Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Book III, Question un., Article 3

edited by Chris Schabel from Vat. lat. 1081.

 

 

<ARTICULUS TERTIUS>

[1] Tertius articulus erat iste: Utrum beatissimae incarnationis ultimata ratio et praecisa fuerit humani generis relevatio ad pristinam dignitatem.

[2] Pro cuius articuli declaratione septem pono conclusiones, quarum quinque erunt contra quorundam doctorum opiniones.

<Conclusiones septem>

<Prima conclusio: contra opinionem Francisci de Maronis>

[3] Prima igitur conclusio est ista: incarnatio extitit deifica operatio ex aeterno divinae voluntatis proposito ad finem aliquem ordinata. Istam conclusionem pono contra imaginationem Magistri Francisci de Maronis,{1} qui imaginatur totum oppositum. Unde vult quod finis omnium operationum Dei sit ipsa incarnatio, quia inter omnia Dei opera incarnationis opus est excellentius. Et idcirco, cum sit finis omnium Dei operationum ipsa incarnatio, sequitur quod ad nihil aliud est ordinata, sed omnia ad ipsam. Propterea dicit quod, dato quod primus parens non peccasset, non minus Verbum incarnatum fuisset, quia creatio lapidis et cuiuscumque alterius creaturae ordinabatur ad incarnationem.

[4] Contra quam positionem et pro conclusione mea arguo primo sic: si opus incarnationis non ordinabatur ad finem aliquem, aut hoc est propter operis imperfectionem, aut propter agentis imperfectionem, aut propter operis excellentiam et dignitatem. Primum non potest dari, quia opus incarnationis non fuit imperfectum. Nec secundum, cum ipse Deus sit incarnationis effector. Si ergo detur tertium, ut videtur praefata positio innuere, contra: in ratione [252va] incarnationis passive includuntur duo absoluta et unum respectivum, videlicet deitas, humanitas, et ipsa unio. Et tunc sic: quod incarnatio sit opus optimum aut provenit ex ratione deitatis praecise, aut ex ratione humanitatis praecise, aut ex ratione unionis praecise, aut ex ratione omnium istorum simul. Primum non potest dari, cum ipsa deitas non sit quid factum vel operatum. Nec secundum sufficit, quia angelus est Dei operatio perfectior quam sit talis humanitas secundum perfectionem. Nec tertium valet, quia talis unio est quaedam relatio, et per consequens imperfectior naturaliter certa substantia. Nec omnia simul, quia ut incarnatio dicatur opus Dei non concurrit deitas formaliter, sed tantummodo effective. Ergo non videtur quod formaliter incarnatio prout est quoddam opus sit Dei excellentissima operatio, cum nec talis unio sit creatura perfectissima nec etiam humanitas assumpta. Quare etc.

[5] Praeterea, si esset Dei donum perfectissimum, maxime videretur per hoc quod Deus est homo et homo Deus; sed aeque perfectum opus esset quod Deus esset angelus et angelus esset Deus immo ratione alterius extremi perfectior denominatio consurgeret; ergo non videtur quare magis, si homo non peccasset, Deus assumpsisset naturam angelicam quam humanam, cum adhuc ipsius operatio iudicaretur perfectior. Aliter aeque esset finis omnium operationum Dei assumptio unius fabae vel materiae primae sicut est nunc assumptio humanitatis, ex quo utrobique est aequalis perfectio. Quod non videtur verum, quia dicere quod Deus creavit mundum ut assumeret unam fabam videretur derisorium. Cum igitur idem sit per aequivalentiam assumere humanitatem, secundum istam viam, quia non assignat aliam rationem nisi quod talis assumptio est Dei perfectissimum opus ratione denominationis consurgentis, sequitur propositum.

[6] Et confirmatur, nam sit quod Deus assumat fabam et naturam angelicam, stante assumptione humanitatis, et sit fabae assumptio B, naturae angelicae assumptio C, et humanitatis assumptio A. Aut A et B sunt aequalia vel non. Si sic, habetur propositum quod eadem ratione A et C sunt aequalia, et per consequens omnes istae assumptiones sunt aequales. Si non sint aequalia, et hoc non est ratione deitatis, sequitur quod ista inaequalitas provenit ratione differentiae perfectionalis inter fabam et humanitatem. Cum igitur inter A et C similiter sit differentia perfectionalis, quia perfectius est C quam sit A, sequitur quod perfectior est assumptio naturae angelicae quam humanae. Et ita per consequens potius fuisset assumpta natura angelica quam humana in casu quo non peccasset, ex quo non assignatur nisi ratio maioris perfectionis in opere. Quare propositum.

[7] Praeterea, vel sumit incarnationem pro incarnante, vel pro incarnato, vel pro his quae requiruntur ad incarnationem, videlicet pro humanitate et unione. [252vb] Si primo modo, constat quod incarnatio non est opus Dei, sicut nec Deus est opus Dei. Nec secundo modo est opus Dei, quia Verbum incarnatum non dicitur opus Dei. Si ergo sumit tertio modo, redit difficultas primi argumenti [cf. 4], quia nec humanitas nec unio sunt opera Dei excellentissima, quia natura angelica perfectior est natura humana, et hoc perfectione intrinseca et essentiali. Non ergo videtur quod fundamentum suae imaginationis sit verum. Quod confirmo: sic staret formaliter et sine contradictione aliquam humanitatem Verbo uniri et ipsam non esse beatam, ut ipsemet concedit, et tamen in tali unione esset incarnationis ratio quiditativa. Cum igitur perfectius et melius esset alicui quod esset beatum quam sit unitum, sequitur quod incarnatio formaliter non est beatifica ratione perfectior, quare nec formaliter opus Dei excellentissimum, quod est propositum.

[8] Praeterea, unio hypostatica et incarnatio sunt realiter idem immo incarnatio est formaliter unio hypostatica, et hoc sumendo incarnationem passive; sed unio hypostatica non est formaliter maximum et excellentissimum donum conferri possibile creaturae; ergo nec incarnatio. Consequentia patet. Sed minor probatur, quoniam unio hypostatica ut sic non dicit denominationem perfectionis simpliciter, aliter esset tribus personis communis, et ita Pater et Spiritus Sanctus essent termini unionis hypostaticae sicut et ipsum Verbum; quare propositum.

[9] Et confirmatur, nam creatio formaliter est perfectior unione hypostatica, quia omnis ratio essentialis formaliter perfectior est qualibet non-tali; sed omnis ratio tribus personis communis est ratio essentialis; cum igitur creatio sit tribus personis communis, sequitur quod creatio est ratio essentialis, et per consequens perfectior est qualibet non-tali. Unio vero hypostatica non est essentialis; quare propositum. Et ita per consequens sequitur quod Verbum ex hoc quod creator maiorem perfectionem exprimit quam ex hoc quod dicitur incarnatum. Non igitur videtur quod formaliter creatio, prout est Dei operatio, ordinetur tanquam ad finem ad ipsam incarnationem, sive capiat creationem et incarnationem active sive passive. Quare propositum.

[10] Praeterea, adhuc dato quod incarnatio esset inter opera Dei excellentissimum opus, non sequitur quod non sit ad aliquem finam ordinata. Quod probo, quia stat quod perfectius est in voluntarie agentibus ordinari ad id quod minus perfectum est, quare radix etiam positionis nulla. Consequentia patet. Sed antecedens probatur, nam bonum commune melius est bono particulari; sed iuste et secundum dictamen rectae rationis communitas se exponit magno periculo pro liberatione unius individui de sua communitate; ergo in casu maius bonum [253ra] ordinatur ad minus bonum conservando. Ergo, dato quod incarnatio sit maius bonum quam totum genus humanum, stat quod tale bonum ordinetur ad liberationem generis humani. Non igitur est contra dictamen rectae rationis maius bonum ordinari ad minus bonum conservandum, maxime ubi agens voluntarie se disponit ad connectivam rationem amoris. Quare propositum.

<Secunda conclusio: contra opinionem Alexandri de Hales et Lincolniensis>

[11] Secunda conclusio est haec: universitatis rerum completiva perfectio non extitit finalis ratio propter quam incarnationis connubium fuerit celebratum. Ista conclusio ponitur contra imaginationem aliquorum doctorum, maxime venerabilis fratris Alexandri de Hales et domini Lincolniensis,{2} qui putant quod, dato quod homo non peccasset, adhuc Filius Dei carnem sumpsisset pro eo quod universum perfectum fuisset, cuius perfectio non fuisset nisi quaelibet natura in suo conditore requiesceret, vel secundum essentiam vel saltem secundum aequivalentiam; nulla autem creatura reperitur cum omnibus creaturis aeque perfecte communicans sicut facit humana; quare dato quod homo non peccasset, adhuc pro universi perfectione Deus humanitatem assumpsisset. Et igitur incarnatio formaliter non extitit propter generis humani redemptionem nisi concomitanter.

[12] Sed contra istam positionem, et pro conclusione mea, arguo primo sic: si propter perfectionem universi natura humana fuisset assumpta propter participationem quam habet cum aliis creaturis, sequitur quod creatura quae perfectius participat cum omnibus creaturis esset potius assumptibilis quam alia non-talis; cum igitur natura angelica sit huiusmodi, sequitur quod potius fuisset assumpta natura angelica quam humana. Consequentia patet. Sed probo minorem, quoniam omnis ratio essentialis inclusa in specie inferiori includitur in superiori perfectius et eminentius, ut alias dictum est in quaestione de perfectionibus specierum;{3} cum igitur natura angelica sit perfectior species quam sit natura humana, sequitur quod omnem rationem essentialem quam includit natura humana eminentius et perfectius eandem includit natura angelica. Sed ex hoc humana natura communicat cum aliis creaturis quia participat cum eisdem consimiles rationes essentiales; ergo, cum hae sint in natura angelica, sequitur quod perfectius communicat natura angelica cum talibus creaturis quam faciat humana. Et ita iuxta fundamentum positionis magis assumpsisset naturam angelicam; quare propositum.

