Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Book IV, Question un., Article 1, part 3

edited by Chris Schabel.

 

  • BACK (Part 2)
  •  

     

    <PARS TERTIA >

    <De materia sacramenti Eucharistiae>

     

     

    [1] Nunc tertio videndum est de tertio principali pro complemento istius articuli, videlicet de huius sacramenti materia. Pro quo exequendo, quia materia potius est positiva quam speculativa, ideo pro ipsius declaratione sex pono conclusiones positivas propositum declarantes.

    [2] Quarum prima sit ista: panis triticeus cum aqua elementari coagulatus est materia debita in Eucharistiae sacramento.

    [3] Ista conclusio sic probatur: illius speciei quodlibet individuum cadit sub materia huius sacramenti cuius aliquod individuum fuit materia ordinata in institutione istius sacramenti; sed speciei panis triticei cum aqua elementari coagulati aliquod individuum fuit materia ordinata in institutione huius sacramenti; ergo propositum. Consequentia patet et maior ex hoc quoniam sacramentum perenne requirit materiam perennem; sed unum individuum alicuius speciei secundum naturam propriam corruptibile non est perenne; ergo, cum natura individualis non sufficiat ad perennitatem, sufficit species prout complectitur quodlibet individuum sub ea contentum. Et minor apparet, quoniam Christus confecit in tali pane, ut apparet Matthaei 26<.26>, ubi dicitur quod “accepit Ihesus panem” etc. Et quod fuerit panis triticeus apparet per hoc quod se ipsum grano tritici comparavit <Io. 12.24>. Propterea et Magister, libro quarto, distinctione 11, capitulo 5, dicit quod non potest hoc sacramentum confici nisi de pane de frumento. Et idem habetur De consecratione, distinctione secunda, “In sacramento.” Quare propositum.

     

    [4] Secunda conclusio est haec: sacramentum Eucharistiae ex fermentato et azymo potest de facto confici indistincte.

    [5] Ista conclusio sic probatur: quandocumque aliquid est commune aliquibus, quicquid de ipso dicitur, consimiliter etiam dicitur de quolibet sub eo contento; sed panis triticeus cum aqua elementari coagulatus est superius tam ad panem azymum quam etiam ad fermentatum; ergo quicquid de pane triticeo cum aqua elementari coagulato dicitur, dicitur etiam de pane et azymo et fermentato. Cum igitur esse materiam debitam in sacramento Eucharistiae dicatur de pane triticeo cum aqua elementari coagulato, et hoc prout sumitur communiter et non prout contrahitur ad aliquid singulare, sequitur quod esse debitam materiam huius sacramenti est superius ad panem azymum et fermentatum. Et ita per consequens indistincte potest confici de utroque; quare propositum.

    [6] Praeterea, Ecclesia numquam fuit in errore; sed in primitiva Ecclesia sacramentum illud celebrabatur in fermentato, hoc autem Ecclesia non fecisset nisi potuisset sacramentum istud confici in fermentato; ergo potest confici in fermentato. Consequentia patet [273rb], et minor apparet per historias quibus dicitur quod tempore Leonis papae hoc sacramentum celebrabatur in fermentato, et nunc similiter celebratur in Ecclesia Graecorum, quorum consuetudinem non damnat Ecclesia. Quare propositum.

    [7] Quod etiam celebretur in azymo apparet ex consuetudine Latinorum, qui hoc sacramentum in azymo conficiunt. Quare indistincte hoc sacramentum potest confici ex azymo et fermentato.

    [8] Et confirmatur per Beatum Gregorium in registro, ubi dicit:{1} “Romana Ecclesia offert azymos panes propterea quod Dominus sine ulla commixtione carnem suscepit, sed ceterae ecclesiae offerunt fermentatum pro eo quod Verbum Patris indutum est carne et est verus Deus et verus homo, sicut et fermentum commiscetur farinae.” Haec ille. Quare propositum.

     

    [9] Tertia conclusio est haec: sacramentum Eucharistiae in azymis celebratum extitit ab humani generis Redemptore.

