Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Prosa seu Poemata

ed. W. Lampen, O.F.M.,"Prosa seu Poemata Petri de Candia, O.F.M. (Alexandri V, Papae Pisani † 1410)", Archivum Franciscanum Historicum 23 (1930) , pp. 172-182.

 

 

 

I.

 

Trinitas omnipotens, lex universorum,

Te collaudant placide turba creatorum.

 

Novem rerum agmina, triplex hierarchia,

Simplici trisagio clamant mente pia

Sanctus ter et unicus natus ex Maria

Cunctis est principium,terminus et via.

 

Spiritus Seraphici nobilis ardoris

Montesque Cherubicae vividi splendoris,

Throni quoque stabiles validi vigoris

Primum Sanctus triplicant canticum amoris.

 

Potestates caelicae, Dominae firmatae

Et Virtutes agiles, plantulae beatae

Sequens Sanctus duplicant nimis inflammatae,

Perfruentes dulciter summa Trinitate.

 

Sanctus canunt tertium sacri Principatus,

Iuvant quos Archangeli, chorus illustratus,

Angelorum cuneus sanctis deputatus;

Sic quoque perficitur hymnus Deo gratus.

 

Sequitur harmonica tuba supernorum,

Quam formasti variis motibus caelorum,

Ut immensam gloriam narrent divinorum,

Qua laetantur facies civium tuorum.

 

Ordine mirabili circa centrum terrae

Caeli moves machinam stabilemet vere,

Ad occasum pertrahens orbem primae spherae,

Quo stellarum vehitur currus tam sincere.

 

Orbita stelligera septemque planetae

Ab occasu capiunt cursum suum laetae:

Sic moventur varie quod declarant [mg. laete]

Quas attingunt iugiter duplices diaetae.

 

Circuli zodiacus, aequinoctialis

Et coluri duplices iuncti curvis alis,

Horizon, meridies, tropicus nivalis,

Arcticus, antarcticus, tropicus australis.

 

Caelici sunt corporis solidae cincturae

Per quas cursus nascitur nobilis clausurae:

His tu cingis corpora lucidae naturae

Regulando singula tuo sancto iure.

 

Sidera vagantia sphaerice compressa,

Circulis eccentricis firme sunt impressa,

Epicyclos possident sex ex his expressa,

Solis astrum refugit epicycli sessa.

 

Scinditur zodicacus numero signorum

Quorum ficta nomina lex tradit doctorum:

Ar . ta . gemi . can . leo . vir . li . scorpiorum .

Sa . caper . a . sequitur, piscis complet chorum.

 

Phoebi puncta quatuor indicant coluri

Quorum certa spatia terminant ut muri:

Vervex, laux, aequalia signant sicut puri.

Cancer, caper extima servant velut duri.

 

Currit sub ecliptica solis pulchritudo

Quem transcendunt sidera, trina multitudo:

Mars, Saturnus artifex, terrae plenitudo,

Radiansque Iupiter poli rectitudo.

 

Sequitur hunc protinus stella quae vocatur

Hesper, Venus, Lucifer, cui sociatur

Eloquens Mercurius, hunc et imitatur

Luna cuius radiis frigus ministratur.

 

Ignem, pontum, aëra, terram seminalem

Tu dedisti, Trinitas, sedem radicalem

Plantis, animalibus matrem generalem,

Unde cibum iugiter sumant corporalem.

 

Istis confers seminas physis repugnantis,

Calidum et frigidum motus adversantis,

Humidum et aridum partis reclamantis,

Ex quibus producitur sonus iubilantis:

 

Tonus, hemitonium, maius atque minus,

Diesis, apotomen sonus nunquam binus,

Diapente thessaron et octavus sinus

Nomine diapason multiplex ut pinus.

 

Numeris imparibus, paribus et planis

Dicunt quidam melicas voces in humanis

Caeli nasci carmine pulsibus arcanis,

Unde cantus promitur hilaris in fanis.

 

Tandem, simplex Trinitas, hominem plasmasti

Tuaeque imagini similem formasti:

Intellectus munera sibi propinasti,

Velle cum memoria largitor donasti.

 

Istud genus hominum Adae culpae mersum

Liberavit Virginis germen purae tersum:

Verbum Patris unicum per quod universum

Regulatur debite patuit per versum.