[13] Praeterea, quaelibet species superior supra speciem inferiorem aliquam denominationem essentialem superaddit; cum igitur species angelica sit superior specie humana, sequitur quod aliquam talem denominationem superaddit. Sit illa ratio essentialis, gratia exempli, A. Tunc arguo sic: ex hoc quod assumitur natura humana non assumitur denominatio consimilis A denominationi, quia nulla talis [253rb] est in natura humana. Cum igitur A denominatio ut participatur a natura angelica sit de numero creatorum, sequitur quod propter talem assumptionem non propter hoc sequeretur universitatis rerum perfectio, quia adhuc A ratio nec secundum essentiam nec secundum aequivalentiam uniretur suo fini; quare ex ista unione non haberetur nisi particularis entium perfectio; quare sequitur quod, si propter perfectionem universi esset facienda aliqua assumptio, potius esset de natura angelica quam humana, quod est propositum.

[14] Praeterea, nulla ratio distinctiva continet eminenter vel formaliter rationem aliam distinctivam; sed ratio humanitatis ut sic est ratio distinctiva, et ratio asinitatis ut sic est ratio distinctiva; ergo sequitur quod una non continet aliam eminenter vel formaliter. Et per consequens, dato quod ratio humanitatis assumeretur, non propter hoc secundum essentiam vel aequivalentiam ratio asinitatis ut sic coniungeretur suo fini, et ita ex huiusmodi assumptione non haberetur ista universi perfectio. Consequentia et minor patent. Sed probo maiorem, quia omnis ratio continens aliam est ratio communicabilis; sed nulla ratio distinctiva est ratio communicabilis immo est incommunicabilis; ergo sequitur quod nulla talis continet aliam. Minor apparet, quia si talis ratio eset communicabilis, per hoc non distingueretur ab alio, ut patet de rationibus essentialibus. Et maior apparet, quia continentia formaliter communicabilitatem includit. Quare propositum.

<Tertia conclusio>

[15] Tertia conclusio est haec: felicitatis praefigurativa condicio non extitit finalis causa propter quam Verbum divinum fuit incarnatum. Ista conclusio ponitur contra imaginationem quorundam dicentium quod, quia creatura rationalis unienda erat Deo per gratiam et gloriam, ideo necessarium erat aliquod expressum indicium huius unionis praefigurativum.

[16] Contra quam positionem, et pro conclusione mea, arguo sic: quandocumque est aliquid indifferens ad duo, non magis designat unum quam aliud, aliter non esset indifferens et commune ad utrumque; sed praefigurare felicitatem non est magis ex se indicativum felicitatis angelicae quam humanae; ergo per istam praefigurationem non haberemus unde possemus concludere quod potius assumpsisset naturam angelicam quam humanam.

[17] Praeterea, quaelibet unio hypostatica aeque praefigurat felicitatem sive unionem beatificam sicut et alia, quia utrobique est consimilis ratio quo ad unionem; sed si Deus assumeret lapidem, adhuc ibi esset unio hypostatica; ergo assumptio lapidis esset adhuc felicitatis praefigurativa. Et per hoc sequitur quod non plus ex tali praefiguratione concluderetur quod esset homo assumptibilis quam lapis vel quaevis alia creatura; quare propositum.

[18] Praeterea, stat felicitatis prae[253va]figuratio sine quacumque assumptione alicuius naturae, nam felicitatem sufficienter praefigurat naturalis appetitus uniuscuiusque rei ad suum finem, ut puta gravis ad centrum, levis sursum, et sic similiter hominis in Deum, cum ratio finis magis praefiguret beatitudinem quam ratio substentificandi.

<Quarta conclusio>

[19] Quarta conclusio est haec: sensuum obiectiva quietatio non fuit finalis causa propter quam Verbum divinum extitit humanatum. Ista conclusio ponitur contra imaginationem quorundam dicentium quod, ad hoc quod homo esset perfecte beatus, requirebatur quod eius potentia tam sensitiva quam intellectiva quietaretur. Non videatur aliud obiectum perfectius pro utraque potentia quam humanitas aliqua; quare propositum.

[20] Contra quam positionem, et pro mea conclusione, arguo sic: omnis quietatio potentiae visivae in beatifico statu est sequela ex beatitudinis redundantia; sed nulla talis provenit ab aliquo lucido vel colorato formaliter; ergo nec ab humanitate Christi prout movet potentiam visivam. Consequentia patet. Et minor probatur, quoniam si talis quietatio in potentia sensitiva proveniret ab obiecto visibili corporaliter, sequitur quod, quandocumque beatus clauderet oculos vel diverteret se ab obiecto lucido vel colorato, quod perderet quietationem potentiae visivae, quod non videtur verum. Et igitur quietatio potentiae visivae provenit ex beatitudinis redundantia in viribus sensitivis.

[21] Confirmatur ratio, quoniam omnis potentia sensitiva erit quietata in beatifico statu, et constat quod non ab obiecto corporali sive proprio, quia gustativa non quietabitur per saporem nec generativa per tactum. Sic sentire esset Sarracenicum, nam ipsi putant tales voluptates esse in beatifico statu. Et per consequens hoc erit tantummodo ex beatitudinis redundantia, quae, quia sempieterna est, ideo quies sensuum per aliquid supplens vicem propriorum oculorum erit sempiterna.

<Quinta conclusio>

[22] Quinta conclusio est haec: Ecclesiae universalis membrorum et capitis conformativa connexio non fuit finalis causa propter quam Verbum carnem assumpsit de Virgina illibata. Ista etiam conclusio ponitur contra quosdam qui fuerunt imaginati quod, si Adam non peccasset, adhuc Ecclesia habuisset caput, quia non fuisset acephala; sed per nullam naturam fuisset caput totius Ecclesiae nisi per humanam, quia secundum naturam humanam potest esse caput angelorum ratione partis rationalis, et similiter caput hominum ratione totius; ergo propositum.

[23] Contra quam arguam pro mea conclusione [253vb] sic: si positio esset vera, sequitur quod Ecclesia semper actu habuerit caput humanatum. Consequens videtur falsum, quia ante incarnationem Christus non erat actu caput Ecclesiae secundum humanitatem, et igitur ante incarnationem, secundum viam istam, Ecclesia dicebatur acephala.

[24] Et si dicatur quod ideo non dicebatur quia Christus erat futurum caput Ecclesiae, hoc non obstat, quia ante incarnationem, proponendo uni “Christus est caput Ecclesiae,” negasset ipsam, sicut et negasset “Christus est.” Quare sicut pro uno tempore nullum videtur inconveniens, sic, dato quod homo non peccasset, nullum videretur inconveniens quod nullum haberemus caput secundum aliquam naturam assumptam.

[25] Praeterea, ut prius dicebatur [cf. 13], dato quod Christus assumpsisset naturam humanam, per illam non videretur quod esset caput angelorum secundum quamlibet rationem angelicam, quia natura angelica, ex quo est species superior, aliquam denominationem perfectionis simpliciter naturae humanae superaddit, et per consequens illam rationem natura humana non contineret.

<Sexta conclusio>

[26] Sexta conclusio est haec: quatuor condiciones enumeratae superius incarnationis beatissimae sunt sequelae, volo dicere quod, ex hoc quod Christus est incarnatus, secuta est in universo perfectio, felicitatis praefiguratio, sensuum quietatio, et Ecclesiae membrorum et capitis conformativa connexio. Ista propositio apparet manifeste sine ulteriori deductione.

<Septima conclusio>

[27] Septima conclusio et finalis responsiva ad articulum est ista: sola generis humani redemptio fuit finalis causa propter quam Verbum divinum incarnationis nuptias misericorditer celebravit. Ista conclusio quodammodo deducitur inductive ex praemissis, nam ex prima conclusione incarnatio fuit Dei operatio ad aliquem finem ordinata. Quaero igitur quis fuit finis suus: aut universi perfectio, aut felicitatis praefiguratio, aut sensuum quietatio, aut capitis et membrorum Ecclesiae conformativa connexio, aut generis humani redemptio? Non primis quatuor modis, ut volunt praemissae conclusiones. Nec videntur alii modi pro nunc quam isti quinque. Ergo sequitur quod sola generis humani redemptio fuit incarnationis finalis causa.

[28] Praeterea, ista conclusio videtur esse de mente sanctorum doctorum, et maxime Pauli Apostoli. Unde Ad Galatas 4<.4-5> dicit: “Cum venit ergo plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret.” Ecce finis. Et sequitur: “ut adoptionem filiorum Dei reciperemus.” Unde et Beatus Augustinus, super illo verbo Johannis 11<.3>: “Ecce quem amas infirmatur,” dicit: “Si peccatores Dominus non amaret, ad terram de caelo non [254ra] descendisset.”{4} Et idem, in libro De verbis Domini, sermone LXX, tractans illud Matthaei 18<.11>: “Venit Filius hominis salvare quod perierat,” dicit expresse:{5} “Si homo non perisset, Filius hominis non venisset.” Et super hoc etiam loquitur Gregorius in hymno quem canit Ecclesia:{6} “Quod enim nasci profuit nisi redimi profuisset.” Quare propositum.

