Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Book IV, Question un., Article 1, part 1

edited by Paul Bakker and Chris Schabel.

(paragraphs 1-55 edited by Paul J.J.M. Bakker from Vat. lat. 1081, 1-16 checked against Paris, BNF, nouv. acq. 1467 (olim Cluny 75) (pars 17-55 collated by Chris Schabel against Sarnano, Bibl. comunale E 89) (in Part I, Vat. lat. 1081 has large omissions of 23 and 28 words); paragraphs 55-60 edited by Chris Schabel from Vat. lat. 1081 (and collated against Sarnano 89))

 

 

 

 

[1] Circa materiam quarti Sententiarum quaero istam quaestionem: utrum eucharistia sit sacramentum ex institutione divina corpus et sanguinem Christi signans veraciter sub speciebus panis et vini realiter contineri.

[2] Et arguo quod non tribus mediis. Et primo sic: omne sacramentum est verum signum; sed eucharistia non est verum signum; ergo non est sacramentum. Et per consequens quaestio falsa. Consequentia et maior patent. Sed minor probatur quoniam in omni sacramento concurrunt duo tanquam partes essentiales, videlicet materia et forma, et forma communiter est aliqua propositio vera, sicut patet in baptismo et aliis sacramentis: si igitur eucharistia esset sacramentum, ibi esset materia et forma verborum; [265ra] sed ibi forma verborum quae communiter assignatur non est vera; ergo nec illud est signum verum. Consequentia patet. Sed minor declaratur, nam ista forma communiter assignatur in consecratione panis “hoc est corpus meum”; sed haec propositio est falsa; ergo propositum. Probatur minor, quia sicut istud pronomen ‘ego’ significat illum qui loquitur, cum dicit ‘ego dico vobis’, ita istud pronomen possessivum ‘meum’ significat illum qui loquitur, <cum dicit&rt; “hoc est corpus meum.” Et per consequens, cum sacerdos profert illam propositionem, nihil aliud significat ille terminus “meum” nisi corpus sacerdotis. Et per li ‘hoc’ demonstratur corpus Christi. Ergo per illam propositionem “hoc est corpus meum” denotatur quod corpus Christi sit corpus sacerdotis. Sed constat quod illa propositio est falsa. Ergo et sibi aequivalens. Et per consequens haec est falsa: “hoc est corpus meum.” Quod est propositum. Nam ex hoc quod habetur quod eucharistia non est verum signum, et ita per consequens quod non est sacramentum, quod est principale intentum.{1}

[3] Praeterea, corpus Christi non continetur sub illis speciebus, videlicet panis et vini, ergo quaestio falsa. Consequentia patet, quia hoc in quaestione supponitur. Et antecedens probatur, quia si corpus Christi esset sub illis speciebus, aut esset ibi quantum aut non-quantum; sed neutrum potest dari; ergo sequitur quod nullo modo est ibi. Consequentia et maior patent. Sed probo minorem. Quod ibi non possit esse non-quantum probo: quia ubicumque est aliquod subiectum, ibi est et propria passio, sicut ubicumque est homo, ibi est risibile; sed passio corporis quod est de genere substantiae est quantitas; ergo ubicumque est corpus, ibi est quantum. Et ita non staret corpus Christi esse alicubi et ibi esse non-quantum, quod est propositum. Similiter quod non possit ibi esse quantum probatur, quia omne quod est in alio quantitative exceditur ab eo, vel saltem est sibi aequale, ut patet de loco et locato, et aliis continentibus; sed constat quod species panis et vini sunt minoris quantitatis quam sit pes corporis Christi; ergo numquam corpus Christi poterit sub illis speciebus contineri. Vel aliter oporteret dici quod in eodem loco esset pes in quo esset caput, et sic per consequens caput esset in pede, et manus in capite; quae videntur absurda. Quare propositum.

[4] Praeterea, nullum corpus potest esse in duobus locis non communicantibus; sed corpus Christi est in caelo; ergo corpus Christi sub speciebus panis et vini minime continetur. et per consequens quaestio falsa. Consequentia patet. Et minor est beati Augustini, ut habetur quarto Sententiarum, distinctione decima:{2} “donec finiatur saeculum, sursum est Dominus.” Sed maiorem probo, quoniam impossibile est contradictoria de eodem verificari; sed posito quod unum corpus sit in diversis locis, hoc sequitur; ergo propositum. Probatur minor, quia tunc staret quod in uno loco esset calidum et in alio frigidum per applicationem diversorum agentium, frigiditatis videlicet et caliditatis; et per consequens simul et semel esset calidum et frigidum; [265rb] et ita per consequens simul et semel esset frigidum et non frigidum, calidum et non calidum. Et consequentia patet, quia semper ex contrariis sequuntur contradictoria, cum ex omni oppositione inferatur contradictio. Quare propositum.

[5] Ad oppositum et pro veritate quaestionis est textus sacrae Scripturae, Matthaei 26<26-29>, ubi dicitur quod, “cenantibus autem illis, accepit Ihesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: ‘Accipite et comedite, hoc est corpus meum’; et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens: ‘Bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum’.” Quare propositum.

 

<Divisio quaestionis>

[6] Pro decisione istius quaestionis iuxta materiam trium argumentorum ad quaestionis oppositum adductorum tres erunt articuli pertractandi. Quorum primus iuxta materiam primi argumenti erit iste: utrum aliqua forma verborum a Christo fuerit instituta cuius efficacia substantia panis et vini in substantiam corporis et sanguinis Christi totaliter convertatur. Secundus articulus iuxta materiam secundi argumenti erit iste: utrum corpus Dominicum sub speciebus panis et vini contineatur realiter secundum quamlibet condicionem propriae quantitatis. Tertius articulus iuxta tertii argumenti materiam erit iste: utrum corpus Dominicum virtute sacramentalis efficaciae relinquat locum quem occupat in caelestium regione.

