Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Book IV, Question un., Article 2, part 3

edited by William Duba from Vat. lat. 1081.

 

  • BACK (Part 2)
  •  

     

    <PARS TERTIA>

    [102] Expediti de duobus punctis articuli, videlicet de modo existentiae corporis Christi in sacramento, et de dubiis concernentibus illius existentiae [282rb] modum, nunc ultimo pro complemento articuli restat videre de tertio puncto, videlicet de speciebus eucharistiae et proprietatibus earundem. Esset igitur primo videndum de speciebus, si sint ibi totaliter sine subiecto, et quomodo per Dei potentiam potest unum ab altero separari. Sed quia de ista materia in quaestione prima in secundo libro, articulo secundo,{1} prolixam feci mentionem, ex qua potest haberi plena notitia de quaesito, ideo pro nunc, causa evitandi superfluitatem, praefatam considerationem dimitto, ad ipsarum specierum proprietates aliqualiter pro maiori utilitate me transferendo. Sed quamvis multae sint praedictorum accidentium proprietates, de aliquibus tamen erit speculatio nostra, quae videntur sensu perceptibiles, ut sunt actio, transmutatio, corruptio et eius oppositum.

    <Conclusiones duodecim>

    [103] Pro quorum declaratione duodecim pono conclusiones, quarum prima sit ista: nullum accidens sola virtute suae naturalis condicionis potest formae substantialis existere totale principium productivum. Ista conclusio sic probatur: si accidens sola sua naturali virtute posset esse principium productivum alicuius substantiae et hoc totaliter, quaero aut in tali propositione productione aut esset aequivocum vel univocum: non est dicendum quod aequivocum, quia agens totale aequivocum perfectius est suo effectu; nec univocum, quia tunc accidens esset aeque perfectum sicut forma substantialis, quod falsum est, quoniam totum genus substantiae perfectionaliter excedit totum genus accidentis; quare propositum.

    [104] Sed forsan dicitur quod non oportet quod semper agens totale aequivocum sit perfectius suo effectu, sicut apparet de albedine, quae causat in intellectu suam intellectionem, et hoc productione aequivoca, et tamen intellectio albedinis perfectior est ipsa albedine, quia quaelibet qualitas immaterialis perfectior est qualibet qualitate materiali. Contra hoc arguo primo, et consequenter declarabo quod instantia non est ad propositum. Signo effectum talis causae qui sit perfectior ipsa per responsionem, et sit a ille effectus, b causa. Tunc sic: a est perfectius b, ergo a est divisibile in aequale et illud quod excedit, ex quo tam a quam b sunt finita. Signo ergo illud quod est aequale b per c et illud excessum per d. Tunc sic: effectus adaequat potentiam productivam b causae, ergo d non est productum a b. Consequentia patet, quia quando aliquis effectus adaequat potentiam alicuius agentis, ultra illum talis potentia non potest producere, et per consequens sequitur quod si c adaequat potentiam b, quod b non potest ultra producere. Sed antecedens probatur, quoniam, ut assumptum est, c et b sunt aequalia. Sed forsan dicitur quod, licet b et c sint aequalia in entitate, tamen activitas b excedit entitatem ipsius c; cum c et b sint aequalia entitatis, sequitur quod activitas b excedit entitatem [282va] ipsius b. Consequens est falsum, quia nullus actus secundus excedit actum primum a quo egreditur; nunc autem agere vel esse activum praesupponit esse illius; ergo propositum tum etiam quia ex hoc sequeretur quod esset aliqua activitas cui nulla entitas corresponderet. Consequentia probatur, nam capio illam activitatem b quae excedit ipsum b et signo excessum illum quo talis activitas excedit suam entitatem; certum est quod ille excessus est aliquis gradus activitatis et tamen non est alicuius entitatis, quia nec b entitatis nec alicuius alterius; ergo propositum. Et per consequens non stat quod aliquod agens aequivocum et totale sit suo effectu imperfectius, quod erat probandum.

    [105] Praeterea, nulla forma potest alicui communicare perfectius esse effective quam si communicaret se ipsam illi formaliter et entitative; sed forma accidentalis communicando alicui suum esse quidditativum numquam ex hoc communicaret eidem aliquod esse substantiale; ergo forma accidentalis, communicando alicui aliquid effective, numquam poterit sibi communicare aliquod esse substantiale, quod est propositum. Consequentia et minor patent; et maior declaratur, quoniam perfectior modus communicandi se alicui est quod se ipsum praebeat illi secundum propriam entitatem quam secundum aliquem suum effectum, sic ut perfectior entis condicio esset illa cui deitas communicaretur per essentiam quam cui communicaretur per aliquam rationem ab ipsa deviatam; sed modus communicandi formalis est per propriam quidditatem, modus vero communicandi effective est per alienam; ergo propositum.

    [106] Praeterea, ex nobilitate effectus arguitur nobilitas causae, et per consequens nobilior effectus arguit nobiliorem causam; sed, dato quod agens totale aequivocum esset imperfectius suo effectum, ex nobiliori effectu non posset argui nobilior causa; ergo propositio illa est falsa. Consequentia patet, et minor ex hoc: nam signo duas causas, unam aequivocam, et aliam univocam sit univoca substantia et aequivoca accidens. Tunc per oppositum opinarem accidens potest producere perfectiorem effectum quam sit. Et cum ille effectus non excedat indivisibiliter illud accidens, sequitur quod divisibiliter, et per consequens imaginandus est effectus alius perfectior illo accidente, et imperfectior effectu accidentis, et talis effectus potest esse substantia. Nunc autem sit unus effectus perfectior a et alius b. Certum est quod a est effective ab accidente, et b a substantia, et a est perfectius b. Sequitur quod ex nobiliori effectu non potest argui nobilior causa, ceteris paribus, quod tamen falsum videtur. Quare propositum. Et maior apparet, aliter stante quod una musca posset producere totum caelum, quoniam ex quo non requiritur quod agens sit suo effectum perfectius vel saltem aeque perfectum, ita proterviendo posset dici quod una musca potest producere caelum, sicut proterviendo dicitur quod accidens potest [282vb] producere aliquid se ipso perfectius; et per consequens habetur intentum.

    [107] Praeterea, quantae aliquid est productivum, tantae est corruptivum, quia ex quo generatio unius est corruptio alterius, sequitur quod quantae aliquid potest producere, tantae potest corrumpere. Si ergo accidens potest producere aliquid se perfectius, sequitur quod potest corrumpere aliquid se perfectius. Consequens est falsum, ergo et antecedens; et non <est falsa> maior, ergo minor, et illa est propositio data, quare propositum. Consequentia patet, sed falsitas consequentis probatur, quoniam a proportione minoris inaequalitatis non provenit actio; si ergo maior est resistentia quam sit potentia activa, sequitur quod ibidem numquam proveniet corruptio quod imperfectius corrumpat perfectius, et hoc primo et per se; aliter diceretur faciliter quod una musca posset corrumpere totum mundum, quod frivolum est, quare propositum.

    [108] Ex quibus apparet quod propositio illa est vera quod imperfectius simpliciter secundum speciem vel genus non potest esse totale principium activum respectu alicuius perfectioris se. Nec instantia adducta valet de albedine respectu intellectionis, quia obiectum non est causa actus intelligendi, ut alias dictum est, sed tantummodo causa partialis, et adhuc non principalis, sed potius ipse intellectus. Et ideo stat intellectionem esse perfectiorem, cum nec totaliter nec principaliter dependeat ab albedine, quare propositum.