[29] Praeterea, istud probatur per rationem: illud est potius sentiendum in mysterio incarnationis quod est sanctorum auctoritati conformius et magis excitat animam hominis ad dilectionem et devotionem. Sed quod propter nostram redemptionem tantummodo venerit, hoc est sanctorum auctoritati conformius, ut apparet ex dictis [cf. 28]. Et similiter magis nos allicit ad dilectionem et devotionem, quia pro me venerit Filius Dei et aliter non venisset. Hoc mirabiliter debet corda hominum ad infinitam dilectionem movere, quia non est signum tantae dilectionis si transeundo do alicui elemosinam sicut si a proposito quaero illum. Nec tantum signum dilectionis est istud sicut si, cum hoc quod a proposito quaero illum cui debeo bonum facere, facio taliter quod propter nullam aliam causam venissem nisi ad dandum elemosinam illi. Ergo, cum ita sit in proposito, sequitur quod dulcius est sic sentire.

[30] Praeterea, si homo non peccasset et Christus incarnatus fuisset propter consummanda opera inchoata, videtur quod rationabiliter carnem sumpsisset immediate post omnium rerum creationem, quia tunc fuerunt formata et erant pro tunc consummanda. Quod tamen non videtur verum, quia homo fuit sexta die creatus, et pro tunc adhuc non peccavit. Ergo videtur quod, si ratio incarnationis fuisset consummatio operum inchoatorum, quod tunc Filius Dei incarnatus fuisset. Quod tamen oppositum tenemus verum. Nec valet si dicatur quod hoc fuit propterea quod praeviderat Deus casum hominis et ideo ante lapsum eius non sumpsisset carnem: ex hoc habetur propositum, quia tunc principalis ratio incarnationis fuit hominis lapsus, et per consequens, si non fuisset lapsus, Christus non fuisset incarnatus. Probatur ista consequentia, quoniam quandocumque principaliter requisitum ad aliquid deficit, et illud numquam erit. Si ergo, ut apparet, principalis ratio incarnationis fuit nostra redemptio, sequitur quod ubi non fuisset lapsus, ibi non fuisset incarnatio.

[31] Teneo igitur propter sanctorum auctoritates et propter maiorem inflammationem affectus nostri ad Deum quod, si primus parens non peccasset, Christus nec aliquod divinum suppositum carnem humanam sumpsisset, cum non videatur maior ratio de natura humana quam angelica.

<Rationes 16 Lincolniensis contra positionem propriam>

[32] Contra tamen istam positionem arguitur multipliciter. Et hoc per rationes quas dominus Lincolniensis, in suo tractatu De cessatione legalium, facit, quae sunt [254rb] radicaliter numero XVI.{7} Et ut non sit tedium in recitatione continua rationum, ordinem qui sequitur tenere propono: primo recitabo quatuor rationes ad quas protinus respondebo, et consequenter sic de aliis quaternariis faciam quousque sexdecenarius numerus compleatur.

<Rationes 1-4 Lincolniensis>

[33] Arguit igitur primo sic: de ratione formali bonitatis est quod se extendat in utilitatem omnium illorum quae potest attingere et quae valent condicionem bonitatis participare, iuxta illud Dionysii:{8} “Bonum est sui ipsius diffusivum”; cum igitur Deus sit summa bonitas, summa sapientia, et summa potentia, immo maius bonum quam a nobis possit excogitari, sequitur quod ex sua ratione tendit in utilitatem omnium quantum potest quae valent suae bonitatis condicionem participare. Nam si potest se extendere in maiorem utilitatem rei et non facit, non videtur quod sit summa et perfecta bonitas. Sed rerum universitas est capax huius boni quod est hominem esse Deum, nec ista capacitas provenit universitati rerum ex lapsu hominis. Sequitur quod hoc bonum universitati rerum Deus influisset dato etiam quod homo non peccasset. Consequentia patet. Sed minor illa bimembris quo ad primam partem apparet, nam de facto rerum universitas habet hoc bonum quod est Deum esse hominem. Sed secunda pars probatur, videlicet quod ex lapsu non habeat huiusmodi capacitatem, quia capacitas boni magis respicit naturam integram quam corruptam; si ergo universitas rerum fuit capax huius boni pro statu corruptionis, a fortiori fuisset capax pro statu integritatis. Non igitur haec capacitas universitati rerum provenit ex lapsu hominis, quod est propositum. Et per consequens, ut prius, ex quo lapsus nihil facit ad capacitatem huius boni, sequitur quod, cum summa bonitas tendat ad utilitatem universitatis rerum, quantum ipsa rerum universitas capax est, quod hoc bonum quod est Deum esse hominem universitati rerum dedisset etiam si homo non peccasset, quod est propositum.

[34] Praeterea, nihil pure privativum seu negativum est causa alicuius mere positivi; sed lapsus hominis est pure privativus, et unibilitas naturae humanae ad Verbum est pure positivum; ergo lapsus hominis nullo modo fuit causa unibilitatis naturae humanae ad Verbum. Et per consequens iste lapsus fuit indifferens ad incarnationem Verbi. Igitur, dato quod non fuisset lapsus ille, non minus Filius Dei carnem sumpsisset. Consequentia patet. Et maior apparet, quoniam non-ens non est causa entis ut sic. Et minor pro qualibet sui parte apparet, nam pro prima notum est quod omne peccatum mortale ut sic pure privativum est. Et pro alia apparet, quia [254va] unibilitas talis fuit maxima exaltatio generis humani; quare bonum aliquod.

[35] Praeterea, ponamus quod homo non fuisset lapsus. Tunc quaero, aut universitas rerum fuisset ita bona sicut nunc est aut non? Si sic, habetur propositum, quia tunc omnis condicio bonitatis reddens universitatem rerum perfectiorem quae nunc est pro tunc fuisset. Cum igitur haec condicio quae est Deum esse hominem reddat pro nunc universitatem rerum perfectiorem quam si non esset, sequitur quod, etsi pro tunc rerum universitas fuisset aeque perfecta sicut nunc est, quod consimiliter bonum huiusmodi habuisset, videlicet quod homo est Deus et e contra.

[36] Si dicatur quod non esset aeque perfecta, contra: ex hoc sequitur quod nunc universitas rerum est incomparabiliter perfectior quam pro tunc foret, quod videtur absurdum. Et consequentia probatur, quoniam hominem esse Deum est maius bonum quam quodcumque creatum quod nunc est in rerum natura. Et si infiniti mundi essent, illis esset melior persona Christi, iuxta etiam deductionem venerabilis Anselmi,{9} quod vita Christi fuit sufficiens pretium pro infinitis mundis eo quod melior; sed si infiniti mundi esset, illi incomparabiliter excederent universitatem rerum quae fuisset sine isto bono quod est Deum esse hominem; ergo et nunc haec universitas quae continet bonum aequivalens infinitis bonis incomparabiliter excedit universitatem quae est sine isto bono. Sed absurditas consequentis probatur, quia non videtur quod integritas universi debeat esse impedimentum quare, si homo non peccasset, illud bonum non provenisset; igitur, si hoc bonum provenit universitati rerum stante lapsu, a fortiori provenisset salva naturae integritate, quod est propositum.

[37] Praeterea, Deus est summe largus a quo relegata est summe omnis invidia, igitur si non defuit universo quo ad perfectionem inferiorum specierum, sequitur quod etiam numquam defuisset eidem universitati quo ad condiciones quae reddunt ipsam universitatem perfectiorem; sed pro complemento perfectionis universi produxit species muscarum, scorpionum, et aliorum reptantium super terram; igitur, si fuit largus in complendo universitatem rerum in minus, a fortiori fuisset largus in complendo ipsam rerum universitatem in maximis. Cum igitur maximum bonum quod potuisset universitati rerum provenisse sit quod Deus sit homo et homo Deus, sequitur quod quam Adam non peccante universitas fuisset perfecta quo ad productionem inferiorum specierum, ut pote muscarum et similium, tam ipso non peccante fuisset universitas perfecta quo ad sui maximam perfectionem, quod est Deum esse hominem et e contra. Non igitur lapsus hominum fuit quovis modo incarnationis causa principalis.

<Ad rationes 1-4 Lincolniensis>

[38: ~33] Ad istas rationes respondeo. Ad primam [254vb] rationem, cuius radix consistit in his tribus propositionibus: Deus de facto contulit hoc bonum quod est Deum esse hominem universitati rerum, et per consequens universitas rerum est huius boni capax; et ista capacitas non provenit rerum universitati ex hominis lapsu; igitur ex quo Deus ratione summae bonitatis quam habet tendit in bonum rei cuius est capax, sequitur quod, dato quod homo non peccasset, non propter hoc rerum universitas tanto bono caruisset: hic dico quod ratio ista multipliciter deficit in sua radice. Nam constat quod universitas rerum est capax huius boni quod est Patrem in divinis fuisse incarnatum; et Deus tendit in bonum universitatis rerum; ergo iam de facto universitas rerum habet istum bonum, quod Pater est incarnatus. Consequens de facto est falsum, ut tenet fides, et tamen similis radix est utrobique; quare radix rationis nulla.

[39] Similiter, universitas rerum est multarum perfectionum capax quarum nullam habet, nam Deus potest speciem perfectiorem producere quacumque specie creata nunc existente; si ergo, ex hoc quod universitas rerum est talis speciei capax, et Deus tendit in bonum universitatis rerum, eo ipso universitas rerum haberet illud cuius est capax, sequitur quod Deus iam produxisset talem speciem immo sequitur quod Deus non posset amplius addere unam speciem universitati rerum.

