec: Maria, nomine virgineo antonomastice nuncupata, praemissas quatuor conditiones habuit, priusquam Mater Domini meruerit proclamari.

Ista conclusio apparet, quoniam ipsa fuit ex viro et femina per libidinosam copulam propagata, utpote ex Ioachim et Anna. Similiter ipsa fuit poenalitatibus subiecta, quas voluntarie non contraxit, utpote fami, siti, morti et similibus. Similiter ipsa indiguit redemptione, aliter Christus non fuisset universalis Redemptor; quod dictis sanctorum non est conforme. Similiter in ipsa fuit fomes concupiscentiae ante conceptionem Christi, ut dicit Damascenus{27} et recitatur a Magistro, III Sententiarum, dist. 3, cap. 1:{28} “Post concessum autem sanctae Virginis Spiritus Sanctus praevenit in ipsam, secundum verbum Dei purgans ipsam, et potentiam deitatis Verbi receptivam praeparans, simul autem et generativam; et tunc obumbravit ipsam virtus Dei altissimi.” Constat autem, quod haec purgatio fuit non solum a criminali macula, sed etiam a qualibet peccati sequela. Et ita apparet, quod ipsa fuit concupiscentialiter nata, poenalitati subiecta, redemptione indigens, et fomite purgata: quare propositum.

6. Sexta conclusio, et ex praemissis corollarie sequens, est ista: Mater Christi gloriosa fuit quandoque sordibus originalis criminis deturpata.

Ista propositio apparet; quoniam in quocumque fuit aliquod antecedens inferens aliquod consequens, in eo similiterfuit consequens. Sed antecedentia, peccatum originale inferentia, sunt nativitas ex coniunctione viri et mulieris libidinosa, tolerantia poenalitatis involuntarie contractae, indigentia redemptionis, et rebellio appetitus sensitivi adversus rationem, ut patet per quatuor primas conclusiones. Et haec fuerunt in beata Virgine, ut vult quinta conclusio: ergo in ipsa fuit peccatum originale, quod est propositum.

<Argumenta specialia>

Haec tamen conclusio triplici via abundantius suadetur, videlicet ratione multiplici, auctoritate Canonis et auctoritate sanctorum doctorum.

Ratione igitur arguitur:

1. Primo sic: Cuiuslibet creaturae munditia a labe criminali fuit citra munditiam Christi secundum humanitatem, Sed summa munditia a peccato est plena exclusio tam originalis peccati, quam etiam actualis, videlicet vel mortalis vel venialis; et haec fuit in Christo. Ergo nulla creatura citra humanitatem Christi habuit istam munditiam; quare per consequens nec Virgo Maria. Cum igitur in ea non fuerit actuale peccatum, iuxta sanctorum attestationes, sequitur quod fiit originale; quod est propositum.

2. Praeterea, tota causa conclusionis ianuae paradisi fuit peccatum originale. Si igitur in beata Virgine non fuisset originale peccatum, sequitur quod, si decessisset ante incarnationis mysterium, quod ipsa paradisum introisset, cum in se nullum habuisset peccatum, vel quoad poenam, vel quoad culpam, ab ingressu caelestis ianuae retardans. Sed hoc est falsum, quia tunc non indiguisset redemptione per Christi passionem; quod est contra sanctorum determinationem: quare propositum.

3. Praeterea, condicio maioris humilitatis expressiva est Filio attribuenda, cum secundum temporis plenitudinem voluit incarnari, iuxta illud Apostoli, ad Phil. 2(,6): Exinanivit semetipsum, formam servi accipiens. Nunc autem magis exprimit humilitatem incarnatio de Virgine peccato obnoxia, quam de Virgine sancta. Ergo decuit ut Mater Domini, quandoque saltem, fuerit originali crimine maculata. Consequentia patet, et minor videtur dictis beati Hieronymi consona, Super Matthaeum 6,{29} ubi dicit: “Notandum in genealogia Salvatoris nullam sanctarum assumi mulierum, sed eas, quas Scriptura reprehendit; ut qui propter peccatores venerat, de peccatricibus nascens, omnium peccata deleret.” Quare propositum.

4. Praeterea, si beata Virgo ponitur non esse in originali concepta, hoc non ponitur propter aliam causam, nisi ut magis honoretur; Sed si haec esset bona radix, sequitur quod eadem ratione esset dicendum, quod non fuit per concubitum viri et mulieris libidinose concepta, quia haec conditio etiam maxime exaltat pudicitiam virginalem; sed istud falsum est: ergo propositum.

Et confirmatur: Nullo falso honore est beata Virgo rationabiliter honoranda, sed sic honorari est falso honorari, cum se fundat in hoc, quod omni sibi possibili honore est honoranda. Constat enim, quod plura fuerunt Deo possibilia erga beatam Virginem, quae tamen sibi non contulit: aliter fecisset eam immortalem et ab instanti suae conceptionis beatam; quod non videtur verum, quia tunc non magis fuisset Christus privilegiatus, quam Virgo beata: quare propositum.

5. Praeterea, totum motivum quo tenetur quod beata Virgo non fuit in originali concepta, consistit in hoc, quod Deus hoc potuit facere; et si potuit, decuit; et si decuit, ita factum est: ergo propositum. Sed haec ratio est frivola et nullius momenti; ergo intentum. Probatur minor: quia per eamdem nationem potest probari, quod Christus non fuerit passus. Nam Deus potuit redimere genus humanum sine passione; et si potuit, decuit; et si decuit, ita factum est; ergo ita est, quod redemit genus humanum sine passione. Immo potest probari, quod quidquid Deus potest producere, iam de facto productum est, quod non videtur verum; et tamen sequitur ex eadem radice, nam nihil potest Deus, quod non sit decens quod fiat: aliter posset aliquod indecens producere; quod non est verum: quare propositum.

6. Praeterea, si esset incongruum, quod beata Virgo fuisset in originali concepta, hoc maxime videretur, quia Mater Dei. Sed hoc non impedit, quia stat ipsam ante fuisse peccato obnoxiam, et postmodum per Spiritus Sancti operationem effecta est mater.

Et confirmatur: quoniam magis repugnat peccato beatitudo, quam faciat maternitas secundum carnem; Sed beatitudo non repugnat alicui, qui prius fuit in peccato: aliter Petrus et similiter Paulus non essent beati; ergo et similiter nec maternitas repugnabit. Et per consequens ista non est ratio sufficiens ad probandum Virginem non fuisse in originali conceptam.

7. Praeterea, nihil est asserendum in factis fidei, quod ex Scripturae auctoritate non habet locum; quia, ut dicit Hieronymus, quod Scripturae testimonio non probatur, eadem facilitate contemnitur, qua probatur.{30} Sed constat, quod ex nullo textu Scripturae habetur expresse, quod Virgo Maria fuerit sine originali concepta: immo potius apparet oppositum. Ergo hoc asserere est temerarium et praesumptuosum. Cum igitur de aliis concedatur, quod sint in originali concepti propter modum propagationis, sequitur quod hoc privilegium non est attribuendum Matri Christi, cum non videatur ad hoc auctoritas qualiscumque, et cum habuerit modum propagationis conformem ceteris hominibus. Aliter pro libitu voluntatis possum tenere de tota parentela beatae Virginis, quod nullus illorum fuit in originali conceptus propter reverentiam Virginis, sicut et nunc dicitur Virginem non fuisse in originali conceptam propter honorem Christi; quod frivolum est: quare propositum.

8. Praeterea, illud est potius Virgini attribuendum, quod ipsam reddit magis debitricem ad gratiarum debitas actiones; Sed habere tantam gratiam, quantam nunc habet positive, et similiter fuisse ab originali purgatam, magis est inductivum ad maiores gratias referendum; ergo hoc est magis Virgini attribuendum quam suum oppositum. Consequentia patet et maior similiter; et minor apparet per illam Salvatoris parabolam, in qua dicitur: Duo debitores erant cuidam foeneratori; et sequitur: Quis magis tenetur diligere? Et respondit ille, cui proponebatur: Aestimo quod ille, cui plus dimisit.{31} Et consequenter Salvator suam responsionem approbans, dicit: Recte iudicasti. Quare propositum.

His et similibus rationibus utuntur probare volentes Virginem in originali fuisse conceptam.

Praeterea, ad hoc sunt plurimae auctoritates Canonis.

9. Unde Apostolus, ad Rom. 5 cap., 12: Per unum hominem peccatum in mundum intravit, in quo omnes peccaverunt; Sed constat, quod qui “omnia” dicit, nihil excludit; Ergo et beata Virgo in illa propositione universali includitur; quod est propositum.

10. Praeterea, ibidem{32} subdit Apostolus, quod sicut unius, Adae videlicet, delictum regnavit in omnes homines in condemnationem, sic unius, scilicet Christi, iustitia regnavit in omnes in iustificationem vitae. Ex qua auctoritate manifeste colligitur, quod in tot se diffundit peccatum Adae, in quot se diffundit Christi iustitia; Sed ipsa Christi iustitia maxime se diffundit in Virgine; ergo et similiter peccatum Adae; quod est propositum.

11. Praeterea, David Propheta dicit in Psalmo 1:{33} Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, id est Christum, secundum Glossam.{34} Ergo tantum Christus fuit a sorde immunis, et per consequens non Virgo Maria.

