Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Book IV, Question un., Article 3

edited by Paul Bakker and Chris Schabel.

(Paragraphs 1-32 edited by Paul J.J.M. Bakker from Paris, BNF, nouv. acq. 1467 (olim Cluny 75), then collated by Chris Schabel against Vat. lat. 1081. Paris commits omissions per homoioteleuton here of 12, 20, and 24 words; paragraphs 33-38 edited by Chris Schabel from Vat. lat. 1081, then collated against Sarnano, Bibl. comunale E 89.)

 

Utrum corpus Dominicum virtute sacramentalis efficaciae relinquat locum quem occupat in caelestium regione.

[1] Tertius articulus erat iste: utrum corpus Dominicum virtute sacramentalis efficaciae relinquat locum quem occupat in caelestium regione.

[2] Pro cuius declaratione certas pono conclusiones. [287va] Quarum prima sit ista: possibile est aliquam corporalem substantiam circumscriptive in locis distinctis non communicantibus collocari. Ista conclusio sic probatur: quaelibet condicio competens alicui non intrinsece et absolute, sed solum per accidens et extrinsece, potest sine contradictione in eo multiplicari, si condicio sit multiplicabilis, stante unitate illius cui competit. Declaro istam propositionem: constat quod homini non intrinsece et essentialiter competit habere hunc colorem quem habet, sed solum extrinsece et per accidens; et ideo, quia condicio coloris est multiplicabilis, stat quod eidem homini conveniant multi colores,{1} quia universaliter stat posterioris multiplicatio sine prioris multiplicatione, sicut videmus quod cum unitate substantiae stat pluralitas accidentium, et cum unitate absoluti stat pluralitas relationum. Cum igitur esse in loco sit corpore posterius et corpori conveniat per accidens, sequitur quod cum unitate corporis stat ipsius pluralitas in diversis locis. Consequentia patet. Et maior per declarationem. Sed minor probatur: quia esse corporis in loco praesupponit corpus esse et non e contra, ergo esse corporis in loco est posterius ipso corpore. Antecedens patet, nam bene sequitur: ‘hoc corpus est in loco, ergo hoc corpus est’; et e converso est fallacia consequentis, nam bene est imaginabile quod corpus sit in vacuo, sicut et nunc quidam{2} imaginantur de toto mundo; et ergo apparet quod esse in loco non est de per se ratione corporis, sed est sibi condicio extrinseca; et per consequens nulla videtur repugnantia rationem essendi in loco multiplicari in corpore, stante ipsius omnimoda unitate; quod est propositum.

[3] Praeterea, formo istam consequentiam: ‘Sortes est Parisius, ergo Sortes non est Romae’, et quaero an sit bona de forma vel non? Si non, tunc oppositum consequentis non formaliter repugnat antecedenti; et per consequens ista stant simul sine quacumque repugnantia: Sortes est Parisius et Sortes est Romae; sed Deus posset facere quicquid non includit contradictionem; ergo potest facere quod Sortes sit Parisius et sit Romae; quod est propositum. Si vero dicatur quod consequentia sit bona, sequitur per regulam generalem quod quicquid antecedit ad antecedens, antecedit ad consequens; sed ad hoc antecedens: ‘Sortes est Parisius’, antecedit hoc antecedens: ‘Sortes est ubique’, quia bene sequitur, supposita constantia subiecti: ‘Sortes est ubique, ergo Sortes est Parisius’; ergo ad hoc consequens: “Sortes non est Romae’, antecedit haec propositio: ‘Sortes est ubique’; quod falsum est, quia tunc sequeretur: ‘Sortes est ubique, ergo Sortes non est Romae’; et ex eadem propositione sequitur quod Sortes est Romae; ergo ista propositio includeret contradictionem: ‘Sortes est ubique’; quod falsum est, quia ratio essendi ubique et ratio Sortis [287vb] non repugnant formaliter, immo sunt totaliter indifferentes. Si ergo illa propositio contradictionem non implicat, et ex ea sequitur quod Sortes est Romae, sequitur quod Sortem non esse Romae repugnat huic quod est Sortem esse ubique; et per consequens, ut prius deducebatur, non est antecedens ad ipsam, ex quo contradictionem non implicat; quare sequitur quod absolute possibile est Sortem esse Parisius et Romae de copulato extremo; quod est propositum.