[40] Et si dicatur quod ratio non currit de possibili, sed de facto, videlicet quod quicquid Deus fecit pro complemento universitatis post lapsum, etiam fecisset ante lapsum, ista esset petitio principii. Et etiam non videtur verum, sicut si homo non peccasset in suae condicionis primordio, nullus fuisset damnatus; et pro tunc istud bonum provenisset universitati rerum, videlicet neminem damnari; ergo et modo post lapsum debet istud bonum provenire. Non oportet quod bona quae provenissent ante lapsum veniant post lapsum, nec e contra. Et ex hoc non sequitur quod Deus non sit summe perfecta bonitas, sicut ex hoc quod Deus non produxit quicquid potest producere non sequitur quod non sit summe perfecta bonitas.

[41] Et si dicatur quod ratio currit ad hoc quod, sicut Deus producendo hominem produxit in eo quicquid est possibile ad suam perfectionem intrinsecam, ita quod intrinsece non posset fieri perfectior, ita dicitur de universo quod ipsum est productum secundum quodlibet sibi intrinsecum, ita quod non est sibi possibilis additio facienda, et quod tale bonum est de capacitate universi, ideo propositum: hic dico quod non est simile de uno termino essentiali et alio connotativo. Nam bene a multis conceditur quod Deus non posset facere speciem hominis intrinsece perfectiorem, quia sic non esset illa, et hoc est propter repugnantiam [255ra] ex parte rei. Sed de universo non est verum, quia connotat omnes creaturas. Et ideo Deus posset addere universo unam condicionem bonitatis quam prius non habebat.

[42] Et si dicatur quod secundum hoc primum non fuit universum, ista ratio sophistica est. Unde si logice volumus procedere, diceretur leviter quod universitati rerum Deus potest aliquid addere, et tamen non potest aliquid addere universitati rerum propter connotationem termini, quia tunc illud cui fit additio non esset universitas, et ita ratio esset in puro sophismate radicata. Sic igitur apparet quod ratio parum valet.

[43: ~34] Ad secundam rationem, cuius radix in hoc consistit: quod pure negativum non est causa alicuius pure affirmativi; lapsus hominis, cum sit peccatum, est pure negativus, unibilitas vero humanae naturae ad Verbum est pure affirmativum; ergo propositum: hic dico quod unibilitas potest sumi dupliciter, vel prout dicit possibilitatem ad unionem vel prout dicit actualitatem unionis, sicut communiter dicitur quod nomina desinentia in ‘bilis’ denotant actum vel potentiam. Si autem dicit possibilitatem, sic concedo quod lapsus nullo modo fuit causa huius unibilitatis, quia dato quod homo non peccasset, adhuc Filius Dei incarnari potuisset. Et si argumentum concurrit ad istum sensum, concedo conclusionem illatam. Nec est illud contra me, quia dato quod homo non peccasset, adhuc talis natura unibilis fuisset. Sed ex his postea inferre: ‘ergo ita fuit’, consequentia nihil valet. Si autem sumatur unibilitas secundo modo, videlicet prout denotat actum, tunc distinguo de causa: quod potest sumi proprie et improprie. Proprie, negatio non dicitur causa affirmationis, sed improprie sic. Et potest vocari ‘sine qua non’, ut dicit Philosophus, II Physicorum,{10} quod absentia nautae est causa periclitationis navis. Et sic dicimus quod lapsus hominis fuit causa incarnationis, quia nisi praecesisset lapsus, Verbum carnem non sumpsisset. Sicut, verbi gratia, morbus est causa sine qua non medicus movetur ad ordinandum medicinam, non tamen est proprie causa effectiva medicinae, sed finis medicinae est sanitas morbi extirpativa, ita in proposito culpa fuit causa sine qua non incarnationis. Incarnatio autem, passio, et similia fuerunt medicinae contra culpam primi parentis, et finis istarum actionum et passionum fuit generis humani liberatio et restitutio ad pristinam dignitatem.

[44] Unde iste potest imaginari ordo divinae provisionis, saltem secundum modum nostrum intelligendi: quod Deus primo viderit creaturam in esse possibili, et consequenter per actum divinae voluntatis ad esse pro certa mensura determinaverit, et consequenter ipsam vidit per actum propriae voluntatis casuram, consequenter ordinavit remedium, ex [255rb] quo fuit generis humani relevatio subsecuta.

[45] Ex quo apparet quod creatio praecessit lapsum et lapsus remedium. Et ideo, secundum praevisionem divinae iustitiae et ordinationem currentem, si lapsus non fuisset, nec incarnatio fuisset. Non tamen per hoc volo dicere quod haec fuerit necessaria connexio: ‘Christus incarnatus est, ergo Adam peccavit’, sed pro nunc ita est de facto quod numquam fuisset incarnatus nisi Adam fuisset lapsus. Et sic apparet quid est ad illud argumentum dicendum.

[46: ~35] Ad tertiam rationem, cuius radix consistit in interrogatione: quod dato quod homo non peccasset, quaeritur aut rerum universitas fuisset aeque perfecta sicut nunc est aut non? Si sic, habetur propositum, quia ita pro tunc fuisset istud bonum quod est Deum esse hominem sicut nunc est; si non, non videtur verum quod status corruptus incomparabiliter statum integrum excedat pro eo quod Deum esse hominem est maius bonum quam sit residuum universi: hic dico duo, primum quod ratio deficit in forma, et secundo quod deficit in materia. Deficit namque in forma, quia staret quod universum sine lapsu hominis sit aeque vel magis perfectum quam sit modo absque hoc quod Deus esset homo vel e contra. Non ergo sequitur quod, si Adam non peccasset et universum aeque perfectum fuisset sicut modo, quod istud bonum quod est Deum esse hominem fuisset Adam non peccante. Consequentia ista patet. Sed antecedens declaro, nam staret quod Deus assumpsisset naturam angelicam, dato quod Adam non peccasset, et tunc universum haberet istum bonum quod est Deum esse angelum, quod est ita magnum bonum sicut est Deum esse hominem, et fuisset per consequens universum ita perfectum sicut modo, dato quod Deus non esset homo. Quod autem sit ita perfecta condicio bonitatis quod Deus sit angelus sicut quod Deus sit homo apparet, quia ex parte deitatis est aequalitas, ex parte naturae angelicae et humanitatis est differentia, quia perfectior est natura angelica quam humana. Ergo vel haec condicio quae est Deum esse angelum est melior ista quod Deus est homo, vel saltem est aequalis, quod est propositum.

[47] Secundo dico quod ratio deficit in materia, nam Deum esse hominem, si sit condicio bonitatis, aut eius bonitas sumitur a parte divinitatis, et sic absque dubio excedit infinitos mundos, si fuissent, et tunc non magis excederet totum universum Deum esse hominem quam Deum esse muscam, in casu quo natura muscae foret assumpta. Si autem sumitur a parte humanitatis, constat quod illa non est perfectior natura angelica, et per consequens nec universo. Si autem sumatur ipsa unio quae est quaedam relatio, constat quod illa non perfectior natura [255va] angelica, cum sit quoddam accidens. Si vero sumatur ratione copulationis deitatis cum humanitate, sicut dicit Damascenus{11} de ligno ignito quod timemus tangere non propter lignum, sed propter lignum igni copulatum, sic etiam humanitas Christi esset universis creaturis perfectio non propter se, sed propter deitatem sibi copulatam. Tunc dico quod non maior perfectio poneretur quam si deitas esset alicui alteri naturae copulata, ut pote lapidi vel ligno. Et ita ratio non plus concluderet quod deberet uniri humanitati quam lapideitati. Et igitur, si formaliter capiatur perfectio consurgens ex hoc quod est Deum esse hominem praescindendo rationem deitatis, talis perfectio non est perfectior universo.

[48] Et tunc breviter diceretur ad materiam: cum quaeritur si universum esset aeque perfectum sicut nunc est, diceretur quod sic, et negaretur minor, quod talis perfectio esset maior quam residuum universi, ut iam dictum est.

[49] Aliter posset responderi quod non est aliquod inconveniens quod hoc universum sit perfectius quam esset universum ubi non fuisset ista condicio quod Deus homo. Et concederetur quod, dato quod Adam non peccasset, illud universum non fuisset ita perfectum sicut est modo.

[50] Et cum dicitur quod istud videtur contra rationem quod universum in quo semper fuit integritas sit minus perfectum universo in quo fuit multiplex corruptela, et ita videretur quod Adam portasset magnum commodum de peccato suo: hic dico quod commodum provenire potest intelligi formaliter ex sequela peccati vel ex divina largitate praevia occasione peccati. Primo modo non est verum, sed secundo modo multum mirificat divinae misericordiae largitatem. Et illud non est inconveniens, immo valde consonum dictis sanctorum. Unde et Gregorius, in hymno Paschalis benedictionis:{12} “O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem,” ubi vocat culpam ‘felicem’ non propter ipsius formalem rationem, sed potius propter occasionem, quia inde sumpta est causa ut tantum bonum universo misericorditer proveniret.

[51] Sic igitur patet quod ratio non multum concluderet contra positionem. Ista vero ultima responsio magis esset consona dictis sanctorum, licet prima subtilior. Quare propositum.

