Peter of Candia Homepage

home | biography | bibliography | texts |

 

Commentary on the Sentences: Question List

 

 

Here are the titles of the questions of Peter of Candia's Commentary on the Sentences. An edition of each question is in preparation and will appear as it becomes available. The basis for the edition of these questions will be provided when the first question is ready.
 

<Liber Primus >

 

<1> Circa prologum in quo communiter querunt doctores de habitu per studium theologicum acquisito quero istam questionem: utrum intellectus viatoris per exercitium theologicum acquirat evidentem notitiam de credibilibus.

            Primus articulus: utrum habitus theologie sit tantum credit<iv>us vel probabilis in studente.

            Secundus articulus: utrum in intellectu studentis theologie fides et scientia possunt simul existere in eodem subiecto subiective.

            Tertius articulus: utrum studenti theologie, ut viator est, repugnat cognitio scientifica <credibilium veritatum>.

 

<2> Circa primam distinctionem, in qua communiter querunt doctores de frui et uti, quero istam questionem: utrum sola natura universaliter et completive perfecta sit obiectum talis fruitionis <totaliter quietantis>.

            Primus articulus: utrum dilectio alicuius <limitate> substantie possit affectum volitive creature totaliter satiare.

            Secundus articulus: utrum eternis relationibus possit correspondere formaliter a divina essentia distincta ratio fruitiva.

            Tertius articulus: utrum voluntas creata respectu fruitionis elicite sit a suprema substantia necessitabilis obiective.

 

<3> Tertia questio ad videndum <clarius> essentie divine perfectionem sit ista: utrum alicui rationi, cui entitatis conditio inest intrinsece, correspondeat formaliter omnium perfectionum essentialium plenitudo.

            Primus articulus: utrum sit naturaliter demonstrabile quamlibet conditionem primitatis simpliciter alicui enti per rationem propriam convenire.

            Secundus articulus: utrum entitati, cui primitas correspondet intrinsece, repugnet formaliter quiditatum <quidditatis> multiplicatio numeralis.

            Tertius articulus: utrum infinitatis positiva conditio sit evidenter demonstrabilis de qualibet entis primaria ratione.

 

<4> Questio ad presens pertractanda est hec in forma: utrum simplicitati divine substantie sit intrinsece compossibilis qualiscunque distinctarum rationum realium multitudo.

            <Primus articulus erit iste:> utrum supremo rerum principio correspondeat in esse proprio fecunditas productiva.

            Secundus articulus erat iste: utrum productorum in divinis realis distinctio sit absoluta penitus vel simpliciter relativa.

            Tertius articulus erat iste: utrum divine substantie ex natura rei formaliter correspondeat pluralitas attributalium rationum.

 

<5> Questio ad presens pertractanda proponitur sub hac forma: utrum creatura rationalis sive create sive increate caritatis presentia, possit ad beatificum premium acceptari.

            Primus articulus erit iste: utrum caritas immensa formaliter possit esse formalis caritativa dilectio creature.

            Secundus articulus erat iste: utrum <co>existentia caritatis create sit necessaria viatori ad recte agere potentie volitive.

            Tertius articulus erat iste: utrum caritas limitata realiter sit qualitas suscipiens magis vel minus intensive.

 

<6> Questio ad presens pertractanda est ista: utrum divina essentia habeat distinctam notitiam cuiuslibet gradus possibiliter vel realiter existentis.

            Primus articulus erat iste: utrum divina essentia sit tantummodo secundum rationem essentialiem cuiuslibet entis realis vel possibilis ratio formaliter cognitiva.

            Secundus articulus erat iste: utrum intellectiva divine substantie habeat distinctam et infallibilem notitiam futurorum contingentium.

            Tertius articulus erat: utrum Dei eterna prescientia volitivam creatam necessitet ad proprium actum producendum.

 

<Liber Secundus>

 

<1> Circa materiam secundi Sententiarum, in quo communiter doctores querunt de magnitudine divine potentie secundum <rationem causaliter effectivam>, quero istam questionem: utrum immensitas divine potentie ad plura se valeat extendere causaliter effective quam limitata intellectualis substantia possit capere cognitive.

            Primus articulus est: utrum ab immensa deitatis potentia sit effective <derivabilis> aliqua species simpliciter infinita.

            Secundus articulus erat iste: utrum immensa deitatis omnipotentia possit quodlibet accidens absolvere a qualibet dependentia subiectiva.

            Tertius articulus erat ille: utrum aliqua quidditas essentialiter a Deo distincta poterit eternaliter a deitatis omnipotentia produci <causaliter> effective.

 

<2> Queritur secundo circa secundum sententiarum: utrum quelibet intellectualis natura certis circumscripta limitibus corporum ext<rinsecis> passionibus naturalibus sit subiecta.

            Tres articuli pertractandi, quorum primus iuxta materiam primi argumenti erit iste: utrum quelibet creatura spiritualis ad sui existentiam requirat aliquod receptaculum corporale.

            Secundus articulus est iste: utrum quelibet limitata intellectualis substantia possit moveri realiter per aliquod spatium successive.

            Tertius articulus erat iste: utrum mensuris temporalibus nature intellectualis permanentia partibiliter mensuretur.

 

<3> Questio tertia est ista: utrum forma reponens hominem in esse specifico sit intellectualis entitas incorporalis per naturam.

            Primus articulus erit iste: utrum forma reponens hominem in esse specifico sit de potentia materie ad esse deducta.

            Secundus articulus erat iste: utrum forma reponens hominem in esse specifico sit per species a corruptibilibus causatas cuiuscunque ab ea cognoscibilis cognitiva.

            Tertius articulus erat ille: utrum forma reponens hominem in esse specifico habeat positivum contrarium vel formaliter privativum.

 

<Liber Tertius>

 

<1> Circa materiam tercii libri Sententiarum, in quo communiter querunt doctores de incarnationis misterio quero istam questionem: utrum ineffabile Dei Verbum naturam passibilem assumpsit de Virgine propter liberationem humani generis a dyabolica potestate.

            Primus articulus erit iste: utrum Verbum aeterni Patris potuerit in unitatem suppositalem assumere naturam certis limitibus circumscriptam.

            Secundus articulus declarandus est iste: utrum caro, ex qua formatum corpus Christi fideliter creditur, fuerit aliquando sordibus originalis criminis deturpata.

            Sequitur tertius articulus: utrum beatissime incarnationis ultima ratio et precisa fuerit humani generis relevatio ad pristinam dignitatem.

 

<Liber Quartus>

 

<1> Circa materiam quarti sententiarum quero istam questionem: utrum eukaristia sit sacramentum ex institutione divina corpus et sanguinem <Christi> signans veraciter sub speciebus panis et vini realiter contineri.

            Primus articulus erit iste: utrum aliqua forma verborum fuerit a Christo instituta, cuius efficacia substantia panis et vini in substantiam corporis et sanguinis Christi totaliter convertatur.

            Secundus articulus erat iste: utrum corpus dominicum sub speciebus panis et vini realiter contineatur secundum quamlibet conditionem proprie quantitatis.

            Tertius articulus erat iste: utrum corpus dominicum virtute sacramentalis efficacie relinquat locum, quem occupat in celestium regione.