    [109] Secunda conclusio est haec: nullum accidens ut instrumentum limitatae substantiae potest producere formam substantialem. Ista conclusio sic probatur: nullum agens cui ex condicione propria repugnat attingere substantiam ut terminum actionis potest esse agens instrumentale respectu alicuius substantiae; sed quodlibet accidens est huiusmodi; ergo propositum. Consequentia patet, et minor ex superius declaratis redditur manifesta, quoniam accidens non potest agere ultra gradum proprium. Cum igitur sit naturaliter qualibet substantia imperfectius, sequitur quod suae condicioni repugnat attingere substantiam tamquam terminans actionis; maior vero probatur, quoniam quod repugnat alicui intrinsece, per nihil sibi extrinsecum potest tolli, sicut quia homini repugnat esse asinum, et hoc loquendo physice, per nullam rationem homini extrinsecam potest tolli illa repugnantia. Si ergo imperfectiori secundum speciem repugnat producere aliquid perfectius se secundum speciem, sequitur quod quomodocumque extrinseca sibi adveniente non tolletur ab eo talis repugnantia. Sed esse instrumentum agentis principalis accidit alicui agenti. Ergo tale agens, quamvis ponatur instrumentaliter agens, non propter hoc attinget illud quod sibi repugnat attingere; et per consequens accidens ut instrumentum substantiae non potest producere formam substantialem, quod est propositum.””’’

    [110] Praeterea, si accidens potest ut instrumentum substantiae producere formam substantialem, hoc est in virtute substantiae, quaero igitur quomodo intelligatur ‘in virtute substantiae’: aut quia accidens coagit cum substantia ad terminum, [283r] aut quia accidens disponit passum ad terminum substantialem, aut quia recipit aliquam entitatem a substantia per quam potest attingere terminum substantialem. Non primo modo, quia tunc accidens directe et proprie produceret formam substantialem, quia agens concurrens cum alio producit eundem effectum cum alio, aliter Deus non produceret effectum creaturae; sed hoc est falsum, ut superius apparuit in prima conclusione; quare propositum. Nec secundum valet, quia tunc solum attingeret dispositionem et non formam substantialem. Nec tertio modo, quia tunc quaero vel illa quantitas est substantia, vel accidens. Non substantia, quia tunc aliqua substantia esset subiective in accidente, quod falsum est, tum etiam quia tunc substantia produceret et non accidens. Si autem talis entitas sit accidens, eadem ratione per illam non poterit tale accidens producere formam substantialem, quia si praecedens accidens hoc non potest et sit perfectius, a fortiori nec subsequens nec resultans ex ambobus accidentibus hoc potest, quia, ut superius dictum est, tota latitudo accidentis imperfectior est tota latitudine substantiae, quare propositum.

    [108] Tertia conclusio est haec: quodlibet accidens cui convenit ratio productivi principii potest in virtute propria producere formam accidentalem. Ista conclusio sic probatur: quodlibet agens potest aliquem effectum producere; sed quodlibet accidens cui convenit ratio productivi principii est huiusmodi; ergo propositum. Et tunc ultra: ergo accidens potest producere substantiam vel accidens; non substantiam, ut prius deductum est,{2} quia nec principaliter nec instrumentaliter; ergo accidens producere potest formam accidentalem, ex quo aliquem effectum potest producere, qui non est substantia; quare propositum.

    [112] Praeterea, omne continens aliud virtualiter vel formaliter secundum rationem causalem potest illud producere. Addo autem in ista propositione: ‘secundum rationem causalem,’ quia, licet anima intellectiva contineat asinum virtualiter vel formaliter secundum aliquam rationem essentialem, non tamen secundum aliquam rationem causalem; et ideo anima intellectiva non potest producere asinum, et hoc propria virtute. Nunc autem ita est quod aliquis calor continet alium virtualiter vel formaliter, sed aliquam rationem causalem, quare propositum. Consequentia est nota, et maior similiter; minor vero apparet per experientiam; quare propositum.

    [113] Praeterea, si accidens in virtute propria non posset producere formam accidentalem, hoc maxime videretur propter dependentiam quam habet ad substantiam, quia, sicut existit in virtute substantiae, ita agit in virtute substantiae; sed hoc non obviat, quoniam voluntas creata magis dependet in sua existentia a voluntate divina quam quaecumque forma accidentalis a suo subiecto. Sed non obstante huiusmodi dependentia, adhuc voluntas creata in virtute propria potest producere actum proprium; ergo a fortiori, non obstante quod accidens sit a suo subiecto [283rb] dependens, adhuc potest in virtute propria producere aliquid et non substantiam, sicut prius deducebatur, ergo formam accidentalem; quod est propositum.

    [114] Quarta conclusio est haec: omnis actio naturalis quae accidentibus inest dum existunt actualiter in subiecto, potest eisdem competere si fuerint a subiecto proprio separata. Ista conclusio sic probatur: quandocumque aliquid alicui convenit ex sua natura, sive illud sit in alio sive per se, non minus habebit illud quod consequitur suam condicionem naturalem; sed accidenti convenit ex natura propria posse producere formam accidentalem; ergo illud, sive sit in alio sive per se ipsum, non minus poterit producere illud quod ex sua natura determinabatur ad producendum. Consequentia et maior patent; et minor apparet, quia accidens vel habet quod possit producere ex natura propria, vel non. Si sic, habetur propositum. Si non, quaero unde sibi provenit quod possit producere, aut per hoc, quod est in subiecto, aut propter aliquem alium respectum: nullus alius videtur, nec per hoc, quod est in subiecto, dicitur agens; quare propositum. Probo minorem: constat quod, si materia prima posset esse in subiecto, non propter hoc posset agere per hoc, quod a natura habet quod non sit activa; ergo conformiter, si accidens a natura propria non habet quod possit agere quantaecumque ponatur in subiecto, non propter hoc acquiret condicionem principii productivi. Et ergo esse in subiecto non reddit accidens esse activum. Et ita, dato quod esset a subiecto separatum, omnis naturalis condicio quae sibi conveniebat, dum erat in subiecto, sibi conveniet etiam extra subiectum, quod est propositum.

    [115] Praeterea, supplens perfectius vel aeque perfecte vicem accidentis, non tollit ab accidente aliquam condicionem naturalem quae inerat accidenti dum actualiter existeret in subiecto; sed dum accidens est sine subiecto, Deus conservative perfectius conservat accidens quam faciebat suum subiectum; ergo, dato quod sit sine subiecto, ita perfecte sibi correspondet omnis sua condicio naturalis sicut faciebat dum erat in subiecto.

    [116] Sed forsan dicitur quod Deus non potest supplere vicem subiecti in ratione causae materialis, et ideo non potest agere nisi sit in subiecto. Contra: quia accidentia vel habent materiam tamquam suam partem, vel praecise tamquam aliquid in quo subsistunt et conservantur. Si secundo modo, habetur propositum, quia Deus potest perfectius conservare accidens quam suum subiectum possit illud idem accidens conservare. Si primo modo, tunc sequitur quod accidens est compositum ex substantia et accidente, quod falsum est, et ergo, ex quo unum non est pars alterius, non videtur quare Deus non possit unum sine alio facere. Unde si quis bene advertit, ideo dicitur quod Deus non potest supplere vicem causae materialis vel formalis vel per modum informationis, quia non potest esse pars alicuius constitui, cum sic existere importet potentialitatem. Et ex hoc apparet quod, dato quod accidens habet causam materialem in qua, non tamen ex qua. Verumtamen esse causam materialem ex qua potest intelligi dupliciter, vel ex qua componitur, vel ex qua generatur sive producitur. [283va] Licet ergo posset concedi quod accidens habet materiam ex qua secundo modo, non tamen primo modo. Et haec videtur intentio philosophorum communiter dicentium quod accidentia habent materiam in qua et non ex qua; quare propositum.

    [117] Praeterea, substantiae ut substantia est non conveniunt posse movere sensum visus, quia substantia solum arguitive apprehenditur, et de facto sensus visus movetur a lucido vel colorato. Ergo ista actio primo et per se competit accidenti, et per consequens, dato quod accidens esset a subiecto separatum, non minus ista actio sibi conveniret. Et qua ratione ista, eadem ratione et quaelibet alia quae sibi ex condicione naturali competeret.

