Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Book IV, Question un., Article 2, part 1

edited by Paul Bakker and Chris Schabel.

(edited by Bakker from Paris, BNF, nouv. acq. 1467 (olim Cluny 75), then collated by Schabel against Vat. lat. 1081.

 

 

[1] Secundus articulus erat iste: utrum corpus dominicum sub speciebus panis et vini contineatur realiter secundum quamlibet condicionem propriae quantitatis.

[2] Pro cuius articuli declaratione sic procedam. Primo investigabo modum per quem corpus Christi dicitur esse in sacramento, quia unicuique videtur extra rationem quod tam magnum corpus sit sub speciebus modicae quantitatis. Secundo videbo de quibusdam condicionibus quae possunt corpori Christi competere ut est in sacramento. Et tertio de ipsis speciebus et proprietatibus earundem.

<Pars prima>

<Conclusiones septem>

[3] Quantum igitur ad primum certas pono conclusiones. Quarum prima sit ista: corpus dominicum non existit sub speciebus sacramentalibus sine modo quantitativo sibi intrinseco et essentiali. Ista conclusio ponitur contra imaginationem [274vb] quorundam doctorum{1} dicentium quod, in conversione substantiae panis in corpus Christi, substantia corporis est primus terminus conversionis, et quantitas se habet ibi concomitanter; nunc autem, quia substantia ex se formaliter non habet modum quantitativum, ideo ex vi praedictae conversionis nihil habet in sacramento modum quantitativum; et ita nec quantitas est ibi modo quantitativo, cum non sit ibi tanquam primus terminus, sed potius se habeat concomitanter, et existit ibi sub modo substantiae, qui formaliter non est quantitativus.

[4] Contra quam positionem, et pro conclusione mea, arguo primo sic: impossibile est aliquid existere alicubi sine eo quod est sibi intrinsecum et essentiale, sive illud sit primus terminus sive primum terminum concomitans; sed secundum ipsos quantitas est in sacramento altaris, saltem concomitanter; ergo impossibile est ipsam ibi existere sine eo quod est sibi intrinsecum et essentiale; cum igitur modus quantitativus, qui est habere partem extra partem, sit quantitati essentialis, sequitur propositum. Consequentia patet. Sed assumptum probatur: nam sive Deus sive natura producat substantiam quantam, ita quod quantitas concomitetur utriusque productionis, primus terminus est substantia, et tamen tam in generato quam etiam in creato est quantitas modo quantitativo; quare propositum.

[5] Et confirmatur, quoniam varia habitudo effectus ad agens, non variat naturam rei intrinsece, sicut, si unus calor producatur in aliquo subiecto primo, vel secundo, vel tertio, ista mediatio vel immediatio non variat naturam caloris quin, si sit in subiecto, habeat modum suum. Nunc autem, esto quod substantia sit primus terminus in conversione, et quantitas sit concomitanter, non propter hoc variatur natura quantitatis quin, si sit in specie sacramenti, habeat modum suum; quare propositum.

[6] Praeterea, per conversionem istam existit terminus ad quem ubi prius fuit terminus a quo; ergo videtur quod modus existendi, saltem utrique termino communis, sit similis utrobique; cum igitur terminus a quo, videlicet panis conversus, erat sub illis speciebus modo quantitativo — nam habebat partem extra partem —, sequitur quod etiam substantia corporis Christi ex vi conversionis huiusmodi erit sub illis speciebus modo quantitativo, habens videlicet partem extra partem; quod est propositum.