12. Praeterea, Eccl. 7, 29, dicit Sapiens: Unum de mille virum reperi, mulierem ex omnibus non inveni; quod exponens beatus Augustinus{35} dicit: “Virum unum, id est Christum, inveni sine peccato; de mulieribus nullam.” Cum igitur Virgo Maria sit de numero mulierum, habetur propositum.

Praeterea, ad hoc faciunt auctoritates sanctorum.

13. Unde Augustinus, II libro De baptismo parvulorum {36}, dicit: “Iam restat inquirere, utrum verum sit, quod aliquis potuerit esse sine tali peccato”– et loquitur de originali peccato; et infra respondens, ait: “Non est in filiis hominum quisquam sine peccato, nec fuit, nisi excepto uno Mediatore, in quo nobis iustificatio et, propitiatio posita est; per quem etiam, finitis inimicitiis peccatorum, Deo reconciliamur.” Ex qua auctoritate dare videtur Augustinus sentire, quod nullus alius a Christo eximitur a contractu originalis peccati; quod est propositum.

14. Praeterea, idem circa finem illius II libri{37} concludendo, dicit: “Teneamus fidei indeclinabilem confessionem, videlicet quod solus unus est, qui sine peccato natus est in similitudinem carnis peccati;{38} et sine peccato vixit, et sine peccato mortuus est propter peccata nostra.” Ex qua auctoritate manifeste concluditur Virginem Mariam non fuisse immunem a labe originalis peccati; quod est propositum.

15. Praeterea, venerabilis Anselmus, II Cur Deus homo, cap. 16,{39} dicit quod, “licet hominis Dei conceptio munda sit et absque carnalis delectationis peccato, Virgo tamen ipsa, unde assumptus est, in iniquitatibus concepta est, et in peccatis concepit eam mater sua,{40} et originali peccato nata, quoniam et ipsa in Adam peccavit, in quo omnes peccaverunt.{41}&#8221; Ecce quam planum testimonium, quod Virgo fuerit in originali concepta.

16. Praeterea, beatus Bernardus, in Epistola ad Lugdunenses{42} taliter inquit: “Ante conceptionem sanctificari Virgo minime potuit; sed non quidem in ipso conceptu, propter peccatum, quod inerat. Restat ergo, quod post in utero iam exsistens sanctificationem accepisse credatur, quae excluso peccato, sanctam fecit nativitatem, non tamen conceptionem. Quam ob rem, etsi paucis filiorum hominum sit datum cum sanctitate nasci, nulli tamen concipi: Ut uni soli servaretur praerogativa conceptus, qui omnes sanctificaret, solusque sine peccato veniens, purgationem peccatorum faciens, solo itaque Domino nostro lesu Christo excepto, universos de ceteris ex Adam natos respicit, quod unus humiliter ac veraciter confitetur de semetipso, dicens: In iniquitatibus conceptus sum.{43}&#8221; Et infra: “Libenter, inquit, hoc honore gloriosa carebit, quo peccatum honorari, vel falsa sanctitas videretur induci. Nulla enim ei ratione placebit contra Ecclesiae ritum praesumptuosa novitas, mater temeritatis, soror superstitionis, filia levitatis.” Haec ille. Ecce quid de ipsa conceptione Virginis sentit Bernardus, ipsius devotissimus exaltator.

17. Praeterea, Magister Sententiarum, libro III, dist. 3, cap. 1{43} dicit: “Sane dici potest, et ita credi oportet, iuxta Sanctorum attestationis convenientiam, ipsam prius peccato fuisse obnoxiam, sicut reliqua Virginis caro fuit; sed Spiritus Sancti operatione mundata, ita ut ab omni contagione immunis uniretur Verbo;” et loquitur ibi de carne sive portione illa, ex qua Christi corpus fuit formatum: quare propositum.

18. Praeterea, huic parti videntur suffragari alii venerabiles doctores, utpote magister Alexander de Hales, ut apparet III libro, quaest. 98,{44} ubi quatuor tenet conclusiones: prima, quod in parentibus non fuit sanctificata, sicut caro de qua formatum est corpus Christi. Secunda, quod in sua conceptione sanctificata non fuit. Tertia, quod nec caro fuit sanctificata ante animae infusionem. Quarta, quod fuit sanctificata ante nativitatem ex utero et post infusionem animae. Ex quibus manifeste concluditur, quod fuit in originali concepta.

19. Similiter dominus Bonaventura, in suo III, dist. 3, quaest. 2,{45} ubi dicit tria, videlicet: quod beata Virgo fuerit in originali concepta, est modus communior; secundum est, quod est modus rationabilior; tertium, quod est modus securior. Primum patet, ut dicit, quia communiter omnes hoc tenent. Secundum patet, quia rationabile est, quod esse naturae praecedat esse gratiae, tempore vel natura; et per consequens unionem gratiae praecessit unio animae ad carnem, ex qua contractum fuit originale peccatum. Tertium, videlicet quod sit via securior, ex duobus, patet, ut dicit: primo, quia pietati fidei magis congruum; secundo, quia auctoritati sanctorum magis consonum. Primum istorum patet: quia, etsi habenda sit devotio erga Matrem Domini, non tamen talis, quae sublevet Filio suo privilegium speciale. Secundum etiam istorum manifeste apparet in auctoritatibus allegatis. – Et fere omnes doctores sancti, cum de ista materia mentionem faciunt, nullum excipiunt, nisi Christum.

20. Similiter Ioannes Glossator, De Consecratione, dist. 3,{46} dicit quod numquam debet fieri festum conceptionis, et hoc Virginis Mariae, quia concepta fuit in originali.

Ergo videtur tam per rationes, quam per auctoritates Scripturae et doctorum sanctorum, necnon et venerabilium theologorum, quod Virgo beata fuit in originali concepta.

Modus ergo et imaginatio istius viae in hoc consistit: Causa efficiens peccatum originale est commixtio maris et feminae libidinosa; pro cuius remedio celebratum exstitit mysterium beatissimae Incarnationis, quod valebat ut exhibitum, vel ut fideliter creditum in futuro. Ex cuius tamen concupiscentiae inordinato fervore complantatur etiam in carne nostra quaedam qualitas morbida, quae dicitur fomes peccati, tyrannus, lex membrorum; et remanent etiam in nobis poenalitates, utpote sitis, famis, mortis et similium. Et quia ista lex fuit generalis omnibus descendentibus ab Adam per viam naturalis propaginis, ideo, quia beata Virgo fuit concupiscentialiter propagata, indiguit redemptione, similiter fuit poenalitati subiecta, et etiam fuit a fomite purgata; ideo consequens fuit, ut fuisset in originali concepta, Et in hoc consistit modus viae primariae, procedentis per modum legalis imperii et generalis traductionis; qui, ut apparet, videtur multum consonus dictis veterum magistrorum.

<VIA SPECIALIS EXEMPTIONIS>

Circa secundam viam est pro nunc aliqualiter insistendum, videlicet circa viam divinalis suffragii et specialis exemptionis. Pro cuius declaratione quatuor sunt per ordinem inspicienda: Primum, de praeservationis possibilitate; secundum, de praeservationis congruitate; tertium, de praeservationis actualitate et quartum, de praeservationis intelligibiliori docilitate.

<De praeservationis possibilitate>.

Quantum igitur ad primum, pono quatuor propositiones, quarum:

Prima est haec: Omnem privationem ordine naturae sua adversa positiva condicio essentialiter antecedit.

Ista propositio sic probatur: Quodlibet cadens in definitione alicuius est illo, in cuius definitione cadit, essentialiter prius; Sed positiva condicio, privationi contraria, est in definitione privationis cadens; Ergo quaelibet positiva condicio, privationi contraria, est privatione naturaliter prior; et per consequens conclusio vera. Consequentia patet, et maior declaratur: quoniam ex hoc, quod in definitione hominis cadit animal, ideo per prius est animal, quam sit homo; quia definitum praesupponit partes definitionis, et non econtra. Et per consequens generaliter verum est, quod cadens in definitione alicuius prius est ipso definito. Sed minor apparet; nam definiatur caecitas: in ipsius definitione cadit visio, saltem in obliquo; ut quaerendo quid est caecitas, dicitur quod visionis carentia; et quaerendo similiter quid est peccatum, dicitur quod rectitudinis carentia. Et sic generaliter videtur verum, quod in definitione quid nominis ipsius privationis, cadit sua adversa positiva condicio, sed non econtra. Nam in ratione visionis non cadit caecitas, aliter esset circulus in definitionibus, et per consequens in demonstrationibus; quod est contra Philosophum, I Posteriorum,{47} ubi dicit quod non contingit circulo demonstrare. Et per consequens habetur intentum.

Secunda propositio est haec: Contractum originalis criminis praecedit naturaliter infusio animae in substantia corporali.