    [118] Cum igitur accidens possit esse sine subiecto, ut ad praesens supponitur, et alias fuit probatum, sequitur quod omnis actio naturalis quae inest accidentibus in subiecto inesset eis, si essent a subiecto separata. Ex qua condicione sequuntur plures propositiones correlariae. Prima: accidens separatum potest virtute propria potentiam sensitivam vitaliter immutare. Secunda: accidens separatum potest virtute propria causalitatem aliquam generare. Tertia: accidens separatum non supernaturaliter sed mere naturaliter agit. Patent omnes istae propositiones ad sensum de speciebus in sacramento eucharastiae, ubi albedo immutat visum et sapor immutat gustum. Tertia vero apparet, quia ex quo habet omnem actionem quam haberet si esset in subiecto. Nunc autem, si esset in subiecto, ipsum accidens ageret mere naturaliter; ergo et modo. Nam si aliquis caecus supernaturaliter illuminaretur, licet tunc restitutio visus esset supernaturalis, tamen visus quem haberet ex huiusmodi restitutione esset mere naturalis. Sic in proposito: licet accidens supernaturaliter fiat sicut subiecto, tamen sua actio est sibi mere naturalis et mere naturaliter agit, quare propositum.

    [119] Ex quibus apparet quod circa accidentium actiones hoc potest rationabiliter teneri: quod in virtute propria non producunt formam substantialem, nec etiam in virtute substantiae competit eis producere formam substantialem; sed omnis effectus qui potest inesse positioni per accidentia propria ipsorum virtute est forma accidentalis, quae actio eis posset competere, dato quod esset a suis subiectis actualiter separata.

    [120] Quinta conclusio, per quam incipit declarari qualiter in accidentibus potest fieri transmutatio, sit ista: species in quibus corpus Christi realiter continentur transmutationi locali possibiliter sunt subiectae. Ista conclusio sic probatur: quodlibet quantum existens in loco circumscriptive potest moveri localiter; sed species in quibus corpus Christi realiter continetur sint quantae existentes in loco circumscriptive; ergo species huiusmodi possunt moveri localiter, et per consequens conclusio vera. Consequentia patet; et maior ex hoc, quoniam primum et immediatum subiectum transmutationis localis est quantitas localiter coextensa, ut docet experientia. Minor vero apparet, quia ubi est pars hostiae sive speciei, ibi non est tota species, immo tota species occupat maiorem [283vb] locum quam faciat pars; quare sequitur quod est in loco circumscriptive, quod est propositum.

    [121] Praeterea, cuicumque inest gravitas potest moveri localiter, si sit in loco circumscriptive; sed speciebus sacramentalibus inest gravitas; ergo species huiusmodi possunt moveri localiter. Consequentia patet; et maior, quoniam istae duae qualitates gravitas et levitas habent ordinare situm entium in universo, et per consequens habent quod possint facere ea quibus insunt moveri ad locum sibi ex condicione intrinseca ordinatum. Minor vero apparet per experientiam, nam omnem motum quem habent species illae ante consecrationem habent et post consecrationem. Nunc autem ante consecrationem species illae moventur deorsum, ergo et post, et hoc indicat experientia; quare propositum. Ex qua probatione sequitur quod species huiusmodi non solum habent quod moveantur secundum locum per principium extrinsecum et impellens, sed etiam per principium intrinsecum, quod est condicio gravitatis.

    [122] Ex quo apparet ulterius quod positio dicentium quod accidentia illa non moventur deorsum nisi a solo Deo, et non ab aliquo principio intrinseca, non est vera, cuius motivum est quia gravitas non est forma accidentalis, sed substantialis, quod sic probant: capio panem ante consecrationem et volo quod Deus separet gravitatem illam quae ponitur forma accidentalis, conservando substantiam panis. Tunc quaero si talis panis ponatur in aere, vel descendet, vel non. Si descendet, ergo frustra ponitur talis gravitas quae est forma accidentalis, cum talis panis sit substantialiter gravis. Si non descendet, contra: in illo est terra per praedominium et per consequens terra staret extra locum suum naturalem et ibi quiesceret; sed omne quod est extra locum suum naturale violenter ibi quiescit; ergo in tali casu panis ille violenter quiesceret, et per consequens aliquod est impedimentum suae quietis. Et ita, amoto illo impedimento, ex inclinatione sua naturali moveretur deorsum. Et ita apparet quod terra, sive panis in quo terra ratione suae mixtionis praedominatur, est substantialiter gravis, quare propositum. Et propterea dicunt quod nesciunt videre qualiter accidentia illa moventur deorsum, ex quo ibi non est substantia panis nisi quod Deus movet illa accidentia supplendo vicem gravitatis.

    [123: -122] Sed contra fundamentum istius positionis arguitur sic: si speciebus in eucharistia non inesset aliqua gravitas, sequitur quod, ipsis motis versus sursum, non resisteret suo motori. Consequens est falsum et contra experientiam, nam volens proicere hostiam sursum apparet manifesta resistentia. Unde posset consecrari panis in tanta quantitate quod notabiliter resisterent species illae ad motum illum. Cum igitur talis resistentia non proveniat formaliter nisi a forma gravitatis, sequitur quod in eis est formaliter gravitas.

    [124] Sed forsan dicitur quod argumentum non probat quod in accidentibus illis sit aliqua gravitas, sed bene quod est ibi aliquod [284ra] principium formale per quod species resistit motui ascensus; hoc autem principium est durities vel eius continuitas, sicut si quis per imaginationem haberet aliquam portionem caeli ad quantitatem unius pugilli et proiceret versus sursum, ibi esset resistentia, licet nulla gravitas, et hoc ratione continuitatis et duritiae. Sed quicquid sit de ista responsione, arguitur quod gravitas sit forma accidentalis secundum Philosophum, quoniam quodlibet obiectum alicuius potentiae sensitivae est accidens; sed gravitas est obiectum potentiae sensitivae; ergo gravitas est accidens. Maior probatur, quoniam nulla forma substantialis est per se sensibilis, sed solum per accidens, ergo omne per se sensibile est accidens, et apparet per locum a fortiori. Nam, si potentiae sensitivae quae inter alias videtur spiritualior obiectum est accidens, a fortiori et omnium aliarum; sed constat quod inter omnes potentias sensitivas sublimior est potentia visiva, et ipsius obiectum est accidens, color videlicet vel lux; ergo propositum. Minor vero apparet, quia asperum-durum, grave-leve, frigidum-calidum sunt obiecta sensus tactus, quia tactus percipit rei levitatem vel gravitatem.

    [125] Ad rationem igitur adductam pro oppositae opinionis fulcimento, dico quod, si Deus per suam omnipotentiam separaret gravitatem a terra, sive a mixto in quo terra praedominatur, quod illud quantum ad motum sursum vel deorsum remaneret corpus neutrum. Unde, posito illo casu, ubicumque tale corpus poneretur, quiesceret, nec esset alicubi violenter, ex quo existit corpus neutrum; et ideo respectu impulsionis remaneret quoad motum et moveretur prout impellens impelleret sicut moveretur corpus illud quod non habet aliquem motum a principio intrinseco.

    [126] Et ita diceret philosophus quoad formam, licet quoad materiam casum impossibilem reputaret, quia apud eum gravitas consequitur formam substantialem terrae per modum passionis, et ideo est ab ipsa inseparabilis. Sed theologus aliud iudicium habet de divina potentia, propterea satis est possibile terram esse sine gravitate et ignem sine levitate, et istud apparet maxime in corporibus gloriosis, quae purificantur a ponderositate terrestri, licet in eis remaneat forma substantialis terrae. Et sic apparet quod speciebus in sacramento eucharistiae existentibus inest gravitas, quae est forma accidentalis, cuius inclinatione species illae naturaliter moventur deorsum, et per hoc sequitur quod non solum ab impellente possunt moveri localiter, sed etiam ab intrinseca gravitate.