[4] Praeterea, si duo corpora possunt esse in eodem loco, sequitur quod eadem ratione et unum corpus potest esse in diversis locis. Consequentia patet per Philosophum, IV Physicorum, capitulo de vacuo,{3} ubi similem consequentiam facit; quam concedunt communiter naturales. Sed de facto duo corpora sunt in eodem loco; ergo et unum esse in diversis locis est absolute possibile. Consequentia et maior patent. Et minor probatur: quoniam materia prima et sua forma substantialis sunt adaequate in eodem loco; sed materia prima ex se est quanta, et similiter forma, et hoc quantitate completa, quia non sunt lineae vel superficies tantum; ergo sunt corpora, et per consequens duo corpora sunt in eodem loco. Et antecedens probatur: quoniam in quocumque puncto signato in quo est materia, in eodem est forma, et e contra, quia aliter materia esset sine forma, vel e contra; quod non est physice concedendum, nam capio locum in quo iam est unum compositum ex materia et forma; et quaero: numquid in qualibet parte loci signati sit materia et similiter forma vel non? Si sic, habetur propositum. Si non, sequitur quod in aliquo est materia in quo non est forma; quod non est verum; quare propositum.

[5] Nec valet si dicatur quod hoc non est possibile de duobus corporibus habentibus suae existentiae completum modum, licet sit possibile de corporibus quorum unum se habet per modum potentiae, et aliud per modum actus, quia quaero: quid impedit duo corpora esse in eodem loco? Non videtur aliud nisi penetratio dimensionum; cum igitur hic sit dimensionum penetratio in materia et in forma, sequitur quod etiam in aliis corporibus hoc non repugnat, licet hoc non fiat propter virtutem activam limitatam in agente creato; ergo videtur quod, quantum ad rationem terminorum, nulla est impossibilitas duo corpora esse in eodem loco, sive sint completa sive non habentia completum existentiae modum; quare propositum.

[6] Et pro ista conclusione sunt aliae rationes sumptae ex fide, videlicet de Christo qui exivit de utero virginis sine quacumque claustrorum apertione; similiter quando exivit de sepulcro; et similiter quando intravit ad discipulos, ianuis clausis; quare propositum.

[7] Secunda conclusio est haec: in omni motu locali in quo est mutua corporum cessio, quatuor mutationes et octo termini sunt intellectualiter [288ra] capiendi. Ista conclusio sic declaratur: in omni motu in quo est mutua corporum cessio, ibi sunt duo corpora quae moventur, videlicet corpus impellens et corpus expulsum; nunc autem in corpore impellente sunt duae mutationes et quatuor termini, et in corpore expulso sunt duae mutationes et quatuor termini; ergo ibi sunt quatuor mutationes et octo termini. Consequentia patet. Et maior. Probo minorem: nam constat quod corpus impellens deperdit primum ubi; ergo ibi est una mutatio deperditiva et duo termini, quia terminus a quo erat esse sub isto ubi, et terminus ad quem est non esse sub isto ubi. Similiter corpus impellens acquirit novum ubi; ergo ibi est mutatio acquisitiva; sed mutatio acquisitiva non est formaliter mutatio deperditiva; ergo sunt duae mutationes; sed quod hic sint duo termini apparet, quia terminus a quo erat non esse sub isto ubi; et terminus ad quem est esse sub isto ubi; et per consequens adhuc in ista mutatione acquisitiva sunt duo termini; et ita in corpore impellente sunt duae mutationes et quatuor termini. Et sicut arguitur de corpore impellente, ita conformiter potest argui de corpore expulso, quia etiam corpus expulsum habet duas mutationes, acquisitivam videlicet et deperditivam; quare propositum.