 

<PARS PRIMA>

<Conclusiones decem>

[8] Quantum igitur ad primum decem pono conclusiones. Quarum prima est haec: forma consecrandi sacramentum eucharistiae existit signum sensibile cadens sub obiecto adaequato potentiae auditivae. Ista conclusio ponitur contra imaginationem Innocentii, qui ponit quod in benedictione consistit consecratio. Unde imaginatur quod Christus, cum accepisset panem et benedixisset, statim in signo benedictionis facta fuit transsubstantiatio panis in corpus suum. Et consequenter tradidit apostolis, dicens: “accipite et comedite, hoc est corpus meum.” Et secundum hoc apparet quod sua imaginatio fuit quod forma consecrandi non cadebat sub obiecto potentiae auditivae, ut manifeste apparet De officio misse, parte tertia, capitulis sexto et quarto decimo.{3}

[9] Contra quam positionem et pro conclusione mea arguo primo sic: non minoris perfectionis est sacramentum eucharistiae quam sint cetera sacramenta; sed omnium aliorum sacramentorum forma consistit in verbis; ergo et istius sacramenti. Consequentia patet, quia etiam in aliis sacramentis fiunt benedictiones, quae non sufficiunt ad formam sacramenti; ergo a fortiori nec in isto [265va] sacramento, cum sit perfectius, sufficiet sola benedictio manualis. Et per consequens requiritur verbum cum debita intentione prolatum, sicut et in ceteris sacramentis. Et maior principaliter sumpta clara est. Minor vero apparet discurrendo per singula sacramenta. Quare propositum. Et confirmatur ratio: si de quo magis videtur inesse, et non inest, nec de quo minus; sed magis videtur quod benedictio manualis sufficiat ad sacramentum quod minus est, et ibi non sufficit; ergo a fortiori nec sufficiet ad sacramentum quod maius est. Et ita apparet quod forma huius sacramenti cadit sub obiecto adaequato potentiae auditivae. Quod est propositum.

[10] Praeterea, illa forma est congruentior sacramento eucharistiae quae magis est expressiva proprietatis verbi quam quae non; sed clarum est quod verbum vocale est magis expressivum verbi mentalis quam quodcumque aliud signum sensibile, iuxta illud Philosophi, in libro Periarmenias:{4} “voces sunt notae earum quae sunt in anima passionum”; ergo videtur quod in sacramento eucharistie, per quod nobis manifestatur verbi Divini dulcedo, magis debet esse forma per verbum vocale quam per quodcumque aliud signum, et per consequens quam per signum benedictionis manualis.

[11] Et in hoc apparet misterium quare omnium sacramentorum formae consistunt in verbis cum debita intentione prolatis.

[12] Secunda conclusio est haec: forma consecrandi corpus Dominicum consistit in his verbis totaliter “hoc est corpus meum” prolatis cum intentione debita ab ecclesiastico sacerdote. Ista conclusio ponitur contra imaginationem magistri Landulphi, cuius oppositum dicit quarto Sententiarum, distinctione octava, quaestione tertia,{5} ubi dicit pro prima conclusione quod, dicendo “hoc est corpus meum” praecise, sine verbis praecedentibus, nihil fieret.

[13] Contra cuius positionem et pro conclusione mea arguo sic: capto toto isto sermone “accepit Ihesus panem et benedixit, fregit deditque discipulis suis dicens ‘accipite et comedite, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem’,” constat quod nulla est inter istas propositiones propositio exprimens existentiam corporis Christi nisi ista: “hoc est corpus meum.” Cum igitur forma consecrationis non consistat in signo benedictionis, sed in verbis, non videtur, ex quo consistit in aliqua propositione infra totum illum sermonem contenta, quod in aliquo consistat rationabiliter nisi in ista: “hoc est corpus meum.”

[14] Sed forsan hic dicitur, sicut dicit Doctor Subtilis, quod non est nobis certitudinaliter traditum si tota illa sit forma consecrandi vel non; et ideo ex isto dicto posset quis dicere quod non consistit praecise in verbis istis: “hoc est corpus meum,” vel saltem est dubium.

[15] Contra: sicut in uno sacramento est certa forma verborum, sic debet esse in quolibet; sed certum est quod in sacramento baptismi certitudinaliter tenemus quod ista est forma: “ego [265vb] te baptizo in nomine patris” etc.; ergo sic debet esse in sacramento eucharistiae. Quod confirmo, nam si est aliqua certa forma verborum, et ignoratur, tunc sacerdos non magis haberet devotionem ad formam veram quam ad propositionem impertinentem. Quod non videtur rationabile. Debet enim sacerdos scire certitudinaliter in quibus verbis consistit consecratio, ut sua devotio amplius inflammetur. Et istud apparet ex consuetudine celebrantium, qui, cum perveniunt ad illa verba “hoc est corpus meum,” cum maiori devotione illam orationem exprimunt quam omnia praecedentia, ut apparet in verborum larga pronuntiatione, capitis inclinatione, vocis aspiratione, et aliis signis devotionem monstrantibus. Cum igitur non sit pie imaginandum quod tam generalis consuetudo Ecclesiae sit in errore, sequitur quod in illis verbis forma consecrandi corpus dominicum integraliter continetur. Quare propositum.

[16] Praeterea, istud videtur de intentione domini papae, Extra, De celebratione, capitulo “cum Marthe,” ubi dicitur:{6} “credimus quod formam verborum sicut in canone reperitur (et loquitur de istis verbis “hoc est enim corpus meum,” quantum pertinent ad corpus) et a Christo apostoli et ab ipsis eorum acceperint successores.” Ex quibus manifeste colligitur propositum. Et certe consonum est rationi ut homo sciat quando verba efficacia et operativa incipiunt, et quando similiter finiunt, propter maiorem reverentiam sacramenti.

[17] Tertia conclusio est haec: forma consecrandi dominicum calicem consistit in his verbis integraliter “hic est calix sanguinis mei” prolatis cum intentione debita ab ecclesiastico sacerdote. Ista conclusio apparet, sicut et praecedens, licet aliqui dubitent propter verba quae consequuntur, videlicet connexionem indicantia ut relativum et genitivus casus, videlicet “novi et aeterni testamenti, qui pro vobis” etc. Sed istud motivum non est sufficiens, ex quo sensus praemissae propositionis est completus. Sic etiam possem addere: “qui fuit sanguis immaculatus,” et sic de multis veritatibus quae possunt exprimi de Christi sanguine, quae nihil addunt vel minuunt ad formam debitam consecrandi.