[7] Praeterea, dato conclusionis contradictorio, sequeretur quod corpus Christi non esset corpus Christi in sacramento altaris. Consequens videtur falsum; ergo et antecedens. Consequentia sic probatur: quoniam per positionem corpus Christi est in sacramento altaris, et etiam quantitas ipsius, et tamen sine modo quantitativo; ergo sequitur quod corpus Christi est non-quantum ibi, quia sequitur: ‘est quantum ibi, ergo est modo quantitativo ibi’; et per consequens ex opposito consequentis ad oppositum antecedentis: ‘si non est modo quantitativo ibi, sequitur quod non est quantum ibi.’ Et tunc ultra, sequitur: ‘corpus Christi non est quantum in sacramento altaris, [275ra] ergo corpus Christi non est corpus Christi in sacramento altaris.’ Consequentia apparet a superiori ad inferius negative; nam bene sequitur: ‘non sum animal in istis scholis; ergo non sum homo in istis scholis’; et ita in proposito, quia ‘quantum’ est superius ad li ‘corpus Christi’, et ergo sequitur: ‘non est quantum in sacramento altaris, ergo non est corpus Christi in sacramento altaris’; quod tamen non videtur verum. Cuius falsitas sic apparet, quia tunc eadem ratione dicerem de quolibet corpore mundi quod esset hic, et tamen non esset corpus hic, quia diceretur: ‘non est ibi primo ratione suae quantitatis, sed ratione suae substantiae, quia esto quod sit ibi quantitas, non tamen primo ratione sui.’ Et ita faciliter diceretur quod corpus istius tabulae esset in isto loco, et tamen non esset corpus ibi; quod non videtur verum, quia, ut prius dictum est,{2} varia habitudo effectus, non variat suum modum essendi. Et per consequens corpus Christi non est in sacramento sine modo quantitativo.

[8] Secunda conclusio est haec: corpus dominicum non existit sub speciebus sacramentalibus per quandam partium subintrationem quousque deveniat ad aequalitatem hostiae consecratae. Ista conclusio ponitur contra imaginationem quorundam dicentium{3} quod virtute divina, sicut duo corpora possunt esse simul in eodem loco, ita similiter potest esse quod una pars sit simul cum alia; et ita partes subintrabunt ad invicem, sic quod in fine subintrationis partium, sive fiat subito sive successive, quantitas corporis remaneret aequalis quantitati specierum; et ita unum corpus sex pedum longitudinis esset in alio valde parvae quantitatis, licet non eo modo quo esset alibi. Et ita putant de corpore Christi in eucharistia.

[9] Sed quamvis iste modus Deo non sit impossibilis, tamen probatur quod non est congruus. Et ex hoc habebitur conclusionis confirmatio: quoniam in quocumque corpore est ordo partium in toto, ibi non est talis partium subintratio; sed corpus Christi in sacramento altaris habet ordinem partium in toto; ergo propositum. Consequentia et maior patent. Et minor probatur: quia si non esset ibi talis ordo, esset partium confusio; et ita esset manus in pede, et caput in ore; et sic Christus in sacramento altaris esset homo monstruosus; quod videtur incongruum.

[10] Et confirmatur, nam ad hoc quod aliquod corpus sit anima intellectiva informatum, requiritur in corpore certa quantitas et debita figura, quia non sub quacumque quantitate secundum condicionem naturalem consistit quantitas corporis humani, vel quod non sit unius digiti et habeat pedis figuram; ergo cum in tali sacramento nichil sit ponendum quod tollat speciositatem et pulchritudinem talis corporis, sequitur quod corpus huiusmodi in sacramento eucharistiae habet ordinem partium in toto, et ita per consequens distantiam manus a pede; et per consequens ibi non est subintratio partium; quod est propositum.

[11] Praeterea, in isto sacramento, secundum doctores communiter,{4} [275rb] ubi est pars ibi est et totum, et e contra, ut dicit Hylarius,{5} et habetur transumptive IV Sententiarum, distinctione 12, capitulo tertio: “ubi pars est corporis, est et totum;” et idem dicitur De consecratione, distinctione 2, “ubi pars”;{6} sed posita subintratione, non salvatur quod pars et totum sint in eodem, quia ex quo quantitas corporis Christi est reducta ad tantam quantitatem sicut est hostia, sequitur quod, signata medietate partis subintrantis, quod illa non est simul cum tota, sicut medietas albedinis sacramentalis non est ubi est tota albedo, ut experientia docet, tam in pyxide quam etiam in aere circumfuso.