[8] Tertia conclusio est haec: possibile est aliquod corpus moveri localiter, nullum corpus a se differens aliquatenus expellendo. Ista conclusio sic probatur: duo corpora possunt esse in eodem loco; sed corpus moveri non tollit ab eo condicionem quae est quod corpus sit in eodem loco cum alio corpore; ergo stat quod moveatur localiter et nullo modo corpus impellat, ex quo est in eodem loco cum corpore quod deberet expelli.

[9] Confirmatur: nam expulsio ex hoc provenit quia duo corpora non se compatiuntur in eodem loco; ergo ubi duo corpora possunt esse in eodem loco, sequitur quod potest fieri motus localis absque quacumque alterius corporis expulsione. Et antecedens principaliter assumptum apparet per ea quae dicta sunt in tertia probatione primae conclusionis;{4} et etiam ex quo per primam conclusionem unum corpus potest esse in diversis locis, sequitur quod eadem ratione plura corpora possunt esse in eodem loco; quare propositum.

[10] Praeterea, vel repugnat motui locali sub ratione qua est motus localis quod fiat sine expulsione alterius corporis vel non. Si non, habetur propositum. Si sic, contra: in motu circulari est motus localis; et tamen ibi non est alicuius corporis expulsio, ut patet de motu caelorum; aliter ibi esset condensatio et rarefactio; quod non videtur verum, quia tunc illa corpora essent subiecta motui alterationis, quod communiter a physicis non conceditur. Et ergo, cum ibi non sit alicuius [288rb] corporis expulsio, sequitur quod accidit motui locali quod in ipso sit mutua corporum expulsio, et hoc etiam in moventibus motu recto; et per consequens, ex quo haec condicio est motui locali extrinseca, potest a motu locali amoveri generaliter sine quacumque repugnantia; et ita staret quod corpus, sive motu recto sive circulari, posset moveri localiter sine alterius corporis expulsione.

[11] Sed forsan hic dicitur quod, licet in motu circulari non sit necessaria expulsio, tamen in motu recto sic, et hoc est sibi intrinsecum, sicut animali{5} ut animal est non est intrinsecum quod sit rationale, et tamen hoc est homini intrinsecum

[12: -11] Contra: quia aut motui recto repugnat fieri sine expulsione ratione materiae vel ratione formae, hoc est vel ratione qua est motus rectus vel ratione medii in quo fit. Si primo modo, sequitur quod numquam posset fieri motus rectus sine expulsione; quod falsum est, quia, si esset vacuum, adhuc imaginabile esset quod aliquid motu recto posset moveri in vacuo, ut in secundo declaravi{6} aliter etiam Deus non posset movere caelum motu recto; quod est articulus condemnatus;{7} ergo haec repugnantia non provenit ratione formae motus. Si ergo proveniat ratione medii, hoc non impedit, ut prius dictum est,{8} quia Deus potest facere duo corpora esse in eodem loco; quare sequitur manifeste veritas conclusionis.

[13] Quarta conclusio est haec: possibile est aliquod corpus locum aliquem acquirere sine cuiuscumque alterius loci deperditione in quo prius realiter existebat. Ista conclusio sic probatur: quandocumque sunt aliqua duo in suis rationibus non se formaliter includentia, Deus potest unum ab altero separare, pro eo quod facere potest quicquid fieri contradictionem non includit; sed mutatio deperditiva et acquisitiva sunt duo in suis rationibus formalibus non se invicem includentia; ergo Deus potest unum ab altero separare; et per consequens stat quod sit acquisitiva mutatio sine deperditiva. Consequentia et maior patent. Et minor declaratur: quoniam perditio praecedentis termini nihil facit formaliter ad acquisitionem subsequentis, quoniam agens, etiam naturale, non per se intendit corruptionem alicuius rei, sed per accidens, unde agens intendit suam formam inducere, ex qua sequitur deperditio alterius; ubi ergo agens posset conservare utrumque, sequitur quod acquireret terminum ad quem sine quacumque deperditione cuiuscumque alterius termini a quo. Cum igitur Deus habeat sub pleno dominio utrumque terminum, sequitur quod potest facere aliquid acquirere novum ubi sine quacumque deperditione alterius ubi quod prius habuit; quare propositum.

