Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Book IV, Question un., Article 1, part 2

edited by Paul Bakker and Chris Schabel.

(edited by Bakker from Paris , BNF, nouv. acq. 1467 (olim Cluny 75), then collated by Schabel against Vat. lat. 1081. Paris 1467 has large omissions of 24 and 28 words.)

 

  • BACK (Part 1)
  •  

     

     

    <PARS SECUNDA>

    [1] Nunc consequenter videndum est de secundo principali huius articuli declarativo, videlicet de efficacia conversiva, et hoc est investigare de ipsa conversione quae fit virtute verborum sacramentalium.

    [2] Pro cuius declaratione decem pono conclusiones. Quarum prima est haec: transsubstantiatio non est aliqua mutatio rebus naturalibus insita ex sua origine naturali. Ista conclusio sic probatur: omnis naturalis mutatio rebus naturalibus insita vel est generatio vel corruptio, augmentatio vel deminutio, alteratio vel secundum locum mutatio; sed transsubstantiatio non est aliqua illarum mutationum; ergo propositum. Consequentia patet. Et maior est non solum per experientiam nota, sed etiam est Philosophi in Postpraedicamentis, ubi sex mutationis species enumerat. Minor vero apparet in discurrendo per singulas mutationis species. Non enim est generatio, quia in transsubstantiatione nihil noviter capit esse, quia nec corpus Christi, nec aliquid aliud absolutum quod transsubstantiatur. Nec est corruptio, cum non maneat actualiter eadem materia sub utroque termino motus. Nec augmentatio similiter, cum corpus Christi non sit maioris quantitatis quam prius. Nec deminutio, quia nec in pane nec in corpore Christi. Nec alteratio, quia in corpore Christi nulla ex hoc fit alteratio secundum aliquam qualitatem. Nec secundum locum mutatio, quia corpus Christi non movetur ex hoc localiter, cum, ut postea videbitur,{1} locum quem in caelo occupat, non reliquat. Quare propositum.

    [3] Praeterea, in omni naturali conversiva mutatione illud in quod aliud convertitur dicitur ‘factum’, ut, si nutrimentum in carnem convertitur, dicitur caro ‘facta’, et sic de aliis naturalibus conversionibus; sed in transsubstantiatione panis in corpus Christi non dicitur corpus Christi ‘factum’ ista mutatione; ergo propositum. Consequentia et maior patent. Et minor est communiter a theologis concessa. Et patet etiam quia corpus Christi eque inmutabiliter secundum substantiam se habet sicut prius: quare propositum.

    [4] Secunda conclusio est haec: transsubstantiatio non est ex propria condicione annihilatio sive mutatio creativa. Ista conclusio quoad secundam partem — quod non sit mutatio creativa — apparet, quia quod creatur, noviter capit esse; nunc [269ra] autem corpus Christi non capit noviter esse; ergo propositum; nec similiter panis, cum ipse desinat esse. Sed quod non sit annihilatio sic probatur: quia nulla mutatio cuius quilibet terminus est positivus est annihilatio; sed transsubstantiatio est talis mutatio cuius quilibet terminus est positivus; ergo transsubstantiatio non est annihilatio. Consequentia et maior patent. Et minor patet, quoniam in transsubstantiatione panis est terminus a quo et corpus Christi est terminus ad quem; sed tam panis quam corpus Christi sunt termini positivi; ergo propositum.

    [5] Praeterea, creatio et annihilatio sunt opposita; si ergo transsubstantiatio panis in corpus Christi foret annihilatio, sequitur quod versa vice, si corpus Christi converteretur in panem, quod ibi esset creatio. Consequens est falsum; ergo et antecedens. Consequentia patet. Sed consequentis falsitas sic probatur: nam quod producitur de aliquo, non creatur; sed in casu illo panis produceretur de corpore Christi, quia de ipso fieret panis; sed nihil quod fit de aliquo creatur; ergo in tali casu panis non crearetur. Et per consequens eius opposita mutatio non est annihilatio, quia in isto casu esse novum panis creationem non arguit; et per consequens nec non esse ipsius arguit annihilationem.

    [6] Tercia conclusio est haec: transsubstantiatio est unius substantiae totalis versio in aliam substantiam actualiter existentem. Ista conclusio sic probatur: quaelibet transitio alicuius rei corporalis per quam materia transit in materiam, et forma in formam, est versio totalis unius substantiae in aliam; sed in transsubstantiatione panis in corpus Christi tota materia panis transit in totam materiam corporis Christi, et forma in formam; ergo propositum. Consequentia patet. Et maior, quia in nulla mutatione quas Philosophus enumerat, V Physicorum,{2} est transitus materiae in materiam, sed semper remanet aliquid sub utroque termino motus; et per consequens ubi est transitus [totalis substantiae in aliam substantiam [mg. P; om. V] nihil est [om. V] commune remanens sub utroque termino motus; [<et> per consequens transsubstantiatio [mg. P; om. V] est naturae totalis transitio. Et minor apparet per Magistrum, libro quarto, distinctione 11. Quare propositum.

    [7] Praeterea, omnis mutatio cuius terminus ad quem est aliquid positivum, et de termino a quo nihil remanet, est totalis versio unius rei in aliam; sed transsubstantiatio est huiusmodi; ergo propositum. Consequentia patet. Et maior ex hoc, quoniam, si aliquid transit in aliquid positivum, nec aliquid eius remanet, sequitur quod illud est totaliter versum in aliud, quoniam, si aliquid remaneret, non esset totaliter versum, saltem secundum illud quod remanet. Et minor apparet, quoniam transsubstantiari est unam substantiam in aliam transire, et hoc secundum rationem nominis. — Et quo apparet quod de virtute sermonis impossibile est unum accidens transsubstantiari in aliud vel in aliquam rem, pro eo quod impossibile est aliquod accidens esse substantiam, quamuis accidens totaliter possit in aliud verti, et ita transaccidentari. Unde totalis versio unius rei [269rb] ad aliam est superius ad transsubstantiationem et transaccidentationem.