[12] Esto igitur quod iste modus sit Deo possibilis, tamen non videtur congruus, tum quia non salvat debitam corporis formam, tum etiam quia doctrinae doctorum non videtur conformis; quare propositum.

[13] Tertia conclusio est haec: possibilitas unius corporis in diversis locis, vel multorum corporum in eodem, sufficienter non exprimit corpus Christi existere sub specie sacramenti. Ista conclusio ponitur contra imaginationem Okam. Nam, ut apparet in sua Lectura, libro IV, quaestione sexta, cuius sententiam approbat Adam Wdam in sua Lectura, libro IV, quaestione quarta, unde ipse ex his duobus, videlicet ex hoc quod unum corpus potest esse in diversis locis, et diversa in eodem, declarat qualiter quaelibet pars corporis Christi est in qualibet particula hostiae, et qualiter omnes sunt in una particula; et ita in quo est pars, est et totum. Possibilitas ipsorum apparet theologo, tum quia anima eadem est in diversis locis, quare et corpus similiter potest esse de Dei potentia, tum quia duo corpora gloriosa possunt esse in eodem loco; ergo et quaecumque non gloriosa. Et ex hiis dicit quod Deus potest facere quod una pars sit in qualibet parte hostiae; et eadem ratione potest de alia, quia potest facere duo corpora in eodem loco; et sic quaelibet pars est in eodem loco cum alia; et per consequens totum est in qualibet parte hostiae, quia ubi est quaelibet pars alicuius totius, ibi est et totum, cum totum non sit aliud a partibus simul sumptis. Et sic apparet secundum suam imaginationem quod ex hoc quod Deus potest facere unum corpus in diversis locis, et plura in eodem, potest facere quod ubi est pars, sit et totum. Unde ex hoc consequenter ponit quod corpus Christi non est in sacramento quantitative, quia ibi non coextenditur pars corporis Christi cum parte hostiae, cum quaelibet pars corporis Christi sit aequaliter in maiori parte hostiae et in minori; et ideo ibi non existit circumscriptive.

[14] Dico igitur quod iste modus non est sufficiens. Quod sic probo: quoniam ex hoc quod unum corpus potest esse in diversis locis, non sequitur quod possit esse in diversis locis quorum quilibet sit minor corpore locato. Et similiter ex hoc quod plura possunt esse in eodem loco, non sequitur quod quodlibet illorum corporum sit [275va] maius loco in quo possunt omnia simul esse. Nunc autem in proposito, posita multiplicatione partium in singulis partibus hostiae, non propter hoc declaratur qualiter partes corporis Christi, quae sunt magnae quantitatis, possunt esse sub partibus hostiae minoris quantitatis quam sint partes corporis Christi; quare propositum. Declaro in exemplo: nam signo unum locum pedalis quantitatis, qui sit a; diceret unus quod in a loco Deus potest locare mille corpora, quorum quodlibet erit praecise pedalis quantitatis; et similiter posset locare multa corpora minoris quantitatis quam sit quantitas pedalis; sed per hoc non declaratur quomodo posset in a loco ponere plura corpora bipedalis quantitatis vel tripedalis; et ideo, posita multiplicatione unius corporis in diversis locis, vel plurium in eodem, per hoc tamen non sufficienter propositum declaratur, qualiter videlicet corpus tam magnum sit in qualibet particula sacramenti; et per consequens habetur intentum.