Ista propositio sic probatur: Haec consequentia est bona: ‘hoc est in originali conceptum, ergo hoc est anima intellectiva animatum’; et e converso non valet. Ergo per prius est hoc esse anima intellectiva animatum, quam quod sit in originali conceptum. Consequentia patet per regulam philosophi, in Post praedicamenta:{48} “Prius est, a quo non convertitur subsistendi consequentia.” Sed antecedens probatur: quoniam non potest quid intelligi in peccato originali exsistere, nisi sit anima intellectiva animatum. Sed quod e converso consequentia non valeat, apparet de Christo, et similiter de primis parentibus, de quibus verificabatur esse anima intellectiva animatum, et tamen de ipsis non verificabatur esse in originali peccato conceptum. Ut sic possit ratio declarari: de quocumque verificatur esse in originali conceptum, de eodem verificatur esse anima intellectiva animatum, et non econtra. Ergo prius est aliquid esse anima intellectiva animatum, quam quod sit in originali conceptum; et per consequens propositum.

Tertia propositio est haec: Quodlibet prius naturaliter alio Dei omnipotentia potest absque posterioris praesentia conservare.

Ista propositio videtur maxima inter theologos; quae per aliam maximam in theologia sic declaratur: Dei omnipotentia potest facere quidquid fieri contradictionem non includit; sed prius exsistere sine suo posteriori fieri non includit aliquam contradictionem: ergo propositum. Consequentia et maior patent, sed probo minorem: quoniam posterius est extrinsecum priori; sed nulla contradictio est aliquid esse sine quocumque sibi extrinseco; quare propositum. Assumptum apparet: nam extrinsecum est animali, quod sit homo, quia ratio animalitatis non per se respicit rationem humanitatis; et ideo non videtur contradictio animal esse, quamvis nullus homo esset: quare propositum.

Similiter haec propositio apparet ex his, quae fide tenemus de substantia et accidente; quae, quamvis sit prior accidente iuxta philosophicam disciplinam, tamen Deus facit accidens sine subiecto, ut credimus de Sacramento Altaris: quare propositum.

Quarta propositio est haec: Dei omnipotentia potuit animam beatissimae Virginis ab originali macula praeservare.

Ista conclusio quodammodo sequitur ex praemissis; quae sic probatur:

1. Si Deus non posset hoc facere, aut haec impossibilitas oriretur ex parte divinae omnipotentiae, aut ex condicione originalis culpae. Primum non impedit, quia Dei omnipotentia, quantum est ex parte sua, se extendit ad omne possibile. Nec secundum impedit, quia prius potest esse sine suo posteriori, ut dicit tertia propositio. Et unio animae ad corpus prius est originali culpa, ut dicit secunda propositio; quia privationem antecedit habitus, ut vult prima propositio. Ergo ex parte animae intellectivae est separabilitas ab originali culpa; et per consequens nulla repugnantia: quare propositum.

2. Praeterea, ista conclusio propter garrulos ex abundanti sic probatur: omnem legem, quam instituit legislator mere libere, sine quacumque necessitate ex parte sua, potest ex certa causa et singulari privilegio circa aliquam personam mutare. Sed Deus instituit istam legem, quod anima peccatum originale contraheret ex unione ad carnem ex concupiscentia seminatam et eductam ex concubitu viri et mulieris, ut volunt sacri doctores; et hoc mere libere, sine quacumque necessitate ex parte sua: ergo et illam potuit circa quamcumque personam si voluisset, mutare; et ita in beatissima Virgine: quare propositum. Et maior patet, quoniam lex ex eisdem causis solvitur, quibus ligatur: quare propositum.

3. Praeterea, pro quacumque mensura inest animae intellectivae gratia gratum faciens, pro eadem exsistit anima sine peccato originali. Sed Deus in primo instanti creationis animae Virginis potuit sibi infundere gratiam gratum facientem: ergo et ipsam facere sine originali peccato. Consequentia et maior patent, sed minor declaratur: quoniam non minus potens est Deus in conferendo gratiam animae Christi, quam fuerit potens circa animam Virginis; et per consequens, quam in primo instanti creationis animae Christi infudit gratiam gratum facientem, tam potuit hoc facere in primo instanti creationis animae Virginis: quare propositum.

Et sic per consequens apparet de praeservationis possibilitate.

<De praeservationis congruitate>

Circa secundum, videlicet de praeservationis congruitate, quatuor pono propositiones quarum:

Prima est haec: Decens est et consonum rationi, ut omnis praerogativa, quae in servo denotat excellentiam, conveniat gradui reginali.

Ista propositio sic deducitur: Sicut attenditur perfectio specierum secundum considerationem philosophicam, ita perfectio dignitatum secundum considerationem moralem. Sed naturaliter ita est, quod species superior eminenter continet perfectionem speciei inferioris, ut alias declaratum est.{49} Ergo et moraliter ita est, quod dignitas superior continet eminenter inferiorem, vel saltem ita debet esse. Cum igitur dignitas regia in aliqua politia sit maxima dignitas in eadem, et militaris per consequens sit sub ea, sequitur quod omnem excellentiam, quam habet militaris dignitas, eminenter continet, vel continere debet, dignitatis regiae celsitudo. Et per consequens indecens videretur et indecorum, militem suum regem excellere in aliqua excellentia singulari. Quare oppositum est decens; quod est propositum.

Secunda propositio est haec: Decens est et consonum rationi, ut sponsa castissima sui sponsi non careat quovis tempore castis amplexibus, dilectionis glutino copulatis.

Ista propositio sic probatur: Nullo tempore est divortium licitum inter sponsum et sponsam. Sed odium plerumque generat divortium inter sponsum et sponsam: ergo nullo tempore debet intervenire odium inter sponsum et sponsam. Cum igitur odium a mente non expellatur perfectius, quam per suum oppositum, sicut et quaelibet forma per suum contrarium, sequitur quod inter sponsum et sponsam ad conservandum matrimonii decentiam, necessarium est contrarium odii. Sed ista est dilectio mutua sine cessatione: ergo videtur quod decens est, ut sponsa sui sponsi non careat quovis tempore solatio mutuae dilectionis; quod est propositum.

Et confirmatur: nam indecens est, quod ordinatum ad finem aliquem careat ex defectu proprio fine suo. Sed matrimonium est ordinatum principaliter ad conservandum dilectionem et caritatem inter proximos. Ergo indecens est, quod in matrimonio sit dilectionis carentia; et per consequens ex opposito decens est, quod inter sponsum et sponsam sit continuus dilectionis usus: quare propositum.

Tertia propositio est haec: Decens est et consonum rationi, ut germinis condicio omnem honorem exhibeat nativae propagini, qui suae non derogat dignitati.

Ista propositio sic probatur: Omne praeceptum de iure naturae est cum decentia, iuxta possibilitatem, ab illo, qui tenetur, cum diligentia observandum. Sed filium honorare parentes, quantum potest bono modo, est de iure naturae, immo etiam de iure divino: ergo decens est, ut filius omnem honorem parentibus exhibeat, qui suae non derogat dignitati. Consequentia et maior patent, et minor apparet: quoniam ius naturale dictat, quod principium conservativum et productivum alicuius veneretur: aliter Deo non esset exhibendus cultus latriae de iure naturae; quod falsum est: quare propositum. Quod etiam sit de iure divino apparet, cum sit primum praeceptum secundae tabulae de honoratione parentum.

Et confirmatur: quoniam illud est decens et consonum rationi, cuius oppositum est indecens et dissonum rationi; sed inhonorare parentes est indecens et dissonum rationi: ergo honorare est decens et consonum rationi. Consequentia patet, cum honorare et inhonorare sint opposita; et minor apparet, quia contra ius naturae est alteri facere, quod sibi nullus vult fieri. Sed nullus secundum rectam rationem vellet inhonorari: ergo nec alteri est faciendum. Et per consequens tale est indecens, cum videatur esse contra ius naturae; et per consequens congruum est, condicionem germinis nativae propagini honorem debitum exhibere: quod est propositum.

Quarta propositio est haec, et ex praemissis corollarie sequens: Decentissimum exstitit, et consonum maxime rationi, beatissimam Virginem fuisse ab omni originali macula specialissime praeservatam.

Ista conclusio sic probatur: Omnis praerogativa, quae in servo denotat excellentiam, est attribuenda gradui reginali. Cum igitur in regno gloriae beatissima Virgo sit regina, ceteri sancti quodammodo quasi milites et barones, sequitur quod omnis excellentia, quae aliis sanctis competit in illa politia, quod etiam competit Virgini Mariae. Consequentia patet, et maior ex prima propositione; et minor est Ecclesiae, ipsam Virginem vocantis “Reginam gloriae.” Et tunc ultra: cum igitur angelis et quibusdam hominibus competit ista excellentia, quod non fuerunt in originali concepti – nam Adam et Eva non fuerunt in originali concepti – ergo a fortiori hoc fuit decentius de Virgine Maria, quae est regina gloriae; nam Eva non debet habere maius privilegium, quam gloriae caelestis regina.

2. Praeterea, decens est, ut omni tempore sponsa sit in amore sponsi, ut vult secunda propositio. Sed Virgo Maria aeternaliter fuit sponsa Dei praevisa, nec umquam erat maculanda sordibus actualis criminis; nam, ut testatur Sapiens in persona sua: Dominus, inquit, possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ergo sequitur quod decens fuit, ut Virgo numquam fuisset sub odio Dei Patris et sub obligatione ad poenam aeternam; et per consequens decens fuit, ut numquam fuerit in originali concepta. Nam da oppositum: sequitur quod decens quandoque fuerit, quod fuisset sub odio Dei Patris et sub obligatione ad poenam aeternam; quod piae mentis affectus refugit ut venenum: quare propositum.