    [127] Sexta conclusio est haec: si quantitas specierum sacramentalium ponitur a qualitatibus res distincta, transmutatio qualitativa est possibilis naturaliter in eucharistiae sacramento. Ista conclusio sic probatur: ubicumque est aliquod subiectum diversarum qualitatum naturaliter susceptivum, potest naturaliter transmutari ab una qualitate ad aliam; sed quantitas, si ponatur res distincta a substantia et qualitate, est subiectum diversarum [284rb] qualitatum sibi susceptivum; ergo, si quantitas ponatur in sacramento res distincta a qualitatibus, poterit naturaliter esse transmutationis subiectum, et ita ab una qualitate ad aliam transmutari, quod est propositum. Consequentia et maior patent; et minor apparet, quia albedo aeque potest extendi in quantitate, si ponatur res distincta ab ipsa, sicut facit in substantia corporeum; ergo quam substantia corporea est susceptiva diversarum qualitatum, tam et quantitas ubi ponatur res distincta a qualitatibus, quod est propositum.

    [128] Praeterea, ex hoc naturaliter una qualitas corrumpit sibi contrariam, quia transmutat subiectum qualitatis contrariae. Unde ex hoc caliditas ignis naturaliter corrumpit frigiditatem aquae, quia transmutat ipsam aquam, ex qua transmutatione sequitur corruptio ipsius frigiditatis. Si ergo quantitas ponatur subiectum distinctum realiter a qualitatibus quantis, sequitur quod per applicationem alicuius qualitatis contrariae potest ipsa quantitas transmutari, et per consequens sequi corruptio qualitatis praeexistentis, et haec non fit naturaliter sine adventu qualitatis subsequentis; ergo quantitas, si ponatur res distincta a qualitate in sacramento, potest transmutari qualitative. Nec valet si dicatur quod qualitas non potest transmutare quantitatem sine substantia, quia quandocumque aliquid convenit alicui ratione sui, illud in quocumque esset haberet illam condicionem. Nunc autem substantia habet transmutari mediante quantitate, quia transmutationes naturales fiunt per contactum corporeum, ergo per prius fit transmutatio in quantitate quam in substantia, et hoc si quantitas sit res distincta. Et per consequens, si quantitas esset separata a substantia et esset res distincta a qualitate, non minus posset transmutari per qualitatem, et per consequens habetur veritas praemissae conclusionis.

    [129] Septima conclusio est haec: si species sacramentales sint a suis quantitatibus indistinctae, non possent qualitative transmutari sola actione potentiae naturalis. Ista conclusio sic probatur: in omni transmutatione est aliquod subiectum deferens motum sive manens sub utroque termino motus; sed posito quod ibi non sit nisi qualitas, nichil potest ibi transmutari. Non qualitas, quia nulla est ibi qualitas deferens huius motum. Unde si ibi inducatur aliquis gradus, certum est quod hoc non fit per transmutationem prioris qualitatis, quia illa manet praecise intransmutata; ergo ille gradus induceretur solummodo creative. Sed hoc est impossibile cuicumque potentiae naturali secundum propriam virtutem; ergo propositum.

    [125] Confirmatur in alteratione: per hoc qualitas intenditur, large sumendo intensionem, quia ex gradu subsequenti et praecedenti resultat intensior qualitas, et hoc per transmutationem factam in subiecto; ergo ubi nullum est subiectum, nullum agens naturale posset intendere qualitatem huiusmodi nisi copulando creative praecedenti qualitati gradum aliquem similis rationis. Hoc autem est impossibile naturali agenti, ergo propositum. [284va]

    [131] Praeterea, omnis motus qualitatis est intensio vel remissio. Si igitur qualitates huiusmodi quae sunt suae quantitates possunt transmutari qualitative per aliquod agens naturale, aut ergo motu intensionis, aut motu remissionis. Non motu intensionis, quia, ex quo ibi nullum est subiectum, gradus adveniens esset productus ex simpliciter nichilo, et ita crearetur, quod non convenit potentiae naturali. Nec etiam motu remissionis, quia tunc aliquod ibi annihilaretur, quod non convenit potentiae naturali. Et consequentia patet, cum ibi nullum sit subiectum cui conveniat esse minus album quam prius. Et ita apparet quod, ubi qualitates sint totaliter sine subiecto, quod per nullum agens naturale possunt transmutari qualitative, quare propositum. Ex quo apparet quod quantitas, sive sit ab omni qualitate distincta sive non, per agens naturale non potest transmutari mutatione qualitativa, quae sit secundum augmentum et decrementum. Patet, quia in decremento annihilaretur aliqua quantitas et in augmento aliqua nova quantitas crearetur; hae autem condiciones non conveniunt potentiae naturali; ergo propositum.

    [132] Octava conclusio est haec: species sacramentales possunt naturaliter transmutari per aliquam divisionem, partes ab invicem separantem. Ista conclusio sic probatur: quoniam, ubicumque est aliqua condicio virtute cuius potest naturaliter fieri partium separatio, ibi partes possent ab invicem naturaliter separari; sed in speciebus est huiusmodi condicio; ergo propositum. Consequentia et maior patent. Probatur minor, quia qualitas quae erat in pane cuius virtute panis ante consecrationem erat frangibilis remansit in speciebus. Ergo, qua ratione panis ante consecrationem poterat naturaliter frangi, eadem ratione et species post consecrationem. Consequentia patet, et assumptum apparet, quia nulla qualitas panis transivit in aliquam Christi corporis qualitatem vel etiam substantiam; ergo omnes qualitates quae praefuerunt nunc sunt in sacramento, et per consequens ibi est et qualitas virtute cuius potest alicui competere frangibilitas per naturam.

    [133] Praeterea, cuicumque competit aliquod subiectum, eidem competit illius subiecti propria passio; sed quantitas est quoddam subiectum cuius propria passio est divisibilitas, ut patet per Philosophum in Praedicamentis, capitulo de quantitate;{3} ergo cuicumque competit quantitas, eidem competit divisibilitas. Cum igitur speciebus sacramentalibus conveniat condicio quantitatis, sequitur quod eisdem competit condicio divisibilitatis, et per consequens species huiusmodi possunt transmutari per divisionem partes ab invicem separantem, quod est propositum.

    [134] Sed forsan hic dicitur quod falsum est quod quantitatis generaliter sumptae sit propria passio divisibilitas, quoniam corpora caelestia sunt naturaliter quanta, et tamen non sunt naturaliter divisibilia, quia per nullam potentiam naturalem partes possunt ab invicem separari, et ita fundamentum rationis nullum. Hic dico quod divisibilitas circa [284vb] quodlibet quantum potest considerari dupliciter, vel mathematice vel naturaliter. Primo modo omne quantum est divisibile, sed secundo modo non, et hoc naturaliter. Cuius ratio est non propter quantitatem, sed propter formam cui talis quantitas naturaliter est annexa. Unde corpori caelesti non repugnaret divisio ratione suae quantitatis, sed ratione formae, quae est simpliciter perpetua et eterna secundum philosophos. Nunc autem in proposito non est ita, quia nulla species sacramentalis ex sua condicione intrinseca est forma aeterna, et ideo nec ratione suae formae nec ratione quantitatis talibus speciebus repugnat fractio, et hoc indicat experientia. Propterea, Magister, libro IV, distinctione XII, capitulo II,{4} reprobat opinionem asserentium et dicentium speciem in sacramento nullatenus frangi posse.