[15] Praeterea, non sequitur: ‘in a loco est quaelibet entitas quae fuit pars b corporis, ergo in a est b corpus.’ Ista propositio apparet, nam staret quod Deus poneret quamlibet partem in a loco sine unione unius ad aliam, quae requiritur ad debitam continuitatem; sicut ex hoc quod duo corpora gloriosa sunt in eodem loco adaequate non propter hoc ex ipsis resultat unum continuum, ita staret quod omnes partes unius corporis essent in a loco absque hoc, quod inter eas esset unio, quae requiritur ad continuitatem; et per consequens ibi non esset tale corpus. Et tunc ad propositum: ex hoc quod omnes partes corporis Christi ponerentur in eodem loco, sive in eadem particula hostiae, non propter hoc haberetur quod corpus Christi esset ibi; et per consequens ex multiplicatione partium in diversis particulis hostiae, et ex ipsarum positione simul in una particula, adhuc sufficienter non exprimitur quod ubi est totum ibi est quaelibet pars, et e contra; quare propositum.

[16] Praeterea, contra hoc quod dicit quod ibi partes non sunt quantitative sunt rationes contra primam opinionem adductae, pro confirmatione primae conclusionis. Et potest adhuc sic argui: aut per li ‘non esse ibi quantitative’ intelligit quod partes corporis Christi non commensurantur a partibus specierum, eo modo quo locatum dicitur circumscribi a loco, aut quod corpus Christi non sit ibi secundum propriam quantitatem, ita quod ibi non habeat quantitatem, aut quod habeat ibi quantitatem, sed non modo quantitativo. Si intelligit primo modo, ibi non est difficultas, quia hoc omnes supponunt. Si vero secundo modo, hoc est contra eum, quia substantia corporea est essentialiter quantitas; et per consequens non potest esse alicubi sine sua quantitate, sicut non potest esse alicubi quin sit substantia corporea. Si vero tertio modo: hoc videtur impossibile quod aliquid sit alicubi sine suo modo intrinseco et essentiali, quia quam intrinsecum est substantiae substantialiter existere tam intrinsecum est quantitati quantitative existere; sed impossibile [275vb] videtur substantiam existere et non substantialiter existere; ergo et similiter impossibile est quantitatem existere et non quantitative existere; et per consequens, si quantitas corporis Christi ponatur in sacramento, non est ibi sine suo modo intrinseco et essentiali; quare propositum.

[17] Sed forsan hic dicitur quod per li ‘quantitative’ intelligitur habere partem extra partem; quod non videtur intrinsecum quantitati, sed solum est sibi intrinsecum habere partes; utrum autem una sit in alia, et e contra, vel una extra aliam, hoc non per se competit quantitati, sed solum per accidens; et ergo diceretur quod li ‘quantitative’ potest sumi dupliciter: uno modo prout dicit habere partes, nihil aliud connotando, et hoc est intrinsecum cuilibet quantitati, et ubicumque est, habet illam condicionem; alio modo sumitur prout dicit habere partem extra partem, vel partem in parte, et isto modo est sibi extrinsecum. Diceretur ergo quod in sacramento corpus Christi non existit quantitative prout li ‘quantitative’ dicit habere partem extra partem; et iste modus non est intrinsecus quantitati, sed extrinsecus quoad ordinem divinae omnipotentiae, licet non quoad ordinem causarum naturalium; et per hoc nihil haberetur contra positionem.

[18: -17] Sed contra istam responsionem arguo sic: si ibi non sit pars extra partem, sequitur quod ibi est confusio partium, sicut arguebatur{7} contra secundam opinionem; et per consequens ibi non est forma debita corporis Christi, quia oculus est in pede, et manus in oculo, et sic de aliis, sicut si duo corpora essent in eodem loco adaequate, unum esset in alio, et e contra.

[19] Praeterea, vel corpus Christi est divisibiliter in sacramento vel indivisibiliter. Si primo modo, habetur propositum quod ibi habet partem extra partem. Si indivisibiliter — contra: vel haec indivisibilitas accidit corpori ibi ex ratione propria, vel solum per respectum ad species. Primum non potest dari, quia sic corpus esset simpliciter indivisibile. Si vero detur secundum, hoc non sufficit, quia varia habitudo rei extrinseca, non variat formam rei. Aliter diceretur faciliter quod Sortes est homo absolute consideratus; verumtamen ipse est asinus per quandam comparationem; quod dicere est derisorium et insanum; quare propositum.