Et propterea venerabilis Anselmus, in De conceptu virginali, cap. 18,{50} istam desponsationem intelligens, dicebat quod “decebat, quod illius hominis conceptio de matre purissima fieret. Nempe decens fuit, ut ea puritate, qua sub caelo maior nequit intelligi, Virgo niteret, cui Deus Pater unicum Filium suum, quem de corde suo aequalem sibi genitum, tamquam seipsum diligebat, ita daturum disposuit, ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris et Virginis Filius; et quam gratia Filius matrem sibi specialem facere eligebat, et de qua Spiritus Sanctus volebat et operaturus esset, ut nasceretur et conciperetur ille, de quo ipse procedebat.” Haec ille. Ex quibus verbis claret beatam Virginem fuisse Dei Patris sponsam, ac per hoc gradum habuisse puritatis, quo sub caelo maior nequit intelligi: quare propositum.

3. Praeterea, quilibet filius debet honorem exhibere matri, secundum legis decentiam, qui suae non derogat dignitati, ut dicit propositio tertia. Sed Dei Filius fuit Filius Virginis: ergo debebat sibi exhibere, vel saltem decens erat, ut omnem honorem suae Matri exhiberet, qui suae non derogat dignitati. Cum igitur ipsam sine originali fuisse conceptam, non derogat honori Filii, cum adhuc in ipso sunt aliae gratiae excellentiores, immo praetenditur honor Filii, quod sua Mater numquam fuerit peccatrix, sequitur quod decens erat, quod istum honorem a suo Filio recepisset.

Et hoc est, quod dicit beatus Hieronymus, in Sermone de Assumptione beatae Mariae:{51} “Non, inquit, est dubium, quin totum ad gloriam laudis Christi pertineat, quidquid suae Genitrici impensum fuerit ac solemniter exhibitum.” Ex quo colligitur, quod omnis honor impensus Matri, redundat in Filium; et per consequens etiam omne vituperium impensum Matri redundat in Filium. Ergo decens videtur et honorabile, quod Christi Mater non dicatur peccatrix. Si ergo hoc iudicat ratio, quod alii debent sentire de Matre Christi, quanto magis ipse Christus debuit hoc facere, vel saltem sic facere fuit congruum secundum decentiam honestatis; quod est propositum.

Et sic apparet aliqualiter quid sentiendum de praeservationis congruitate; quod erat secundum declarandum.

<De praeservationis actualitate>.

Circa tertium, videlicet de praeservationis actualitate, pono quatuor propositiones, quarum:

Prima est haec: Redemptoris perfecta condicio indicat probabiliter aliquem de stirpe Adae concupiscentialiter descendentem numquam fuisse sordibus originalis criminis deturpatum. Volo dicere, quod ista consequentia est in theologia probabiliter sustinenda: Christus fuit generis humani perfectissimus redemptor; ergo aliquod individuum redemptum fuit a peccato originali praeservatum.

Ista conclusio sic intellecta probatur; et quaero: Numquid Christus fuit perfectissimus redemptor, vel non? Negativa non est rationabiliter a theologo concedenda, videlicet quod Christus non fuerit perfectissimus redemptor. Si ergo detur affirmativa, tunc arguitur sic: Perfectissimus redemptor est ille, cui non deficit aliquis modus redimendi; et per consequens, si Christus fuit perfectissimus redemptor, sequitur quod sibi non defuit aliquis modus redimendi. Cum igitur sex modis fiat redemptio, sequitur quod Christus omnibus his modis aliquos in genere humano redemit. Primus namque modus redemptionis est, quo quis redimitur post lapsum in mortale peccatum; et isto modo redimuntur communiter homines peccatores. Secundus modus est, quo quis redimitur post lapsum in veniale peccatum; et isto modo redimuntur viri perfecti, qui sublevantur post venialis commissionem. Tertius modus est, quo quis redimitur post lapsum in originali peccato, ut pueri parvuli in utero, vel etiam extra. Quartus modus est, quo quis redimitur, ne labatur in peccatum mortale, ut creditur{52} de Apostolis post adventum Spiritus Sancti. Quintus modus est, quo quis redimitur ne labatur in veniale, ut quidam putant de B. Ioanne Baptista, propter illum versiculum{53}:</p>

“Ne levi saltem maculare vitam

Famine posses.”


quamvis beatus Augustinus, in libro De natura et gratia{54} oppositum sentire videatur. Sextus vero modus videtur perfectissimus, quo quis videlicet redimitur et servatur, ne labatur in originale peccatum. Cum igitur Christus praemissis quinque modis redemit, sequitur quod, ex quo fuit perfectissimus redemptor, quod etiam sexto modo redemit. Et per consequens aliquod fuit in natura humana individuum redemptum, quod non fuit in originali conceptum: quare propositum.

Secunda propositio est haec: Anima viatrix, utens libero arbitrio, quae secum non patitur alicuius actualis criminis maculam, indicat se numquam fuisse sordibus originalis criminis deturpatam.

Ista conclusio sic probatur: Cuicumque originali, quantocumque modicum duret, correspondet poena aeterna. Sed nulli veniali peccato correspondet ratione suae gravitatis poena aeterna, sed tantummodo temporalis. Si ergo alicui animae ratione suae dignitatis non correspondet aliqua obligatio ad poenam temporalem, sequitur quod a fortiori nec aliqua obligatio ad poenam aeternalem. Et per consequens sequitur quod, si alicui animae non convenit umquam fuisse sub aliquo crimine actuali, veniali videlicet vel mortali, sequitur quod a fortiori eidem numquam conveniet fuisse in originali peccato; et hoc post usum liberi arbitrii.

Ut sic possit ratio confirmari: Si cum A albedine non potest stare certus gradus nigredinis, ut puta gradus ut duo, sequitur quod a fortiori nec gradus nigredinis intensior, utpote ut quatuor, et hoc propter maiorem repugnantiam. Ergo pariformiter, si aliquod peccatum minoris gravitatis non stat in aliqua anima, habente usum liberi arbitrii, propter suam deformitatem, sequitur quod nec aliud gravius peccatum stabit in anima praelibata. Cum igitur peccatum veniale sit minoris gravitatis quocumque peccato originali, sequitur quod essentia excludens unum ratione suae dignitatis, excludit et aliud; quod est propositum.

Tertia propositio est haec: Anima beatissimae Mariae fuit redempta perfectissime, et ab omni actuali crimine exstitit penitus aliena.

Ista propositio quoad primam partem probatur: quoniam anima, quae redemptione indiguit, quanto est ad maiorem gradum gratiae sublimata, tanto fuit perfectius redempta, Sed inter omnes creaturas per Christi passionem redemptas, anima Virginis Mariae fuit ad maiorem gradum gratiae sublimata: sequitur quod et fuit perfectius redempta, et nulla aeque perfecte sicut ipsa; et per consequens ipsa fuit perfectissime redempta, – Secunda vero pars conclusionis, videlicet quod in ea nullum fuerit actuale peccatum, veniale videlicet vel mortale, videtur esse beati Augustini, in De natura et gratia, circa medium,{55} dicentis – et loquitur de peccato actuali: “Propter honorem, inquit, Domini, cum de peccatis agitur, de Maria nullam volo habere quaestionem. Sibi enim data est gratia ad vincendum ex omni parte peccatum.” Ex quo sequitur manifeste, quod in ea nullum fuit veniale, nec etiam mortale: quare ab omni peccato actuali fuit penitus peregrina; quod est propositum.

Quarta propositio, ex praemissis corollarie sequens, est haec: In beatissima Virgine fuit nitor eximiae pulchritudinis, omnem excludens maculam foeditatis.

1. Ista propositio apparet: nam anima Virginis fuit perfectissime redempta, pro eo quod Christus fuit perfectissimus redemptor. Sed ex hoc, quod fuit perfectissimus redemptor redemit aliquod individuum de stirpe Adae per viam propaginis generatum, ne contraheret peccatum originale, ut dicit prima propositio. Et individuum perfectissime redemptum fuit anima beatissimae Virginis, ut dicit tertia propositio. Sequitur, quod anima Virginis nullum contraxit peccatum originale; et per consequens in ea fuit nitor eximiae pulchritudinis, omnem excludens maculam foeditatis: quod est propositum.

2. Praeterea, si ab aliquo removetur quod minus est detestabile, propter suam excellentiam et dignitatem, a fortiori ab eodem removendum est quod est magis detestabile, ut patet ex secunda propositione. Sed ab anima gloriosae Virginis Mariae removetur macula venialis peccati, ut dicit tertia propositio. Ergo de aequo iure nullatenus debuit contrahere peccatum originale. – Et si dicatur, quod secundum hoc Ioannes Baptista non fuisset in originali conceptus, quia nunquam habuit veniale. – hic dicitur, prout dicit dominus Petrus Aureoli,{56} quod de mente beati Augustini, in De natura et gratia,{57} fuit, quod nec Ioannes caruit quandoque veniali peccato. Et ideo videtur eis satis rationabile quod, ex quo beata Virgo praeservata fuit ab omni peccato veniali, quod minus est, sequitur quod a fortiori a peccato originali; quod est propositum.