[14] Praeterea, si non posset aliquid acquirere aliquem [288va] locum sine deperditione alterius, hoc maxime videtur per hoc quod requiritur quod, si aliquod corpus est in loco in quo prius non fuit, quod sit motum localiter, et ita quod relinquit partem post partem; sed hoc non obviat; ergo propositum. Probatur minor: nam Deus potest facere quod unus angelus sit in duabus extremitatibus alicuius continui absque hoc quod sit in medio illius continui, ut in secundo declaravi;{9} sed ab una extremitate ad aliam non potest pertransiri motu locali sine medio; ergo sequitur quod possibile est angelum acquirere novam praesentiam ad aliquem locum absque mutatione locali; sed non minus potens est Deus hoc facere de uno corpore quam de uno angelo; ergo Deus potest facere quod unum corpus acquirat novam praesentiam ad aliquod ubi absque hoc quod moveatur localiter.

[15] Confirmatur: nam omnem terminum quem potest acquirere corpus virtute alicuius causae secundae in ratione principii effectivi, potest acquirere sola virtute divina; si ergo per motum localem sive ponatur res distincta a mobili sive non, ad praesens non est cura corpus acquirit aliquem terminum, ut puta esse in ecclesia, sequitur quod absque motu locali hoc fieri potest virtute divina quod aliquod corpus acquirat aliquod ubi quod prius non habuit sine motu locali; et ita per consequens apparet quod possibile est unum corpus acquirere aliquem locum sine deperditione alicuius alterius in quo prius realiter existebat; quare propositum.

[16] Quinta conclusio est haec: non est possibile corpus aliquod novum locum acquirere sine quacumque reali mutatione. Ista conclusio sic probatur: impossibile est transitum fieri de contradictorio ad contradictorium sine quacumque reali mutatione, et hoc ubi transitus temporis non sufficit; sed quod A corpus nunc sit in B loco, et prius non fuit in B loco, est transitus de contradictorio ad contradictorium; ergo hoc fieri non potest sine mutatione reali, nam transitus temporis ad verificandum illa contradictoria non sufficit; quare propositum.

[17] Ex quo ulterius declaro quod quandoque posset esse quod mutatio esset in corpore, quandoque in loco; nam si corpus aliquod esset in vacuo, et Deus crearet unum nouum locum circa illud corpus, tunc corpus sine sui mutatione acquireret aliquod novum ubi; et similiter, posito loco et corpore in alio loco, et postmodum corpore posito per quamcumque potentiam in priori loco, tunc mutatio esset vere in corpore.

[18] Ex quo sequitur quod qualitercumque fiat, semper erit realis mutatio in altero extremorum vel in ambobus; et ita apparet quod non est possibile quod corpus acquirat novam loci praesentiam sine quacumque mutatione [288vb] reali; quod est principaliter intentum.

[19] Sexta conclusio est haec: corpus Christi per mutationem acquisitivam tantummodo, et non deperditivam, acquirit realem praesentiam sub eucharistiae sacramento. Ista conclusio sic probatur: quoniam secundum beatum Augustinum,{10} “donec finiatur saeculum, sursum est dominus”; et per consequens corpus Christi numquam deperdit praesentiam quam habet in caelo; et secundum fidem corpus Christi continetur sub eucharistiae sacramento; ergo acquirit novam praesentiam in eucharistiae sacramento absque hoc quod deperdat praesentiam quam habuit in caelo. Et possibilitas istius apparet per conclusiones praecedentes, quoniam per quartam conclusionem possibile est quod aliquod corpus acquirat novam praesentiam in aliquo loco absque deperditione cuiuscumque alterius loci in quo prius fuit; et cum non sit maior ratio de uno corpore quam de alio, sequitur quod hoc est possibile de corpore Christi. Nec obstat quin unumquodque corpus possit esse in diversis locis; ergo hoc est absolute possibile de corpore Christi. Et quod ita sit concluditur ex auctoritate Augustini, quae tenetur communiter, et generali Ecclesiae professione; quare propositum.