    [8] Quarta conclusio est haec: transsubstantiatio est possibilis, nullam contradictionem implicans secundum nominis rationem. Ista conclusio sic probatur: quicquid potest esse novum, non repugnat sibi succedere alteri quod potest totaliter desinere esse; ergo aliqua substantia potest totaliter esse nova, hoc est secundum quamlibet ipsius rationem, et aliqua potest totaliter desinere esse; sed aliqua substantia potest totaliter succedere alteri substantiae totaliter desinenti; et per consequens una substantia potest in aliam transire. Consequentia patet. Et maior ex hoc, quoniam non est maior repugnantia quod aliquid ex simpliciter nihillo capiat aliquod esse quam ex aliquo; si ergo alicui non repugnat ex simpliciter nihilo capere esse, sequitur quod nec ex aliquo; et per consequens alicui totaliter desinenti non repugnat aliquid aliud succedere; quod est propositum. Et minor probatur, nam creatio est possibilis, nec aliquam videtur includere contradictionem; et similiter annihilatio, exquo sunt termini oppositi; et per consequens potentia quae potest creare, potest similiter annihilare, quare et rem sine sui annihilatione totaliter facere desinere esse, quia non maioris potentiae videtur secundum quam primum; quod est propositum.

    [9] Praeterea, virtus activa in cuius potestate sunt duo extrema quantum ad totum esse et quantum ad totum non-esse potest unum extremum in aliud convertere; sed ista duo extrema, panis et corpus Christi, vel quaevis alia substantia, sunt in potentia activa Dei quantum ad totum esse et quantum ad totum suum non-esse; ergo sequitur quod virtus activa Dei potest unum in aliud transsubstantiare; non ergo videtur contradictio in transsubstantiatione secundum nominis rationem. Consequentia et minor patent. Sed maior probatur in simili de partiali transitione: quoniam ex hoc ignis potest ex aqua facere ignem, quia habet dominium supra non-esse aquae et esse ignis ex aqua generandi; et ideo facit partialem transitum aquae in ignem, quia corrumpendo aquam, generat ignem; ubi ergo ignis haberet plenum dominium supra materiam aquae, ita corrumperet materiam aquae, ex ipsa faciendo materiam ignis, sicut facit de [om. V] forma. Si ergo hoc non facit, hoc provenire videtur ex hoc quod agens non habet in sua potestate illa duo extrema quantum ad totum suum esse et ad totum suum non esse; et per consequens virtus activa quae haberet talem potestatem supra utrumque extremum posset unum in aliud convertere. Et ita apparet quod transsubstantiatio videtur possibilis secundum sui nominis rationem; et hoc maxime quia Deo attribuimus omnipotentiam in agendo; quare propositum.

    [10] Quinta conclusio est haec: transsubstantiatio est subita mutatio secundum propriam quiditatem. Ista conclusio sic probatur: omnis transitus de contradictorio in contradictorium arguit aliquam mutationem; sed in transsubstantiatione est transitus huiusmodi [269va]; ergo propositum. Consequentia et maior patent ex communi doctrina. Et minor apparet, quia in instanti prolationis ultimo verborum sacramentalium est verum dicere “iam panis non est”; et immediate ante hoc fuit; ergo ibi fuit transitus de esse ad non-esse; quae sunt contradictoria; quare propositum. Sed quod sit instantanea probo: quia illud quod secundum se et quodlibet sui iam non est, et immediate ante hoc secundum se et quodlibet sui fuit, habuit subitam mutationem, quia in nullis partibus fuit successio; sed ita est de pane, qui in fine <prolationis> verborum sacramentalium secundum se et quodlibet sui iam non est, et immediate ante hoc fuit; ergo propositum.

    [11] Praeterea, si non esset subita mutatio, sed successiva, vel ergo esset ad quantitatem, vel ad qualitatem, vel ad ubi. Consequentia patet, quia omnis successiva mutatio sub altero istorum membrorum continetur. Sed non est ad quantitatem, cum ibi non sit augmentatio vel deminutio, sed rei totalis versio. Nec est ad qualitatem, quia qualitates in eucharistia manent sine alteratione ad hoc pertinente. Nec est mutatio ad ubi, quia in huiusmodi mutatione non est rei totalis versio, sed idem mobile est a principio transmutationis usque ad finem. Quare propositum. Ut sic possit ratio confirmari: in omni mutatione successiva idem mobile manet a principio transmutationis successivae usque ad finem; sed in transsubstantiatione non est sic; ergo propositum. Consequentia patet. Et minor est manifesta, quia in totali versione non manet versum [mobile P] in termino ad quem mutationis. Et maior apparet in motu locali, ubi idem mobile est in principio et in fine; similiter in motu augmentationis patet, ubi idem animal est in principio et in fine; similiter in alteratione, ubi proprie subiectum alteratur, quia qualitas proprie nec intenditur nec remittitur; quare propositum.

    [12] Sexta conclusio est haec: quaelibet creata quiditas potest in aliam quiditatem creatam totaliter pertransire. Et intelligo conclusionem generaliter, ita quod accidens potest converti in substantiam, et substantia in accidens, et sic de quibuscumque aliis creaturis. Verumtamen talis conversio generaliter non vocaretur ‘transsubstantiatio’, nec ‘transaccidentatio’, sed praecise ‘totalis rei versio’. Ista conclusio sic probatur: quaelibet creatura est in potentia Dei obiectivali, ut de ipsa naturae Conditor possit facere quicquid fieri non includit contradictionem; sed signata aliqua creatura, ipsa est in potentia obiectivali ut convertatur in aliam; ergo propositum. Probatur minor: nam signo albedinem quae debeat converti in angelum. Quaero: si esset repugnantia quod albedo converteretur in angelum, ubi haberet ortum? Non ex parte Dei, quia ipse habet plenum dominium super utramque illarum naturarum. Nec naturis repugnat passive, quia sic non posset aliquam transsubstantiationem facere, cum non sit [269vb] maior ratio de una re quam de alia, quod falsum est; quare propositum.

    [13] Et confirmatur ratio: quoniam, si esset repugnantia ex parte creaturarum, aut hoc esset per rationem transcendentis, aut per rationem generis remoti aut proximi, aut ratione speciei specialissimae, aut ratione individui. Repugnantia non oritur primo modo, quia ut sic non posset aliquam creaturam in alteram convertere; quod inferius videbitur falsum.{3} Nec similiter ratione generis generalissimi, quia non videtur maior repugnantia quod ex pane fiat corpus sensificatum quam quod ex una albedine fiat una quantitas, quae sunt diversorum generum. Nec tertium impedit, quia omnia talia genera similem habent habitudinem. Nec quartum impedit, quia panis et corpus Christi sunt diversarum specierum, et similiter diversas rationes individuales habentes, quae similem habent in omnibus oppositionem [operationem V]; ita enim repugnat quod ex asino fiat homo sicut e converso. Si ergo in aliquibus non reperitur repugnantia, sequitur quod in nullis. Et ita habetur propositum.