[18] Quarta conclusio est haec: propositio exprimens consecrationem dominici corporis non est operativa sacramentaliter prout existit propositionis sumptae communiter portio subiectiva. Volo dicere quod haec propositio “hoc est corpus meum” non est effectiva prout est propositio. Ista conclusio sic intellecta probatur: constat secundum omnes theologos quod in fine prolationis istorum verborum “hoc est corpus meum” et similium transsubstantiatur panis in corpus Christi; sed constat quod in illo instanti propositio illa est vera, et tunc tantum significat sicut quod corpus Christi est corpus Christi; sed quia{7} ista non est operativa ratione suae veritatis, sequitur quod nec illa, et per consequens ex hoc quod vera non habet quod transsubstantiet [266ra] panem in corpus Christi. Nec ex hoc quod falsa a fortiori, quia nulla falsitas est sacramentis attribuenda. Si ergo nec ut vera nec ut falsa est operativa, et necessario altera istarum condicionum competit propositioni ex sua definitione (nam propositio est oratio verum vel falsum significans, vel vere vel false significans, propter puerilem obiectionem), sequitur quod ipsa non est operativa sub ratione qua est propositio, et per consequens nec sub ratione qua est propositio vera.

[19] Praeterea, quaelibet propositio vera de praesenti mere cathegorica praesupponit tempore vel natura suum significatum, sicut dicit communis auctoritas:{8} “ab eo quod res est vel non est, oratio dicitur vera vel falsa”; sed pro nullo instanti ante finem prolationis haec propositio est vera “hoc est corpus meum” nisi demonstretur corpus Christi, nec etiam post; ergo sequitur quod pro quocumque instanti illa propositio est vera, pro eodem praesupponit suum significatum. Non ergo eo quod vera habet quod sit operativa, cum illud sit suum significatum. Et consimiliter, ut prius deducebatur, nec ex eo quod falsa habet quod sit operativa a fortiori. Nec potest dici quod sit neutra, ut videtur dicere Doctor Subtilis,{9} quia non stat quod sit propositio et sit neutra, hoc est quod nec sit vera nec etiam falsa, nisi quis vellet dare illam frivolam responsionem quorumdam dicentium{10} quod omne insolubile est propositio vera vel falsa, nullum tamen insolubile est propositio vera nec aliquod insolubile est propositio falsa. Quod etiam in proposito non habet locum, quia ista propositio “hoc est corpus meum” non est propositio insolubilis, et per consequens apparet quod non eo quod propositio est operativa, quod est propositum.{11}

[20] Quinta conclusio est haec: propositio exprimens consecrationem huiusmodi non ut haec propositio vel qualitas per se sumpta est operativa sacramentaliter illius quod figurat. Ista conclusio sic probatur, nam possibile est quod eadem propositio vocalis a duobus proferatur, quorum unus sit sacerdos et alius non, quia Deus potest illam vocem multiplicare, ut communiter tenent theologi; et tunc, si ista propositio “hoc est corpus meum” ut est haec propositio vel quaedam qualitas haberet quod esset efficax ad transsubstantiandum panem in corpus Christi, sequitur quod, sive laicus illam proferret sive sacerdos, quod non minus consecraret; quod falsum est, quia solus sacerdos est huius sacramenti minister. Quare propositum.

[21] Praeterea, signo duas propositiones singulares, istas videlicet “hoc est corpus meum,” “hoc est corpus meum,” quarum unam proferat sacerdos et aliam laicus. Constat quod utraque est vera, demonstrando corpus Christi; et tamen una est operativa et alia non, et per consequens propositioni a sacerdote prolatae non competit eo quod propositio singularis et vera quod sit operativa, quia sic etiam competeret alteri propositioni, quod falsum est. Et igitur aliunde sibi competit quod sit operativa quam a ratione suae singularitatis vel veritatis, vel etiam sub ratione qua est quaedam qualitas. Quare propositum.

[22] Sexta conclusio est haec: prius natura vel tempore propositio formam consecrationis exprimens est operativa sacramentaliter quam sit veritatis indicativa. Ista conclusio sic probatur: nihil posterius efficit [266rb] suum prius, sed potius oppositum saepissime accidit; sed propositio vera posterior est suo significato, saltem natura; ergo propositum. Consequentia et maior patent. Et minor, quia veritas propositionis dependet a suo significato, sicut et scientia dependet a scibili, quia, ut prius dictum est, “ab eo quod res est vel non est, oratio dicitur vera vel falsa”;{12} et igitur propositio praesupponit suum significatum. Cum igitur significatum istius propositionis “hoc est corpus meum” sit quod hoc est corpus Christi, sequitur quod illa propositio ut vera non est ipsius operativa, sed potius praesupponit illud significatum. Et ita apparet quod per prius est sacramentaliter operativa quam sit veritatis indicativa. Quod est propositum.

[23] Septima conclusio est haec: propositio exprimens consecrationem huiusmodi non est operativa sacramentaliter in relatione ad sacerdotem ut ipsam actualiter proferentem. Ista conclusio sic probatur: quandocumque illa propositio profertur, nondum prolata est, et per consequens nondum est signum sacramentale; et ita apparet quod per relationem huiusmodi non diceretur talis propositio operativa — aliter, si sacerdos diceret “hoc est corpus,” consecraret, quod non videtur verum, cum illae quatuor dictiones saltem ad formam consecrandi necessario requirantur, ut prius dictum est.{13} Quare propositum.