[20] Ex qua conclusione sequitur correlarie articuli pars negativa, videlicet quod corpus Christi non relinquit virtute sacramentalis efficaciae locum quem occupat in caelestium regione, sed praecise acquirit novam praesentiam sine quacumque deperditiva mutatione.

[21] Septima conclusio< est haec: corpus Christi non existit in sacramento formaliter per hoc quod panis substantia in ipsum realiter commutatur. Ista conclusio quodammodo sequitur ex praecedente. quae tamen sic probatur, pro eo quod est contra quorundam doctorum{11} imaginationem dicentium quod ex hoc corpus Christi est in sacramento quia panis cuius erant illa accidentia transsubstantiatus est in corpus Christi, et ideo per conversionem alterius in ipsum incipit esse sub sacramento.

[22] Contra hoc et pro conclusione mea arguo primo sic: quandocumque aliquid convertitur in aliud, magis acquirit condiciones illius in quod convertitur quam e converso, sicut apparet de alimento quod convertitur in carnem, quod magis acquirit condicionem carnis quam caro acquirat condicionem nutrimenti; cum igitur substantia panis convertatur in corpus Christi, et non e contra, sequitur quod potius acquirit condicionem corporis Christi quam e converso; et ergo ex ista conclusione potius haberetur quod species panis essent in caelo quam quod corpus Christi acquireret praesentiam aliquam sub sacramento.

[23] Confirmatur ratio: nam si ego converterer in hominem existentem Romae, potius deberem ego esse Romae quam ipse Parisius; ergo et ita in proposito. Et ita videtur quod formaliter corpus Christi ex vi conversionis non habet quod sit sub speciebus illis.

[24] Praeterea, per nullam mutationem acquiritur [289ra] formaliter aliquid impertinens illi mutationi; sed praesentia corporis Christi in sacramento est impertinens ad transsubstantiationem; ergo formaliter per transsubstantiationem non acquirit corpus Christi praesentiam in sacramento. Consequentia et maior patent. Et minor probatur: nam haec praesentia corporis Christi non est substantia panis, quia illa non est post conversionem; nec est formaliter corpus Christi, quia prius fuit antequam esset hic praesens; ergo illa praesentia est posterior corpore Christi et sibi extrinseca; quare propositum.

[25] Confirmatur ratio: quoniam conversio est mutatio substantialis; ergo habet pro termino aliquam substantiam; non ergo aliquam condicionem respectivam; sed esse hic sive habere praesentiam ad aliquod ubi est condicio respectiva; non ergo ex conversione huiusmodi acquiritur formaliter ista praesentia corporis Christi sub specie sacramenti.

[26] Praeterea, Deus potest facere corpus suum praesens sub illis speciebus, manente pane; et tunc non erit aliqua conversio substantialis; cum igitur haec praesentia sit eiusdem rationis cum praecedente, quando panis convertitur, sequitur quod formaliter ex tali conversione non habet quod sit sub speciebus illis praesens nisi per virtutem per quam haberet si panis non transsubstantiaretur. Et antecedens patet per superius declarata;{12} tum etiam quia ad novitatem posterioris non requiritur aliqua novitas in priori; et ideo stat quod sit nova praesentia sive novitas in aliquo respectivo sine novitate alicuius absoluti. Et ergo apparet quod praesentia sub speciebus aliunde formaliter provenit quam ex conversione.

[27] Et si dicatur: postquam Deus potest facere quod corpus suum sit praesens illis speciebus sine quacumque panis transmutatione, ad quid ergo ponitur talis transsubstantiatio tam ardua ad intelligendum, cum aeque possemus Christum venerari in sacramento, et deficiunt infinitae difficultates quae fiunt communiter circa actionem et passionem accidentium sine subiecto? Dico, ut alias dixi,{13} quod hoc est propter auctoritatem Ecclesiae, quae tenet quod panis transsubstantiatur in corpus Christi, ut habetur Extra, De summa Trinitate et fide Catholica, “firmiter credimus,”{14} ubi dicitur: “ipse Ihesus Christus sacerdos est et sacrificium cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur”; et statim sequuntur ista verba: “transsubstantiatis pane in corpus Christi, et vino in sanguinem, potestate divina”; haec ibi. Nunc autem de sacramentis Ecclesiae sentiendum est sicut Romana sentit Ecclesia, ut habetur Extra, De haereticis, “ad abolendam”;{15} quare propositum. Unde credendum est inspiratione divina Ecclesiam sic determinasse; quare propositum.