    [14] Praeterea, si aliqua esset impossibilitas quare una creatura non possit converti in aliam, hoc maxime videretur per hoc quod requiritur potentialitas passiva in una respectu alterius, sicut dicimus de materia respectu diversarum formarum, quae forsan non est, sicut diceretur de creatura corporali respectu spiritualis quod corporalis non habet potentialitatem transeundi ad rem immaterialem, quia non communicat cum ipsa in materia, quia ex hoc est possibilitas quod panis transsubstantietur in corpus Christi, quia panis et corpus Christi communicant in materia.

    [15: -14] Contra: quod hoc non sufficit, quia minor est repugnantia inter duas animas intellectivas quam sit inter duas naturas corporeas specie differentes; ergo magis videtur possibilitas quod ex una anima fiat alia, hoc est quod una convertatur in aliam, quam quod individuum unius speciei convertatur in individuum alterius speciei; sed secundum est possibile secundum theologos; ergo et primum.

    [16] Et praeterea, secundum illam assignationem Deus non posset convertere unum angelum in alium, cum non communicent in materia, quia ambo illorum sunt inmateriales; et ergo instantia parva est.

    [17] Et praeterea potest imaginari duplex potentia in qualibet creatura, naturalis videlicet et obiectivalis, ut alias dictum est;{4} et tunc, licet potentia naturali una non possit in aliam converti, tamen bene potentia obiectivali qua subsunt omnes creaturae beneplacito Conditoris; quare propositum.

    [18] Septima conclusio est haec: nulla creata quiditas potest per aliquam potentiam converti in substantiam supersimplicis deitatis. Ista conclusio sic probatur: illud quod non cadit sub potentia alicuius agentis non potest esse terminus conversionis realis; sed substantia deitatis est talis quod ipsa non cadit sub potentia alicuius agentis; ergo propositum. Consequentia et minor patent. Et maior ex hoc, quoniam, ut dictum est,{5} per hoc Deus potest unam [270ra] creaturam in aliam conmutare, quia respectu utriusque habet plenum dominium; et per consequens uterque terminus requiritur sub pleno dominio potentiae agentis. Quod ergo subterfugit cuiuscumque agentis dominium nullo modo potest esse terminus conversionis realis; quod erat probandum; quare propositum.

    [19] Praeterea, transsubstantiatio non est annihilatio, per secundam conclusionem, sed est totalis rei versio in aliam, per tertiam conclusionem; si ergo <res> transit in aliam rem, aut ergo manet ibi secundum propriam existentiam, aut per quandam aequivalentiam, quasi habens in illo in quod convertitur quandam aliqualitatem; non primo modo; ergo secundo modo, quia ex quo ibi non est annihilata substantia quae transit, sequitur quod quandam aliqualitatem habet in eo in quod transit. Si ergo aliqua creatura posset transsubstantiari in deitatis substantiam, sequitur quod quodammodo quaedam condicio creaturae esset in Deo; quod non videtur possibile.

    [20] Et confirmatur: quia si posset sic transire, aut igitur transiret in deitatis substantiam secundum quamlibet rationem sibi intrinsecam, et sic essentialem, aut non, sed praecise in denominationem consimilem; si primo modo, non videtur quomodo talis creatura habeat quod ex ipsa fiat immensum bonum; similiter nec secundum videtur, quia quaelibet talis ratio est formaliter independens et formaliter immensa; et per consequens adhuc ex tali creatura fieret infinite bonum; et etiam tunc non videretur ratio quare non versa vice,{6} quia consimilis habitudo est finiti ad infinitum quae est infiniti ad finitum; et igitur quam non repugnaret quod finitum transsubstantiaretur in rem infinitam tam quod infinitum transsubstantiaretur in rem finitam; et ita per consequens possibile esset Deum in creaturam converti; quod videtur impossibile; quare propositum. — Quicquid sit de rationibus istis, conclusio est vera, licet ipsius oppositum sit a contradictione defendibile; non credo quod aliquis per viam contradictionis convinceretur.

    [21] Octava conclusio est haec: transsubstantiatio non est mutationis condicio existens in aliquo subiective. Ista conclusio sic probatur: quia si esset in aliquo subiective, aut ergo in termino a quo, aut in termino ad quem; non primo modo, quia terminus a quo non est; nec in termino ad quem, quia stat terminum praefuisse, sicut nunc dicimus de corpore Christi; et per consequens per istam transsubstantiationem non capit terminus ad quem noviter esse.

    [22] Nec valet si dicatur quod terminus ad quem capit novam praesentiam in loco, quam prius non habuit; et igitur per transsubstantiationem habet terminus ad quem aliquod esse, saltem accidentale, quod prius non habuit — quia, licet de facto ita est quod corpus Christi acquirit novam praesentiam, hoc tamen non habet formaliter ex transsubstantiatione, ut dicetur in posterium,{7} quia staret quod panis transsubstantiaretur in corpus Christi absque hoc quod esset sub speciebus in sacramento, quia Deus posset transsubstantiare unum panem in corpus Christi non mutans locum in caelo, nec alium locum acquirens [270rb]; et tunc certum est quod corpus Christi esset terminus conversionis, et tamen non esset proprie mutatum; et igitur non apparet quod transsubstantiatio sit formaliter mutatio existens in aliquo subiective.

    [23] Praeterea, quodlibet in quo est subiective mutatio dicitur moveri sive mutari; sed facta conversione sive transsubstantiatione, nihil dicitur moveri; non corpus Christi, ut patet; nec panis, cum non sit.

    [24] Sed forsan dicitur quod panis movetur de esse ad non-esse.

    [25] Contra: quaero, aut movetur quando est, aut quando non est? Non quando est, quia pro tunc non est verum dicere quod transsubstantiatio est, quia positio transsubstantiationis est non existentia panis; nec est dicendum quod movetur quando non est, propter implicationem contradictionis; ergo videtur per sufficientem divisionem quod transsubstantiatio non est formaliter existens in aliquo subiective; quare propositum.

    [26] Nona conclusio est haec: aliquam creaturam corpoream in alterius creaturae corporeae converti substantiam est firmiter asserendum. Ista conclusio apparet auctoritate multiplici. Et primo Ecclesiae, Extra, De summa Trinitate et fide Catholica, capitulo “Firmiter,”{8} ubi dicitur quod “corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter contine<n>tur, transsubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem”; quare propositum.

    [27] Praeterea, Magister Sententiarum libro quarto, distinctione 11,{9} hoc idem asserit.