    [135] Nona conclusio est haec, et declarat materiam de corruptiva mutatione: nulla quantitas sacramentalis potest virtute potentiae mere naturaliter agentis mutationem suscipere corruptivam. Ista conclusio sic probatur: nihil specialiter a divina essentia conservatum potest ab aliquo agente naturali propria virtute corrumpi; sed quaelibet quantitas sacramentalis est huiusmodi; ergo propositum. Consequentia patet; et maior, quia nulla causa creata habet tam praeeminentem virtutem, nec potest habere sicut Deus, ergo ab ipso specialiter conservatum non potest ab aliquo agente naturali corrumpi, quia licet omnia generali influentia a Deo conserventur et, sic stante generali conservationis influentia, unum possit aliud sibi contrarium destruere, tamen, posita speciali conservatione, non oportet. Cuiusmodi est in proposito, ubi accidentia sine subiecto conservantur, et maxime quantitas secundum omnes. Haec autem conservatio non est praecise ex generali influentia, sed ex speciali conservatione, quare propositum.

    [136] Praeterea, quantitas, quando est in subiecto, non corrumpitur nisi propter defectum subiecti, quia quantitati nihil est contrarium. Si ergo quantitas conservatur a Deo sine subiecto, quaero a quo agente naturali posset corrumpi: non a contrario, quia nullum est tale; nec defectus subiecti hoc impedit, propter Dei specialem conservationem. Ergo sequitur quod quantitas sacramentalis si qua sit ab aliis quantitatibus distincta, non potest virtute alicuius naturalis agentis corrumpi, quod est propositum. Si ergo quaeratur a qua causa inducitur quandoque nova quantitas in sacramento, posset dici rationabiliter quod a solo Deo immediate. Nec hoc fit per novum miraculum, quia ea voluntate qua disposuit eucharistiam in ecclesia disposuit quod circa illas species, praesente activo naturali, causaret talem transmutationem qualem in substantia panis conversa, si non fuisset conversa, causaret agens naturale. Et hoc facit ne meritum fidei evacuetur, si videremus species intransmutabiles. Et ex hoc apparet quod, si aliqua transmutatio quandoque videatur in quantitate, hoc non fit per agens naturale, [285ra] quia, ut prius deductum est, necessario esset creatio vel annihilatio vel alicuius substantiae nova positio ex qua agens naturale adduceret augmentum huiusmodi in quantitate sacramentali; quare intentum.

    [137] Decima conclusio est haec: si quantitas non sit a qualitatibus sacramentalibus distincta, nulla qualitas existens in sacramento potest corrumpi sola actione potentiae naturalis. Ista conclusio similibus viis probatur quibus praecedens conclusio probatur. Unde in rei veritate, idem est iudicium de qualitate et de quantitate, si inter ipsas nulla sit distinctio realis. Et ad apparentias similis responsio per omnia est reddenda.

    [138] Undecima conclusio est haec: si quantitas sacramentalis sit a speciebus sacramentalibus realiter condistincta, possibile est qualitatem sacramentalem per aliquod agens naturale mutationem suscipere corruptivam. Ista conclusio sic probatur, quoniam tunc qualitates huiusmodi sunt in subiecto; ergo ei potest applicari aliquod agens naturale, utpote ignis qua quantitatem in tantum calefaciet quod sequitur corruptio albedinis vel alterius qualitatis. Nec pro tunc videtur congrua responsio dicere quod talis qualitas a Deo annihilatur, ex quo talis qualitas habet modum exequendum naturalem, quia, licet quantitas sit sine subiecto, non tamen qualitas, quae, ut supponitur, existit in subiecto. Et igitur potest corrumpi, cum ipsius subiectum possit naturaliter transmutari, ut supra dictum est,{5} quare propositum.

    [139] Praeterea, positis activo et passivo debite approximatis, et naturaliter ponitur aliqua actio ut aliquis effectus; sed quantitas et caliditas sunt duo, quorum unum se habet per modum agentis et aliud per modum patientis; ergo his simul approximatis, sequitur aliqua actio, et cum in passo sit forma incompossibilis effectui agentis, sequitur quod ex huiusmodi approximatione erit aliqua corruptio alicuius qualitatis existentis subiective in quantitate. Et per consequens apparet quod, ubi inter quantitatem et qualitatem est realis distinctio, qualitas potest pati corruptionem, quod est propositum.

    [140] Duodecima conclusio et finalis quoad materiam istam est haec: ex nulla quantitate vel qualitate persistente in eucharistiae sacramento potest materialiter aliqua substantialis condicio generari. Haec conclusio sic probatur: si ex aliqua illarum formarum accidentalium generaretur aliqua substantia, sequitur quod constitutum in fine generationis esset quid compositum cuius materia esset accidens et forma esset substantia; consequens videtur absurdum. Quod accidens sit subiectum formae substantialis et consequentia probatur, nam si ex aqua materialiter generatur ignis, in fine transmutationis est aliquid compositum ex materia quae praefuit in aqua et forma ignis noviter introducta; ita et in proposito, si ex quantitate, sive sola quantitate, generaretur substantia, et necessario in fine transmutationis esset quid compositum ex substantia et accidente materialiter concurrente, quod videtur absurdum; quare propositum.

    [141] Praeterea, nulla forma [285rb] alicuius generis se habentis per modum potentiae ad alia genera potest esse informativum respectu illorum quae sunt in illo genere, ut verbi gratia, si a naturaliter est potentia respectu b, numquam a naturaliter potest esse actus b, aliter ita materia posset informare formam sicut forma informat materiam, quod est absurdum. Cum igitur totum genus substantiae sit prius toto genere accidentis, et per consequens susceptivum eiusdem, sequitur quod numquam aliquid de genere substantiae potest esse forma alicuius de genere accidentis. Et per consequens, ex accidente, qualiscumque existat condicionis, non potest aliqua substantia generari, quia tunc accidens se haberet per modum materiae et substantia per modum formae, quod videtur absurdum; quare propositum.

    [142] Praeterea, quandocumque aliqua forma est determinata ad aliquod receptivum, numquam potest ab alio recipi quam a receptivo ad quod naturaliter est determinata. Ista propositio apparet, nam habitus scientiae vel sapientiae ut sic determinat sibi certum receptivum, videlicet animam intellectivam, et ideo non possunt recipi ab aliquo alio susceptivo, quia non a lapide vel a ligno. Nunc autem forma substantialis determinat sibi pro susceptivo naturaliter materiam primam; ergo naturaliter non potest recipi ab alio quam a materia prima, et per consequens non a quantitate vel qualitate. Et ita, per consequens, ex quantitate vel qualitate non poterit aliqua substantia generari, quia tunc forma substantialis non esset naturaliter ad materiam primam determinata tamquam ad proprium susceptivum, quod falsum est. Quare sequitur conclusionis veritas manifeste.

    <Conclusio>

    [143] Ex quibus omnibus apparet quod, si de actione accidentium in eucharistia quaerimus, quod nec principaliter nec instrumentaliter possunt formam substantialem producere, sed bene accidentalem, et ex hoc apparet quod omnis actio quae eis sine sacramento conveniebat eis convenit in sacramento, verumtamen circa ipsorum passionem quae fit per transmutationem hoc sentiendum est, quia, cum sit multiplex transmutatio, quaedam ad ubi, quaedam ad qualitatem, quaedam ad quantitatem, et quaedam corruptiva, quaedam vero generativa, et ideo, si de transmutatione ad ubi loquitur, illa potest illis accidentibus convenire. Si vero de transmutatione ad quantitatem fiat mentio, sive ad qualitatem, videndum est prout quisque se conspicit de condicione quantitatis sentire. Si autem fiat mentio de corruptiva mutatione, ad hoc videndum est secundum variam opinionem quae habetur de quantitate et qualitate. Si vero de generativa transmutatione loquimur, ex illis accidentibus non potest aliqua substantia generari. Et hoc sufficiat de proprietatibus quae consequuntur accidentia separata.