[24] Octava conclusio est haec: propositio formam consecrationis exprimens est operativa sacramentaliter in instanti prolationis ultimae per relationem ad sacerdotem ecclesiasticum intentionem debitam sanctae matris Ecclesiae profitentem. Ista propositio sic probatur: quodlibet quod non aliter quam ex pactione divina est institutum ad significandum aliquid numquam significat illud nisi appositis condicionibus quae requiruntur ex pactione divina; sed haec propositio “hoc est corpus meum” non habet ex sua natura quod sit sacramentaliter operativa, sed per relationem ad sacerdotem habentem intentionem debitam consecrandi Deus instituit istud signum esse pronosticum; ergo sequitur quod forma consecrationis habet relationes annexas ex pactione divina ad sacerdotem debite consecrantem. Et minor apparet, quia apostoli sic tradiderunt Ecclesiae, et ipsi similiter in cena potestatem huiusmodi receperunt. Quare propositum.

[25] Nona conclusio est haec: virtus operativa sacramentaliter principalius sacerdotem respicit quam verba vocaliter prolata. Ista conclusio sic probatur: quandocumque ad aliquem effectum concurrunt plura instrumentaliter secundum perfectionem differentia, potius exigitur quod perfectius est quam illud quod est minus perfectum, sicut patet in manu et penna, quae concurrunt instrumentaliter ad scripturam, quod potius concurrit manus quam penna, pro eo quod perfectior; et sicut etiam apparet in novacula et manu barbitonsoris; et sic de aliis. Cum igitur ad transsubstantiationem concurrant sacerdos debite intendens et verba, et hoc instrumentaliter, quia ambo sunt instrumentum Dei, et sacerdos perfectior est verbis prolatis, sequitur quod condicio instrumentaliter operativa potius respicit sacerdotem quam verba.

[26] Praeterea, illud se habet principalius in aliqua operatione quod invari[266va]abilius se habet quam illud quod non sic invariabiliter <se habet>; sed constat quod sacerdos ratione characteris sacerdotalis permanenter se habet, et non variabiliter, sed verba sunt transeuntia, quoniam idem sacerdos sine variatione characteris est instrumentum respectu diversarum missarum, in quibus fit diversorum panum transsubstantiatio; et tamen non sunt eadem verba numero, sed diversa; ergo videtur quod sacerdos principalius se habet in quacumque consecratione quam ipsa verba, quae non sunt permanentia, sed potius successiva.

[27] Decima et ultima conclusio est haec: forma consecrandi corpus Dominicum est operativa sacramentaliter sine forma consecrandi Dominicum calicem et e contra. Ista conclusio sic probatur, quoniam si una forma non esset sine alia operativa, sequeretur quod sacerdos ante consecrationem calicis falsum diceret, cum dicit “hoc est corpus meum,” quia tunc vel demonstraretur corpus Christi vel non. Si sic, habetur principale intentum quod una forma sine alia est operativa. Si non, sequitur quod illa propositio quam dicit sacerdos est falsa, quod erat probandum. Quare propositum.

[28] Praeterea, dato conclusionis contradictorio, sequitur quod tota Ecclesia idolatraret. Consequens est falsum; ergo et antecedens. Et consequentia probatur, quoniam ante consecrationem calicis sacerdos elevat accidentia panis; si ergo corpus Christi non esset ibi realiter contentum, et sic tota Ecclesia adorat, sequitur quod idolatraret. Et quod e contra sit possibile apparet, quia non plus necessario praeexigit consecratio calicis corporis consecrationem quam e contra, cum una forma sit ab alia distincta, in quorum significatione non se mutuo includunt. Quare propositum.

[29] Modus et positionis imaginatio in hoc consistit: forma consecrationis, sive panis sive vini, consistit in verbis, sicut et formae aliorum sacramentorum — panis integraliter in his verbis “hoc est corpus meum” et vini in his verbis “hic est calix sanguinis mei.” Nunc autem, quia istae sunt propositiones, nec habent suam veritatem nisi in ultimo instanti prolationis verborum, ideo tunc concipitur ipsarum veritas. Et quia veritas complexa praesupponit suum significatum, ideo istae propositiones ut sunt verae non dicuntur sacramentaliter operative, quia prius natura vel tempore sunt sacramentaliter operativae quam dicantur propositiones verae. Sunt igitur operativae sacramentaliter ex pactione divina, quae{14} statuit ut verba huiusmodi a sacerdotibus proferantur, non qualitercumque, sed prout habent Ecclesiae debitam intentionem. Idcirco tria concurrunt ex parte formae, videlicet sacerdotalis potestas, actualis vel habitualis intentio iuxta sanctionem catholicam et verba superius recitata.

[30] Ex [266vb] quibus posset inferri correlarie quodammodo descriptio quae ponitur a doctore Subtili de eucharistia, quarto Sententiarum, distinctione octava, quaestione prima,{15} videlicet quod eucharistia est sacramentum corporis Christi et sanguinis veraciter contenti sub speciebus panis et vini post consecrationem factam a sacerdote sub verbis certis cum debita intentione prolatis ex institutione divina veraciter signans corpus Christi et sanguinem sub eisdem realiter contineri.

[31] Ex quibus apparet quid est dicendum de istius sacramenti condicione significativa, quod erat primum investigandum.

 

<Argumenta contra conclusiones primam et secundam et solutiones eorundem>

[32, - 8] Contra aliquas praemissarum conclusionum, ut ipsarum veritas magis appareat, arguo aliquibus mediis. Et primo contra primam arguo sic, et probo quod forma consecrandi non consistat in verbis: nulla condicio consequens consecrationem in sacramento eucharistiae est forma consecrandi in eodem; sed haec propositio vocalis “hoc est corpus meum” est condicio consequens consecrationem in sacramento eucharistie; ergo illa propositio non est forma consecrandi. Et per consequens, cum nec alia vocalis propositio videatur, sequitur quod nullum signum sensibile cadens sub obiecto adaequato potentiae auditivae est forma consecrandi. Quod est primae conclusionis oppositum. Consequentia et maior patent. Sed minor probatur, quoniam, ut apparet ex textu evangelii Matthei 26, per prius Christus panem benedixit quam fregerit, et per prius fregit quam eis dederit, et per prius dedit quam dixerit “hoc est corpus meum”; sed constat quod, quando dedit suis discipulis, pro tunc transsubstantiatio erat facta; ergo per prius fuit facta transsubstantiatio quam verbum aliquod proferret. Et per consequens habetur quod haec propositio “hoc est corpus meum” fuit prolata post formam consecrandi; quod erat probandum. Et ita habetur finaliter quod forma consecrandi non cadit sub obiecto potentiae auditivae; quod erat intentum.