    [28] Ad hoc est Innocencius, De officio missae, parte tertia, capitulo 26,{10} ubi tres opiniones recitat: unam quae dicit panem manere, aliam quae dicit panem annihilari, et tertiam quae ponit panem converti; et hanc approbat; quare propositum. Hoc idem apparet De consecratione, distinctione secunda, in multis capitulis.{11}

    [29] Ex quo apparet quod illae duae positiones falsae sunt quae dicunt panem non converti in corpus Christi — et in hoc conveniunt, licet in hoc discrepent, quia una dicit panem annihilari, vel in materiam praeiacentem resolui, et alia dicit panem manere; conveniunt etiam in hoc quod utraque dicit sub speciebus panis et vini veraciter contineri corpus Christi; et hoc omnes opiniones concedunt. Quod autem praedictae opiniones sint falsae arguo sic: de sacramentis Ecclesiae id tenendum est quod sancta mater tenet Ecclesia, ut habetur Extra, De hereticis, “Ad abolendam”;{13} sed sancta mater Ecclesia tenet quod panis transsubstantiatur in corpus Christi, ut apparet per decretalem superius allegatam; ergo ita est tenendum; et per consequens oppositum asserere non est tutum.

    [30] Praeterea, ad hoc videtur congruentia, contra illam opinionem quae ponit panem manere, quia nullus non ieiunus debet celebrare; sed percepta eucharistia, adhuc quis potest celebrare, ut habetur Extra, De celebratione missarum, “Consuluisti”;{14} ergo in perceptione eucharistiae non est fractio ieiunii; sed si ibi esset substantia panis, percipiendo eucharistiam, quis frangeret ieiunium; [270va] ergo percepta eucharistia, quis non posset missam aliam celebrare; quod est contra decretalem allegatam; quare propositum.

    [31] Ista conclusio potius quam sua opposita tenenda est propter Ecclesiae auctoritatem.

    [32] Decima conclusio, et finalis quoad hoc, est ista: per nullum verbum substantivum actum vel potentiam denotans potest transsubstantiationis condicio declarari. Volo dicere quod nec per hoc verbum ‘fuit’, nec per hoc verbum ‘erit’, nec per hoc verbum ‘potest’, nec per hoc verbum ‘fit’ et suis temporibus, potest transsubstantiatio exprimi quovis modo. Primum patet, quoniam ista propositio falsa est: ‘panis erit corpus Christi’, quia cum praedicatum appellet suam formam, et propositio de praesenti in qua ponitur praedicatum praedicari de illo subiecto ‘panis’, vel de pronomine demonstrante, sit semper falsa, ideo haec est simpliciter falsa: ‘panis erit corpus Christi’. Et consimiliter est de ista: ‘panis fuit corpus Christi’; et sic de aliis propter causam assignatam. Sequitur quod nulla talium propositionum est vera, nec per aliquam talem potest condicio transsubstantiationis exprimi; quod est propositum.

    [33] Ad salvandum igitur quod fides ponit, recolligendo praedicta, oportet nos imaginari unam mutationem quae non reperitur in aliquo genere mutationis a physicis assignato, quae etiam nec est creatio nec annihilatio, nec mutatio existens in aliquo subiective. Vnde sicut in naturalibus tres inveniuntur mutationes, prout ipsas distinguit Philosophus, V Physicorum,{15} videlicet a subiecto in subiectum, a non-subiecto in subiectum, et a subiecto in non-subiectum, ita conformiter oportet nos tres mutationes imaginari quae sunt supernaturales: una est a non-subiecto in subiectum, et haec est creatio, quia est de non-ente ad ens; alia de subiecto in non-subiectum, et haec est annihilatio, quae est de ente ad non-ens; tertia est de subiecto ad subiectum, et haec est transsubstantiatio, quia est de termino positivo ad terminum positivum, de pane videlicet ad corpus Christi. Sed ista non est successiva, sed subita. Est igitur unius substantiae totalis versio in aliam substantiam actualiter existentem transsubstantiatio. Et huiusmodi possibilitas provenit ex duobus, videlicet ex aliqua activa potentia quae habet utrumque terminum sub pleno dominio sue activitatis, et similiter ex mutua potentiali oboedientia in qualibet creatura intrinsece radicata. Nunc igitur, quia istae duae condiciones quamlibet creaturam inspiciunt, ideo una potest in aliam verti sive transsubstantiari. Quia vero sola deitatis substantia est ab istis condicionibus remota penitus, ideo nihil in deitatis substantiam dicitur converti isto genere conversionis. Et talem fore conversionem firmiter credimus et firmiter confitemur, quam nescimus exprimere sicut nec alia fidei sacramenta, quoniam incomprehensibilia sunt iudicia Dei et <in>investigabiles [270vb] viae eius.

     

    <Argumenta contra conclusiones quartam, septimam, et nonam et solutiones eorundem>

    [34: -8] Contra aliquas praemissarum, ut ipsarum veritas magis appareat, arguo aliquibus mediis, et hoc contra quartam, septimam, et nonam conclusiones. Arguo igitur contra quartam, quae dicit quod transsubstantiatio est possibilis, nullam contradictionem implicans secundum nominis rationem. Et probo quod eo modo quo transsubstantiationem intelligunt communiter theologi includat contradictionem. Et signo gratia exempli tres terminos, videlicet ‘panem’, ‘corpus Christi’, et ‘Sortem’. Et arguo sic: posita transsubstantiatione panis in corpus Christi, non plus habetur quod panis sit transsubstantiatus in corpus Christi quam quod panis sit transsubstantiatus in Sortem; sed posita transsubstantiatione panis in corpus Christus, ex hoc panis non transsubstantiatur in Sortem; ergo nec similiter in corpus Christi. Et ex alia parte, si ponitur transsubstantiatio panis in corpus Christi, panis transsubstantiatur in corpus Christi; ergo videtur quod contradictionem implicat talem transsubstantiationem posse fieri. Consequentia patet. Et assumptum probatur: nam ponatur quod panis iam transsubstantietur in corpus Christi; tunc arguo sic: panis ante suum non esse non aliter se habet ad corpus Christi quam ad Sortem; et similiter post suum esse non aliter se habet ad unum quam ad aliud; ergo non videtur ratio quare magis ille panis sit transsubstantiatus in corpus Christi quam in Sortem; vel ergo erit transsubstantiatus in quodlibet ipsorum vel in nullum ipsorum; sed non in quodlibet; ergo in nullum; quod est oppositum positi. Sed antecedens probatur: quia ante non-esse panis manifestum est quod panis aequaliter se habet; sed probo quod similiter sit in instanti in quo est verum dicere ‘panis iam non est; et immediate ante hoc fuit’, quia omnem habitudinem quam prius habebat corpus Christi eandem iam habet, nec aliam acquisivit; et consimiliter est de Sorte; ergo non videtur quare magis ille panis transierit in corpus Christi quam in Sortem.