[52: ~37] Ad quartam rationem, cuius radix in hoc consistit: quod ex quo Deus pro complemento universi non defuit in productione eorum quae sunt minoris perfectionis, multo minus deficeret in his quae sunt maioris perfectionis; sed produxisset muscas, Adam non peccante, pro complemento universi; ergo et dedisset universo hanc perfectionem quod est Deum esse hominem, dato quod homo non peccasset: hic dico primo ad formam, secundo ad materiam. Primo dico quod, si forma [255vb] ista esset bona, quod iam de facto Deus produxisset omne producibile. Nam Deus non defuit universo in productione muscarum, ergo non debuit defuisse in productione alicuius speciei excedentis omnem gradum specificum naturae angelicae, et per consequens ipsam produxit, et sicut arguo de uno, ita arguam de quocumque alio. Sed constat quod consequens est falsum, ergo argumentum nullum, cum ipsius ancedens sit verum. Et ibi est consimilis modus arguendi; quare propositum.

[53] Secundo dico ad materiam quod Deus ad extra est agens mere libere et contingenter, et ideo secundum beneplacitum suae voluntatis potest nunc perfectiorem effectum producere, nunc minus perfectum. Et ideo productio effectus minoris perfectionis non cogit ipsum ut quemlibet perfectiorem ipso producat. Unde stante nunc perfectione universi, posset aliquid producere ex cuius productione resultaret universum perfectius quam fuerit primum, et hoc excludendo ipsum Deum a ratione universi, ut communiter excludunt sacri doctores. Sic etiam post perfectionem universi producti, ante lapsum hominis, produxit condicionem illam quae est Deum esse hominem, ex qua sequitur universum perfectius quam fuerit ante, et hoc ex mera sua bonitate. Quare propositum.

<Rationes 5-8 Lincolniensis>

[54] Praeterea, contra eandem positionem arguo sic: dato quod homo non peccasset, adhuc ratio capitis fuisset in Ecclesia, non solum secundum naturam divinam, sed etiam secundum aliquam naturam assumptam, quia Ecclesia non fuisset acephala; sed nulla est convenientior natura secundum quam Christus sit caput Ecclesiae quam humana, cum secundum illam habet unde possit dici caput angelorum et hominum, ex quibus consistit totum corpus Ecclesiae, tam militantis quam triumphantis simul; ergo, cum Ecclesia, dato quod Adam non peccasset, fuisset, nec fuisset sine capite, cum non sit conveniens ipsam imaginari acephalam, sequitur quod adhuc Christus incarnatus fuisset. Non igitur sola redemptio generis humani fuit incarnationis causa, quod est propositum.

[55] Praeterea, ex incarnatione non solum provenit homini redemptio, sed etiam auxilium ad meritorie operandum; sed dato quod homo non peccasset, adhuc homo indiguisset auxilio ad meritorie operandum; ergo dato quod homo non peccasset, adhuc Christus incarnatus fuisset, non ad redimendum, sed ad porrigendum auxilium meritorie operandi. Consequentia et maior patent. Sed probo minorem, quoniam tantae vel maioris difficultatis est vendicare sive acquirere sibi bonum infinitum sicut satisfacere pro offensa quae est contra bonum infinitum; sed homo non poterat satisfacere pro offensa sine Deo homine mediatore; ergo nec potuisset meritorie operari sine Deo homine coadiutore. Et per consequens, dato quod homo non peccasset, adhuc homo indiguisset auxilio meritorie operandi, quod est probandum. [256ra] Et per consequens adhuc Christus incarnatus fuisset, quod est propositum.

[56] Praeterea, ex incarnatione sumus non solum redempti, sed etiam Dei filii adoptivi; sed dato quod homo non peccasset, adhuc fuissemus Dei filii adoptivi; ergo dato quod homo non peccasset, adhuc Dei Filius incarnatus fuisset. Consequentia ista patet. Et minor probatur, quia adhuc, si Adam non peccasset, indiguissemus gratia adoptionis ut filii Dei vocaremur. Sed maiorem probo, nam quaero quid concurrit ad rationem adoptivae filiationis? Non videtur quod sola conformitas voluntatis adoptantis et adoptati, quia sic homo posset habere angelum in filium adoptivum. Ergo ultra hoc requiritur similitudo specifica adoptantis cum adoptivo. Sed secundum divinam naturam non est Filius Dei similis in specie cum hominibus. Ergo, cum pro tunc fuissemus filii Dei adoptivi, sequitur quod et pro tunc Christus fuisset nobis similis secundum naturam, et hoc non potuisset fuisse nisi secundum naturam humanam. Ergo sequitur quod, dato quod Adam non peccasset, non minus Filius Dei humanatus fuisset.

[57] Ut sic possit ratio confirmari: quandocumque aliquae condiciones concurrunt ad aliquem effectum quarum quaelibet est sufficiens ad ponendum illum effectum, ex remotione unius illarum causarum, non removetur ille effectus; sed ad hoc quod Christus incarnetur non solum concurrebat nostra redemptio, sed etiam filialis adoptio, meritorum promotio; ergo dato quod non indiguissemus redemptione, cum indiguissemus aliis, adhuc Christus incarnatus fuisset postquam nos ad regnum ordinavit, sine cuius adiutorio non poteramus consequi regnum vitae.

[58] Praeterea, posito aliquo quod non est de ratione alterius vel remoto, non minus permanet illud ad cuius rationem tale quid non intrat, sicut posito vel remoto asino, non minus esset homo, cum ad hominis rationem asinitatis condicio minime requiratur; sed sacramentum matrimonii et peccatum hominis sic se habent quod sunt ad invicem impertinentia; ergo posito peccato primi hominis vel non posito, non minus sacramentum matrimonii fuisset. Nam et hoc fuit prophetatum ante hominis lapsum, cum dixit Adam in mulieris formatione <Genesis 2.24>: “Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et coadhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.” Sed matrimonium est signum humanitatis cum deitate et ipsius Christi cum Ecclesia; ergo, cum hoc sit de ratione sua ut est sacramentum, dato quod homo non peccasset, adhuc fuisset signum huius duplicis coniunctionis. Vel ergo fuisset signum verum vel falsum. Non falsum, quia in sacramentis nulla falsitas reperitur. Si ergo verum, habetur propositum quod adhuc, dato quod homo non peccasset, non minus Filius Dei incarnatus [256rb] fuisset.

<Ad rationes 5-8 Lincolniensis>

[59: ~54] Ad istas rationes respondeo. Ad primam, cum dicitur quod Ecclesia non remansisset acephala, dato quod homo non peccasset: hic dico quod Ecclesiam habere capitis conformitatem non est absolute necessarium secundum rationem specificam capitis et membrorum, sed hoc est solum necessarium condicionaliter, ut sit necessitas consequentiae et non antecedentis vel consequentis. Unde bene sequitur: ‘Deus sic aeternaliter ordinavit quod caput Ecclesiae erit secundum conformitatem specificam capitis et memborum, ergo sic erit’, non tamen est necessaria aliqua pars. Nunc ergo dico quod non propter illam causam ordinavit Deus incarnationem, sed propter nostram redemptionem. Et igitur sequela incarnationis est quod Christus sit caput Ecclesiae, et ideo ablata condicione redemptionis, auferetur et ratio capitis secundum naturae conformitatem in specie. Sed ex hoc non sequeretur quod Ecclesia esset acephala simpliciter, quia ab inferiori ad superius negative non valet consequentia. Nunc autem iste terminus ‘acephalum’ includit negationem in definitione sua exprimente quid nominis, nam ‘acephalum’ idem est quod aliquid non habens caput. Nunc autem, sicut non sequitur: ‘A non habet caput secundum naturae conformitatem in specie, ergo A non habet caput’, ita non sequitur: ‘A est acephalum secundum naturae conformitatem in specie, ergo A est acephalum’, nam in casu quo Adam non peccasset, deitas tantummodo esset caput Ecclesiae quae potest supplere vicem causalitatis perfectissimae cuiuscumque alterius concurrentis in ratione capitis immo si argumentum concluderet, manifeste induceret quod Christus non posset esse caput Ecclesiae nisi fieret homo, quod non reputo sane dictum. Quare etc.

[60: ~55] Ad secundam rationem, quae tangit istam radicem: quod dato quod homo non peccasset, adhuc eguissemus coadiutore ad meritorie operandum, et ex incarnatione habemus istud adiutorium, ergo propositum: hic dico quod nos habere adiutorem in nostra actione meritoria potest dupliciter intelligi: aut per modum acceptantis et gratiam conferentis, aut per modum gratiam impetrantis. Et iuxta hoc dico duas propositiones. Quarum prima est haec: quod pro quocumque statu, sive naturae institutae sive naturae destitutae, eguissemus adiutore in nostra meritoria actione per modum acceptantis et gratiam conferentis. Ista patet, quia liberum arbitrium suis naturalibus derelictum non potest mereri vitam beatam; quare propositum. Secunda propositio est negativa: quod in statu naturae institutae non erat necesse quod haberemus coadiutorem per modum gratiam impetrantis. Ista propositio apparet, quia quicquid Deus potest facere mediante causa secunda, se solo potest facere. Ad propositum igitur dico quod non sequitur quod, si pro nunc indigeremus coadiutore per modum gratiam impetrantis, ergo et pro tunc. Et ideo dico quod, ex quo Deus statuit quod Christus nos redimeret, statuit similiter quod suum meritum nos in bene operando [256va] iuvaret, et totum hoc sequela fuit redemptionis, non, inquam, formalis, sed potius legalis. Quare propositum.