 

Laudet ergo gloriam Trini praesidentis

Hominis urbanitas organo psallentis,

Memorans cum iubilo munera sedentis,

In caelesti solio refectivo mentis.

Amen.

 

II.

 

Fratres peramabiles, ob amorem Christi

Comedamus pariter sine vultu tristi.

Laetabundi facies signum est amoris

Cuius fortitudine datur cunctis horis

Fides, spes et caritas, ornamentum moris,

Expellentes protinus studium moeroris.

 

Hanc doctrinam instituit Verbum salutare,

Cum in coena typica exhortatur clare

Turbam apostolicam laete manducare,

Ne quis velut proditor ostendatur [mg: clare].

 

Optans ergo capere pacis clarum nomen

Et malignum fugere proditoris crimen,

Laetum vultum praebeat ante gentis lumen

Pro quo sibi praemium largietur Numen.

 

Hoc tamen attendite propter ius divinum:

Vultum apparentia non sit falsum signum,

Cor et vultus iubilent, sit amoenum lignum,

Producentes debite ligamentum dignum.

 

Ergo cum laetitia cibum assumamus,

Germen laetae plantulae sobrie bibamus,

Ut virtutem regulam non praetereamus,

Sed mentes et corpora simul nutriamus.

 

Clamet tamen contio voce caritatis:

Benedicat fercula chorus Trinitatis

Cum superna curia sacrae civitatis,

Ut edat alacrius coetus paupertatis.

 

Coetus iste pauperum hortus est Minorum,

Quem plantavit crucifer regulator morum.

Hunc Franciscum nominat turba devotorum.

Suisque stigmatibus signat rex caelorum.

 

Qui post vitae terminum munus viscerosae

Donet e vestigio nobis amorose

Ut amissa patria sortis taediosae

Perfruamur requie pacis gloriosae.

Amen. Amen.

 

III. De beneficiis dei.

 

rosa vel sequentia eiusdem Domini Fratris Petri de Candia, Ordinis Minorum, Archiepiscopi Mediolanensis, qui nunc est Alexander Quintus, Sedis Apostolicae romanae episcopus, anno MCCCCVIIII.

 

Mentis cum iubilo

Cantemus Domino.

 

Nos canere compellunt obsequia

Hominibus gratanter tradita

A Dei solio.

 

Principium humani generis:

Concordiis vallatum foederis

In pacis praedio.

 

Dominicum praeceptum negligens

Expellitur, ut statim exiens

Stet cum suspirio.

 

In carcere feralis principis

Includitur suis demeritis,

Magno cum taedio.

 

Quod vinculum non valet frangere

Nec surgere potest ab onere

Suo praesidio.

 

Hoc vinculum supremus Dominus

Dissolvere volens clementius,

Usus est vinculo.

 

Cum debitum Dei non fuerat

Assumere carnem quae venerat

Adam ex hortulo.

 

Sed debitum videtur hominis

Collidere virtutem daemonis

Conatu proprio.

 

Ut solveret tamen nequitiam

Aequissime, non per potentiam,

Facta est unio.

 

Clementia simul cum debito

Requiritur ut fiat tersio

A dicto vitio.

 

Divinitas iuncta cum homine

Est liberans a tali vimine,

Concludit ratio.

 

Per vinculum solvitur vinculum,

Res utilis, grande miraculum

In orbis medio.

 

Hunc caritas traxit de superis

Ad hortulum beatae Virginis,

Angelo nuntio.

 

En, integra vocis expressio

Cum laudibus Mariae Filio

Detur cum gaudio.

 

Amen cum iubilo

Dicamus Domino.

 

IV.

Sequentia eiusdem Domini in carnisprivio.

 

Carnis, cum gaudio,

Linquatur esio.

 

Praesentiam felicis patriae

Nos perdere fecit non sobriae

Gulae transgressio.

 

Hoc fecerat cibus levissimus

Parentibus iuste prohibitus

In fontis hortulo.

 

Quid faceret, si carnis epulas

Quis sumeret, ardoris flammulas,

In oris oppido.

 

Hic ocius virtutis medium

Amitteret quam pater hominum

Perdidit labio.

 

Curricula multa successerant

Et carnium usum non noverant

Gentes in ferculo.