    [35] Sed forsan hic dicitur quod corpus Christi acquisivit novam praesentiam quam prius non habuit.

    [36] Sed hoc non solvit difficultatem; nam accidit transsubstantiationi quod corpus Christi succedat pani in eodem loco; et per consequens imaginabile est quod fiat secundum istam viam transsubstantiatio panis in corpus Christi absque nova praesentia acquisita; et tunc, ut prius, omnem habitudinem quam nunc habet corpus Christi, prius habuit; ergo quam primo panis non erat transsubstantiatus in ipsum, tam nec modo; aliter non videtur ratio quare etiam non esset transsubstantiatus in Sortem, et in quodlibet praeexistens. Et antecedens probatur: quia corpus Christi aeque inmutabiliter se habet sicut prius, cum nec sit mutatum substantialiter, localiter, quantitative, vel qualitative, et ita est de quolibet alio; ergo non apparet ratio quare magis istud conveniat corpori Christi, videlicet quod aliud transsubstantietur in ipsum, quam cuicumque alteri; quod est propositum.

    [37] Praeterea, in huiusmodi transsubstantiatione non videtur nisi quaedam suppletio existentiae alicuius [271ra] rei post suum esse admissum, quia ex non-esse panis habetur quodammodo quaedam corporis Christi successio supplens vicem panis; aliter non videtur intelligibile. Et tunc quaeritur: in hoc quod corpus Christi supplet vicem panis vel habet aliquam entitatem quam prius non habuit vel non? Si sic, vel illa est corpus Christi vel aliquid inexistens sibi; primum non potest dari, cum illam entitatem quae est corpus Christi prius habuerit, loquendo large de habere; si vero sit aliquid inexistens <sibi>, sequitur quod corpus Christi supplet vicem panis secundum illam entitatem, et non secundum propriam entitatem, nisi poneretur quod talis entitas esset pars corporis Christi; et tunc ex transsubstantiatione corpus Christi acquireret partem quam prius non habuit; et ita substantialiter mutaretur; quod non conceditur. Si vero omnem entitatem quam nunc habet, prius habuit, sequitur quod quam nunc supplet vicem panis tam prius supplebat; et si prius non supplebat, quod nec modo supplet; et ita sequitur quod non plus haberet per transsubstantiationem supplere vicem panis quam si talis transsubstantiatio non fieret; et per consequens ista transsubstantiatio nullo modo est intelligibilis; quare nec possibilis, cum omne possibile sit intelligibile; quare ab opposito praedicati ad oppositum subiecti concluditur propositum.

    [38] Praeterea, in omni mutatione manet aliquid sub utroque termino motus; sed transsubstantiatio est mutatio, secundum positionem istam in sua quinta conclusione; ergo in transsubstantiatione manet aliquid sub utroque termino motus. Consequentia et minor patent. Maior probatur ex ratione mutationis: quoniam mutari est aliter se habere quam prius; sed ista condicio necessario praesupponit unitatem mobilis; ergo propositum. Sed tunc consequens illatum videtur falsum, quia ibi nihil manet sub utroque termino motus, quia non corpus Christi, cum ipsum non fuerit terminus a quo transsubstantiationis; nec panis, cum ipse non sit in termino ad quem; nec aliquid eius, aliter materia non transiret in materiam, quod est contra rationem transsubstantiationis, qua dicitur, secundum istam positionem, quod est rei totalis versio in aliam rem actualiter existentem; et per consequens ista non est mutatio; et ex alia parte est mutatio; quod est contradictio. — Quare et sua condicio implicat contradictionem, ut sic posset breuiter argui: transsubstantiatio est; ergo ipsa est mutatio; et ex eodem antecedente sequitur quod non est mutatio, cum nihil sit quod se habeat aliter quam prius; quare propositum.

    [39: -34] Ad istas rationes tres respondeo. Ad primam, cuius virtus consistit in hoc quod panis non transsubstantiatur in corpus Christi, pro eo quod corpus Christi non aliter se habet ad illam transsubstantiationem quam faciat Sortes vel quodcumque aliud, quia aeque inmutabiliter se habet sicut prius, tam substantialiter quam etiam loqualiter, quantitative vel alterative; [271rb] et hoc in casu ubi ponitur non acquirere novam praesentiam — hic dico duo. Primum: quod in qualibet mutatione physica aliquid manet sub utroque termino motus; et ideo in fine motus aliter se habet mobile quam prius, sicut patet discurrendo per singulas mutationis species. Ex quo apparet quod acquisitum a mobili in termino ad quem habet vel novam realitatem absolutam vel saltem novam relationem ad aliquam absolutam realitatem; quod dico propter motum localem, quia licet mobile non acquirat novam realitatem spatii, cum totum spatium praefuerit, tamen habet novum respectum ad partem spatii ultimo acquisitam; et propter hoc mobile aliter se habet quam prius. In aliis vero mutationibus est nova realitas acquisita, ut patet in augmentatione et alteratione, et similiter in generatione, ubi materia est sub forma noviter capiente esse.

    [40] Secundum dictum est quod in transsubstantiatione terminus ad quem per se non arguit aliquam mutationem, nec accidentalem nec substantialem. Verumtamen ex mutatione termini a quo relinquitur in termino ad quem quaedam denominatio quam prius non habuit sine sui quacumque mutatione, sicut etiam patet in creatione, quoniam ex creatione provenit quod Deus dicitur ‘Creator’ sine quacumque sui mutatione; quae tamen denominatio prius sibi non conveniebat; sed hoc sibi competit per mutationem alterius. Ita et in proposito.

    [41] Quoad hoc ulterius dico quod “aliter se habere aliquid quam prius” potest sumi tripliciter, videlicet denominative, quiditative et susceptive. Verbi gratia de primo, ut quando aliquid nunc recipit aliquam denominationem quam prius non habuit, ut cum dicimus quod Deus nunc est Creator, et prius non fuit; et iste modus potius connotat alietatem in alio quam in capiente novam denominationem. Similiter de secundo apparet quando res iam habet esse quod prius non habuit, vel non-esse quod prius habuit. Tertio modo dicitur aliquid aliter se habere quam prius susceptive, sicut patet in generatione, ubi materia aliter se habet quam prius per hoc quod sub alia entitate est quam prius fuerit.