[28] Octava et ultima conclusio est haec: nova praesentialitas quam corpus Christi acquirit in sacramento existit mutatio secundum propriam rationem formaliter a conversione differens et ab aliis mutationibus naturaliter introdu[289rb]ctis. Ista conclusio quodammodo sequitur ex praemissis. quae tamen sic probatur: nam stat conversionem esse sine ista praesentialitate et e contra, ergo ipsa non est formaliter conversio. Consequentia patet. Et antecedens ex probationibus conclusionis immediate praecedentis; quare propositum. Quod autem sit differens a mutationibus naturalibus apparet discurrendo per ipsas, quoniam non est loci mutatio, quia hic est acquisitio praesentiae in termino sine quacumque acquisitione alicuius spacii in medio inter istum locum et caelum; similiter non est alteratio, cum ex hoc non sit alicuius formae absolutae nova acquisitio; et eadem ratione non est augmentatio, nec etiam generatio vel corruptio, ut apparet; quare propositum.

[29] Ex quibus apparet quod in sacramento eucharistiae sunt duae mutationes miraculosae ab invicem formaliter differentes, una videlicet quae habet pro termino substantiam veram, corpus videlicet Christi, et alia quae habet aliquam formam respectivam de genere ubeitatis.

[30] Ex quibus ulterius patet quid est de articulo sentiendum.

[31] Recolligendo igitur imaginationem qualiter corpus Christi potest esse in sacramento absque hoc quod desinat esse in caelo, oportet nos imaginari quod in mutatione locali est acquisitio et deperditio, et istae duae sunt mutationes diversae. Et ideo staret quod Deus unam ab alia separaret, et sic staret quod esset sola acquisitio sine quacumque deperditione. Nunc autem ulterius, quia stat plurificari posterius sine plurificatione prioris, ideo, cum esse in loco sit condicio posterior corpore, potest corpus novam praesentiam ad aliquem locum acquirere sine deperditione cuiuscumque alterius praesentiae ad alium locum. Et sic imaginandum est de corpore Christi quod non relinquit virtute sacramentalis efficaciae locum quem occupat in caelestium regione. Et per hoc apparet quid est de isto articulo sentiendum.

 

<Responsio ad quaestionem>

[32] Et per hoc apparet quid est ad quaestionem principaliter motam dicendum. Unde apparet per articulos quod illius pars affirmativa est sustinenda, videlicet quod eucharistia est sacramentum ex institutione divina corpus et sanguinem Christi signans veraciter sub speciebus panis et vini realiter contineri.

 

<Ad argumenta principalia>

[33] Ad argumenta igitur facta in principio quaestionis. Ad primum,{16} cuius radix consistebat in hoc quod ibi non erat signum verax pro eo quod forma illa erat falsa: “Hoc est corpus meum,” quia quaerebatur quid demonstrabatur per li “hoc,” non panis, quia tunc est falsa; nec corpus Christi, quia tunc non esset conversiva forma plus quam ista: “Corpus meum est corpus meum”; ergo propositum hic dico, ut dictum fuit in primo articulo, quod haec propositio: “Hoc est corpus meum,” per prius est sacramentaliter operativa quam sit significativa, et ideo pro quocumque instanti est vera, pro eodem ordine [289va] naturae praesupponit transsubstantiationem factam, et ideo quaerere de demonstratione subiecti modicum facit ad propositum, ut apparuit per magnum processum in primo articulo.{17}