    [144] Contra aliquas praemissarum conclusionum arguam aliquibus mediis. Et primo, contra primam, quae dicit quod nullum accidens sola virtute suae naturalis condicionis potest formae substantialis coexistere totale principium productivum, ergo sic: quaelibet forma quae ex sua natura potest corrumpere aliquam formam [285va] substantialem naturaliter potest producere virtute propria formam substantialem; sed accidens in virtute propria potest corrumpere formam substantialem; ergo et in virtute propria potest producere formam substantialem. Consequentia patet, et maior ex hoc, quoniam naturaliter corruptio unius formae substantialis est alterius generatio. Sed minor probatur, quoniam quicquid potest inducere aliquam qualitatem in aliquo subiecto formae substantiali incompossibilem potest ipsam formam substantialem corrumpere; sed aliquid est huiusmodi; ergo propositum. Probatur minor, nam capio caliditatem certae quantitatis secundum gradum et signo aliquam aquam cuius frigiditas sit minoris resistentiae quam sit caliditas efficientiae. Sit illa caliditas a, et b frigiditas, c vero subiectum frigiditatis. Tunc applicetur a, caliditas quae est sine subiecto, c subiecto. Constat quod a, caliditas, potest in subiecto apto nato agere et per consequens suam formam inducere. Cum igitur b sit minoris resistentiae quam a sit efficentiae, sequitur quod a potest corrumpere b; sed ex corruptione b habetur generatio alicuius caliditatis in c, subiecto. Vel ergo manet forma substantialis quae prius fuit in c vel non. Si non, habetur propositum, quod corrupta est per caliditatem, a. Si vero manetur forma substantialis aquae, sequitur quod naturaliter formae substantiali aquae non repugnat quicumque gradus caliditatis, et ita per consequens staret naturaliter aquam esse summe calidam et sine aliqua frigiditate, et eadem ratione staret ignem esse frigidum summe et sine caliditate, quod est impossibile per naturam. Et ita, per consequens, quam accidens virtute propria potest formam substantialem corrumpere tam etiam potest formam substantialem producere. Et primum potest, ut iam deductum est,{6} ergo et secundum potest, quod est propositum.

    [145] Praeterea, et est confirmatio praedictae rationis, separaret Deus totam caliditatem quae nunc est in igne ab ipso igne, quo facto, applicet tali caliditati unam guttam aquae. Tunc, vel tota illa caliditas corrumpet frigiditatem illius aquae vel non. Si sic, sequitur quod inducet formam incompossibilem formae substantiali aquae, aliter staret, ut prius deductum est, quod aqua esset naturaliter calida, vel saltem forma substantialis aquae esset forma neutra ad caliditatem et frigiditatem, quod falsum est, cum frigiditas sit qualitas naturaliter consequens formam substantialem aquae. Si vero non corrumperet illam frigiditatem, aut hoc est quia talis caliditas non potest agere dum non est in subiecto, aut propter aliam causam. Primum non impedit secundum, quod dicit tertia conclusio in ista materia,{7} quia adhuc accidens separatum potest agere. Nec alia causa videtur; ergo propositum; immo tunc staret quod a proportione maioris inaequalitatis non posset actio provenire, quod falsum est. Immo adhuc sequeretur quod frigiditas talis guttae posset corrumpere medietatem caliditatis totius sphaerae ignis, quod falsum est. Et consequentia probatur, nam talis parva frigiditas in tali casu est tantae [285vb] resistentiae quantae activitatis est tota illa caliditas; sed qualitates activae quantae sunt resistentiae tantae sunt activae. Si ergo illa frigiditas est tantae resistentiae quantae activitatis est tota illa causalitas, sequitur quod est etiam tantae activitatis quantae est tota illa caliditas; et, per consequens, proportio sive activitatis ad resistentiam caliditatis totius medietatis est dupla; et ita posset corrumpere medietatem illius causalitatis, quod videtur absurdum; quare propositum.

    [146] Praeterea, quam non repugnat formae accidentali corrumpere omnem gradum formae accidentalis sibi oppositae in eucharistia existentis, ubi quantitas sit subiectum qualitatum ab ipsis realiter distinctum, tam non repugnat eidem corrumpere omnem gradum formae sibi oppositae existentis in substantia tamquam in subiecto. Sed primum qualitati non repugnat, secundum istam positionem, quae dicit in sua conclusione decima{8} quod, si quantitas poneretur res distincta a qualitatibus in sacramento, quod possibile est qualitates huiusmodi suscipere corruptivam mutationem; ergo nec secundum eidem repugnabit. Et, per consequens, staret quod aliqua caliditas corrumperet omnem gradum frigiditatis in aqua, et ita necessario vel aqua remaneret totaliter et sine frigiditate calida, vel forma substantialis aquae corrumpetur. Sed primum non datur, ergo secundum est absolute possibile; quare propositum.

    [142] Praeterea, quandocumque sunt aliquae duae condiciones quarum una necessario infert aliam per modum cuiusdam sequelae, potentia potens sua virtute inducere conclusionem antecedentem potest similiter inducere et condicionem consequentem; sed alteratio et generatio sunt duae mutationes quae sic se habent quod alteratio habet pro termino per modum naturalis sequelae ipsam generationem; ergo sequitur quod potentia quae potest in primam alterationem requisitam ad esse substantiae, potest et in illam substantiam. Cum igitur accidens in virtute propria possit in totam alterationem praecedentem generationem substantiae, sequitur quod potest in ipsam substantiam. Confirmatur ratio, nam vel, posita praevia alteratione, ad generationem ponetur naturaliter ipsa substantia vel non. Si sic, habetur propositum; si non, ergo sequitur quod, posita summa dispositione in aliquo subiecto ad inductionem alicuius formae substantialis, non poneretur forma substantialis. Tunc quaero quare magis hoc eveniret uno tempore quam alio. Non per hoc quod substantia agat libere, quia ipsa, ut suppono ad praesens, est agens mere naturale; nec aliqua alia ratio videtur. Ergo, vel nullo tempore requiritur formae accidentalis dispositio ad generationem substantiae, vel quolibet; sed non est dicendum quod nullo tempore requiratur, ergo oportet quod hoc sit semper et naturaliter, quare propositum.

    [148] Praeterea, in omni actione ubi non requiritur nisi extractio rei de potentia ad actum, ibi aliquid potest educere aliud quod est se ipso perfectius; sed quaelibet productio naturalis [286ra] est actio in qua non sit nisi extractio rei de potentia ad actum; ergo in omni productione naturali potest contingere quod agens sit imperfectius suo effectu. Et per consequens nulla videtur impossibilitas quin accidens posset producere aliquid se perfectius. Cum igitur nihil sit tale nisi substantia, sequitur quod accidens potest producere formam substantialem. Consequentia patet, et maior apparet per Commentatorem, VII Metaphysicae, commento 37,{9} ubi distinguit duplex agens, unum producens et quodammodo totam rei entitatem in esse ponens et aliud extrahens. Primum est in exemplo, sicut qui facit figuram ipsam non videtur extrahere de materia, sed potius ipsam materiae imprimit. Secundum vero est in exemplo, sicut cum agens educit formam de materia. Nunc autem secundum eum, licet in primo modo sit ita quod agens sit suo effectu nobilius, non tamen oportet quod sic sit secundo modo. Et minor apparet, quoniam in productione formae accidentalis, quaero quid facit agens naturale: aut praecise educit aliquid de potentia ad actum, aut inducit aliquid in ipsam materiam. Si primo modo, habetur propositum; si secundo modo, sequitur quod forma talis ab agente naturali vere creatur, quod falsum est; quare propositum.