    [42] Ad propositum igitur applicando: cum dicitur quod “in instanti in quo est verum dicere ‘panis iam non est; et immediate ante hoc fuit’,” corpus Christi non aliter se habet quam prius; et similiter Sortes non aliter se habet quam prius; ergo non plus est transsubstantiatus panis in corpus Christi quam in Sortem — hic dico quod, sumendo ‘aliter se habere’ proprie, hoc est quiditative vel susceptive, consequentia nihil valet; et tamen antecedens est verum, sicut, signato Deo qui producat per creationem Sortem, et signata una alia intelligentia, et simus in instanti in quo est verum dicere ‘iam Sortes est; et immediate ante hoc non fuit’, ista consequentia non valet, sumendo proprie ‘aliter se habere’: ‘Deus non aliter se habet nunc quam prius, et similiter [271va] intelligentia data, ergo non plus Sortes est a Deo productus quam a tali intelligentia’; constat quod consequentia nihil valet; et tamen antecedens est verum. Et sic in proposito. Sed sumendo ‘aliter se habere’ primo modo et improprie, sic corpus Christi aliter se habet quam prius, quia in instanti non-esse panis est verum dicere quod est terminus conversionis alicuius in ipsum, et prius non fuit verum; quod non sic est de Sorte. Et per hoc apparet quod ista consequentia non valet: ‘si nulla transsubstantiatio esset facta, aeque corpus Christi se haberet sicut modo, ergo pro nunc nihil est transsubstantiatum in ipsum’, et hoc loquendo de ‘aliter se habere’ prout sumitur <in>proprie. Et tota ratio est quia in termino ad quem non requiritur aliqua mutatio, sed sufficit quod fiat in termino a quo; quare propositum.

    [43: -37] Ad secundum, cum dicitur quod “in transsubstantiatione non videtur nisi quaedam suppletio existentiae alicuius rei post suum esse admissum,” et tunc “vel habet aliquam entitatem quam prius non habuit” — dico breviter quod corpus Christi sive terminus transsubstantiationis ut sic non acquisivit ex hoc aliquam entitatem quam prius non habuerit.

    [44] Et cum dicitur quod tunc sequeretur quod non plus suppleret vicem panis quam prius, nego istam consequentiam; et ratio est quia ibi non dicitur ‘suppletio’ propter acquisitionem alicuius novae realitatis in termino ad quem, sed solummodo propter hoc quod aliquid transsubstantiatum est in realitatem termini ad quem. Si autem quis vellet vocare ‘suppletionem’ consimilium operum factionem, sicut cum dicimus quod Deus supplet vicem causae secundae cum producit effectum quem causa secunda debebat producere, sic absque dubio in transsubstantiatione formaliter non est talis suppletio; et ideo de suppletione esset aequivocatio; propter quod hic non aliter est capienda ‘suppletio’ quam quod una res transivit in aliam; propter quem transitum res quae mansit dicitur alterius vicem supplere; quare propositum.

    [45: -38] Ad tertium, cum dicitur quod “in omni mutatione aliquid manet sub utroque termino motus,” apparet per ea quae dicta sunt{16} quod istud non est verum, quia transsubstantiatio est mutatio in qua nihil manet sub utroque termino motus.

    [46] Et cum probatur quod sic, pro eo quod in quolibet motu oportet quod aliquid aliter se habeat quam prius — hic dico quod hoc non oportet, loquendo de ‘aliter se habere’ proprie, sed sufficit quod aliquid nunc non taliter se habet sicut prius, sicut apparet in annihilatione, ubi nec Deus aliter se habet quam prius, nec annihilatum aliter se habet quam prius, quia ipsum non est; et tamen annihilatio est mutatio; sed ideo est mutatio, quia nunc non taliter se habet aliquid qualiter prius se habebat. Et ita est in proposito de transsubstantiatione quod panis non taliter se habet nunc qualiter prius se habebat, quia iam non est et immediate ante hoc fuit; et hoc sufficit ad rationem mutationis absque cuiuslibet extremi mutatione reali; quare intentum.

    [47: -18] Contra conclusionem septimam, quae [271vb] ponit quod nihil potest converti in substantiam supersimplicis deitatis, arguitur primo sic: quaelibet condicio non ponens divinam naturam extra terminos deitatis est divinae naturae possibilis; sed divinam naturam esse terminum conversionis alicuius creaturae est condicio non ponens divinam naturam extra terminos deitatis; ergo huiusmodi condicio est divinae naturae possibilis. Consequentia et maior patent. Et minor probatur: quia omnis illa condicio est divinae naturae possibilis quae non ponit mutabilitatem, possibilitatem, sive limitationem, quia sunt contra Dei aeternitatem, actualitatem, et infinitatem; sed esse terminum conversionis nullum istorum ponit; ergo propositum. Probatur minor: quia sine quacumque mutatione vel possibilitate termini ad quem potest fieri transsubstantiatio, ut dictum est supra;{17} unde, si terminus ad quem sit finitus, possibilis, sive mutabilis, has condiciones non capit formaliter virtute transsubstantiationis; et ita apparet quod esse terminum transsubstantiationis non ponit deitatem extra terminos deitatis; quare per consequens et divinae naturae possibilis; quod est propositum.

    [48] Praeterea, transsubstantiatio nihil aliud videtur quam alicuius rei suppletio sine quacumque supplentis uariatione intrinseca vel extrinseca, et per consequens non repugnat divinae essentiae talem suppletionem facere. Consequentia probatur: quia ex hoc concedimus quod divina essentia potest supplere vicem termini intellectionis et volitionis creatae, quia nec intellectio nec uolitio arguunt in Deo aliquam variationem; unde non dicimus quod Deus possit esse terminus alicuius calefactionis vel frigefactionis, pro eo quod huiusmodi condiciones arguunt mutabilitatem in termino; cum igitur transsubstantiatio nullam mutabilitatem arguat in termino ad quem, ut apparuit superius,{18} sequitur quod quam potest esse intellectionis terminus tam et transsubstantiationis; quod est propositum.

    [49] Praeterea, si divinae essentiae repugnaret esse terminum transsubstantiationis, hoc maxime videretur propter suam infinitatem; sed istud non obviat; quare propositum. Consequentia et maior patent. Sed minor probatur: quoniam si Deus produceret unam intelligentiam infinitam, adhuc posset convertere panem in substantiam talis intelligentiae; non ergo videtur ratio infinitatis impeditiva. Similiter, non obstante finitate humane naturae, adhuc ratio suppositalis infinita terminat dependentiam eius; ergo similiter, non obstante finitate panis vel alicuius termini convertendi, divina essentia poterit esse terminus transsubstantiationis. Et similiter, non videtur ratio quare magis creatura in creaturam posset converti quam in deitatem, cum ibi non sit tanta similitudo quanta est inter divinam essentiam et creaturam ad convertendum; nam sicut dicit Philosophus, in II De generatione:{19} “In habentibus symbolum facilior est transitus”; nunc vero constat quod una gutta parvi vini facilius converteretur a magno vino quam una gutta aquae propter qualitatem symbolicam; [272ra] et igitur propter maiorem similitudinem deitatis ad quodlibet creatum facilius quodlibet creatum posset in deitatem converti quam unum in aliud.