[33] Praeterea, Christus non consecravit in sacramento eucharistiae verbis, ergo non videtur quod forma consecrandi consistat in verbis. Consequentia patet, quia ex imitatione Christi habetur forma in singulis sacramentis, et etiam ex ipsius eruditione; si ergo ipse verbis non confecit, nec etiam hoc conficere sic erudivit, sequitur quod forma consecrandi non consistit in verbis. Sed antecedens probatur, quia Christus sola potentia sine quocumque ministerio transsubstantiavit panem in corpus suum, non ergo per verba fecit illam transsubstantiationem. Consequentia patet. Et antecedens probatur, quia cum dixit discipulis suis “accipite et manducate,” quaero quid porrigebat discipulis: aut panem tantum aut corpus suum? Si primum, tunc falsum est quod sequitur “hoc est corpus meum,” cum ibi tunc fieret demonstratio panis. Si corpus suum, [267ra] ergo sequitur quod verba praecessit transsubstantiatio panis, et per consequens sola potentia sine verborum ministerio transsubstantiatus est panis in corpus Christi. Quod est propositum.

[34] Praeterea, omnis actio Ecclesiae circa sacramenta est ex imitatione divina, iuxta auctoritatem vulgatam “omnis Christi actio nostra est instructio”; sed nunc in Ecclesia ita est quod fractio sacramenti sequitur consecrationem; ergo sequitur quod in institutione istius sacramenti fractio sequebatur consecrationem. Cum igitur verba sequebantur fractionem, ut patet ex textu praeallegato, sequitur quod verba fuerunt secuta consecrationem. Non igitur per verba facta est consecratio, cum ipsa consecratio verba praecesserit. Ut sic possit ratio formari: quicquid praecedit prius, praecedit et suum posterius; sed prius fuit fractio quam verborum prolatio, et consecratio praecessit fractionem; ergo et verborum prolationem; et per consequens non per verba facta est consecratio. Quod est propositum. Et propositiones assumptae patent per praecedentia. Quare intentum.

[35, -32] Ad istas rationes respondeo. Ad primam — cuius radix in hoc consistit quod omnia verba fuerunt consecuta consecrationem pro eo quod Christus per prius corpus suum dedit apostolis quam dixerit “hoc est corpus meum” (ut patet per textum evangelii, ubi dicitur “fregit deditque discipulis suis et ait” etc.; quare propositum) — ad istud posset tripliciter responderi. Primo: quod Christus bis protulit ista verba “hoc est corpus meum,” semel plane proferendo in instanti benedictionis, sicut cum quis simul manu benedicit et ore verba profert, alio semel cum aperte dixit apostolis “hoc est corpus meum.” Ad propositum igitur diceretur secundum istam viam quod, licet verba secundo prolata non fuerint conversionis effectiva, tamen verba primo prolata sic; et tunc prius dixit verba quam apostolis dederit; et ex hoc non habetur quod consecraverit sine verbis, sed bene verum est quod consecravit sine istis verbis, demonstratis verbis secundo prolatis; sed ex hoc non sequitur “ergo sine verbis.”

[36] Et si dicatur quod in textu evangelii non habetur quod bis verba Christus pronuntiasset, primo videlicet clandestine et secundo palamtine,{16} posset dici quod, quamvis talis duplex prolatio non contineatur expresse in textu, tamen non propter hoc habetur oppositum. Secundo modo potest ad illud argumentum responderi exponendo illam auctoritatem: cum dicitur, “accepit Ihesus panem, benedixit ac fregit deditque discipulis suis,” id est: daturum se disposuit. Et apparet iste intellectus ex sequenti littera, cum dicit, “accipite et comedite”; nondum ergo dederat, sed se disponebat ad dandum. Et secundum istam expositionem argumentum parum concluderet. Tertio posset dici quod Christus in manibus apostolorum confecit. Unde ipse primo tetigit panem et consequenter tradidit apostolis, in quorum manibus facta est transsubstantiatio, cum dixit, [267rb] “hoc est corpus meum.” Sed istud non apparet multum congruum, quoniam tantum sacramentum in aliorum manibus confecisset. Posset etiam qui vellet addere quartum modum dicendi quod panem illum, cum dedit apostolis, multiplicavit, et sic erat in suis manibus et in manibus apostolorum. Et tunc excluderetur dubium incongruitatis quod non confecerit in manibus propriis tantum sacramentum, immo diceretur “idem panis erat in manibus apostolorum et in manibus Christi, et postmodum transsubstantiatus verborum ministerio dicendo ‘hoc est corpus meum’.”

[37] Sed licet quilibet istorum modorum satisfaciat rationi, tamen credo quod expositio auctoritatis magis propositum manifestat. Quare intentum.

[38, -33] Ad secundam rationem, cum dicitur in radice quod Christus non consecravit verbis, sed sola omnipotentia (quod apparet, cum dixit “accipite et comedite,” quid eis porrigebat, vel panem vel corpus suum? Non panem, propter verba sequentia ; ergo corpus suum; quod est propositum) — ad istud dico quod causa proprie effectiva huius sacramenti est sola Dei omnipotentia, cui subest omne possibile; cum hoc tamen stat quod ex pactione divina sit aliquod signum pronosticum indicans efficaciter transsubstantiationem huiusmodi per Dei omnipotentiam fore factam. Et quia in illa cena Christus hoc sacramentum instituebat pro generis humani singulari solatio, ideo decens fuit aliquod signum quod, ut dictum est,{17} fuerunt verba. Et cum arguitur quod non, quia Christus dicebat apostolis “accipite et comedite” antequam diceret “hoc est corpus meum”; quid igitur porrigebat? — hic dico quod imperativa locutio ex modo significandi non habet ponere rem in actuali existentia, sicut cum dico “comede,” non statim sequitur quod tu comedis; sic cum dico “accipe,” non statim sequitur quod tu accipis. Poterat ergo esse quod porrigebat eis panem transsubstantiandum in corpus suum, qui transsubstantiatus fuit antequam reciperent.