    [149: -144] Ad istas rationes respondeo. Ad primam, cuius radix in hoc consist, quod ex quo forma accidentalis potest corrumpere formam substantialem, non videtur etiam quare non possit producere formam substantialem, cum naturaliter corruptio unius formae sit alterius generatio, et antecedens apparet in casu ibi posito, hic dico quod, sicut nulla forma accidentalis potest producere in virtute propria formam substantialem, ut declaratum fuit, ita in virtute propria non potest corrumpere formam substantialem. Cuius ratio est quia prius alio naturaliter secundum totum genus nullo modo est corruptibile naturaliter ab aliquo posteriore secundum totum genus. Nunc autem quicquid inducitur ab alterante, ut alterans est posterius, est naturaliter secundum totum genus ipsa substantia seu forma substantiali<s> rei alterabilis, ergo per nichil inductum ab alterante corrumpitur substantia alterabilis. Ubi ergo aliqua substantia corrumpitur, hoc est virtute alicuius substantiae, sicut et virtute substantiae forma aliqua generatur. Ad casum igitur illum, cum dicitur quod ex quo qualitas illa, videlicet caliditas separata, se habet per praedominium supra frigiditatem aquae quod corrumperet totam frigiditatem aquae et ita induceret formam incompossibilem formae substantiali aquae, et per consequens corrumperet formam substantialem aquae, hic potest dici dupliciter: primo modo, quod, licet ista caliditas sit sufficiens ad corrumpendum frigiditatem assignatam quantum est ratione sui, non tamen prout existit in subiecto, sive in forma substantiali quae naturaliter requirit aliquam frigiditatem. Ratio est quia forma substantialis nititur ad conservationem talis qualitatis cuius conservatio in resistendo est maioris efficicae quam sit talis [286rb] caliditas in agendo, et ideo numquam per talem caliditatem inducetur aliquis gradus vel forma incompossibilis formae substantiali aquae.

    [150] Secundo posset dici quod naturaliter numquam potest fieri generatio nisi fiat corruptio, et econtra, et hoc in actionibus quae fiunt dispositivae virtute primarum qualitatum. Nunc autem, licet talis caliditas potest in omnem gradum frigiditatis dare, non tamen potest in corruptionem substantiae. Et ideo, quia naturaliter nihil corrumpit aliud nisi ex ipsius corruptione aliquid relinquatur, si ergo ista caliditas corrumperet, aut corrumperet vertendo accidens in substantiam, et hoc est impossibile naturali agenti, aut vertendo in accidens quod est caliditas, et hoc etiam non, quia quodlibet tale esset per se subsistens, et hoc non potest agens naturale. Ideo simpliciter in casu isto numquam accidens, videlicet talis causalitas, posset corrumpere aliquid, sive illud sit substantia sive accidens.

    [151] Sed, licet ista responsio videatur satisfacere argumento, tamen non est conformiter ad conclusiones superius positas, quia non videtur quare, si quantitas esset subiectum qualitatum, non posset una qualitas transmutando unam qualitatem aliam corrumpere, ut dictum est. Et ideo prima responsio videtur huic proposito conformior. Nec etiam videtur ratio quare accidens separatum non posset formam suam imprimere in subiecto, dato quod sit sine subiecto, et hoc loquendo de forma ab eo causabili. Non enim oportet quod, si accidens causans sit sine subiecto, quod eo ipso accidens causatum sit etiam sine subiecto.

    [152: -145] Ad secundam, quod videtur praemissae rationis confirmatio, admitto casum, videlicet quod Deus separet totam caliditatem sphaerae ignis ab igne et applicetur <igni unam> gutt<am> aquae. Tunc, cum quaeritur vel corrumpet totam frigiditatem aquae vel non, hic breviter dico quod, dato quod nullum aliud esset miraculum nisi separatio istius caliditatis a subiecto, quod ista accidentia virtute propria numquam inducerent aliquem gradum caliditatis incompossibilem naturaliter formae substantiali aquae, et sic per consequens nec corrumperet ipsam aquam.

    [153] Dicit tamen Doctor Subtilis{10} quod, ex quo existit omnis alia influentia generalis, quod ex approximatione istius caliditatis ad illam guttam, licet illa substantia non corrumperetur a tali caliditate approximata, corrumperetur tamen ab universali agente, videlicet a caelo, ad quod communiter est fuga naturalium.

    [154] Sed istud non bene intelligo, quia ante approximationem istorum accidentium, videlicet caliditatum, caelum aequaliter conservabat tam formam substantialem guttae aquae sicut et qualibet alia, et ex approximatione caelum non aliter influit quam prius, quia tunc vel voluntarie vel naturaliter. Non est dicendum quod voluntarie, quod non est responsio naturalium. Si ergo naturaliter, aequaliter sicut prius, et per consequens non apparet quod responsio ista satisfaciat, videlicet quod [286va] illa forma substantialis corrumpatur ab agente universali, videlicet a caelo, nisi quis vellet dicere quod caelo est indita haec naturalis condicio quod quotienscumque qualitates alicuius corporeae substantiae et haec qualitates activae applicantur alicui sibi contrario, quod tunc ipsum facit illam operationem qua faceret substantia quae foret predictarum qualitatum subiectum, et hoc quia deficente particulari agente fit supplementum* per agens universale, et istud absque dubio foret difficile improbare. Potest tamen dici quod, in casu in quo fieret talis approximatio et appareret sensui totalis defectio guttae aquae infra illum calorem missae, quod illam substantiam tunc Deus corrumpit ut salvet ordinem universi, et non oporteret ponere novum miraculum nisi quod universaliter Deus supplet omnem actionem illius substantiae quae fuisset accidentibus illis subiecta, sicut dicitur de caelo, et istud potest in rei veritate probabilius sustineri pro eo quod Deus est agens universalissimum et mere libere ad extra producens.

    [155: -146] Ad tertiam, cum dicitur quod, sicut est possibile quod qualitas corrumpat omnem gradum qualitatis sibi oppositae existentem in quantitate si ita esset quod quantitas foret res distincta ab ipsis ita est possibile de accidentibus, quamvis existant in substantia. Sed primum est possibile pro me in ista positione, ergo et secundum, hic breviter dico quod non est simile, cuius ratio est quia quantitas non requirat naturaliter plus unam speciem qualitatis quam aliam. Unde indifferens est ad quamlibet speciem qualitatis, et hoc maxime loquendo de qualitatibus quae reponuntur in tertio genere qualitatis, sive sit albedo sive nigredo, sive caliditas sive frigiditas, indifferenter potest locari in quantitate. Sed non sic est de substantiis corporeis, quia formam ignis naturaliter consequuntur siccitas et caliditas, et formam aquae naturaliter consequuntur frigiditas et humiditas. Et ideo non potest naturaliter dari ignis sine caliditate nec aqua sine frigiditate. Propterea, si separaretur una magna caliditas et applicaretur uni substantiae corporeae quam naturaliter consequitur qualitas contraria, numquam posset corrumpere omnem gradum frigiditatis existentis in aquam propter rationem assignatam ad primum argumentum.

    [156] Et si dicatur quod, ex quo caliditas separata potest corrumpere gradum intensiorem existentem in aqua, a fortiori et quemlibet, hic dico quod naturaliter forma substantialis aquae conservetur; non requiritur quicumque gradus quantaecumque intensus, sed sufficit aliquis in certo gradu ad conservationem speciei ad quem si deveniret caliditas corrumpens, ita fortem resistentiam inveniret, ac si aliquid per imaginationem ageret in ipsam substantiam immediate. Et ideo non oportet quod [286vb] substantia resistat caliditati propter quemcumque gradum existentem in ea, sed sufficit quod resistat pro gradu ex cuius non-esse naturaliter consequeretur formae substantialis non-esse. Et per hoc apparet quare magis caliditas separata potest unum gradum intensiorem remittere quam remissiorem. Haec enim diversitas non accidit ratione qualitatum absolute consideratarum, sed potius ratione substantiae resistentis accidenti pro sua conservatione. Ex quo sequitur manifeste quod activitas substantiae excedit totaliter omnem activitatem cuiuscumque formae accidentalis; quare propositum.