3. Praeterea, ex testimonio Salvatoris, Matth. 11(,11), arguitur sic; ibi dicit: Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. Quaero de qua resurrectione loquitur: aut de ea, quae est de non esse ad esse, aut de resurrectione a peccato? Primo modo propositio illa non videtur vera, quia tunc Virgo Maria non fuisset maior Ioanne Baptista, nec etiam ipse Christus. Est ergo sensus de resurrectione a peccato, videlicet: nullus qui cecidit per peccatum et postmodum surrexit ad gratiam, est maior Ioanne Baptista. Si ergo beata Virgo in originale cecidisset et postmodum surrexisset, non fuisset maior Baptista; quod falsum est, et igitur numquam cecidit; quod est propositum.

4. Praeterea, pro ista parte videntur esse innumerae auctoritates Augustini, Hieronymi, Anselmi et aliorum sanctorum doctorum, quas si quem delectat prospicere, legat tractatum, quem facit dominus Petrus Aureoli, De conceptu virginali,{58} ubi reperiet copiosissimas auctoritates, quas brevitatis causa non adduco. – Unde et venerabilis Anselmus, in Epistola ad Episcopos Angliae{59} directa, dicit: “Non credo esse verum amatorem beatae Virginis, qui respuit celebrare festum Conceptionis.” – Et pro ista parte est Lincolniensis,{60} Alexander Nequam,{61} qui in fine vitae suae, exponens passum ilium, qui continetur in Canticis Canticorum,{62} videlicet: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te, exclusit ab ea omnem fetorem criminis, originalis videlicet, actualis et venialis; quare propositum. Et pro ista parte videtur Hugo de S. Victore, in quodam sermone quem facit De conceptione Virginis.{63} – Huic etiam parti suffragantur plurima miracula sanctis viris ostensa; quare propositum.

Sic igitur apparet, quod ex gratia et singulari privilegio Virgo beatissima fuit ab omni contractione originalis culpae immunis.

<De modo praeservationis>.

Circa quartum, videlicet qualiter intelligitur modus, quo Christi Mater fuit praeservata, apud doctores fuit quadrupliciter opinatum: Primo, per infectionis purgationem. Imaginantur enim, quod massa illa, ex qua corpus Virginis fuit formatum, in suis parentibus fuit corrupta; sed antequam sibi anima uniretur, fuit purificata, et per hoc anima non fuit unita carni infectae; et per consequens non contraxit labem originalem. – Sed iste modus implicat peccatum originale esse qualitatem morbidam in sensitivis viribus complantatam; quod alias{64} improbatum est.

Secundo modo dicitur, quod fuit per causalitatis ablationem. Isti imaginantur quod, licet peccatum originale non sit in carne formaliter, est tamen causaliter; et ideo dicunt, quod in instanti unionis animae Virginis ad carnem, ablata fuit a carne causalitas diffundendi peccatum originale. – Sed nec iste modus videtur sufficiens, pro eo quod non recte sentit de conditione peccati originalis, ut supra dictum est.

Tertio modo dicitur, quod fuit per specialem privilegii concessionem; ita quod hoc privilegium esset parentibus Virginis concessum, quod possent generare prolem, in quam non caderet decretum generale; sicut cum dominus concedit suis servis, ut primogenitus ipsorum gaudeat privilegio libertatis, tunc, cum talis nascitur, sine obligatione ad servitutem nascitur.

Quarto modo dicitur, quod fuit per singularem dispensationem in Virgine, in primo instanti suae conceptionis. Dispensavit enim Deus, ne Virgo in instanti suae conceptionis caderet sub Evae infelicitatis elogio, ut non nasceretur in peccato originali; sicut modo, si dominus Papa dispensaret cum aliquo concepto ex adulterio, ne nasceretur irregularis. – Et isti duo ultimi modi videntur satis convenientes; et maxime ultimus, cum peccatum originale, ut alias{65} dictum est, contrahatur per modum cuiusdam irregularitatis.

Posse imaginari et quintus modus: quod sicut, si Adam stetisset in statu innocentiae, fuisset thorus immaculatus{66} sine peccati libidine, et in hoc non fuisset iudicium rationis absorptum, nec per consequens in conceptu prolis fuisset libido foeditiva, – ita parentes Virginis convenerunt ad invicem, ex speciali concessione, sine quacumque foeditate vel carnis prurigine, et sic Virginem regiam conceperunt. Sed iste modus communiter non admittitur, quia sacri doctores communiter tenent, quod in sola Christi conceptione non fuit libido, sed in omnibus aliis sic; quia difficile videtur, quomodo possunt vir et femina coniugi sine partis sensitivae solamine. Et ideo iudicio meo quartus modus videtur rationabilior inter omnes; quia per ipsum salvatur communis propagantium conditio, et ostenditur divinae miserationis magnificentia, qua dispensat, ne futura Domini mater originale contrahat quovis modo.

Sic igitur apparet, qualiter sentiunt circa conceptionem beatissimae Virginis sui dilectores praecipui: secundum considerationem divinalis suffragii et specialis exemptionis.

< SOLUTIO RATIONUM VIAE NEGATIVAE>.

Nunc pro complemento istius articuli restat respondere ad rationes alterius opinionis, tenentis viam legalis imperii et generalis traductionis.

<Ad argumenta generalia>.

1. Arguebatur enim primo ex radice concupiscentialis propaginis, et sic in sententia: Quod competit alicui individuo ratione suae speciei, competit et cuilibet individuo eiusdem speciei. Cum igitur Sorti, ex hoc quod est conceptus ex concupiscentia et commixtione viri et mulieris libidinosa, conveniat fuisse in originali conceptum, et hoc ratione suae speciei, sequitur quod et cuilibet individuo illius speciei, cui convenit concupiscentialiter fuisse conceptum, eidem competet quandoque in originali fuisse. Sic fuit de beata Virgine: ergo propositum. Maior patet, et minor probatur per hoc, quia si Sorti competit, quod fuit in originali conceptus, aut ergo ex hoc quod Sortes; et hoc non, quia tunc Deus non posset ipsum creare, quin produceret ipsum in originali conceptum; et per consequens hoc non videtur, quod sibi aliunde conveniat, quam ratione propriae speciei.

Ad istam rationem respondeo. Pro cuius declaratione tres pono propositiones, quarum:

Prima est, quod contrahere originale peccatum non competit alicui ratione suae individualis conditionis. – Ista propositio apparet, quia stat illud individuum aliter fuisse productum, quam per legem naturalis propagationis; et tamen pro tunc non esset in originali conceptum, et haberet rationem individualem, quam nunc habet: quare propositum.

Secunda propositio: Contrahere peccatum originale non convenit alicui individuo ratione suae specificae perfectionis. – Ista patet, tum quia Christus non fuit in originali conceptus, et tamen ipse est homo; tum quia ratio specifica est indifferens formaliter ad culpabiliter esse: quare propositum.

Tertia propositio est, quod originale contrahere competit alicui individuo in humana specie propter demeritum primi parentis et divinum decretum, libere obligans filios Adae ad poenam damni pro crimine tali. Volo ergo dicere, quod non sufficit solum demeritum primi parentis ad hoc, ut concupiscentialiter ab ipso descendens contrahat originale peccatum, sed requiritur divinum decretum, imputans libere posteritati Adae tale peccatum.

Ad propositum igitur applicando dico quod, licet beata Virgo, quantum fuisset ex parte parentum, contraxisset peccatum originale, tamen defuit sibi alia causa, videlicet divinum decretum, imputans sibi illud; et ideo non fuit in originali concepta. Propterea arguere ab uno requisito ad hoc, quod peccatum originale contrahatur ad quodlibet requisitum, est arguere ab una singulari ad suam universalem, ut “quia Sortes currit, ideo omnis homo currit”; constat quod istud argumentum habet parvam radicem. Et sic est in proposito; nam in hoc consistit fundamentum rationis ipsorum: “hoc fuit concupiscentialiter conceptum, ergo fuit in originali conceptum.” Est enim fallacia consequentis; e converso enim est bona consequentia. Et ratio est, quia consequens includit unum aliud, quod non includit antecedens, videlicet, quod iste conceptus per concupiscentiam imputatur per divinum decretum illi, qui concipitur. Nunc autem ista stant simul: quod A sit concupiscentialiter natum, et tamen sibi per divinum decretum nullatenus imputetur. Et per hoc apparet, quod ratio parum concludit.

Et ad auctoritatem beati Augustini, quae ibi inducebatur, in De fide ad Petrum, cap. 26{67} dicentis: “Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem hominem qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum peccato originali nasci,” etc. – hic dico{68} quod, si ista auctoritas capitur de virtute sermonis, isti qui adducunt istam auctoritatem, haberent concedere beatam Virginem non fuisse sanctificatam in utero; quod tamen ipsi negant. Et consequentia patet: nam auctoritas dicit, quod omnis qui fuit conceptus per concubitum viri et mulieris, fuit natus cum peccato originali; et per consequens etiam beata Virgo fuisset nata cum peccato originali; et ita non sanctificata in utero. Ergo oportet ipsos auctoritatem glossare, quam et ego glosso.