 

Hoc paululum ante diluvium

Cognoscere nullum principium,

Sacra vult lectio.

 

Cur homines timent inediam,

Pro tempore quo dat modestiam

Carnis privatio?

 

Civilitas videtur linquere

Viventia, quae terrae munere

Degunt in patulo.

 

Est licitum quaerere maria

Et poscere lacus et flumina

Pastu pro vario.

 

Laetitiam cibi varietas,

Non modicum confert et novitas

Hominis vasculo.

 

Exigitur solis essentia,

Accenditur hominis cholera,

Sumitur laesio.

 

Tutissimum ergo remedium:

Hoc tempore volvere folium

Iubet discretio.

 

Hoc instruit physica ratio,

Quam sequitur ethica regula,

Concludit ratio.

 

Laetissime vatum collegia

Haec praedicant sacra ieiunia

Signato populo.

 

Haec Virginis Natus et Dominus

Instituit pro viatoribus,

Promisso brávio.

 

Assumite ergo ieiunium,

Respuite carnis edulium

Magno cum iubilo.

 

Amen et carnis vadat edulium.

 

V.

Pro sancta Clara prosa seu sequentia edita a dicto Domino Petro, qui tunc archiepiscopus Mediolanensis erat et postea fuit Cardinalis et tandem anno MCCCCIX, tempore generalis concilii Pisis celebrati, electus est concorditer in summum Pontificem et vocatus Alexander quintus.

 

Sanctae Clarae filiae, Christo desponsatae,

Haec salutis monita precor auscultate.

 

Fallax mundi species, carnis languor mollis,

Daemonum astutia suis blandis dolis

Nixa sunt exstinguere castae lumen prolis,

Cuius exstat praemium in supernis polis.

 

Castitatis clipeum suscipit Maria

Tela frangens hostium sua politia,

Arma poenitentiae voce pandens pia,

Tuta mulieribus in hac fore via.

 

Post hanc turba virginum iura castitatis

Defensavit fortiter scuto probitatis.

Catharinam cernite celsae dignitatis

Contemnentem regiae thorum maiestatis.

 

Dorothea nobilis virgo non expavit

Verbera carnificum dira, quae portavit

Propter continentiam quam semper amavit,

Unde Christus aequiter ipsum desponsavit.

 

Agnes et Caecilia, lucens Margarita,

Et Lucia nobilis, Agatha polita,

Zelo castimoniae sunt florentes ita,

Propter quem martyria sumunt in hac vita.

 

Ursula cum millibus undecim parata

Proelium intrepide sumit inflammata,

Iura pudicitae servans illibata,

Linquit vana praedia coepta sic beata.

 

Languet vocis organum cunctas nominare

Quas sponsavit virgines Christus Deus care,

Quem cum ipsum cuperent caste conservare,

Non paverunt penitus mortem acceptare.

 

Haec mente considerans virgo Dei Clara

Carnis linquit vitia mentibus amara,

Castitate cingitur mundo valde rara,

Sequens in hoc saeculo quae sunt Deo cara.

 

Clarae tandem claritas mundo nuntiatur,

Quae sanctarum virginum leges imitatur,

Christum sponsum Dominum solum amplexatur

Et in ipso placide semper gloriatur.

 

Mater mox efficitur plebis virginalis,

Clausus datur hortulus quasi carceralis,

Ne mundana vilitas fiat socialis

Et turbetur puritas sanctae monialis.

 

Matris ergo semitam, filiae, captate,

Amplexantes dulciter in societate

Christum, Dei Filium, cum iucunditate,

Non amantes alios nisi caritate.

 

Non velitis perdere castitatis cultum,

Clarae natae nobiles, propter mundum stultum

Cuius delectatio fructum perdit multum

Et acquirit denique tartari tumultum.

 

Tandem cum prudentia semper studeatis

Conservare merita sanctae castitatis.

Huius nam militia regnum cum beatis

Largo datur munere summae Trinitatis.

 

Regnum quod laetitiae vobis gaudiose

Firmet excellentia Patris vigorose,

Praestet sapientia Verbi luminose,

Donet et clementia Doni viscerose.

 

Amen dicant Angeli cives generosi

Cum dulcoris flammula cantus gloriosi.

Amen.