[39] Et cum dicitur quod non, propter propositionem quae sequitur “hoc est corpus meum,” diceretur quod per li “hoc” non demonstrabatur panis, sed corpus Christi; de quo inferius plenius dicetur.{18} Aliter posset dici quod porrigebat eis corpus suum non praesentialiter sub illis speciebus existens, sed mox post verborum prolationem offerebat eis species panis et vini sub quibus corpus Christi erat de proximo collocandum; et sic etiam offerebat corpus suum. Et haec responsio videtur rationabilior prima.

[40, -34] Ad tertium, cum dicitur in sententia quod prius fuit consecratio quam fractio, et prius fractio quam verborum prolatio, ergo prius consecratio quam verborum prolatio (prima propositio patet ex consuetudine Ecclesiae, et secunda apparet ex verbis evangelistae; quare propositum) — hic dico quod fractio circa [267va] species sacramentales quandoque sumitur ratione distributionis, quandoque ratione figurationis. Verbi gratia de primo: si sacerdos haberet multos communicare, et non haberet nisi unam hostiam, posset illam frangere in multas particulas ante consecrationem, ut pro se sumeret et populo sibi subiecto daret. Ratione vero figurationis fit fractio quia, ut dicit Innocentius, De officio missae, parte sexta, capitulo tertio,{19} quia Christus est caput Ecclesiae, ideo una pars significat Christum, et ponitur in patena; alia vero pars significat illos de gremio Ecclesiae triumphantis, et ideo ponitur in patena simul cum alia parte, quia sunt iam capiti Christo coniuncti; pars vero in calicem missa, quia calix passionem significat, et ideo illa pars denotat illos qui sunt in agone militantis Ecclesiae. Dico ergo quod, quando fractio sumitur ratione distributionis, non oportet quod sequatur consecrationem, et ita fuit quando Christus in cena panem fregit (quod apparet ex textu per hoc quod sequitur “deditque discipulis suis,” quia eis distribuere volebat. Quando vero sumitur ratione figurationis, sic fractio sequitur consecrationem. Et ex hoc apparet quod fractio quam imitatur Ecclesiae consuetudo non est ad illam significationem de qua fit mentio in evangelio. Et ideo auctoritas illa non inducit quod ante verba fuerit consecratio facta. Sic igitur apparet quod adhuc illa prima conclusio vera est quod forma consecrandi cadit sub obiecto potentiae auditivae.

[41, -12] Contra secundam conclusionem, quae dicit quod in his verbis integraliter consistit forma consecrandi “hoc est corpus meum,” supposita intentione debita sacerdotis, arguo aliquibus mediis. Et primo sic: quaelibet oratio de virtute sermonis significat illud quod per suos terminos exprimitur et non illud quod est in intentione proferentis, ergo et per istam orationem “hoc est corpus meum” de virtute sermonis intelligitur illud quod per suos terminos exprimitur et non illud quod est in intentione proferentis. Consequentia et antecedens patent. Et tunc ultra: cum igitur per istam orationem, si sic loquatur aliquis, non praemittendo aliquid aliud, “hoc est corpus meum,” non fiat mentio de Christo, sequitur quod ista verba per se sumpta sine verbis praecedentibus facientibus mentionem de Christo nihil aliud significant quam corpus loquentis. Et per consequens illa oratio absolute sumpta non continet integraliter formam consecrandi. Sicut, si nullam mentionem facerem de Christo, sed absolute dicerem “hec doctrina est mea,” iam propter hoc non intelligeretur quod haec esset doctrina Christi; sic in proposito. Ergo videtur quod ad formam debitam consecrandi requirantur verba praecedentia de Christo facientia mentionem.

[42] Praeterea, nulla propositio falsa est forma consecrandi in aliquo sacramento; sed haec propositio “hoc est corpus meum” est huiusmodi; ergo propositum. Consequentia et maior patent. Sed minor [267vb] probatur, nam in qualibet propositione ubi ponitur terminus demonstrativus vel demonstratur aliquid ad intellectum vel demonstratur aliquid ad sensum; cum igitur ista sit huiusmodi, quaero quid per eius subiectum demonstratur, aut corpus Christi aut substantia panis aut accidentia panis et vini ? Non primum, quia tunc corpus Christi non est sub accidentibus illis. Nec secundum vel tertium, quia tunc ista propositio esset falsa, cum sit affirmativa mere cathegorica cuius subiectum et praedicatum non supponerent pro eodem.

[43] Nec valet si dicatur, sicut communiter dicitur,{20} quod ille terminus non demonstrat nisi pro ultimo instanti prolationis totius propositionis, quia tunc haec propositio “hoc est corpus meum” non esset operativa plus quam ista “corpus meum est corpus meum,” quia nulla propositio est operativa quae foret vera, nulla posita operatione aeque sicut si operatio poneretur; sed ita est in proposito; ergo sequitur quod non est operativa, et per consequens nec formam continet consecrandi; quod est principaliter probandum.

[44] Praeterea, quilibet terminus demonstrativus cuius significatio non est dubia intellectui aliquid repraesentat in instanti pro quo profertur; sed ita est de subiecto istius propositionis “hoc est corpus meum”; ergo antequam illa propositio finiatur, subiectum illius aliquid intellectui repraesentat. Et quaero ut prius. Non corpus Christi, quia ante finem prolationis totius propositionis non est ibi corpus Christi. Si vero accidentia vel panis, sequitur quod illa propositio est falsa. Nec valet responsio superius data{21} quod talis terminus non demonstrat aliquid nisi tota propositio fuerit completa, quia sic diceretur de qualibet propositione; quod non est verum, quia significatio termini non dependet ab existentia sui in propositione; ergo dato quod propositio non compleatur, non minus terminus loco subiecti positus habet suam significationem; et ita est in proposito. Quare intentum.