Pro quo advertendum est, pro solutione multarum auctoritatum, quod distributio quaedam est mobilis, quaedam immobilis, et quaedam accommoda. Prima duo membra dant communiter logici, ut patet in propositione exceptiva et sua praeiacente. Nam cum dico: “Omnis homo praeter Sortem currit,” li homo habet distributionem immobilem, quia non contingit descendere ad partem extra captam; sed sua praeiacens habet distributionem mobilem, cum dicitur: “Omnis homo currit.” Et istae acceptiones sunt de virtute sermonis. Distributio vero accommoda est secundum intellectum et sine vocis expressione; sicut dicimus de bonis viris, quod semper orant, semper bonum faciunt; quod tamen non est verum de virtute sermonis, sed est sensus: quandocumque iste bonus aliquid facit, illud est bonum; et sic de similibus.

Ita in proposito vult beatus Augustinus, quod quilibet, qui concipitur per concubitum viri et mulieris, nec praeservatur vel sanctificatur in utero, nascitur in peccato originali, unum istorum habent ipsi addere de necessitate, si volunt salvare auctoritatem, videlicet quod omnis qui sic concipitur nec sanctificatur in utero, nascitur cum peccato originali. Vel oportet ipsos distinguere de nativitate, quod quandoque capiatur communiter, quandoque proprie; et qualitercumque faciant, oportet ipsos glossare auctoritatem, sicut et ego. Ex quo apparet, quod illa auctoritas modicum facit pro eis, cum aeque sit pro eis, sicut contra eos: quare propositum.

Ad auctoritatem beati Gregorii ibi adductam, in fine XI Moralium,{69} super illo verbo Iob:{70} Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? – ubi dicit, quod Iob incarnationem intuitus, solum vidit hominem in mundo de immundo semine non esse conceptum, et concludit: “Solus ergo in carne sua mundus exstitit, qui delectatione carnis tangi non potuit, quia nec per carnalem delectationem venit”; cum igitur non sic fuit de beata Maria, sequitur quod fuit quandoque immunda, – hic pro intelligentia istius auctoritatis et similium est advertendum,{71} quod conceptio sumitur tribus modis: Primo modo pro seminis susceptione, iuxta illud ad Hebr. 11 cap., 11: Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptione seminis accepit; et Iob 13: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Secundo sumitur pro corporis formatione, figuratione et lineatione, iuxta illud Sap. 7. 1-2: In ventre matris figuratus sum caro, decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. Tertio modo sumitur pro animae rationalis infusione, iuxta illud dictum beati Augustini, Super Ioannem,{72} exponentis illud verbum Ioan. 2, 20-21: Quadraginta sex annis aedficatum est templum hoc, et in tribus diebus excitabis illud? Ille autem dicebat de templo corporis sui, – ubi dicit: In masculo infunditum anima quadragesima sexta die a seminis infusione; in femina autem die octogesima infunditur anima.

Ad propositum igitur applicando dico, quod beatus Gregorius, cum dicit, quod solum in mundo vidit hominem de immundo semine non esse conceptum, et loquitur de Christo, quod hoc verum est de conceptione primo modo dicta; quia solus Christus fuit sine immundo semine conceptus. Nam Adam fuit per creationem, et Eva de latere viri formata; Christus vero non per commixtionem seminum, in quibus est foeditas corporalis et libidinosa coniunctio. Sed ex hoc non sequitur, quod beata Virgo peccatum originale contraxerit, ut prius dictum est; quia ante instans infusionis animae ad carnem, caro ila ab omni illa corporali foeditate purgata est, et ideo anima illa numquam peccatum originale contraxit; vel quia in instanti infusionis animae Deus Virginem specialiter praeservavit, et ideo aequivocatio est de conceptione. Si enim loquerentur de conceptione primo modo, absque dubio illud semen decisum est per delectationem carnalem; sed ex hoc nihil ad propositum.

2. Secunda ratio fuit: Numquam infligitur poena, nisi propter culpam, ubi non adsit alterum illorum, videlicet voluntaria susceptio, sicut in Christo, propter nostram redemptionem; meritorum exaltatio, ut in Iob;{73} vel virtutum conservatio, ut in Paulo;{74} vel gloriae Dei manifestatio, ut in caeco nato.{75} Sed in beata Virgine fuerunt poenae inflictae, utpote mors, esuries, et sic de similibus; nec fuit aliqua praedictarum causarum excipiens: ergo propositum.

Ad istud potest responderi quadrupliciter: Primo, quod aliquae poenalitates sequuntur de condigno originale peccatum, ut incineratio et putrefactio; et ab his beata Virgo fuit exempta, ut communiter creditur. Et ex hoc diceretur, quod mors, esuries non essent poenalitates peccati originalis formaliter, quia et has Christus habuit; et ideo ex istis non, argueretur, quod erit in originali concepta.

Secundo dicitur quod, dato quod huiusmodi poenalitates sint propter peccatum originale introductae, tamen sequuntur naturam humanam sibi relictam et non per gratiam stabilitam. Unde, sicut quidam doctores dicunt, etiam Christus senio mortuus fuisset, si non fuisset per Dei gratiam specialiter praeservatus. Nunc autem attribuere uni, quod potest plures causas habere, unam de firmo per viam argumenti, ratio parum valet; sicut homo et potest esse per creationem et per generationem. Nunc ergo arguere: “est homo, ergo per creationem,” ratio parum valet.

Tertio modo dicitur quod, dato quod mors non sit, nisi propter sequelam originalis peccati, adhuc non oportet quod, si aliquis non sit in originali, quod propter hoc non habeat istas poenas. Et ratio est, quia potest una gratia fieri sine alia: poterat enim Virgo praeservari a culpa, quamvis non a poena; et hoc propter conformitatem sui cum proprio Filio, qui has poenas voluntarie sumpsit.

Quarto modo potest dici, quod haec poena Virgini inflicta est ad gloriae Dei manifestationem, ut non esset in originali, et tamen poenas peccati originalis sustineret. – Et licet quaelibet istarum responsionum argumento satisfaciat, tertia tamen videtur probabilior.

Et per hoc apparet ad aliam rationem, quae ibi inducebatur, quod omnis poenalitas est ex aliqua transgressione. Apparet quod, dato quod poenalitas sit in aliquo ratione transgressionis, non tamen oportet, quod in eo sit culpa, Sicut et in Christo fuit poenalitas ratione transgressionis primi parentis, non tamen culpa. Sic et in beata Virgine, quae quantum in ea fuit, habuisset etiam culpam, sicut et poenam, si non fuisset specialiter praeservata.

3. Ad aliam rationem de redemptione, cum dicebatur Christus fuit universalis redemptor, tunc quaero: A quo redemit beatam Virginem, si non fuit in originali concepta? hic dico pro materia argumenti, quod redemptio quandoque attenditur penes sufficientiam, quandoque penes efficientiam. Primo modo Christus fuit universalis redemptor, quia omnibus sufficienter meruit, licet non omnes salventur, cum ad hoc liberi arbitrii motus vel sacramenti exhibitio requiratur. Ulterius dico, quod aliquem redimere quantum ad sufficientiam potest dupliciter contingere, videlicet sublevative vel praeservative. Primo modo quis redimitur a peccato mortali, ut primi parentes; ab originali, ut parvuli; et a peccato veniali, ut dicitur de viris iustis. Secundo modo, praeservative, fuit beata Virgo redempta ab originali, actuali et etiam veniali; et sic in rei veritate ipsa fuit perfectissime redempta. Non igitur valet ratio: “non fuit sublevative redempta, ergo non fuit redempta.” Et in hoc consistit radix illius rationis, quae in rei veritate nihil valet; ac si arguerem: “non sum asinus, ergo non sum animal.”

<Ad argumenta specialia>.

1. Ad quartum, cum dicebatur in sententia, quod munditia Christi fuit summa, sic quod munditia Virginis non fuit tanta; cum igitur summa munditia sit per exclusionem peccati originalis, actualis mortalis et venialis, sequitur quod munditia Virginis non excludebat omnia ista: quare propositum, – hic dico, quod in munditia duo includuntur: unum affirmativum et aliud negativum. Affirmativum est gratiae plenitudo; sed negativum est non-exsistentia criminis, sive exclusio criminis. Dico igitur quod, quantum ad negativum, non praeiudicat Virginem habuisse aequalem munditiam cum Christo; quia sic nihil aliud est, nisi quod nec Christus habuit aliquod peccatum, nec similiter Virgo Maria. Sed quantum ad positivum, sic absque dubio munditia Christi fuit maior, sicut et omnes virtutes fuerunt in eo perfectius quam in Virgine, Sed ex hoc non infertur, quod beata Virgo fuerit in originali concepta; quare propositum.

2. Ad quintum, cum dicitur quod tota causa clausionis ianuae paradisi fuit peccatum originale; si ergo beata Virgo non habuit peccatum originale, quod si decessisset ante incarnationem, quod evolasset; et ita non fuit per Christi passionem redempta, quod falsum est, – ad istud dico quod, quamvis propter peccatum primorum parentum ex decreto divino fuerit clausa ianua caelestis, tamen ex decreto divino nullus potuit introire, nisi peracto Christi passionis mysterio. Et ideo, sicut sancti Patres, qui erant ab originali purgati, descendebant ad limbum, exspectantes reserationem ianuae caelestis, sic fuisset de beata Virgine, si decessisset ante passionem Christi. Et ex hoc non habetur, quod mox evolasset, et per consequens non fuisset redempta; sicut iam dictum est de Patribus, qui erant in gratia, et sine originali peccato, quando decesserunt: quare propositum.