    [50] Et confirmatur ex parte activitatis: constat quod unum dolium vini facilius in suam substantiam convertet unam gutam aque quam faciet unus cippus; ergo ubi ista conversio in termino ad quem nullam ponit imperfectionem, non videtur quare unum creatum possit in aliud creatum converti, et non in substantiam deitatis, cum substantia deitatis sit magis attractiva; est enim pelagus infinitum, secundum Damascenum;{20} quare propositum.

    [51: -47] Ad istas rationes respondeo. Ad primam, concessa maiore, nego minorem, videlicet quod esse terminum transsubstantiationis non est condicio ponens divinam essentiam extra terminos deitatis.

    [52] Et cum dicitur quod non, pro eo quod nullam ponit mutabilitatem, dico quod, quamvis ratione illius condicionis quae est immutabilitas non repugnet divinae essentiae, tamen ratione alterius, quia transsubstantiatio ex ratione propria ponit utrumque terminum sub plena oboedientia alicuius agentis, et simul cum hoc terminorum convertibilitatem; nunc autem divinae essentiae repugnat esse sub alicuius agentis plena oboedientia; et similiter quod sit convertibilis in aliud, cum hoc denotet mutabilitatem; licet igitur transsubstantiatio formaliter non arguat in termino ad quem mutabilitatem actualem, bene tamen arguit mutabilitatem potentialem; quae deo repugnat; quare propositum.

    [53: -48] Ad secundam, cuius virtus consistit in hoc: ex quo sibi non repugnat esse terminum intellectionis propter hoc quod non ponit in termino mutabilitatem, sequitur quod similiter non repugnabit sibi esse terminum transsubstantiationis — hic dico quod non est simile, pro eo quod intellectio formaliter non est actio, unde ex hoc quod me intelligo nec me destruo nec similiter construo; sed transsubstantiatio est realis actio; et ideo ponit substantiam unius rei transire in aliam; et ex hoc, licet non dicat actualem mutationem in suo termino ad quem, tamen bene ostendit terminum in quem aliud transivit esse mutabilem; non igitur est similitudo inter intellectionem et transsubstantiationem, quia in transsubstantiatione esse creatum efficeretur increatum, ubi creatura in deitatem transiret; quare non est simile.

    [54: -49] Ad tertiam, cum dicitur quod, si aliquid impediret, maxime videretur infinitas, dico breviter quod infinitas non videtur formaliter impedire aliquid esse terminum istius conversionis, quoniam, sicut dictum est,{21} si Deus produceret unam intelligentiam infinitam, adhuc posset panem in ipsius substantiam convertere.

    [55] Et cum dicitur de similitudine: quicquid sit de hoc, an Deus sit creaturae similior vel non, ad praesens non curo; tamen dico quod similitudo rerum ad invicem non est [272rb] ratio quod una potest esse terminus transsubstantiationis respectu alterius, cum ex nulla condicione creaturarum intrinseca hoc proveniat, nisi per hoc quod uterque terminus est sub plena agentis obedientia, et quantum ad suum esse totale et quantum ad suum non esse totale, ac per hoc sit inter terminos mutua convertibilitas; quod in proposito non est verum; et ideo parum valet allegare similitudinem symbolicam. Posset tamen dici quod ratio symbolica est similis in omnibus creaturis, videlicet obiectivalis potentia, quae non reperitur in divina substantia; et ideo adhuc ratione condicionis symbolice potest una creatura in aliam, et non in substantiam deitatis quovis modo transire.

    [56] Et sic patet quid est ad rationes illas dicendum.

    [57: -26] Contra nonam conclusionem, quae ponit quod de facto aliqua creatura corporea in aliam creaturam est transsubstantiata, quia panis in corpus Christi, arguitur primo sic: sicut in naturalibus non sunt plura sine necessitate ponenda, hoc est quae per rationem naturalem non convincuntur ponenda, ita in credibilibus non sunt ponenda plura quam convinci possit ex veritate creditorum; sed veritas eucharistiae salvari potest sine ista transsubstantiatione, nec auctoritas sacri canonis hoc convincit; ergo propositum. Consequentia patet. Et maior est Philosophi in pluribus locis{22} dicentis quod pluralitas est superflua ubi sufficit paucitas. Minor vero probatur: quia ad veritatem eucharistiae requiritur signum et signatum realiter sub signo contentum; sed substantia panis aeque et veracius cum suis accidentibus potest esse signum corporis Christi, quod sit in eodem loco cum pane; ergo ultra hoc ponere transsubstantiationem superfluitas magna videtur. Et quod ad hoc nos non convincat auctoritas Scripturae apparet Iohannis 6,{23} ubi fit ista disputatio, in qua nulla fit mentio de transsubstantiatione praedicta; quare propositum.

    [58] Confirmatur ratio: quia in traditis nobis Scriptura universaliter non est determinandus ille modus qui difficilior est inter omnes et ad quem plura videntur inconvenientia sequi, et qui magis retrahit homines a fidei conversione; sed constat quod sacra Scriptura tradit nobis corpus Christi esse in eucharistia; et non aliter determinat; quod potest intelligi tripliciter, videlicet per puram Christi praesentiam cum pane, vel cum suis accidentibus tantum, vel per transsubstantiationem; sed inter omnes iste est difficilior; ergo non videtur quod iste sit capiendus, cum alius magis videatur rationabilis et salvat totum quod per textum Scripturae denuntiatur; quare propositum.

    [59] Praeterea, in sacramentis veritatis nulla debet falsitas inveniri; sed constat quod accidentia panis sunt signum naturale substantiae panis; ergo in illo sacramento ita debet esse ut evitetur falsitas significationis. Consequentia ex hoc patet, quia aliter ibi esset significatio falsa. Quod sic probo: quoniam omnem apparentiam [272va] quam habet aliquis ante consecrationem ad iudicandum quod ibi est substantia panis, habet et post; ergo quam primo talia accidentia erant ibi signum naturale de substantia panis, tam et post consecrationem; ubi igitur panis substantia non esset, sequitur quod signa illa essent falsa; quod videtur inconveniens. Cum igitur possit salvari veritas signi naturaliter et sacramentaliter sine transsubstantiatione huiusmodi, sequitur quod sic dicere est magis veritati propinquum, et consonum rationi.