[45] Praeterea, nulli habenti condicionem numeralem potest fieri additio salva integritate suae naturae, sicut patet in numeris, quia etsi binario addatur extrinsece binarius, non tamen binarius efficitur quaternarius, sed resultat nova species; si ergo formae rerum se habent sicut numeri, ex VII Metaphysicae,{22} sequitur quod eis nulla fit additio. Cum igitur ab evangelistis nusquam reperiatur haec dictio “enim” in forma consecrationis, ut patet evangeliorum codices inspicienti, sequitur quod forma qua dicimus “hoc est enim corpus meum” non est forma debita consecrandi (aliter posset fieri additio et deminutio formae sine sui variatione intrinseca; quod falsum est).

[47, -41] Ad istas rationes respondeo. Ad primam, cuius radix in hoc consistit quod ista propositio “hoc est corpus meum,” ratione significationis quae habetur ex terminis, nisi aliud proferatur, non intelligitur nisi de illo qui loquitur, et per consequens per se non est forma consecrandi — hic breviter dico quod dupliciter potest ad istud responderi. Primo modo [268ra] quod aliud est aliquid necessarium existere ad formam consecrationis, aliud est aliquid existere tamquam formae consecrationi<s> necessario praemittendum, sicut verbi gratia in exemplo naturali loquendo naturaliter aliud est producere formam substantialem, aliud necessario exigi ad hoc quod forma substantialis producatur, quoniam substantia producit substantiam, et non accidens, ut quidam opinantur,{23} et tamen accidens necessario praeexigitur ad productionem formae substantialis. Sic in proposito: in his verbis “hoc est enim corpus meum” consistit integraliter forma consecrationis, licet verba praecedentia sint necessario praemittenda, quae faciunt mentionem de Christo, propter intellectum planiorem propositionis demonstrativae. Et ideo non sequitur: ‘ista verba non sunt necessario praemittenda formae consecrationis sine his verbis “hoc est enim corpus meum,” ergo in his verbis consecratio integraliter non consistit’. Secundo posset dici quod terminus demonstrativus non habet determinatam significationem nisi secundum placitum demonstrantis, nam prolata vel proposita alicui ista propositione absolute “hoc est corpus meum,” habet ipsam dubitare, nisi sciret vel determinaret se ad certum aliquid demonstrandum. Et ideo, cum similem propositionem Christus in consecrando protulerit, posset sacerdos proferre illam propositionem habendo intentionem circa ipsam sicut Christus habuit et nunc Ecclesia habet, et ita per subiectum corpus Christi demonstrare et pronomen possessivum ad illud idem referre. Et tunc adhuc absolute proferendo verba huiusmodi, consecraret veraciter sacerdos habens talem intentionem.

[48] Et tunc, cum dicitur quod non, pro eo quod illa propositio de virtute sermonis significat illum qui propositionem huiusmodi exprimit — istud non est verum, nam de virtute sermonis quantecumque aliquis dicat “hoc est corpus meum,” posset propositionem illam dubitare. Quare etc.

[49, -42] Ad secundum, cum dicitur quod haec propositio est falsa “hoc est corpus meum,” et per consequens non est forma consecrandi, et antecedens inquisitive probatur (“quid demonstratur per li ‘hoc’” ?) — pro responsione ad istam rationem advertendum est quod diversi doctores diversimode nixi sunt huic satisfacere rationi. Quidam{24} dixerunt quod illa propositio sumitur materialiter, et ideo ibi ille terminus nihil demonstrat, sed sacerdos solummodo recitative replicat verba Christi; et hoc apparet per litteram praecedentem, cum dicitur “cenantibus illis, accepit Ihesus panem et benedixit” etc. Sed tunc isti dicunt quod in signo benedictionis facta est transsubstantiatio; et ideo non oportet quaerere de significatione verborum. Quibus alludit opinio domini Innocentii. haec tamen opinio superius improbata est;{25} et ideo de ipsa nihil ad praesens.

[50] Alii{26} dicunt quod ille terminus tenetur significative et demonstrat corpus Christi. Pro quo dicunt quod de ratione nominis est significare sine tempore; et ideo quamvis sit ibi verbum de praesenti, tamen terminus ille non artatur ad significandum ratione verbi plus praesens quam praeteritum vel etiam futurum; et ideo, dato quod per li “hoc” demonstretur corpus Christi, non oportet [268rb] propter hoc inferre quod corpus Christi sit ibi. Sed sine dubio, si quis considerat illud quod radicaliter ponit ista positio, numquam aliqua propositio, sive de praesenti, sive de praeterito, sive de futuro, esset concedenda vel neganda, quia, capta quacumque, ex quo subiectum ipsius significat sine tempore, ita posset dici quod non propter hoc oportet inferre “ergo fuit, est, vel erit,” quia non artatur subiectum per verbum additum, quod frivolum videtur.

[51] Alii{27} dixerunt quod per li “hoc” non demonstratur individuum speciei specialissimae, sed aliquod individuum generis. Et ideo illa est vera “hoc est corpus meum”; nec demonstratur ibi nisi corpus prout est individuum de genere corporis. Sed istud nihil est dictu nisi ponerentur universalia ex parte rei. Et sic essent alia individua generum, isto modo imaginandi, quod adhuc valde videtur difficile. Et ideo eundo ad communem intelligentiam, dicendo “hoc corpus,” “illud corpus,” vel demonstro Sortem vel istum lapidem, et sic de aliis. Et tunc responsio nulla.

[52] Alii{28} dixerunt quod propositio illa significat in ultimo instanti prolationis. Sed tunc remanet difficultas, quia pro tunc non est operativa.

[53] Et ideo, quicquid sit de tot verborum involutionibus, potest iudicio meo clarius difficultas ista theologice solvi, distinguendo quod ista propositio “hoc est corpus meum” est dupliciter significativa, videlicet sacramentaliter et prout est oratio enuntiativa. Primo modo est operativa et est signum pronosticum cui assistit virtus divina transsubstantians panem in corpus Christi. Secundo modo est operationis huiusmodi enunciativa. Nunc ulterius dico quod ordine naturae prius est sacramentaliter ex institutione divina significativa quam sit complexe significativa. Et ideo in ultimo <instanti> prolationis totius propositionis et habetur propositionis efficacia per modum sacramenti et ipsius veritas per modum enunciantis. Quare propositum.