3. Ad sextum, cum dicitur quod condicio maioris humilitatis expressiva est propter nostram redemptionem Filio attribuenda; sed quod assumpserit carnem de illa, quae fuit quandoque sub originali culpa, est maioris humiitatis expressivum, quam suum oppositum: ergo intentum, – hic breviter dico, quod ista ratio, si esset bona, aeque probaret, quod Mater Christi fuit quandoque sub actuali peccato. Unde procedendo secundum ipsam, probaretur quod Virgo Maria fuit maior peccatrix, quam umquam fuerit in rerum natura; quod tamen falsum et impium est, et ideo nihil valet. – Nec obstat auctoritas Hieronymi{76} adducta, videlicet: “Qui propter peccatores venerat, de peccatricibus nascens, omnium peccata deleret,” – quia sufficit ad verbum Hieronymi, quod hoc sit verum de parentibus remotis, non tamen de Matre sua purissima. Quod apparet ex suis verbis: “de peccatricibus nascens”; constat quod istud non verificatur de immediatis parentibus, cum nulli tales fuerint, nisi beata Virgo. Et sic in rei veritate ratio parum valet.

4. Ad septimum, cum dicitur quod tota ratio quare ponitur, quod non fuit in originali concepta, est ut Mater Domini amplius honoretur: ergo eadem ratione esset dicendum, quod non fuit concepta ex concubitu viri et mulienis; quod non videtur verum: quare propositum, – hic dico quod consequentia non valet; et ratio est, quia ipsam non contraxisse peccatum originale non est condicio excludens a Virgine redemptionem. Nunc autem, si non descendisset per concubitum viri et mulieris, ipsa non indiguisset redemptione, sicut nec ipse Christus. Et ideo similitudo multum claudicat; nam, ut dictum est,{77} perfectius fuit redempta per viam praeservationis, quam si fuisset per viam sublevationis. Et igitur similitudo modicum valet: quare propositum.

5. Ad octavum, cum dicitur quod totum motivum quare tenetur, quod Virgo non fuerit in originali concepta, est quia Deus hoc facere potuit; et si potuit, decuit; et si decuit, ita factum est; sed istud nihil valet: ergo propositum. Probabatur minor: nam per hoc probaretur, quod Christus non redemit genus humanum per suam passionem; quia Christus hoc potuit facere; et si potuit, decuit; et si decuit, ita factum est. Ergo Christus non redemit per passionem genus humanum; quod non est verum: quare et motivum positionis nullum. – Hic dico quod decentia potest sumi secundum duplicem comparationem: uno modo per comparationem ad agens, alio modo per comparationem ad effectum. Primo modo dicit modum agentis; secundo modo idem est, quod certa pulchritudo in effectu. Accipiendo igitur decentiam sive primo modo, sive secundo, ista consequentia non valet: “Hoc Deus potest facere, ergo decens est quod hoc fiat”; quia illud consequens significat, quod vel decenter hoc fit, vel in facto est aliqua pulchritudo. Et sicut manifeste apparet, nulla illarum propositionum sequitur formaliter ex illa: “Deus hoc potest facere.” – Alio modo potest intelligi illa propositio: “Decens est quod hoc Deus faciat,” hoc est: Si Deus hoc faceret, illud esset decens et decenter factum. Et ista condicionalis est necessaria; quae bene sequitur ex illa: Deus hoc potest facere, sicut necessarium sequitur ad quodlibet. Sed sic arguendo, tunc secunda consequentia nihil valeret, videlicet: decens est quod hoc fiat, ergo ita factum est.

Dico igitur quod positio ista non se fundat in illis propositionibus per modum consequentiae, ita quod una inferat aliam et econtra, ut arguentes imaginantur; sed fundat se in illis propositionibus copulative; et ex his non formaliter, sed persuasive et modo iuridico infertur alia propositio. Verbi gratia: Deus potest facere A, et decens est quod A fiat; et hoc decentia, quae habet comparationem ad effectum: ergo et factum est. Et ita est in proposito: Deus potest facere Virginem sine originali; et ipsam sic esse decens est ergo sic factum est. – Et similitudo adducta tunc non valet, cum arguitur: Deus potuit genus humanum sine passione redimere, et ita ipsum fecisse decens est. Ista negaretur, loquendo de decentia, quae est ex parte effectus, quia nec est decens, nec indecens. Et ideo nec formaliter nec persuasive habetur illa propositio, quae requiritur ad hoc, quod persuasive inferatur, quod ita factum est. Et sic apparet per quod medium tenet illa ratio, cui haec positio innititur.

6. Ad nonum, cum dicitur quod, si esset incongruum quod Virgo fuisset in originali concepta, hoc maxime videretur, quia est vel erat mater Dei futura. Sed hoc non obviat, quia beatitudo plus repugnat peccato, quam maternitas; et tamen nulla est repugnantia, quod fuerit aliquid beatum, et tamen quod fuerit peccator: ergo et in proposito, – hic breviter dico, quod nullum est repugnatiae medium, quod beata Virgo fuerit Mater Christi, et fuerit in originali concepta. Nec ex hoc dicitur, quod congruum fuit, quod beata Maria non fuit in originali concepta, quia repugnans est oppositum; et ideo ratio parum valet.

7. Ad decimum, cum dicitur quod non est aliquid temerarie asserendum, quod dictis sanctorum et S. Scripturae auctoritate non munitur praesidio, – hic dico, ut superius apparuit, quod pro ista causa sunt plures sacri doctores. Et hoc dicere est congruum, nec in aliquo dissonum dictis S. Scripturae. Et ideo sic sentire et asserere non est temerarium, sed fidei pietati, et sanctorum auctoritati, ac etiam rationi conforme.

8. Ad ultimum, cum dicitur quod illud est sentiendum de beata Virgine, quod inducit ipsam ad maiores gratiarum debitas actiones; sed in originali fuisse et postmodum fuisse purgatam, est motivum maioris laudis: ergo propositum, hic dico quod, si ista ratio esset bona, per ipsam facilius concluderetur, quod fuit in peccato mortali; quia si sic fuisset, habuisset motivum maioris laudis, quia de maiori periculo liberata. Dico tamen ad materiam argumenti, quod maior est gratia praeservationis, quam sublevationis respectu eiusdem peccati. Unde maior gratia esset alicui, si deberet in foveam cadere, quod praeservaretur ne caderet, quam quod permitteretur cadere et postmodum sublevanetur. – Nec parabola Salvatoris adducta{78} facit ad propositum, de duobus qui debebant uni foeneratori: quia, ut apparet, parabola posita est de duobus, quorum cuilibet fuit debitum dimissum; ita quod non fit ibi comparatio, nisi respectu sublevationis. Et ex illa tunc non sequitur, quod gratia sublevationis sit maior gratia praeservationis.

Et sic, ut apparet, rationes istae modicam habent efficaciam contra istam positionem.

9-12. Ad auctoritates vero Canonis adductas dico breviter, quod omnes concludunt de iure communi, et non de facto, videlicet de speciali praeservatione.

13-14. Et consimiliter dico ad auctoritates beati Augustini.{79} Unde quia quandoque reperitur secundum apparentiam vocis una auctoritas Augustini pro una parte, quandoque pro alia, nec est putandum tantum doctorem sibi ipsi contradixisse, ideo dicendum, quod quandoque loquitur de iure communi, quandoque de speciali gratia et praeservatione.

15. Ad dictum Anselmi adductum dicitur ab aliquibus quod non fuit suum dictum, sed sui discipuli. Sed tamen, quia ibi non corrigit illud dictum, sed reliquit sub dubio, et dubia sunt ad mitiorem partem interpretanda, ideo credendum est Anselmum fuisse de opinione congruitatis. – Veruntamen posset dici quod, etsi pro tunc Anselmus fuerit illius opinionis, tamen postmodum per miraculum informatus oppositum tenuit, ut patet in Epistola, quam scripsit ad Episcopos Angliae de Conceptione Virginis celebranda.{80}</p>

16. Ad dictum beati Bernardi, Ad Canonicos Lugdunenses{81} solet dici tripliciter: Primo modo, quod hoc non asseruit, quia in fine illius epistolae totum reliquit correctioni Romani Pontificis; et ideo nihil assertorie dixit. Sed ista responsio non est sufficiens, quia omnes doctores, quamquam habeant opiniones contrarias, se tamen in sic opinando submittunt iudicio Romanae ecclesiae. – Dicitur secundo quod, esto quod in vita beatus Bernardus tenuerit, quod beata Virgo fuerit in originali concepta, tamen in morte revocavit; quia ferunt quidam,{82} quod quidam monachus in abbatia Claraevallensi desideravit videre beatum Bernardum; cui apparuit totus lucidus, excepto pectore, in quo erat quaedam macula, Quem cum interrogasset quid esset, quod haberet in pectore maculam, respondit quod hoc erat propterea, quia in vita asseruerat Virginem fuisse in originali conceptam. Sed ista responsio videtur prima facie fictitia. Sic enim leviter, si vellem tenere unam conclusionem, fingerem miraculum; et credo etiam quod, si tale miraculum fuisset, quod maiorem publicationem habuisset. – Et ideo dicitur, quod “in hac parte beatus Bernardus non est recipiendus”;{83} et istud est magis consonum opinioni congruitatis. Et ratio est, quia testimonium partis non recipitur contra partem. Nunc autem beatus Bernardus, ut apparet in illa epistola, est pars; et ideo illum allegare contra illum, qui tenet oppositum, non est conveniens argumentatio; sicut volens probare, quod mundus non fuit creatus – et hoc theologo – et assumit: Aristoteles dicit hoc.