    [157: -147] Ad quartam, cum dicitur quod accidens potest in totam alterationem praeviam ad generationem alicuius substantiae, ergo in ipsam substantiam, apparet per ea quae immediate determinata sunt quod nullum accidens potest in virtute propria in totam alterationem praeviam ad generationem substantiae, quoniam ad hoc quod possit, requiritur quod possit corrumpere omnem gradum oppositae qualitatis existentis in subiecto quod nititur transmutare; nunc autem in virtute propria non potest corrumpere illum gradum qui est necessarius ad conservationem speciei naturaliter; et ideo, cum generatio alicuius formae fiat per corruptionem alterius, apparet quod per modum sequelae non potest producere aliquam formam substantialem in subiecto, ex quo ab eo non potest amovere formam praeexistentem; quare propositum.

    [158: -148] Ad quintam, cum dicitur quod ubi fit productio per modum extractionis de potentia ad actum, ibi non oportet quod agens sit nobilius suo effectu; sed ita est in productione naturali; ergo propositum. Hic dico quod istud argumentum tangit unam difficultatem cui est valde difficile satisfacere naturaliter, et hoc propter vitandam creationem in actionibus agentium naturalium. Unde productio naturalis potest imaginari vel per modum inductionis vel per modum eductionis. Per modum inductionis est quod agens producit suum effectum in aliquo passo, et sic generatio non fieret formaliter ex corruptione alicuius formae, sed solummodo sequeretur alicuius formae corruptionem, et per istum modum nil aliud esset nisi nova induitio materiae et expoliatio, sicut si quis apponeret sibi unum vestimentum deponendo aliud. Et sic, in rei veritate, quoad rem, formae productio esset creatio, et ipsius corruptio esset annihilatio, nisi quis vellet dicere quod per hoc vitatur creatio, quia forma producitur in materia. Per istum enim modum diceretur faciliter quod anima intellectiva non esset creata, quia producta est in materia, et hoc non sufficit. Ergo aliud est dicere quod aliquid producatur in materia et aliquid producatur ex materia. Iste tamen modus traditur nunc communiter a modernis, videlicet ab Okan in suo tractatu, qui incipit studiosissime.{11} Secundo modo possumus imaginari productionem rerum per viam eductionis et hoc potest contingere dupliciter: aut per modum eductionis alicuius de aliquo existentis in ipso actualiter, sed in eo quodammodo [287ra] latitantis, aut per modum existentis in aliquo potentialiter. Primo modo non contingit; sic enim forma non caperet novum esse, sed solummodo novum apparere; et iste fuit modus repobatus antiquorum philosophorum, quem Aristoteles reprobavit.{12} Sed secundo modo, videlicet intelligendo eductionem, sic nil aliud est nisi quod agens transmutando materiam vertit formam in aliam, quia una est potentialiter alia, verbi gratia, forma ignis est potentialiter forma aquae, licet non actu. Quando igitur ignis habens praedominium supra certam aquam applicatur aquae, nil aliud facit nisi quod ex transmutatione materiae aquae consequenter vertit formam aquae in formam ignis, et sic in rei veritate vitatur creatio et salvatur quod unius generatio est alterius corruptio.

    [159] Quis autem istorum modorum sit verior, vel primus, videlicet, vel iste, non curo ad praesens. Dico tamen quod accidens in virtute propria non potest producere formam substantialem, nec primo modo nec secundo modo. De primo modo apparet, quia tunc induceret et sic quodammodo esset ab accidente infusive. De secundo modo similiter apparet, quia accidens non potest unam substantiam in aliam vertere, nisi virtute substantiae. Nec Commentator aliud vult nisi quod agens per formam suam producat substantiam, sed per qualitatem disponit ad istam productionem. Ex his tamen non haberetur quod accidens produceret in virtute propria formam substantialem, quare propositum.

    <Instantiae contra conclusiones>

    [160: -109] Contra secundam conclusionem est una instantia. Ipsa namque dicit quod accidens ut instrumentum substantiae non producit substantiam. Contra: omne instrumentaliter agens ut sic in plus se habet in agendo quam si per se principaliter ageret, quia, si non se haberet in plus, sequitur quod non plus illud esset instrumentum illius principalis agentis quam unum aliud, sicut apparet; si ad secandum lignum serra ut instrumentum non haberet aliquam actionem virtute moventis, non plus per illam secaretur lignum quam per lapidem, ex quo per se numquam faceret illam operationem. Si ergo in productione substantiae accidens sit instrumentale agens, sequitur quod accidens ut instrumentum plus potest quam si per se tantum produceret; sed posse accidentis naturaliter et ex se est supra formam accidentalem; ergo posse ipsius ut instrumentum est supra formam accidentalem, et per consequens est supra formam substantialem, quod est probandum.

    [161: -111] Contra tertiam conclusionem est similiter una instantia. Ipsa namque dicit quod accidens separatum potest in virtute propria producere formam accidentalem. Contra: in essentialiter ordinatis, destructo priori, destruitur posterius, sicut, quia homo et animal sunt essentialiter ordinata, ideo, destructo animali secundum rationem illam per quam est prius homine, destrueretur et ipse homo. Cum igitur accidentis [287rb] agere et suum inhaerere sint essentialiter ordinata, quia agere praesupponit esse, nunc autem esse accidentis est inhaerere, sequitur quod agere accidentis praesupponit suum inhaerere, ergo ubi ab accidente tolliter inesse sive inhaerere, ab eo tollitur omne agere, et per consequens accidens separatum non potest agere nec formam substantialem nec accidentalem.

    [162: -140] Contra duodecimam et ultimam conclusionem est una instantia. Ipsa namquam dicit quod ex nulla forma accidentali potest aliqua substantialis condicio generari. Contra: quaecumque forma potest esse nutrimentum animalis, ex ea potest substantia generari, quia alimentum transit in naturam rei alendae; sed forma accidentalis in eucharistia est forma ex qua potest esse nutrimentum animalis; ergo ex ea potest aliquid generari. Minor apparet ad sensum, quia posset aliquis tam magnus panis transubstantiari quod ex ipsius accidentibus quis faciliter nutretur. Apparet etiam quod si quis apponeret hostiam ad ignem, ex illis speciebus generaretur ignis, quare per consequens ex forma potest substantia generari.

    [163: -160] Ad primum igitur dico quod, proprie loquendo, accidens non dicitur instrumentum substantiae, eo quod attingat substantia terminum suum simul cum accidente, ut est de serra respectu sectionis, ad quam non sufficit sola serra, nec sola manus moventis, sed eo dicitur instrumentum substantiae, quia disponit ad productionem formae substantialis. Ex quo non habetur quod quovis modo attingat ad productionem substantiae.

    [164: -160] Ad secundum dico quod ubi sit aliquid supplens vicem prioris, cum destructionis prioris stat existere posterioris, quia tale posterius non dependet a suo priori nisi in ratione conservantis; nunc autem Deus potest perfectius illud posterius conservare quam faciat suum prius; et ideo Deus potest conservare accidens absque hoc, quod inhaereat.

    [165: -160] Ad tertium patet per ea quae dicta sunt in quadam responsionem ad tertium argumentum contra nonam conclusionem praecedentis articuli.{13}

    [166] Sic igitur apparet modus per quem corpus Christi existit in sacramento, et condiciones consequentes modum illum similiter sunt declaratae, ac etiam dictum est de proprietatibus specierum sacramentalium secundum actionem et passionem. Et in hoc per consequens iste secundus articulus terminatur.

     

    < Apparatus >

    1 Cf. lib. II, q. 1, a. 2

    2 Cf. supra, n. 103ff.

    3 REFERENCE

    4 REFERENCE

    5 Cf. supra, n. 127

    6 REFERENCE

    7 Cf. supra, n. 111

    8 Cf. supra, n. 137

    9 REFERENCE

    10 REFERENCE

    11 Guilelmus de Ockham, Summulae in libros Physicorum...

    12 REFERENCE

    13 Cf. supra, articulus primus, pars secunda, n. 67