[34] Ad secundum,{18} cuius radix in hoc consistebat: quia si corpus Christi esset in sacramento, vel esset quantum vel non-quantum; non est dicendum quod non-quantum, quia nihil est sine sua propria passione; sed passio corporis est quantitas; ergo propositum; nec est dicendum quod sit ibi quantum, quia tunc excederetur a specibus, quod falsum est; quare propositum ad hoc apparet per ea quae dicta sunt in secundo articulo quod corpus Christi est in sacramento non habens ordinem partium in loco, sed praecise ordinem partium in toto. Et ideo poterat ibi esse quantocumque esset magnum ex quo non occupabat locum, ut ibi satis diffuse fuit declaratum.{19}

[35] Ad tertium{20} vero, cuius radix in hoc consistit: quod si corpus Christi esset in sacramento, cum sit in caelo, sequeretur quod esset in duobus locis, hoc autem dicebatur fore impossibile, quia tunc idem corpus esset calidum et frigidum, vivum et mortuum, quae sunt impossibilia huius difficultatis responsio apparet per ea quae dicta sunt in secunda conclusione secundi articuli huius quaestionis, primo dubio.{21}

[36] Unde generaliter pro regula in materia ista tenendum est iuxta viam quam fuit sequutus communiter in ista quaestione, videlicet Doctoris Subtilis,{22} quod quotienscumque est aliquid non dependens ab existentia loci hic et ibi, ex tali multiplicatione ad diversa ubi non sequeretur formaliter multiplicatio alicuius formae absolutae. Nunc autem eo ipso quod corpus est album, hic est album, etiam alibi, si ponatur, quia esse album corpori competit absolute, et ideo ubicumque poneretur, ibi esset album. Si ergo applicetur sibi unum agens in uno loco inducens qualitatem oppositam, eo ipso per concomitantiam eadem qualitas esset in alio loco, ut in illo dubio fuit declaratum.{23} Et sic numquam haberetur quod album esset nigrum vel calidum frigidum. Licet istam conclusionem non reputem impossibilem, ut alias recolo me dixisse,{24} tamen hoc bene habetur: quod ex multiplicatione formaliter non haberetur veritas talium propositionum, licet possent aliter verificari.

 

<Conclusio totius lecturae super Sententias>

[37] De ista materia disposui [289vb] prolixam facere mentionem, sed Deus vult ut requiescam a laboribus meis. Et ideo in hoc sit finis huius quaestionis, quae est in ordine totius lecturae undecima. Complectitur igitur praesens lectura, quaestiones undecim, per triginta tres articulos, per viam ternarii condivisa, ad laudem et honorem beatissimae Trinitatis, et gloriosissimae Dei genitricis Mariae, atque sanctissimi confessoris Francisci Christi stigmata ex speciali privilegio deferentis. Amen.

[38] Explicit lectura super Sententias venerandissimi fratris Petri de Candia Ordinis Minorum, anno Domini 1380, compilata tempore quo Parisius legebat Sententias, quam de verbo ad verbum ut iacet suis scolaribus in scolis antedicti ordinis perlegebat. Cui Deus pro labore solatium tribuat et pro scribendo donet refrigerium caritatis.

 

< Apparatus >

1 ipso non multiplicato add. in marg. Paris

2 REFERENCE?

3 REFERENCE?

4 Hic supra, par. 4.

5 in communi add. in marg. Paris.

6 Hic supra, libro II, q. 2, a. 2, pars. 3 et 42.

7 No. 66 in R. Hissette, Enqu?te sur les 219 articles condamn?s ? Paris le 7 mars 1277 (Louvain-Paris 1977), pp. 118-20.

8 REFERENCE?

9 Hic supra, libro II, q. 2, a. 2, par. 111.

10 Augustinus, In expositione Psalmi 54.

11 REFERENCE?

12 REFERENCE?

13 REFERENCE?

14 REFERENCE?

15 REFERENCE?

16 Hic supra, libro IV, q. un., [a. 1], par. 3.

17 REFERENCE?

18 Hic supra, libro IV, q. un., [a. 1], par. 3.

19 REFERENCE?

20 Hic supra, libro IV, q. un., [a. 1], par. 4.

21 REFERENCE?

22 REFERENCE?

23 REFERENCE?

24 REFERENCE?

25 REFERENCE?