17-20. Et sic consequenter diceretur de Magistro Sententiarum, Alexandro de Hales, domino Bonaventura et aliis, qui fuerunt istius opinionis, quod in hac parte testimonia ipsorum non sunt recipienda; sicut nec ipsi sumerent testimonium Anselmi, Lincolniensis, Hugonis et aliorum, qui istam opinionem tenuerunt.

Et sic apparet quid est ad illas auctoritates dicendum.


<Conclusio>.

Quae autem praedictarum opinionum sit eligenda: Dico sine praeiudicio determinationis sanctae Matris Ecclesiae, si qua fieret de praesenti materia in futuro, quod nulla ratione ad hoc me cogente, sed sola devotione purissima, firmiter credo et simpliciter fateor, quod beatissima Virgo Maria, Dei Genitrix, super choros angelicos exaltata, numquam fuit sordibus originalis criminis deturpata, cum sibi dicat sponsus in Canticis:{84} Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

Et ad sic credendum omnes Christifideles exhortor, quia ubi per ignorantiam a veritatis tramite deviarem, potius volo laudans deficere, quam vituperans deficere. Et ideo parvi ingenii virum reputo illum, qui propter rationes, quibus utuntur doctores, tenet unam partem vel aliam, cum huiusmodi rationes sint de levi solubiles.

Sola igitur devotio, amantissimi fratres, nos moveat puritatem ab omni crimine beatissimae Virginis Mariae totis viribus commendare. Ad cuius honorem et laudem iste secundus articulus motus exstitit, qui ad praesens in hoc terminatur.

 

< Apparatus Fontium>

1 Cap. 2 (Quaracchi ed., p. 45).

2 Art. 1, concl. 7 (ed. 284a), ubi peccato actuali pro peccato mortali.

3 Duns Scotus, Opus Oxoniense, n. 11 (ed. 314b-315a)

4 cf. P. Aureoli, Tractatus, c. 2 (Quaracchi ed., pp. 43-44)

5 Cap. 3, text. 30 (Giuntina 1562, IV, f. 60c, G-H).

6 ed. 285b

7 cap. 7 (479)

8 cf. Summa Sent., tr. III, c. 12 (PL 176, 109); Hugo de S. Victore, De Sacramentis, l. I, p. VII, c. 35 (PL 176, 303); P. Lombardus, Sent., II, d. 32, c. 4 (477)

9 cf. S. Bonaventura, In Sent., II, d. 31, a. 2, q. 2 (II, 752b-753a).

10 Prosa 2 (PL 63, 724)

11 Art. 4 (ed. 285b-286a).

12 Decretal. Greg. IX, l. I, tit. XXI, c. 1-4 (ed. Lipsiae 1922, II, 146-147); Sexti Decretal., lib. I, tit. XI, c. 1-2 (II, 977).

13 Rom. 11, 6.

14 Cap. 2 (ed. Iunt., Venice 1562, II, f. 82b, H)

15 Ier. 1, 5; cf. Eccli. 49, 9.

16 Luc. 1, 41 et 44.

17 Est opinio Duns Scoti, Opus Oxoniense, l. II, d. 29, q. un, n. 4-5 (XIII, 272a-274a), contra Henr. Gandav., Quodlibet VI, q. 11 (ed. Parisiis 1518, f. 231v-233r)

18 Ethics III ref. Cap. V, Juntina II, f. 37a, B.!!!

19 De libero arbitrio, cap. 18, PL 32, 1295

20 Rectius S. Fulgentius, De fide ad Petrum, c. 26 (PL 65, 701)

21 Cap. 52, n. 70 (PL 75, 986)

22 Iob 14, 4.

23 Iob I, 20-22.

24 II Cor. 12, 7-9.

25 Ioan. 9, 1-3.

26 Sermo 21, c. 1 (PL 54, 91).

27 De fide orthodoxa, III, c. 2 (PG 94, 986).

28 ed., p. 558.

29 lib. I, c. 1, v. 3, n. 9 (PL 26, 22).

30 Verba in S. Hieron. ad litteram non occurrunt; cf. tamen Epist. 53, ad Paulin., n. 7 (PL 22, 544) et P. Aureoli, Tract., c. 1, 3, n. 12 (34), unde A. rationem desumpsit.

31 Luc. 7, 41-43.

32 Rom. 5, 18.

33 Ps. 13, 3.

34 Scil. interlin. in h. l. (ed. Venetiis 1588, III, f. 103v).

35 Potius Hugo de S. Charo, In Eccles. 7, 29 (ed. Venetiis 1703, III, f. 92b).

36 Cap. 20 (PL 44, 171). !!EC!!

37 Cap. 35 (PL 44, 184)

38 Rom. 8, 3.

39 PL 158, 416.

40 Ps. 50, 7.

41 Rom. 5, 12.

42 Ps. 50, 7.

43 ed. 557-558.

44 Summa theol., III, n. 75-78 (ed. Quaracchi, IV-2, 112-118).

45 Dist. 3, a. 1, p. I, q. 2 (III, 67-68).

46 Ioan. Teutonicus, in Decreto Gratiani, p. III, De consecratione, d. 3 (ed. Lugduni 1550, III, 1173).

47 An. Post., I, c. 3, text. 22 (I-II, f. 54r, C)

48 Cat., III, c. 2 (I, f. 57d, L).

49 i.e., l. I, q. 6, a. 1 (VL 1081, f. 108v).

50 PL 158, 451.

51 Ps.-Hieronymus, Epist. 9, ad Paulam et Eustoch., n. 4 (PL 30, 130 C).

52 Cf. Glossa ordinaria in Gen. 42, 9 (ed. Venetiis 1588, I, f. 108v, f).

53 Est finis trophae I. hymni ad Matut. in fest Nativ. S. Ioannis Bapt. (d. 24 Iunii) in antiqua redactione; cf. Breviar. Rom., Romae 1535, f. 428b. Hymnus ascribitur Paulo Diacono (U. Chavalier, Repertorium hymnologicum, Louvain 1892, I, 74, n. 1214).

54 Cap. 36, n. 42 (PL 44, 267), ubi agens de peccato (actuali) tantum Chrstum eiusque matrem excipit.

55 Cap. 36, n. 42 (PL 44, 267).

56 Tract., c. 4 (54).

57 Cap. 36, n. 42 (PL 44, 267); videsis supra, p. 314, adn. 3.

58 Cap. 4 (57-71).

59 Ps.-Anselmus, Sermo de Concep. B. Virginis (PL 159, 322 C).

60 London, British Museum, MS Royal VII. F. 2, ff. 48va-49va and VI. E. 5, ff. 84va-85rb; Cf. E. Longpré, “Robert Grossetête et l'Immaculée Conception”, Archivum Franciscanum Historicum 26(1933), 550-551; Fr. Mildner, O.S.M., “The Oxford Theologians of the Thirteenth Century and the Immaculate Conception”, Marianum 2(1940), 296-299.

61 cf. Eadmerus, Tract. de conceptione S. Mariae, Append. H (99-100).

62 Cant. 4, 7.

63 Notandum est quod P. Aureoli, Tract., c. 5 (73), a quo A. hic directe dependet, loco Hugonis allegat Richardum de S. Victore. Hoc modo P. de Candia probabiliter errore paleographico deceptus, Hugonem inter defensores I. C. introduxisse videtur.

64 Supra.

65 Supra.

66 Hebr. 13, 4.

67 Rectius S. Fulgentius, De fide ad Petrum, c. 26 (PL 65, 701).

68 Cf. P. Aureoli, Tract., c. 6, ad 1 (80).

69 Cap. 52, n. 70 (PL 75, 986).

70 Iob 14, 4.

71 Sequens expositio fere ad litt. desumpta est e P. Aureoli, Tract., c. 2 et c. 6, ad 3 (35-36, 84).

72 Potius De diversis quaest. 83, q. 56 (PL 40, 39).

73 Iob 1, 20-22.

74 II Cor. 12, 7-9.

75 Ioann. 9, 1-3.

76 In Matth., I, c. 1, v. 3, n. 9 (PL 26, 22).

77
78 Luc. 7, 41-43.

79 De pecc. mer. et de bapt. parvul., II, c. 20 et c. 35 (PL 44, 171; 184).

80 Ps.-Anselmus, Sermo de Concep. B. Virginis (PL 159, 322 C).

81 Epist. 174, n. 7-9 (PL 182, 335-336).

82 Cf. Epist. 172, Nicolai Mon. S. Albani ad Petrum Abb. S. Remigii (inter opp. P. Cellensis, PL 202, 623).

84 Sunt verba Fr. de Mayronis, Tract., a. 10 (289b).

83 Cant. 4-7.