    [60] Praeterea, in omni generatione substantiae praesupponitur substantia tanquam materiale principium, ut patet in generatione omnium naturaliter propagatorum; sed constat quod ex sacramento eucharistiae generatur vermis, qui est vera substantia, ut experientia docet; ergo ibi est aliqua substantia ex qua generatur. Quaero igitur, quae est illa substantia? Non corporis Christi, cum illa non sit corruptibilis propter dotes assumptas; ergo aliqua alia; et non videtur rationabiliter ad aliquam aliam fugiendum nisi ad substantiam panis; ergo de facto adhuc experientia docet ibi esse substantiam panis. Vel aliter: omnis mundi experientia periret etiam, quia accidens non generat substantiam, et tamen in quolibet nutrimento fit transitus alimenti in naturam rei alende (?); et experientia docet aliquos diu posse vivere cum sacramento eucharistie; et hoc non posset per accidentia sola esse; ergo ibi est aliqua substantia; nulla autem alia videtur quam substantia panis; quare propositum.

    [61: -57] Ad istas rationes respondeo. Ad primam, concedo quod in creditis non sunt plura ponenda sine necessitate.

    [62] Et cum dicitur in minori quod “veritas eucharistiae saluari potest sine transsubstantiatione,” ergo hoc ponere est superfluum — dico primo quod consequentia non valet, sicut non sequitur, ‘Deus potest producere calorem sine igne, ergo ignis est superfluus’; et ratio est quia, licet non sit necessitas absoluta, est tamen necessitas condicionis secundum ordinem quem Deus iam indidit rebus; sic dico in proposito quod, licet Deus potuisset fecisse quod substantia panis remansisset, non tamen sic fecit; et ideo secundum ordinem iam datum necesse est sic credere, licet aliter facere <Deus> potuisset.

    [63] Et cum dicitur quod ad hoc nos non cogit auctoritas, dico quod falsum est; immo ad hoc est auctoritas Ecclesiae; de qua auctoritate loquitur Augustinus contra epistolam fundamenti Manichaeorum : “Non crederem,” inquit, “evangelio, nisi Ecclesiae crederem”; nunc autem, ut apparuit supra,{24} Ecclesia istud tenet quod panis sit transsubstantiatus in corpus Christi, ut patet Extra, De summa Trinitate et fide Catholica, capitulo “firmiter,” ubi dicitur:{25} “transsubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem potestate divina”; quare propositum.

    [64] Et si dicatur: unde hoc habuit Ecclesia, cum in sacra Scriptura non contineatur expresse? — dicitur quod ex Spiritus Sancti revelatione, [272vb] sicut etiam credimus de processione Spiritus Sancti a Filio, quoniam Spiritus Sanctus non permitteret Ecclesiam quovis modo errare, sicut et ipse Salvator dicit Petro quod non deficeret fides sua; quod non solum est intelligendum de defectu quoad tempus, sed etiam quoad veritatem ; quare propositum.

    [65: -59] Ad secundam, cuius radix in hoc consistit quod sacramenta non debent esse signa falsitatis; quod tamen fieret si ibi non esset substantia panis — hic dico quod sacramentum est signum duobus modis, videlicet ut est quaedam species panis, et sic est signum naturale; secundo modo est signum sacramentaliter, prout fidelibus signat verum Christi corpus sub illis speciebus realiter contineri. Quantum ad secundam significationem, semper est signum veritatis, quia semper ibi Christi corpus post debitam consecrationis formam existit. Quantum vero ad primam significationem, dico quod dupliciter signat suum signatum: uno modo aptitudinaliter, alio modo actualiter. Primam significationem semper habet sibi annexam, sed secundam non oportet; et ideo non semper signat quod ibi panis substantia actualiter existat, sed bene aptitudinaliter. Sed intellectus capit suum errorem per quandam similitudinem, arguens quod sicut una vice signat panem actualiter existere, ita semper; quod non est verum.

    [66] Et si dicatur quod numquam per illud signum deveniret in noticiam intellectus noster quod ibi sit substantia panis, absque dubio verum est; et ideo potius talium accidencium significatio est subiectum aptitudinaliter significare quam actualiter; et ut sic semper est signum veritatis; quare ratio non concludit.

    [67: -60] Ad tertiam de generatione vermis, diversi diversa senciunt. Quidam{26} dicunt quod Deus miraculose facit unam substantiam, ex qua vermis generatur. Quidam{27} vero dicunt quod redit substantia panis, et ex illa generatur vermis. Quidam{28} vero dicunt quod sicut accidentia illa supernaturaliter subsistunt, ita supernaturaliter agunt, et ideo possunt ex ipsis produci substantiae. Sed quicquid sit de istis opinionibus, potest dici rationabiliter quod in sacramento eucharistiae ex aere circumfuso acquiritur quaedam humiditas grossa, quasi aquea, quae concurrit materialiter, ex qua cum influentia caeli generali et accidentium ibi proximorum generatur vermis vel aliqua <alia> substantia. Sed quid de nutritione? Dicitur a multis{29} quod talis miraculose substentaretur; quidam{30} vero dicunt quod, licet accidentia miraculose subsistant, tamen sine novo miraculo habent vim nutriendi, et non tantum calefaciendi vel sensum immutandi; unde isti concedunt quod ex illis accidentibus vere potest substantia generari per hoc quod in illis accidentibus est possibilitas ut transeant in materiam et formam substantialem. Alii{31} dicunt quod ex corruptione illorum accidentium generatur a deo una substantia, ex qua sumens accidentia nutrirentur, et non ratione accidentium, sed [273ra] ratione substantiae noviter generatae. Et sic per diversas vias unusquisque satisfacere nititur argumento. Sic igitur apparet quod argumentum non cogit ad ponendum ibi substantiam panis; quare propositum.

     

  • NEXT (Part 3)
  •  

    < Apparatus >

    1 REFERENCE?

    2 REFERENCE?

    3 REFERENCE?

    4 REFERENCE?

    5 REFERENCE?

    6 posset fieri add. in mg. Paris.

    7 REFERENCE?

    8 REFERENCE?

    9 REFERENCE?

    10 REFERENCE?

    11 REFERENCE?

    12 REFERENCE?

    13 REFERENCE?

    14 REFERENCE?

    15 REFERENCE?

    16 REFERENCE?

    17 REFERENCE?

    18 REFERENCE?

    19 REFERENCE?

    20 REFERENCE?

    21 REFERENCE?

    22 REFERENCE?

    23 REFERENCE?

    24 REFERENCE?

    25 REFERENCE?

    26 REFERENCE?

    27 REFERENCE?

    28 REFERENCE?

    29 REFERENCE?

    30 REFERENCE?

    31 REFERENCE?