[61: ~56] Ad tertium, cum dicitur in radice quod ex incarnatione sumus filii Dei adoptivi, quae adoptio numquam fuisset nisi per naturae conformitatem in specie: hic breviter dico quod ad rationem adoptivae filiationis tria principaliter concurrunt, scilicet extraneitas in natura, gratificatio, et ordinatio ad possidendum haereditatem. Extraneitas in natura, hoc est quod ille qui adoptatur in filium non sit ab adoptante per viam generationis. Ex quo apparet quod in ratione adoptivae filiationis non cadit naturarum conformitas in specie. Et ideo staret quod essemus Dei adoptivi filii absque hoc quod aliquod suppositum esset humanitatum, nam de facto nos sumus Dei Patris filii adoptivi, Qui tamen non est incarnatus. Quare propositum.

[62: ~58] Ad quartum et ultimum de matrimonio, dico breviter quod, licet nunc de facto ita sit quod matrimonium sit signum duplicis copulationis, videlicet copulationis humanitatis cum deitate et similiter Christi cum Ecclesia, tamen non est necesse quod sit signum talis copulationis. Unde concedo quod, si Adam non peccasset, numquam matrimonium praemissae duplicis copulationis signum extitisset, nam peccatum Adae fuit incarnationis occasio, sicut et morbus et occasio medicinae. Et ideo si non praefuisset peccatum, nec fuisset incarnatio subsecuta. Nec per consequens matrimonium fuisset signum beatae incarnationis.

[63] Et cum dicitur quod matrimonium praecessit culpam: hic dico quod matrimonium in ratione signi non praecessit culpae provisionem. Unde si quis esset ordo intelligentiae divinae, esset talis: quod Deus primo vidit hominem per culpam casurum; secundo ipsum remedium contra casum, quod fuit incarnatio cum suis sequelis; tertio vidit matrimonium huius mysterii signativum. Et ideo in praevisione divina culpa praecessit matrimonium in ratione significationis, licet quo ad executionem matrimonium praecesserit culpam. Et sic apparet quod significatio matrimonii fuit incarnationis sequela, ex qua non concluditur oppositum praedictorum. Quare intentum.

<Rationes 9-12 Lincolniensis>

[64] Ulterius arguitur contra praemissam positionem per alias quatuor rationes. Et primo sic: completa beatitudo hominis non est sequela criminis parentalis, ergo dato quod Adam non peccasset, non minus homo fuisset complete beatus. Consequentia patet, et assumptum similiter. Et tunc ultra: cum igitur ad beatitudinem completam hominis requiratur perfecta quietatio omnium suarum potentiarum, sequitur quod secluso crimine parentali, adhuc quaelibet potentia hominis fuisset quietata, et per consequens tam visiva quam gustativa, et sic de aliis. Cum igitur perfecta [256vb] quietatio potentiae provenit ex sui coniunctione sive cum suo obiectio vel cum illo qui supplet aeque vel magis perfecte vicem sui obiecti, sequitur quod in illo statu fuisset cuiuslibet potentiae ad suum obiectum vel ad aequivalens perfecta coniunctio. Ubi ergo talis coniunctio nullam ponit difformitatem, non videtur quare obiectum proprium non esset respectu suae potentiae. Nunc autem obiectum potentiae visivae applicatum sibi nullam dicit difformitatem, sicut est in gustativa vel generativa. Ergo videtur quod habuisset in beatifico statu rationalis creatura tale obiectum visibile. Nec videtur modus perfectior quam quod nobilissima creaturarum corporalium esset divinitati unita; talis autem esset humana natura; ergo rationabile videtur quod, esto quod primus parens non peccasset, quod adhuc Filius Dei ad complete beatificandum hominem humanatus fuisset.

[65] Et ista videtur expresse intentio Beati Augustini in libro De spiritu et anima, sic dicentis:{13} “Duo siquidem sunt in homine sensus, unus interior et alius exterior. Et uterque bonum suum habet in quo reficitur: sensus interior reficitur in contemplatione deitatis, sensus vero exterior in contemplatione humanitatis. Propterea enim Deus homo factus est ut totum hominem in se beatificaret et tota conversio hominis esset ad ipsum et tota dilectio hominis esset in ipso, cum a sensu carnis videretur per carnem et a sensu mentis per deitatis contemplationem. Et hoc erat totum bonum hominis ut sive ingrederetur sive egrederetur pascua in factore suo inveniret: pascua foris in carne Salvatoris, et pascua intus in deitate Creatoris.” Haec ille. Ex quibus verbis manifeste colligitur quod de mente Beati Augustini fuit quod adventus Salvatoris in carne non fuit solum propter generis humani redemptionem. Quare propositum.

[66] Praeterea, dato quod homo non peccasset, adhuc rerum universitas sua perfectione non caruisset; cum igitur tunc unumquodque perfectum est quando suo fini natum sit coniungi, vel secundum naturam propriam vel secundum naturam suam similitudinem continentem, sequitur quod, dato quod homo non peccasset, adhuc fuisset praemissa coniunctio subsecuta. Et cum non videatur rationi consonum ut omnes naturae simul uniantur suo fini unione hypostatica et reali, sequitur quod sufficit quod haec unio fiat secundum naturam omnium creaturarum similitudinem continentem. Nulla alia videtur creatura omnibus creatis similior nisi humana natura, iuxta illud quod dicit Beatus Gregorius in homilia de ascensione,{14} quod nomine omnis creaturae homo intelligitur propterea quia habet aliquid commune cum singulis creaturis: esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis. Ergo sequitur quod sola [257ra] redemptio humani generis non fuit praecisa causa incarnationis, sed etiam universitatis creaturarum perfectio. Quare propositum.

[67] Praeterea, universum prout etiam Deum includit habet aliquam unitatem; sed quanto aliquid imaginatur perfectius, tanto correspondenter sua unio est perfectior; cum igitur universum ut sic sit perfectius specie bovis vel asini, sequitur quod unitas universi est perfectior quam sit unitas bovis vel asini. Et tunc ultra: cum autem unitas quae reperitur in asino et bove sit vel naturalis vel specifica vel generalis, sequitur quod unitas universi debet esse istis unitatibus perfectior. Nunc autem universum prout includit Deum non habet unitatem numeralem ita quod omnia sint eadem numero. Nec similiter habet unitatem specificam. Nec similiter unitatem generis, quia Deus non est in aliquo genere cum creatura. Ergo ad connexionem universi oportet imaginari aliam unitatem. Talis non potest poni unitas essentialis cum rationum suppositalium distinctione. Ergo oportet quod ponatur per modum substentificantis et substentificati. Et per consequens inter Deum et alias creaturas propter perfectionem universi fuit necessaria unio hypostatica Dei ad creaturam. Sed dato quod homo non peccasset, adhuc universum sua non caruisset connexione; ergo dato quod homo non peccasset, adhuc Deus creaturae unitus fuisset. Sed nulla creatura videtur congruentior homine ad assumptionem, ut prius deductum est; ergo propositum.

[68] Praeterea, inter quaecumque extrema est imaginabile medium, et si extrema sunt realia, debet etiam medium esse reale, ut experientia docet; sed ista sunt extrema, videlicet una essentia in tribus suppositis et tres personae in tribus essentiis; ergo ad perfectionem universi requiritur quod inter ista extrema sit medium. Nullum autem medium inter ipsa reperitur nisi quod sit una persona in tribus naturis; ergo sequitur quod perfectio et complementum universi exigunt ut sit una persona in tribus naturis. Non videtur convenientior modus quam quod persona divina uniatur humanae, quae continet duas naturas specie differentes. Et per consequens tunc una persona erit in tribus naturis. Ergo perfectio universi exigit ut persona divina naturae humanae uniatur. Cum igitur perfectio universi non defuisset Adam non peccante, sequitur quod ipso non peccante adhuc natura humana divinae naturae fuisset unita, quod est positionis oppositum. Quare propositum.

<Ad rationes 9-12 Lincolniensis>

[69: ~64] Ad istas rationes respondeo. Ad primam, cuius radix est de completa hominis beatitudine, tam secundum portionem intellectivam quam etiam secundum sensitivam, dico tres propositiones. Quarum prima est quod perfecta quietatio potentiae visivae et cuiuscumque alterius potentiae sensitivae non provenit in beatifico statu formaliter ex aliqua apparentia obiectiva. Ista propositio apparet, [257rb] aliter Deus non posset quietare potentias sensitivas sine suis obiectis, quod falsum est, quia quicquid Deus potest facere mediante causa secunda, se solo potest facere. Secunda propositio: laetitia potentiae visivae proveniens ex aspectu humanitatis Christi est de facto maxima laetitia quae provenit potentiae visivae de aliquo visibili corporali. Ista propositio patet, quoniam omnes qualitates visibiles quae sunt in Christi humanitate sunt perfectiores quam sint in aliquo alio corporali. Nam ipse Christus, secundum humanitatem, est sole speciosior et cunctis corporibus caelestibus. Quare cum potentia visiva ibi sit summe disposita, habetur propositum. Tertia propositio est quod laetitia visivae potentiae ex aspectu humanitatis Christi proveniens non est ipsa beatitudo potentiae sensitivae. Patet, quia talis beatitudo provenit ex redundantia visionis et dilectionis circa obiectum beatificum. Ex quibus tribus apparet ad argumentum responsio, nam ex hoc videtur quod ad completam beatitudinem hominis non requiritur visio humanitas Christi.