[20] Sed quicquid sit de istis rationibus, an convincenter concludant vel non, non curo ad praesens; sufficit mihi ostendere quod positio non satisfacit intellectui. Ex quibus apparet veritas praemissae conclusionis.

[21] Quarta conclusio est haec: ordo partium in toto et ordo partium in loco sunt duae corporum habitudines realiter ab invicem condistinctae. Ista conclusio primo declaratur. Pro quo advertendum est quod quaedam videtur differentia inter ista genera, videlicet ubi, positio, et situs, quoniam corpus in se habet ordinem suarum partium, distantiam videlicet manus a pede, et sic de aliis, [276ra] et hoc proprie potest vocari ‘positio’ sive ‘habitudo positionis,’ ut sit positio ordo partium in toto. Similiter, situs est quaedam habitudo ipsarum partium ad partes loci per quandam commensurationem. Sed ubi, sumptum stricte, videtur quoddam derelictum in ipso locato ex adiacentia loci ad ipsum, ut sit quasi quaedam praesentialitas. Et ex hoc apparet quod sunt diversi respectus, videlicet positio, situs, et ubi. Probo igitur quod ordo partium in toto non sit ordo partium in loco: quandocumque aliqua sic se habent quod unum potest esse sine alio, si utrumque illorum est, unum differt ab alio; sed ordo partium in toto et ordo partium in loco nunc sunt in uno corpore, et potest una habitudo esse sine alia; ergo propositum. Consequentia patet; probatur minor: nam Deus potest ponere unum corpus extra caelum; quo facto, corpus illud habet ordinem partium in toto sine quacumque habitudine partium ad locum; ergo videtur quod una habitudo non est realiter alia; quare propositum.

[22] Ex qua conclusione et sua probatione correlarie infertur quinta conclusio, quae est haec: possibile est aliquod corpus alicui coexistere sine habitudine situali. Ista conclusio, licet appareat ex probatione praecedentis conclusionis — ex quo enim istae duae habitudines sunt distinctae realiter, una potest esse sine alia, et ita habetur propositum — quae tamen conclusio sic probatur: quodlibet absolutum Deus potest in esse conservare sine quocumque respectivo, quia Deus potest omne prius sine suo posteriori conservare; sed quantitas alicuius corporis est quid absolutum, habitudo vero ad situm sive ad locum est quid respectivum; ergo Deus potest conservare tale corpus in A loco absque hoc quod habeat habitudinem situalem.

[23] Sed forsan hic dicitur quod, licet possit Deus conservare istud corpus sine tali habitudine, non tamen hoc potest facere quod sit in loco et careat tali habitudine. Contra: dum corpus naturaliter est in loco, ibi est duplex habitudo, videlicet praesentialitas locati ad locum et commensuratio partium locati a partibus loci. Prima namque habitudo manet in angelo et in anima intellectiva respectu loci, licet non habeat secundam, quia prima est habitudo ubeitatis et secunda est habitudo situs sive positionis extrinsecae; sed Deus potest unam istarum sine altera separare; ergo poterit facere quod corpus habeat ad locum tantummodo praesentialitatem absque omni habitudine situali; quare propositum.

[24] Praeterea, quaecumque entis positiva condicio contingenter respicit quamlibet formam alicuius generis, contingenter simpliciter se habet ad totum illud genus. Declaro istam propositionem: substantia contingenter respicit quamlibet formam de genere accidentis; et ideo non videtur aliqua repugnantia quin Deus posset absolvere substantiam a qualibet forma accidentali, ita quod esset substantia [276rb] sine quocumque accidente.