    [10] Ista conclusio sic probatur: Christus hoc sacramentum instituit et confecit in Paschate Iudaeorum; sed illo tempore, secundum legem, Iudaei non utebantur nisi azymis; ergo Christus hoc sacramentum in azymis noscitur confecisse. Consequentia patet, et maior habetur in tribus evangelistis. Unde Matthaei 26<.17> dicitur: “Prima die azymorum accesserunt discipuli ad Ihesum, dicentes ‘ubi vis paremus tibi comedere Pascha?’” Et sequitur <26.19>: “Et paraverunt Pascha.” Similiter, Marci 14<.12> dicitur: “Die azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli, ‘Quo vis eamus et paremus tibi ut manduces Pascha?’” Et post sequitur <14.16>: “Et paraverunt Pascha.” Similiter, Lucae 22<.7> dicitur: “Venit dies azymorum in qua necesse erat occidi Pascha.” Et sequitur <22.13>: “Et paraverunt Pascha.” Sic igitur apparet maior, quod Christus videlicet confecit tempore Paschatis Iudaeorum. Sed quod pro tunc non haberent nisi azyma, secundum legem, apparet Exodi 12<.15>, ubi dicitur: “In die primo azymorum non erit fermentatum in domibus vestris.” Quare propositum.

    [11] Praeterea, Christus non venit solvere legem, sed adimplere. Unde et ceremonias legis servavit, ut patet in circumcisione, oblatione ad templum, et aliis multis. Nunc autem praeceptum erat in lege ut quis tali die non uteretur fermentato, ut apparet Exodi 12, et similiter Deuteronomii 16, ubi dicitur quod comederetur Pascha cum azymis. Ergo cum Christus transgressor legis non fuerit, <sequitur> quod ipsa die azymorum servavit praeceptum. Et tunc confecit istud sacramentum. Ergo apparet manifeste quod Christus hoc sacramentum in azymis celebravit, quod est propositum.

     

    [12] Quarta conclusio est haec: congruentius in azymo quam in fermentato debet sacramentum istud Viaticum a sacerdotibus celebrari.

    [13] Ista conclusio sic probatur: ille modus est isti sacramento [273va] congruentior quem tenuit primus hoc instituens sacramentum; sed modum conficiendi in azymis tenuit huius sacramenti institutor; ergo propositum. Consequentia patet, et minor per praecedentem conclusionem. Et maior apparet, quia in traditis per viam imitationis sequenda est forma instituentis, sicut et Salvator dicit <Io. 13.15>: “Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis.” Quare propositum.

    [14] Praeterea, ille modus est convenientior qui est moralior et magis exprimens Christi condicionem; sed celebratio in azymis est huiusmodi; ergo propositum. Consequentia et maior patent, et minor apparet, <quia> [quod] sit moralior propter sui munditiam et modum faciendi, quod autem Christum perfectius significet, quia Christus fuit agnus innocens et immaculatus, absque originali <peccato> conceptus. Ergo cum azymum signat puritatem, fermentatum vero non sic, sequitur quod perfectius Christum signat panis azymus quam faciat fermentatus. Propterea et Apostolus ad Corinthios 5<.8> dicebat: “Non in fermento veteri, sed in azymis sinceritatis et veritatis.” Ex quo sequitur quod moralius et magis significativum est in azymis quam in fermentato celebrare. Quare propositum.

     

    [15] Quinta conclusio est haec: in Eucharistiae sacramento vinum ex uvis expressum est ad suae integritatem materiae requisitum.

    [16] Ista conclusio sic probatur: illud est ad integritatem huius sacramenti requisitum quod extitit a Christo ordinatum pro huius sacramenti integritate; sed Christus vinum ex uvis expressum ordinavit pro huius sacramenti integritate; ergo propositum. Consequentia et maior patent. Et minor apparet Matthaei 26<.29>, ubi Salvator dicebat discipulis: “Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud vobiscum bibam novum in regno Patris mei.” Et Lucae 22<.18>: “Non bibam de generatione vitis huius donec veniat regnum Dei.” Unde et Iohannis 15<.1, 5> se comparat viti dicens: “Ego sum vitis vera” et “vos palmites.” Nunc autem constat quod de vino quod bibit cum apostolis confecit calicem, cum dixit <Mt 26.27-28>: “Bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus.” Illud autem fuit vinum ex uvis expressum; ergo propositum.