[70] Et cum dicitur quod sic, saltem in obiectis quae non ponunt imperfectionem in potentiis: hic dico quod adhuc istud non est necesse, ex quo est aequivalens. Nam sonus respectu potentiae auditivae non dicit imperfectionem, cum etiam in ecclesiis pro nunc utamur huiusmodi melodiis, et tamen non oportet quod ibi de necessitate sint isti continui cantus, licet de facto sint secundum sanctos ad laudem et magnificentiam Dei. Non tamen ad hoc quod potentia auditiva beatorum principaliter quietetur. Solum enim obiectum beatificum sufficit ad omne id quod requiritur ad quietem utriusque partis.

[71: ~65] Et ad dictum Beati Augustini, dico quod sic est suum dictum glosandum: quia enim totus homo perierat et ideo factus est homo ut totum hominem beatificaret, id est, salvaret, ex qua beatificatione et salute consecutum est ut haberet pascua foris in humanitate, quia magnum gaudium est beatis Christum corporaliter videre, et similiter pascua intus in deitate. Et hoc sufficit pro intentione Augustini.

[72: ~66] Ad secundam rationem, quae consistit in perfectione universi per hoc quod humanitas communicat cum omnibus creaturis: hic dico breviter quod perfectio universi potest sumi dupliciter, vel pro perfectione substantiali vel accidentali. Primo modo, dato quod homo non peccasset, adhuc universum perfectum fuisset perfectione substantiali. Sed loquendo de perfectione accidentali, non oportet quod, si Adam non peccasset, universum non habuisset istud bonum quod est Deum esse hominem.

[73] Et cum probatur quod sic, quia unumquodque tunc dicitur perfectum cum est natum suo fini coniungi: hic dico quod finis rei quidam est intrinsecus et quidam extrinsecus. Verbi gratia, gravis finis intrinsecus est sua forma, sed extrinsecus est centrum terrae. Ulterius, finis extrinsecus est [257va] duplus, quidam proximus et quidam remotus, sive quidam particularis et quidam universalis. Nam finis particularis gravis est centrum, sed universalis est Deus, cuius voluntate lapis in esse conservatur. Ulterius dico quod uniri potest sumi multipliciter, sed ad propositum dupliciter, videlicet per propriae realitatis praesentiam et per modum subsistentiae. Ad propositum igitur, dico quod si Adam non peccasset, unumquodque fuisset unitum suo fini proximo et remoto, sive universali et particulari, et hoc unione per propriae realitatis praesentiam, sicut et nunc est de facto quod Deus ubique est, et hoc sufficit ad perfectionem creaturae. Sed de alia unione non est necesse quod fuerit in homine vel in angelo, ut supra in secunda conclusione dictum est [cf. 12], quae numquam fuisset nisi propter humani generis redeptionem. Quare propositum.

[74: ~67] Ad tertiam rationem, quae tangit de unitate universi, quod dato quod Adam non peccasset, adhuc fuisset perfectissima unio in universo quam sit generis, speciei, et numeri; haec autem non videtur nisi hypostatica; quare propositum: hic dico quod ad praesens dupliciter potest sumi unitas, videlicet connexionis vel praedicationis. Si intelligit de unitate primo modo, illa absque dubio non est generis, speciei, vel individui, sed est ordinis rerum in universo, ut levia sint sursum, gravia deorsum, et sic de aliis. Et hoc fuisset, dato quod homo non peccasset. Et ex hoc non concluderetur quod Deus esset homo et homo Deus.

[75] Si autem intelligitur de unitate praedicationis, sic dico quod innuit quodam modo quod, dato quod homo non peccasset, omnis modus praedicandi fuisset. Et cum modus generis, speciei, vel individui non sit talis modus qui posset Deum connectere universo, requireretur modus unionis hypostaticae: hic dico quod non oportet quod quilibet talis modus unionis fuisset Adam non peccante. Unde in rei veritate haec praedicatio: ‘Deus est homo’, non dicitur proprie numeralis sicut est ista: ‘Sortes est Sortes’. Nec est proprie specifica sicut est ista: ‘Sortes est homo’, sed est hypostatica, prout alias fuit dictum. Ulterius, dato quod concederetur quod illa unio fuisset, adhuc non sequeretur quod Deus esset homo, quia staret quod Deus assumeret angelum vel aliam creaturam, et tunc esset praedicatio hypostatica absque hoc quod incarnatio poneretur. Quare propositum.

[76: ~68] Ad quartum, cum dicitur quod inter extrema realia congruum est medium existere, sed ista sunt extrema: ‘Tres personae sunt una in essentia’ et ‘Tres essentiae sunt in tribus personis’; ergo inter ista est aliquod medium; tale est ‘Una persona est in tribus naturis’; ergo propositum: hic primo dico quod ratio deficit in forma, nam per hoc probabo quod homo est asinus et album est nigrum. Nam capio ista duo extre[257vb]ma: ‘homo albus’ ‘asinus niger’. Duo sunt media inter ista, vielicet ‘homo asinus’, ‘albus niger’. Cum igitur ista sint extrema realia, videlicet ‘homo albus’, ‘asinus niger’, sequitur secundum praedictam deductionem quod ista sunt media realia: ‘albus niger’, ‘homo asinus’, quod falsum est, et igitur deductio nulla.

[77] Dico tamen pro materia quod propositio assumpta, scilicet ‘inter extrema realia reperitur medium reale’, veritatem habet universaliter de extremis habentibus continuitatem, quia si continuum est, habet medium ex extrema. De aliis autem extremis non oportet. Non enim oportet quod, si albedo est, et similiter nigredo, quod eo ipso sit rubedo.

[78] Si autem dicatur quod hoc requiritur ad complementum universi, diceretur quod non oportet nisi extrema naturali exigentia medium requirerent, cuiusmodi non est in proposito. Nam ante incarnationem erant huiusmodi extrema: ‘Trinitas personarum in una essentia’ et ‘Trinitas essentiarum in Trinitate personarum’, et tamen pro tunc non erat medium istud, videlicet ‘unitas personae in tribus naturis’. Et per consequens ratio ita concluderet quod semper Filius Dei fuisset incarnatus sicut modo dicitur incarnatus. Quod tamen non est verum secundum fidem, quia in tempore plenitudinis istud mysterium extitit consumatum. Et ita ratio non convincit.

<Rationes 13-16 Lincolniensis>

[79] Ulterius arguo contra praedictam positionem per alias quatuor rationes, ut sexdecenarius numerus compleatur iuxta promissum. Arguitur enim primo sic: ex peccato Adae non provenit quod sit quadruplex modus educendi hominem in existentia actuali. Sed est quadruplex modus educendi hominem in existentia actuali, videlicet nec de viro nec de muliere, per plasmationem, ut dicimus de Adam; secundus modus de viro sine muliere, sicut dicimus de Eva; tertius modus de viro et muliere, sicut communiter homines generantur; quartus modus restat de muliere sine viro. Ergo dato quod homo non peccasset, iste quadruplex modus eductionis fuisset. Et per consequens fuisset productio hominis de muliere sine viro; talis autem est incarnatio; ergo propositum. Quod autem talis modus quadruplex fuisset apparet propter universi perfectionem, quia si iste quartus modus universo defecisset, non videretur perfecte completum. Quod non est verum, quoniam nihil possumus rationabiliter cogitare quod subterfugiat continentiam universi. Quare propositum.

[80] Praeterea, si infimum individuum in aliqua specie producitur ab agente, dato quod nihil aliud intenderetur, multo fortius et perfectissimum individuum in eadem specie produceretur dato quod nihil aliud intenderetur, sicut si Sortes et Plato sunt ad productionem in intentione naturae et Sortes est perfectior Platone, non videtur quod natura intendat ad productionem Platonis per se et ad productionem Sortis per accidens; sed [258ra] ita est quod humanitas Christi est perfectissima humanitas quae sit in humana specie; ergo si de facto Deus per se tendebat ad productionem Adae, sequitur quod a fortiori per se et non per accidens tendebat ad productionem humanitatis Christi. Non igitur occasionaliter produxit humanitatem Christi, et per consequens, occasione peccati Adae non praecedente, non minus fuisset producta humanitas Christi, cum ad ipsam per se Deus intendebat sicut ad humanitatem Adae vel Evae. Quare propositum.

[81] Praeterea, totum genus mutationis est indifferens ad peccatum Adae, et per consequens sive peccatum Adae ponatur sive non, non minus totum genus mutationis fuisset; sed posito toto genere mutationis, ponitur Verbum incarnatum; ergo dato quod homo non peccasset, non minus Verbum incarnatum fuisset. Consequentia patet. Probo minorem, nam posita transsubstantiatione secundum legem currentem, ponitur Verbum incarnatum, quia nihil transsubstantiatur in aliud nisi substantia panis in corpus Christi; sed posito toto genere mutationis, ponitur transsubstantiatio, cum ipsa sit realis mutatio; ergo posito toto genere mutationis, ponitur ipsa incarnatio. Aliter ex peccato Adae haberet genus mutationis compleri, quod non videtur verum, ut prius dictum est, cum sit potius indifferens ad illud. Quare propositum.

[82] Praeterea, secundum omnem politiam non debet esse dominus magis liberalis servis malis quam servis bonis, cum liberalitas potius est amicis quam inimicis exhibenda; sed incarnatio fuit maximum donum liberalitatis creaturae ostensum, nam aliquod signum liberalitatis esset si vellem me induere vestibus similibus cum alio, quae tamen non excedunt condicionem meam; ergo multo magis est signum admirandae liberalitatis de illo qui vult effici frater meus, qui tamen est magnus, et ego servus iniquus. Si ergo tota Trinitas istud signum liberalitatis ostendit suis inimicis, quanto magis vel aeque istud signum ostendisset suis amicis. Et per consequens, dato quod Adam non peccasset, non minus Christus incarnatus fuisset, quod est propositum.