[25] Sed forsan instatur in numeris, ubi paritas vel imparitas respicit totum genus numerorum necessario, et tamen nullum illorum necessario inest, quia omnis numerus necessario est par vel impar; non tamen oportet quod quilibet sit par vel quilibet sit impar; et sic apparet quod illa propositio capit instantiam.

[26: -25] Sed hoc non impedit propositum, quia in proposito non est aliquod subiectum, hoc est in numeris, quod contingenter se habet ad quamlibet formam totius generis; nam signato binario, ille non est indifferens ad quamlibet formam totius generis, quia ille necessario respicit dualitatem; et per consequens paritatem, et sic de aliis, licet de termino communi qui de omni numero praedicatur non sit necessarium quod sit par vel quod sit impar disiunctive, cum de disiuncto extremo necessario est vel par vel impar; et ita apparet quod instantia modicum valet. Et tunc ultra: cum igitur corpus contingenter respiciat totum genus situs, et etiam ubi, ergo videtur quod Deus potest absolvere corpus ab omni tali habitudine situali. Consequentia patet. Et maior declarata est.{8} Et minor probatur: quoniam corpus non plus determinat sibi hoc ubi quam illud; et per consequens, cum sit indifferens, non videtur ratio quare, sicut potest esse sine habitudine situali ad unum locum, quin ita sit respectu cuiuslibet loci; quare propositum.

[27] Sexta conclusio est haec: corpus dominicum habet in sacramento positionis habitudinem absque habitudine situali. Ista conclusio apparet quoad primam partem per primam conclusionem,{9} quia corpus Christi non est sine suo modo quantitativo intrinseco et essentiali. Sed quoad secundam partem apparet per doctrinam doctorum, quia ibi non circumscribitur a loco; quare propositum.

[28] Ex qua conclusione et praecedentibus sequitur correlarie septima conclusio: quod corpus Christi est ita longum et latum in sacramento eucharistiae sicut est actualiter nunc in caelo. Ista conclusio sequitur ex praemissis. Quae tamen conclusio declaratur, et ex hoc videbitur imaginatio totius conclusionis: corpus Christi in caelo habet duplicem habitudinem, unam extrinsecam et aliam intrinsecam. Extrinsecarum quaedam est simplex praesentialitas locati ad locum, et quaedam est commensuratio partium locati a partibus loci, et ista est situs sive ordo partium in loco. Intrinseca vero habitudo est ordo partium in toto, quae est positio. Nunc autem, quia corpus Christi non habet necessario illam habitudinem extrinsecam quae est ordo partium in loco, staret quod Deus conservaret illud corpus cum duabus{10} habitudinibus sine tertia habitudine; et ita corpus Christi esset in sacramento eucharistiae definitive, sicut nunc anima dicitur esse in corpore humano; et tamen haberet suam quantitatem in se extensam, licet non foret coextensa cum partibus hostiae, quia non habet habitudinem situalem. Et tunc corpus Christi haberet debitam figuram, [276va] et cum hoc esset in qualibet parte hostiae totum, et similiter quaelibet sua pars.

[29] Et per hoc apparet quod, si quaerimus de omni modo quantitativo qui{11} competit quantitati intrinsece et essentialiter, quod tunc concedendum est quod corpus Christi est sub speciebus sacramentalibus secundum quamlibet condicionem propriae quantitatis. Si vero loquimur de condicionibus quae corporibus adveniunt extrinsece, sic non est verum quod ibidem corpus Christi habeat omnem condicionem quantitativam, quia non illam habet{12} quae includit habitudinem situalem.

[30] Et sic apparet quid est dicendum de primo puncto articuli.

 

  • NEXT (Part 2)
  •  

    <Apparatus>

    1 REF

    2 Cf. supra…

    3 REF

    4 REF

    5 REF

    6 REF

    7 Cf. supra, nn. 14-15.

    8 REF

    9 REF

    10 duabus]primis V

    11 qui] quod codd.

    12 habet] in marg. P om. V