    [17] Praeterea, aut vinum quod Christus confecit fuit praecise ad materiam huius sacramenti requisitum aut quodlibet eiusdem speciei. Non primo modo, quia tunc Christus obligasset homines ad impossibile cum dicit <Lc 22.19>: “Hoc facite in meam commemorationem,” quoniam homines illud vinum numquam possent habere. Ergo sequitur quod obligatio tantum mansit in vino eiusdem speciei per similem modum. Sed illud fuit vinum ex uvis expressum; ergo et nunc ad integritatem materiae sacramenti Eucharistiae requiritur vinum [273vb] ex uvis expressum, quod est propositum.

     

    [18] Sexta conclusio et finalis est ista: sub duarum rerum speciebus dumtaxat sacramentum istud quo ad integritatem suae materiae plenarie continetur.

    [19] Ista conclusio sic probatur: in illis duabus rebus hoc sacramentum tantum consistit quae fuerunt a Christo institutae et etiam expresse praefiguratae; sed panis triticeus et vinum ex uvis expressum sunt huiusmodi; ergo propositum. Consequentia et maior patent, et minor apparet Matthaei 26, ubi continetur modus institutionis huius sacramenti et similiter materia. Et ibi non ponuntur nisi duae res, quod non est credendum si plus fuissent requisitae, cum Christus in tradendo nobis fidei sacramenta non fuerit deminutus. Quare sequitur quod sub duarum rerum speciebus sacramentum huiusmodi tantummodo continetur, quod est propositum. Quod etiam fuerit expresse figuratum apparet Genesis 14<.18>, capitulo de Melchisedech, qui panem et vinum optulit, ubi dicitur: “At vero Melchisedech, rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi” etc. Sic igitur apparet tam ex institutione quam etiam ex figuratione quod istud sacramentum sub duarum rerum speciebus tantummodo et integraliter continetur, quod est propositum.

    [20] Ex quibus conclusionibus sequuntur multae propositiones correlariae dubiorum plurium exclusivae. Prima propositio sequens est quod panis ex alia materia quam de frumento factus non est de materia istius sacramenti. Et per hoc apparet quod nec de hordeo nec spelta, avena, lente, vel faba, milio vel pisis et sic de aliis leguminum speciebus potest confici hoc sacramentum.

    [21] Secunda propositio: panis triticeus non de aqua elementari coagulatus non est de materia huius sacramenti. Ex quo apparet quod farina coagulata lacte vel musto vel aliis liquoribus non reddit debitam materiam pro isto sacramento.

    [22] Tertia propositio: quod liquor non servans speciem vini sub condicione potabili non concurrit ad materiam huius sacramenti. Ex quo apparet quod nec acetum nec agresta nec uva sunt materia huius sacramenti. De aceto et agresta manifestum est, cum non sint eiusdem speciei cum vino, quia quodlibet illorum a tota specie est frigidum, sed vinum a tota specie calidum est. De uva apparet, quia illa non sumitur sub condicione potabili, sed potius cibabili. Quare propositum.

     

    <Opinio Graecorum contra Latinos>

    [23] Sed contra conclusionem tertiam est Graecorum opinio, dicens quod Christus sacramentum Eucharistiae in fermentato confecit, qui pro sua opinione et nostrae conclusionis infirmatione adducunt aliquas textuales apparentias quas breviter adducam et solvam pro fine huius materiae positivae.

    [24] Arguunt enim primo sic: Iohannis 13<.1> scribitur: “Ante diem festum Paschae sciens Ihesus quia venit hora eius.” Et post <13.1>: “Cena facta cum diabolus misisset in corde Iudae,” etc. Ex hoc apparet quod cena fuit facta ante Pascha [273vb] Iudaeorum; sed pro tunc non erat azyma sed fermentata; ergo videtur quod Christus in cena illa consecraverit et instituerit hoc sacramentum in fermentato et non in azymo, quia dies Paschae fuit luna 14, ante quam Christus confecit. Quare propositum.