<Ad rationes 13-16 Lincolniensis>

[83: ~79] Ad istas rationes respondeo. Ad primum de quadruplici modo educendi hominem in existentia actuali: dico breviter quod aliud est loqui de eo quod possum intelligere, aliud de eo quod debuit evenire. Unde dato quod homo non peccasset, adhuc intelligibilis erat ille quadruplex modus eductionis. Non tamen sic evenisset.

[84] Et cum dicitur quod sic pro eo quod nihil possumus intelligere quod subterfugiat continentiam universi: hic dico quod universum potest considerari per comparationem ad Dei potentiam ordinatam vel per comparationem ad Dei potentiam absolutam. Si capiamus universum secundum primam habitudinem, multa rationabiliter et possibiliter [258rb] possumus intelligere quae non sunt in universo. Si vero capiamus secundo modo, sic absque dubio nihil possumus rationabiliter et possibiliter intelligere quod subterfugiat continentiam universi, quia quodlibet tale esset impossibile. Et ista est mens sanctorum et maxime Beati Augustini in De libero arbitrio,{15} dicentis quod nihil potest intellectus noster intelligere quod subterfugiat illam supernam artem.

[85: ~80] Ad secundum, cum dicitur de individuo infimo, si producitur a proposito et non per accidens, quod a fortiori et individuum perfectius taliter producetur: hic dico quod aliquid produci a proposito est quod producatur propter bonum rei productae. Nunc autem hoc potest contingere ad praesens dupliciter, aut propter bonum individui aut propter bonum speciei, hoc est, vel ut salvetur individuum vel ut salvetur species. Dico igitur quod productio humanitatis Christi fuit principaliter propter bonum speciei, et consequenter propter bonum proprium. Sed productio forsan animae meae fuit principaliter propter bonum individui et concomitanter ad aliud. Nunc autem productio quae tendit principaliter in maius bonum pertinens magis est a proposito. Et ideo productio humanitatis Christi propriissime magis fuit a proposito quam productio cuiuscumque alterius individui in specie humana. Quare propositum.

[86: ~81] Ad tertium, cum dicitur de toto genere mutationis quod erat indifferens ad peccatum primi parentis et ita, dato quod non fuisset, adhuc fuisset transsubstantiatio et ita incarnatio: hic dico quod genera habent duplicem latitudinem, imaginariam videlicet et realem. Quantum ad primam latitudinem, sic non dependet nec praeexigit totum genus mutationis a peccato Adae. Sed summendo secundo modo, sic dico quod transsubstantiatio fuit sequela ex occasione peccati prima, hoc est, quia Adam peccavit ideo Christus transsubstantiavit panem in corpus suum non, inquam, sequela necessaria, sed tantummodo legalis, quoniam dato non peccasset, non minus Deus id facere potuisset. Unde sicut incarnatio fuit propter peccatum, ita etiam sequentia ad incarnationem. Quare propositum.

[87: ~82] Ad quartum, cum dicitur de liberalitate quod est magis ostendenda amicis quam inimicis: hic dico primo quod maior liberalitas est bene facere inimicis quam bene facere amicis, quia unum videtur mere gratuitum, et aliud quasi debitum. Unde si transeundo per viam video amicum et inimicum in fovea, et utrumque sublevo, maiorem liberalitatem ostendo in liberando inimicum quam in liberando amicum. Et ita est in proposito.

[88] Sed quia argumentum tangit de debere et tunc facit argumentum forte, cui videlicet teneor ostendere maiora signa amoris, vel amico vel inimico: ideo dico quod, ubi aliquis teneretur ostendere istam liberalitatem, magis deberet ipsam ostendere amico [258va] quam inimico. Verumtamen in proposito non est ita, quia Deus nullius est debitor, et ideo potest liberalitatem prout vult facere secundum exigentiam rationis. Nunc autem, quia Deus respicit indigentiam creaturae, ideo sibi subvenit, et taliter subvenire, ubi non est indigentia, non videtur consonum rationi. Et ideo, quia peccatum induxit indigentiam in homine, ideo ostensa est incarnationis liberalitas, per quam homo redemptus est a vinculis inimici.

<Conclusio totius articuli>

[89] Sic igitur apparet quid sit dicendum ad rationes istius opinionis. Quae positio in rei veritate subtilior est quam est ista quam teneo, licet ista quam teneo sit devotior et auctoritatibus sanctorum consonantior. Unde ista positio imaginatur quod multae fuerunt causae incarnationis, quarum si aliqua defecisset, non propter hoc defecisset incarnatio, licet defecisset quo ad illam condicionem. Unde incarnatio fuit propter nostram redemptionem, et similiter meritoriam operationem, et similiter universi perfectionem, et sic de aliis. Nunc autem, dato quod defecisset redemptio, non fuisset incarnatio quo ad redemptionem, licet fuisset propter alias causas.

[90] Et per istum modum isti glosant omnes auctoritates sanctorum. Unde in rei veritate omne argumentum quod fieret contra eos peccaret secundum fallaciam consequentis sive arguendo ab inferiori ad superius negative, e conversio enim est bona consequentia. Unde apud eos de lege bene sequitur: ‘Redemptio est, ergo incarnatio est’, sed e converso non valet. Et ideo arguere sic: ‘Non est redemptio, ergo non est incarnatio’, est fallacia consequentis apud eos.

[91] Et ideo non propter rationes quascumque teneo oppositum istius opinionis, sed quia mihi videtur devotior et dictis sanctorum consonantior. Et consimiliter sentit dominus Bonaventura,{16} vel potius ego cum eo.

[92] Et sic apparet quod pars affirmativa articuli est tenenda. Et sic per consequens apparet per articulos quid est ad quaestionem dicendum, videlicet affirmative quod ineffabile Dei Verbum naturam passibilem de Virgine sumpsit propter liberationem humani generis a diabolica potestate.

<Ad argumenta facta in principio quaestionis>

[93] Ad argumenta igitur facta in principio quaestionis respondeo. Ad primum, apparet per primum articulum quod Deus potuit assumere naturam certis limitibus circumscriptam.

[94] Et cum dicitur quod non, quia tunc infinitum esset finitum, corruptibile esset incorruptibile: hic dico quod istae propositiones non sequuntur absolute, sed bene cum certa specificatione, videlicet infinitum secundum naturam propriam est finitum secundum naturam alienam, et mortale secundum naturam alienam est immortale secundum naturam propriam, et istud nullum est inconveniens. Sed ex hoc inferre: ‘ergo infinitum est finitum’, est fallacia secundum quid ad simpliciter.

[95] Ad secundum, patet per secundum articulum quod Virgo [258vb] Maria non fuit in originali concepta.

[96] Et cum dicitur quod sic, pro eo quod ex fervore coitus generata, ad istam rationem sufficienter responsum est in secundo articulo.

[97] Ad tertium, patet per tertium articulum quod sola generis humani redemptio fuit causa beatissimae incarnationis.

[98] Et cum dicitur quod non, quia dato quod homo non peccasset, adhuc homo fuisset perfecte beatus, ad istum responsum est supra in nona ratione [cf. 69], ubi dictum est quod corporalis visio humanitatis Christi non est beatitudo illa formalis qua quietatur visiva potentia, sed potius provenit ex redundantia beatitudinis intellectualis, clarae videlicet visionis et perpetuae fruitionis.

[99] Et in hoc ista quaestio, quae in ordine Lecturae est decima, terminatur. Deo gratias, Amen.

[100] Explicit in ordine Lecturae reverendissimi fratris Petri de Candia, Ordinis Minorum, quaestio decima super tertio libro Sententiarum.

Francisci de Maronis, In tertium librum Sententiarum... Alexander de Hales et Robertus Grossetesta... Reference... Augustinus, In evangelium Johannis tractatus 124, tract. 49, no. 5 (PL 35). Augustinus, Sermo 174, no. 2 (PL 38). “Exultet” sive “Praeconium Paschale.” Robertus Grossetesta, De cessatione legalium, ed. R.C. Dales et E.B. King (Oxford 1986)... Pseudo-Dionysius... Anselmus... Aristoteles, Physica II... Johannes Damascenus... “Exultet” sive “Praeconium Paschale.” Pseudo-Augustinus, De spiritu et anima, c. 9. Gregorius Magnus, Homilia 3... Non inveni. Bonaventura...

 

< Apparatus >

1 Francisci de Maronis, In tertium librum Sententiarum...

2 Alexander de Hales et Robertus Grossetesta...

3 REFERENCE

4 Augustinus, In evangelium Johannis tractatus 124, tract. 49, no. 5 (PL 35).

5 Augustinus, Sermo 174, no. 2 (PL 38).

6 “Exultet” sive “Praeconium Paschale.”

7 Robertus Grossetesta, De cessatione legalium, ed. R.C. Dales et E.B. King (Oxford 1986)...

8 Pseudo-Dionysius...

9 Anselmus...

10 Aristoteles, Physica II...

10 Johannes Damascenus...

11 “Exultet” sive “Praeconium Paschale.”

12 Pseudo-Augustinus, De spiritu et anima, c. 9.

13 Gregorius Magnus, Homilia 3...

14 Non inveni

15 Bonaventura...