[54, -44] Ad tertium, cum dicitur quod sive iste terminus demonstrativus ponatur in propositione sive non, significat, “quia significatio termini non dependet ex existentia sui in propositione,” et per consequens in principio prolationis praefatae propositionis li “hoc” aliquid demonstrat — hic breviter dico quod demonstrat corpus Christi. Sed verificatio totius propositionis non est nisi pro ultimo instanti prolationis. Et ideo, dato quod demonstretur corpus Christi, ex hoc non inferretur “ergo est hic,” sicut per istum terminum “hic” possum Antichristum demonstrare, et tamen ex hoc non inferretur “Antichristus est.” Unde in hoc verum dicit illa opinio{29} quae dicit quod significatio termini non respicit tempus. Verumtamen artatur ratione verbi adiuncti ad supponendum plus pro praesentibus quam pro praeteritis sive futuris, nisi homo vellet tunc dicere quod istae propositiones sunt falsae “omnis homo est,” “omne animal est,” et sic de sibi similibus. Quae magis sunt cavillatoria et puerilia quam alicuius rationis expressiva, pro eo quod apud eos ille terminus supponeret pro quolibet suo significato, et cum indifferenter respiciat omnem [268va] hominem sive praeteritum sive futurum, dicerent isti quod significat quod Adam est. Quae, quia falsae sunt, ideo et similiter ipsarum universales.

[55] Sed quale sit istud motivum vestrae discretioni relinquo. Sufficit enim ad propositum quod iste terminus demonstrativus ‘hoc’, antequam aliqua propositio formetur, possit demonstrare corpus Christi, ratione cuius demonstrationis non oportet inferre existentiam rei ibi vel ibi, sed, ut praedictum est,{30} finis propositionis suae quiditatis indicat rationem; quare propositum.

[56 : -45] Ad quartum, cum dicitur quod illa non videtur forma: “Hoc est enim corpus meum,” quia li ‘enim’ nusquam reperitur in codicibus evangeliorum, ad illud breviter dicitur quod illa coniunctio ‘enim’ non est de essentia formae, sed ibi tantummodo ponitur ad denotandum ordinem consecrationis ad usum materiae consecratae, qui etiam usus non est de essentia sacramenti, nec verba quae praecedunt, licet peccaret mortaliter qui ea scienter dimitteret.

[57] Pro quo est advertendum quod forma in sacramento quoad necessitatem potest considerari dupliciter, videlicet vel quoad sacramentum vel quoad ministrum. Si quoad ministrum, sic est necessaria forma qua Romana Ecclesia utitur, quam, si omitteret ministrans, peccaret mortaliter nisi esset ignorantia invincibilis, quae posset quodammodo subito causari ex aliquo defectu cerebri, propter fumositatem a stomacho indigesto frequenter ad cerebrum ascendentem. Et hoc si sit sacerdos Romanus, quod dico propter Graecos.

[58] Si vero consideretur forma quoad necessitatem sacramenti, sic videtur illa: “Hoc est corpus meum et hic est sanguis meus,” et hoc si apostoli non solum intenderunt nobis narrare veritatem facti, verum etiam tradere debitam formam. Ubi autem non intendissent nisi praecise tradere notitiam de praedicta forma per formam in significatione consimilem, tenenda est omnino forma Romanae Ecclesiae de necessitate, maxime quia inter evangelistas in consecratione calicis diversitas in verbis non modica reperitur, quoniam Matthaeus et Marcus dicunt, “Hic est sanguis meus,” Lucas vero dicit, “Hic calix novi testamenti in meo sanguine.” Canon vero dicit, “Hic est enim calix sanguinis mei.” Quia ergo videtur diversitas in huiusmodi formis, ubi evangelistae non processissent nisi via narrationis, via canonis esset tenenda, quia illa videtur exprimere formam institutionis ab apostolis traditam prout dicit Innocentius:{31} “Romana Ecclesia illud semper integra fide servavit quod ab ipsis apostolis — qui eam praesentialiter et factis et doctrinis et ecclesiasticos ritus docuerunt — ab ipsis apostolis, Petro et Paulo, quos vivos auctores habuit, et defunctos custodit, hunc ritum sacrificii accepit, quem hactenus immortali cultu servavit.”

[59] Ex quibus apparet quod forma canonis [268vb] est accipienda, quia illa non traditur per modum narrationis, sed potius per modum institutionis. Ubi autem formae ab evangelistis traditae non solum essent narrativae, sed etiam narrationis institutivae, tunc in quacumque illarum formarum consecraretur, verum sacrificium conficeretur.

[60] Et sic apparet quod illa positio quoad suas conclusiones fundamentales remanet in suo vigore. Contra alias vero conclusiones non arguo, quia per responsiones ad argumenta nunc facta sunt clarius solidatae. Et sic habetur intentum.

 

  • NEXT (Part 2)
  •  

    < Apparatus >

    1 Nam ex hoc... intentum om. Vat. lat. 1081 (Paris et Sarnano habent textum).

    2 Petrus Lombardi, Sententiae IV, d. 10.... ; Augustinus, In expositione Psalmi 54.

    3 REFERENCE?

    4 REFERENCE?

    5 Landulphus Caraccioli, In quartum librum Sententiarum, d. 10, q. 3. conc. 1.

    6 REFERENCE?

    7 quia] quam MSS

    8 Aristoteles...

    9 REFERENCE?

    10 REFERENCE?

    11 non habet locum... propositum om. per homoio. Vat. lat. 1081.

    12 REFERENCE?

    13 REFERENCE?

    14 cum add. MSS

    15 REFERENCE?

    16 palamtine MSS] melius palam tunc (?)

    17 REFERENCE?

    18 REFERENCE?

    19 REFERENCE?

    20 REFERENCE?

    21 REFERENCE?

    22 REFERENCE?

    23 REFERENCE?

    24 REFERENCE?

    25 REFERENCE?

    26 REFERENCE?

    27 REFERENCE?

    28 REFERENCE?

    29 REFERENCE?

    30 REFERENCE?

    31 REFERENCE?