    [25] Praeterea, Iohannis 18<.28> dicitur quod Iudaei “non introierunt in praetorium ne contaminarentur sed manducarent Pascha”; sed hoc fuit dies passionis; ergo in die passionis comederunt Pascha. Sed dies cenae praecessit diem passionis; ergo videtur quod ante Pascha Christus confecit, et per consequens non in azymo, sed in fermentato. Quare propositum.

    [26] Praeterea, nulli licebat tempore legis operari in Paschate, quia erat dies festivus; sed mulieres paraverunt aromata ut ungerent Ihesum, et apparet Lucae 23<.55-56>; ergo pro tunc non erat Pascha. Et per consequens, cum cena praecessisset passionem, sequitur quod in fermentato Christus confecit. Quare propositum.

    [27] Praeterea, Matthaei 26<.5> habetur quod sacerdotum principes “dicebant, ‘Non in die festo ne forte tumultus fieret in populo’,” et loquebantur de captione sua, ergo videtur quod ante fuerit captus quam Pascha celebraretur; sed captionem praecessit cena; ergo sequitur quod non confecit in tempore azymorum, sed ante, quod est propositum ipsorum, quia tunc in fermentato.

    [28] Praeterea, adveniente veritate cessat figura, ergo adveniente Christo, qui erat Veritas, cessaverunt Iudaeorum ceremoniae, quae erant figurae. Cum igitur azymus panis fuit figura veri panis, sequitur quod Christo veniente nulli erat licitum amplius uti azymis illis. Cum igitur Christus, cum non fuerit transgressor alicuius debiti nec perpetrator alicuius illiciti, sequitur quod non servavit ceremoniam azymorum. Et per consequens confecit in fermentato, quod est propositum.

    [29] Praeterea, tempore Leonis papae fuit praeceptum ut tota Ecclesia conficeret in fermentato propter errorem Ebionitarum qui “legis ceremonias evangelio miscuerunt. Et propter hoc a patribus anathematizati sunt,” ut dicit Hieronymus in Epistola <112, c. 4, n. 13>, ad Augustinum de tribus quaestionibus. Ergo cum similis causa nunc multos potest scandalizare qui possunt putare nos Iudaizare quia conficimus in azymis, sequitur quod servandus erat ritus quem tenet Ecclesia primitiva, videlicet in fermentato conficere.

    [30] Sic igitur apparet, tam ex auctoritate, quam ex figurae cessatione, tam etiam ex scandali amotione, quod in fermentato conficiendum est, quia Christus sic fecit, ut auctoritates ostendunt. Cuius imitatio est a cunctis fidelibus amplectenda.

    <Responsio ad rationes Graecorum>

    [31: -24] Ad ista respondeo. Pro quorum declaratione est advertendum quod festum azymorum septem diebus celebrabatur, inter quos dies prima erat sancta atque solemnis praecipue inter alias, et hoc erat 15 die mensis primi [274rb], videlicet Martii. Sed quia apud Iudaeos solemnitates incipiebant a praecedenti vespere, ideo 14 die ad vesperum incipiebant comedere azyma, et comedebant per septem dies sequentes. Propterea dicitur Exodi 12<.18-19>: “Primo mense et 14 die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem 21 eiusdem mensis ad vesperam, septem diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris,” et eadem 14 die ad vesperam immolabitur agnus paschalis. Ut igitur videatur inter evangelistas concordia, advertendum est quod primam diem azymorum tres evangelistae, videlicet Matthaeus, Marcus, et Lucas, ut superius adducti, capiunt pro 14 die mensis in qua ad vesperam comedebantur azyma et immolabatur agnus paschalis. Et hoc erat secundum Iohannes ante diem festum Paschae, id est ante 15 diem, qui inter omnes solemnior erat. Et ex hoc apparet quod nulla discordia est inter evangelistas. Ac per hoc apparet solutio primae rationis, quae fundabatur in auctoritate Iohannis.

    [32: -25] Et pro pleniori huius materiae declaratione advertendum est secundum Innocentium, De officio missae, parte tertia, capitulo 4, quod Pascha quinque modis accipitur: uno modo pro solemnitate die azymorum, quae erat 15 luna sive die – non curo, quia auctores de luna et die indistincte loquuntur. Secundo modo pro panibus azymis. Tertio modo pro die in cuius vespera immolabatur agnus, sicut dicitur Lucae 22<.1>: “Appropinquabat dies festus azymorum, qui dicitur Pascha.” Quarto modo sumitur pro agno qui immolabatur, sicut apparet Lucae capitulo praefato <22.7>: “Venit dies azymorum in qua necesse erat occidi Pascha.” Quinto modo sumitur pro hora immolationis agni, sicut apparet Matthaei 26<.2>: “Scitis quia post biduum Pascha fiet.” Et secundum istam distinctionem apparet quod varie praedictae auctoritates sumunt Pascha, nam auctoritas Iohannis 13 sumit pro 15 die ante diem festum Paschae. Auctoritas Iohannis 18<.28> sumit secundo modo, videlicet pro panibus azymis, id est “non introierunt in praetorium ne contaminarentur, sed manducarent azymos panes.” Sed ex hoc non sequitur quod Christus fuerit captus ante festum azymorum.

    [33: -26] Ad tertiam auctoritatem de mulieribus, quod emerunt aromata, quod non erat eis licitum, dicendum quod illae mulieres, quia audiverant Christum moriturum, aromata ante praeparaverunt, ut patet per illud quod dicitur Matthaei 26<.12> de Magdalena: “Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit.” Et Iohannis 12<.7>: “Sinite illam ut in diem sepulturae meae servet illud.” Post Christi autem crucifixionem, unguentum quod prius inceperat consummavit. [274va] Et sic intelligendum est quod dicit Lucas <23.56>, quod “revertentes paraverunt aromata et unguenta.” Nec sic consummando peccaverunt, quia non erant sub littera, sed sub gratia, quia iam legalia cessaverunt esse sub praecepto.

    [34: -27] Ad quartam, cum dicitur quod principes sacerdotum dicebant, “Non in die festo,” dico quod, licet principes sacerdotum disposuerint hoc facere ante festum, tamen non habita opportunitate fecerunt contrarium – et hoc divina dispositione mirabiliter operante, ut veritas responderet figurae, quia 15 luna primi mensis eduxerat populum Iudaeorum de Egypto, et eadem die mors Christi eduxit populum suum de tenebris peccati. Propter hoc dicit Innocentius: “Porro dispositio sacerdotum dispositioni Dei praevalere non potuit qui disposerat ut verus agnus in diebus paschalibus immolaretur.”

    [35: -28] Ad quintam, cum dicitur quod Christus non debuit servare ceremonias, apparet quod sic propter hos quos salvare venerat, non propter necessitatem, sicut servavit circumcisionem et alia. Unde ratio ita bene concluderet quod Christus non fuit circumcisus sicut quod non confecit in azymis, quod tamen falsum est. Quare ratio nulla.

    [36: -29] Ad ultimum, cum dicitur quod nos Iudaizamus, hic dico quod falsum est, quia Iudaizare non solum consistit in similitudine actus, sed etiam in simili intentione, sicut ille qui circumdit praeputium suum propter infirmitatem non Iudaizat, quia non facit intentione servandi legem, sed expellendi infirmitatem. Et sic est in propositio.

    [37] Sic igitur apparet quae sit forma Eucharistiae, ipsius efficacia, et eius materia. Et in hoc ille primus articulus terminatur.

     

     

    1 This apparently does not survive, but it is cited in Anon. OP, Contra Graecos, MG 140, col. 524; and Thomas Aquinas, Summa theologiae III, q. 74, a. 3, responsio.